IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Decidit delectationem de objecto malo sine consensu ad opus vel periculo ejus esse mortale, ex August. citato, et Chrys. hom. 19. m. 5. Mat. Hilar. ibidem, in can. 4. Isidor. 2. de summo bono 39. habetur c. non solum 32. quaest. 7, Greg. 21. Mor. 3. et in p. Pastoral. c. 11. habetur c. hinc etenim d. 49. Doctores fere omnes hic, et D. Thom. 1. 2. quaest. 74. a. 8. Summistaev. delectatio, unde censuratur opposita sententia. ut temeraria, pro quo vide Sanchium 1. in decal. cap. 2. num. 8. Assor. tom. 1. 1. 4. c. 6. q. 1. Sed multi tenent delectationem de opere jure positivo prohibito, non esse mortalem. Sanchius supra, Cord. 1. 2. q. 30. d. 1. Lessius 1. 4. c. 3.n. 113. Vasq. etiam 1. 2. d. lll. c. 4. tenet non omnem delectationem de opere etiam jure naturae prohibito esse mortalem, sed sententia communis D. Thom. et Scot. est universaliter vera. Probabilis tamen sententia est, delectationem de opere malo sub conditione justificante, non esse mortalem, etiamsi sit appetitus sensitivi, de quo Sanchius supra.
Sequitur secundum (h), quomodo scilicet potest esse peccatum in cogitatione? Ad quod dico quod ipsius voluntatis sunt duo actus, scilicet complacentiae et concupiscentiae, et actus complacentiae prior est, quia prius complacet voluntati ex dilectione in illo cui concupiscit, quam concupiscat aliquid sibi. Voluntas igitur potest aliquid sibi inordinate concupiscere et complacere in illo, et etiam potentiis inferioribus potest aliquod inordinatum concupiscibile concupiscere, et in hoc complacere in illo, et eodem modo potest quoad actum intellectus.
Quando igitur (i) voluntas imperat cogitationem alicujus illiciti, quia vult quod objectum sit sibi praesens ad continuandum delectationem et complacentiam in illo, si illud cogitatum sit illicitum in complacentia plena illo modo praedicto, est peccatum mortale; et hoc non solum de carnalibus, ut cogitare luxuriam, sed etiam in actibus intellectus respectu aliorum objectorum, ut imaginari et morari cum delectatione in cogitatione mortis inimicorum: et sic patet quod cogitatio de objecto illicito procedens ex complacentia voluntatis in illo post deliberationem, est peccatum mortale, sicut enim est peccatum mortale voluntati concupiscere sibi delectationem de objecto illicitoi et illam etiam vel aliam concupiscere potentiae inferiori, sic etiam peccatum est ad hoc velle cogitationem de isto objecto.
Haec est sententia (k) Augustini 12. de Trin. cap. 12. et Magister al legat dist. 24 cap. illo: Itaque, ut breviter summam perstringam, etc. Et quod Augustinus ibi intelligat quod delectatio sine consensu in opus, sit peccatum mortale, patet per illud quod dicit : Si sola mulier cogitat de re illicita, totus homo damnabitur, nisi mediatoris gratia interve-niente liberetur, quod si esset veniale, posset sine gratia opposita liberari. Ex quo patet (1) quod in eadem cogitatione potest esse peccatum et non esse, quia quantumcumque cogitatio sit delectabilis, cum tamen objectum non sit delectabile, non est peccatum, un de vir sanctus potest delectari in cogitatione alicujus peccati, quod detestatur. Delectari tamen in cogitatione alicujus peccati, quatenus objectum sit sibi praesens, ut delectetur in illo, ut in objecto, est peccatum: et hoc patet per Augustinum 9. Trin. cap. 10. Definire intemperantiam, verbumque ejus dicere, pertinet ad artem moralem ; esse autem intemperatum pertinet ad illud quod in illa arte culpatur: sicut noscere et definire quid sit Solecismus pertinet ad artem loquendi: facere autem illud, vitium est, quod in eadem arte reprehenditur. Sic ergo si cogitatio placet et continuatur, non propter cogitatum, sed ut per eam quis ad finem debitum deducatur, non est peccatum: sed si propter objectum illicitum, ut in ipso delectetur, sic est peccatum, et isto modo sancti viri detestantur cogitationes illicitas.
Ad primum (m) patet per praedicta: concedo enim quod peccatum formaliter non est nisi in voluntate, sed materialiter potest esse in actibus, non tamen nisi ut imperantur a voluntate. Unde prima cogitatio, ut patet supra, non inducit peccatum, sed toties habet homo primas cogitationes, quoties sibi occurrunt diversa objecta, et quoties surgit a somno.
Ad secundum, concedo quod prima cogitatio non est in potestate voluntatis; sed sic complacere cogitationi, et sic acceptare, et tenere intellectum ibi, bene est in potestate voluntatis.
Ad tertium, dico (n) quod non sequitur, cogitatio non est prius cognita, ergo nec volita, nam sufficit quod actus cogitationis sit praesens in ratione actus, non in ratione objecti considerati, nec recte nec reflexead hoc quod voluntas velit illam, et complaceat sibi in illa: unde ad hoc quod aliquid sit volitum, sufficit ejus cogitationem actualiter intellectui inhaerere.
Ad ultimum patet, ex alio articulo quaestionis, quomodo scilicet peccatum est in cogitatione.