IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(h) Sequitur secundum. Hic est secundus articulus principalis hujus quaestionis qui est quomodo cogitatio possit esse mala. Ad hoc dicit Doctor quod ipsius voluntatis sunt duo actus, scilicet complacentiae et concupiscentiae: et actus complacentiae prior est, quia prius complacet voluntati ex dilectione in illo, cui concupiscit quam concupiscat aliquid sibi. Exemplum, nam avarus qui vult sibi pecunias, prius sibi complacet, id est, prius amat se,quam pecunias sibi concupiscat ; semper enim amor concupiscentiae est posterior amore amicitiae sive complacentiae, ut clare patuit supra dist. 6. quaest. 2. Hoc praesupposito, dicit Doctor quod voluntas potest aliquid sibi inordinate concupiscere, puta actum fornicandi, et complacere in illo, id est, complacere sibi in illo actu: et cum dico, complacet sibi in tali actu, dico duo, scilicet amorem concupiscentiae, quo concupiscit sibi actum fornicandi, et amorem complacentiae, quo complacet sibi in illo actu. Et non tantum potest sibi complacere in aliquo, puta voluntas non tantum potest sibi complacere in aliquo ordinate vel inordinate concupito, sed etiam potest complacere potentiis inferioribus in aliquo ordinate vel inordinate illis concupito, ut cum voluntas concupiscit aliquid visibile potentiae visivae, et complacet potentiae visivae in tali visione, ita quod hic sunt duo amores in voluntate, unus quo concupiscit visionem objecti delectabilis potentiae visivae, et alius quo complacet illi potentiae visivae in tali visione, et non tantum hoc, sed etiam alii, puta alicui proximo, potest aliquid concupiscere, et hoc ordinate vel inordinate, et complacere proximo in tali concupito, et eodem modo potest voluntas quoad actum intellectus ; potest enim voluntas complacere intellectui in aliqua cogitatione.
(i) Quando igitur. Nunc applicando ad propositum dicit Doctor quod quando voluntas imperat cogitationem alicujus illiciti qua vult, etc. Et nota bene quae dicit Doctor de complacentia plena, id est, quod quando voluntas plene et determinate deliberat complacere sibi in cogitatione illiciti, ut ibi delectetur, et tunc dicitur deliberatio plena quando per verum syllogismum practicum sibi ostenditur fornicationem esse illicitam, et lege divina prohibitam, et per consequens nullo modo volendam, et habet tempus quo potest assentire tali dictamini, et conformiter elicere actum nolendi, si tunc determinate contra illud dictamen rationis elicit actum quo vult luxuriam, ita et taliter, quod non eliciat actum ex quadam surreptione vel ex quodam impetu, quia tunc non crederem illum esse peccatum mortale ; sed quando perfecte ostenditur sibi esse malum, ita quod in ratione nulla est surreptio nec impedimentum, si post tale dictamen determinat velle fornicari, etiam si opus non sequatur, mortaliter peccat. Sic pariformiter dico, quod syllogismo practico concludatur esse peccatum mortale delectari in cogitatione illiciti, et legi divinae simpliciter prohibiti, et hoc dietetur expresse voluntati, si tunc voluntas determinat contra tale dictamen complacet sibi in tali cogitatione illiciti, imperando intellectui ut firmiter stet in tali cogitatione, tunc nulli dubium quin illa cogitatio post talem deliberationem, est peccatum mortale, quod probat, quia sicut est peccatum mortale concupiscere sibi delectationem de objecto illicito, et illam etiam vel aliam concupiscere potentiae inferiori, sic etiam est peccatum ad hoc velle cogitationem de ipso objecto, ut scilicet delectetur in illo.
(k) Haec est sententia Augustini. Auctoritas Augustini debet intelligi de pleno consensu modo praeexposita, qui videlicet sequatur dictamen rectae rationis, etc. Nota etiam quod quando voluntas pleno consensu imperat cogitationem de objecto illicito, ut delectetur in tali illicito, quod si delectatio actu non sequitur, adhuc talis cogitatio est peccatum mortale, quia si talis delectatio non sequitur, non est ex defectu voluntatis, cum ipsa pleno consensu velit delectari in tali cogitatione.
(1) Ex quo patet. Addit etiam Doctor quod in eadem cogitatione potest. esse peccatum et non esse, etc. Definire intemperantiam verbumque ejus dicere pertinet ad artem moralem, id est, causare cognitionem intemperantiae,quae cognitio dicitur verbum. hoc pertinet ad artem moralem, qua cognoscuntur mala ut fugienda, et bona ut prosequenda.
(m) Ad primum. Ad argumenta principalia. Primo arguit Doctor, probando quod peccatum non sit in cogitatione, quia secundum Augustinum de duabus animabus, peccatum nunquam est nisi in voluntate.
Respondet, concedendo quod peccatum formaliter non est nisi in voluntate, sed materialiter potest esse in aliis actibus ut inordinate imperantur a voluntate. Unde prima cogitatio, ut patet supra, non inducit peccatum, quia illa est prior actu elicito voluntatis, eadem tamen ut continuata et firmata, ut supra dixi, potest esse peccatum mortale ; non enim aliqua nova cogitatio, ut simpliciter nova, potest esse bona vel mala moraliter, cum omnis talis sit prior voluntate, sed potest dici nova, quoad novam intensionem, nam voluntas non potest imperare novam intellectionem, sed bene primam potest intendere. Pono ergo quod intellectus meus ante omnem actum voluntatis cogitet objectum illicitum, et quod voluntas in eodem instanti temporis convertat intellectum ad illam cogitationem, complacendo sibi in illa, et in objecto illius cogitationis, adhuc non credo pro statu isto, quod voluntas peccet in tali cogitatione, quia oportet quod prius sibi ostendatur per verum syllogismum practicum, quod delectari in tali cogitatione sit peccatum, et hoc pro statu isto non fit in instanti. Sed si post verum dictamen pleno consensu imperat talem cogitationem, tunc erit peccatum mortale. Deinde declarat Doctor quae sit secunda cogitatio sive nova, et dicit quod illa est nova vel prima, quoties objectum sibi occurrit ; si enim nunc non intelligo lapidem, et immediate post intelligo illum, talis intellectio dicitur nova sive prima, et si post horam intelligo eumdem lapidem, et post aliam horam intelligo illum eumdem, adhuc illa dicitur nova sive prima, et hoc etiam patet, quando homo surgit a somno, tunc omnis intellectio quam habet dicitur nova, quia in somno nullam habebat.
Ad secundum patet responsio.
Tertio arguit sic: Nihil est peccatum, nisi cognitum, etc. (a) Ad tertium. Respondet quod non sequitur, cogitatio non est prius cognita, ergo nec volita, etc. Unde ad hoc, quod aliquid sit volitum, sufficit ejus cogitationem actualiter inhaerere intellectui, id est, quod ad hoc quod objectum sit volitum, sufficit quod intellectio illius actu inhaereat intellectui, et talis cogitatio actu inhaerens intellectui potest esse volita, licet actu non sit praecognita, et de hoc satis dictum est supra.