IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Duo hic ostendit. Primum, potentiam motivam despotice subesse voluntati, sunt tamen aliqua membra, quae ex quadam sympathia cum imaginatione, quandoque contra voluntatem moventur, de quo D. Thom. 1.2. q. 17. art. 9. ad. 3. et Aug. 14. Civit. 16. Secundum, in sermone, sicut et in omni alio actu esterno subdito voluntati, non bene regulato, esse malitiam, materialiter tamen, id est, dependenter a voluntate. Solvit argumenta allata q. 2.
Ad quaestionem (e) secundam solvendam, primo videndum est .
quomodo sermo sit in potestate voluntatis: secundo, quomodo in eo sit malitia.
Quantum ad primum, dico quod potentia motiva in homine est in obedientia servili respectu voluntatis, quae l. Polit. c. 3. vocatur despotica. Unde in tantum sibi obedit, quod nullum membrum habile ad motum, nisi sit aridum, resistit imperio voluntatis; sed formare voces articulatas est actus potentiae motivae, licet non possit elici nisi praecedente actu imaginationis vel intellectus; ergo sermo est in potestate voluntatis, si lingua non sit impedita, sed disposita ad motum.
Quantum ad secundum (p), dico quod malitia vel peccatum est in sermone materialiter, formaliter vero in voluntate. Nam recta ratio judicat omnes actus humanos debere esse recte circumstantionatos rectitudine sibi debita, scilicet participata, loquendo de actibus potentiarum inferiorum, sed actus potentiae motivae subest voluntati ; ergo debet esse circumstantionatus et rectus, rectitudine sibi debita, ut quod transeat super materiam debitam, ut ordinetur ad debitum finem, ut scilicet aedificet proximum, et quod notificet illud, quod est in conceptu mentis, aliter enim esset mendacium. Ex defectu igitur alicujus circumstantiae quam debet imperare voluntas, est peccatum, et malitia formaliter in voluntate, et materialiter in sermone.
Ad primum (q) argumentum dico, quod usus instrumenti adfinem suum, licet in se non sit formaliter malus, potest tamen esse malus materialiter, inquantum imperatur a voluntate, in qua est malitia formaliter, ut cum intendit malum finem: si autem talis usus sit secundum dictamen rectae rationis, non est in eo malitia aliquo modo.
Ad secundum (r) dico, quod illa malitia est in voce materialiter prout est significativa. Et cum dicis (s) quod impositio ad significandum nullam qualitatem voci tribuit, concedo, nec aliquam intentionem nec aliquem conceptum. Unde nihil valet, quod dicunt aliqui, quod vox significativa continet in se conceptum rei, quem causat in animo audientis. Si enim hoc esset verum, tunc vox significativa audita movere posset intellectum audientis, secundum illam intentionem, inquantum scilicet est sic significativa, et tunc vox Latina significativa moveret intellectum Graeci audientis eam, ad conceptum quem exprimit, quod falsum est. Unde per hoc, quod est significativa, nulla qualitas sibi imprimitur, nec aliquem conceptum in se continet, sicut nec in circulo causatur qualitas aliqua de novo, per hoc quod imponitur ad significandum vinum.
Ideo dico, quod vox significativa solum est signum rememorativum ad placitum. Unde vox tantum immutat sensum auditus, nec habet causare in sensu, vel in phantasia, vel in intellectu, nisi conceptum vocis ex se ; auditu tamen immutato a voce significativa, immutatur phantasia et memoria, et rememoratur rei, cui tale nomen fuit impositum, et sic excitat intellectum ad considerationem illius rei, cujus prius habuit notitiam. Aliter enim nihil moveret, nisi res cui imponitur prius fuerit sibi nota, et quod ad rem illam significandam imponebatur, et sic reducit intellectum ad actualem intellectionem rei prius notae habitualiter ; et isto modo potest esse materialiter malitia in voce, ut est instrumentum voluntatis.