IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(o) Ad secundam quaestionem solvendam, quae est: An in sermone possit esse peccatum, etc.
Quantum ad primum dicit Doctor quod potentia motiva in homine est in obedientia servili respectu voluntatis, etc. sic quod talis potentia nullo modo potest rebellare voluntati sic dispositae, sed in viribus sensitivis, quibus voluntas dominatur principatu politico, possunt aliquando rebellare imperio voluntatis, et de hoc vide Primo politic. Sic in proposito formare voces articulatas est actus potentiae motivae, quo movetur lingua et alia instrumenta ad vocem articulatam requisita, ipsa tamen vox articulata non potest immediate elici nisi mediante actu imaginationis vel intellectu, imo prius formatur vox in mente quam extra formetur, ut patet per Doctorem primo Periher. qui vult quod sit vox in mente, et vox in voce, et vide quae ibi exposui. Patet ergo quomodo sermo sensibilis est in potestate voluntatis, si lingua non sit impedita ad motum, et similiter alia instrumenta.
( p) Quantum ad secundum, dicit quod malitia vel peccatum, est in sermone materialiter, formaliter vero in voluntate. Nam recta ratio judicat omnes actus humanos, etc. et dicuntur actus humani, qui eliciuntur ex imperio voluntatis vel liberi arbitrii. Non enim omnes actus dicuntur humani ex hoc solo, quod subsunt imperio voluntatis, quia possunt imperari a voluntate, quia sic movere barbam vel levare festucam ex sola imaginatione, essent actus humani, cum hujusmodi actus subsint etiam imperio voluntatis. Dicuntur ergo actus humani ex hoc, quod actu eliciuntur imperio liberi arbitrii, cum ergo voluntas teneatur imperare actibus, qui subsunt imperio ejus conformiter rationi rectae, sequitur quod tenetur dare illis rectitudinem eis convenientem, et per consequens si tales actus imperat contra dictamen rectae rationis, privat eos rectitudine nata eis convenire, et sic in talibus actibus erit peccatum materialiter, quia in eis est privatio rectitudinis natae inesse. Sed in proposito actus potentiae motivae subest imperio voluntatis. loquendo tamen de illis actibus, qui subsunt voluntati, nam multi sunt actus, qui non subsunt ut motus, pulsus et actus vegetativae et hujusmodi.
(q) Ad primum argumentum principale, dicit Doctor quod ex quo usus sermonis est in potestate voluntatis, et tenetur uti sermone secundum dictamen rectae rationis, et quia recta ratio dictat quod utatur sermone cum omnibus circumstantiis dictatis a ratione, videlicet ut sit super debitam materiam, aedificet proximum, etc. et ideo non utendo sic sermone, peccatum est formaliter in voluntate, et materialiter in sermone.
(r) Ad secundum dicit Doctor, quod in voce, ut significativa, est peccatum materialiter, quia voci, ut significativae, cum subsit imperio voluntatis, tenetur voluntas dare rectitudinem sibi debitam, quae rectitudo est, ut voluntas actu suo elicito imperet talem vocem conformiter dictamini recto, quae vox si sic conformiter ex imperio vol untatis elicitur a potentia motiva, est bona materialiter bonitate morali ; si vero difformiter, est mala materialiter malitia opposita bonitati morali, et hoc quoad argumentum.
(f) Et cum dicis quod impositio ad significandum nullam qualitatem voci tribuit, hoc concedit Doctor quod sola impositio non tribuit voci, nec qualitatem aliquam, nec intentionem, nec conceptum. Unde nihil valet, quod dicunt aliqui, ut Thomas, qui dicit quod vox significativa continet in se conceptum rei, quem causat in animo audientis, et quia conceptus aliquando accipitur pro objecto conceptibili, aliquando pro objecto actu cognito, aliquando pro actu cognoscendi, aliquando pro specie intelligibili, ut patet a Doctore in suis Theorematibus, aliquando accipitur pro quodam idolo fabricato ab intellectu, de quo Occham in primo. Sed quomodocumque accipiatur conceptus, secundum distinctionem Doctoris, talis conceptus non continetur in voce significativa. Si enim hoc esset verum, tunc vox significativa audita posset movere intellectum audientis secundum illam intentionem, inquantum scilicet est significativa, et tunc vox latina significativa, puta haec vox lapis moveret intellectum Graeci audientis eam, causando in eo conceptum lapidis quem in se continet, et per consequens Graecus per hanc vocem auditam statim conciperet quidditatem lapidis ; patet, quia conceptus significat idem apud omnes, quod tamen est absurdum. Unde per hoc, quod est significativa, nulla qualitas sibi imprimitur, nec aliquem conceptum in se continet, sicut nec in circulo causatur aliqua qualitas de novo per hoc, quod imponitur ad significandum vinum ; ideo dico, quod vox significativa solum est signum ad significandum ad placitum. Unde vox tantum immutat sensum auditus, nec habet causare in sensu, vel in phantasia, vel in intellectu, nisi conceptum vocis ex se, per quem scilicet illa vox tantum concipitur, auditu tamen immutato a voce significativa, immutatur phantasia et memoria, et rememoratur res, cui tale nomen fuit impositum. Nisi enim phantasia haberet speciem rei, et similiter vocis, memoria sensitiva non conservaret illas species, non rememoraretur rei, cui tale nomen fuit impositum, qua rememoratione habita, excitatur intellectus ad considerationem illius rei, cujus prius habuit notitiam. Aliter enim nihil moveret intellectum, nisi vox, cui imponitur, prius fuerit sibi nota, quae ad rem illam significandam imponebatur, et sic talis vox reducit intellectum ad actualem intellectionem rei prius notae habitualiter; et isto modo potest esse materialiter malitia in voce ut est instrumentum voluntatis, pro quanto scilicet illa voluntas tenetur imperare talem vocem secundum rectum dictamen rationis.