In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Docet opera sensitivae et vegetativae, mediante motiva, subesse voluntati, in quibus est malitia, sicut in cogitatione et sermone; et hoc eodem modo explicat, quo explicuit de malitia cogitationis et sermonis.
Ad quaestionem tertiam solvendam (a), videndum est primo, ut prius, quomodo operationes aliarum potentiarum sunt in potestate voluntatis; secundo, quomodo in eis est malitia.
Quantum ad primum, dico quod opus accipitur in proposito pro operatione potentiarum inferiorum, aliarum a potentia motiva linguae: licet enim sermo sit quoddam opus, distinguitur tamen contra alia opera, quia secundum illud opus sermonis maxime se habet homo civiliter et politice.
Dico ergo, quod potentia motiva est in potestate voluntatis, ut supra visum est, et, similiter potentiae sensitivae, et etiam vegetativae, quatenus dependent a motiva, sicut potentia vegetativa quantum ad nutritivam requirit appositionem nutribilis, et similiter approximationem activi adpassivunv, et secundum hoc potentia generativa est in potestate nostra, et in ea potest esse peccatum materialiter, inquantum ad actum inordinatum praecedit potentia motiva, quae est in potestate voluntatis. Similiter etiam quantum ad potentias sensitivas, quatenus operationes earum dependent a potentia motiva. Unde Augustinus 11. de Trin. cap. 8. dicit quod quia operatio palpebrarum necessario requiritur ad visionem, et motus localis palpebrarum obedit animae, eatenus visio est in potestate voluntatis.
Sed suntne hujusmodi potentiae aliter in potestate voluntatis quam per principium motivum? Dico quod sic, inquantum scilicet perfectius possunt in actum suum, ex hoc quod voluntas habet actum suum circa idem objectum. Patet in visu, nam stante eadem dispositione objecti et oculi, potest visus imperari a voluntate, ut absque motu locali intueatur nunc aliquem punctum perfectius quam prius, et hoc in eadem pyramide, et infra eamdem basem, propter copulationem voluntatis.
De secundo (b) dico, quod malitia est in eis materialiter eodem modo sicut in aliis, scilicet sermone et cogitatione, scilicet quando non sunt cum debitis circumstantiis elicitae, et carent rectitudine participata quam debent habere.