In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Ad tertiam quaestionem solvendam, quae est, an in opere sit peccatum? Duo sunt principaliter videnda:
Quantum ad primum, dicit Doctor quod potentia motiva est in potestate voluntatis, et similiter potentia sensitiva, et etiam vegetativa, quatenus dependet a motiva, sicut potentia vegetativa quantum ad nutrimentum, requirit appositionem nutribilis, et ideo nullus se nutrire potest, nisi cibus applicetur ori, et nisi fiat masticatio et deglutitio, qui actus sunt potentiae motivae, quae subest imperio voluntatis ; et quoad hoc potest dici vegetativa subesse imperio voluntatis: et similiter requirit approximationem activi ad passivum, et secundum hoc vegetativa generativa est in potestate nostra, et in ea potest esse peccatum materialiter, inquantum ad actum inordinatum praecedit potentia motiva, quae est in potestate voluntatis, nam si potentia motiva imperio voluntatis applicat activum passivo debito modo et ad finem debitum, ut cum quis cognoscit suam modo debito et ad finem debitum, et secundum dictamen perfectae rationis. Similiter etiam quantum ad potentias sensitivas, puta visus, auditus, odoratus, olfactus et tactus, quatenus operationes earum dependent a potentia motiva, potest in eis esse peccatum materialiter: licet enim actus videndi non sit immediate in potestate voluntatis, stantibus oculis apertis circa visibile approximatur, tamen illa visio est in potestate voluntatis, pro quanto potest imperare potentiae motivae, vel ut avertat oculos, vel ut eos claudat.
(b) De secundo principali, patet quod malitia est in eis materialiter, quando sciicet tales operationes non sunt elicitae imperio voluntatis cum debitis circumstantiis a ratione recta dictatis.