In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
In solutione ad primum, videtur negare ullum actum in voluntate sine aliqua libertate, quod habet etiam in 4. distinct. 49. quaestione 10. et quodl. 16. cum Alensi 2. parte, quaest. 125. m. 3. et videtur D. Thom. 1. 2. quaestione 10. articulo 2. Sed constat pueros et amentes velle non libere, et nos distractos continuare velle, illud etiam elicere libere, nihil cogitando de moralitate objecti. Quando ergo Scot. dicit motus primos voluntatis se peccata, loquitur de iis in quibas est aliqua libertas, nec vult omnem actum voluntatis esse liberum, nisi sit adulti, sani et aliqualiter deliberati. Ad replicam, videtur admittere actus aliarum potentiarum esse peccata, sine actu positivo voluntatis, quod est verius, de quo Vasq. 1. 2. dist. 107. cap. 2. Sayr. 1. 8. cap. 7. Assor. t.1.1.4. cap. 6. quaest. 5. multi tamen negant mortale in illis sine actu positivo voluntatis. Vide Sanohium 1. in Decal. cap. 2. num. 13. ad secundum, negat bene omnem libertatem appetitui, licet non despotice subsit voluntati, sed politice, qui habet certum objectum in quod tendat, quod non habet potentia motiva. Cajet. 1. 2. quaest. 74. a. 4. tribuit ei propriam libertatem sufficientem ad veniale, sed contra libertatem Cajet. oppositum definitur in Trid. Sess. 5. de peccato originali.
Ad primum (c) de Apostolo, dico quod illud debet intelligi quoad primos motus, de quibus non video quod sint peccatum, quia praecedunt omnem actum voluntatis, et nulla ratio culpae est in aliquo praecedente actum voluntatis. Delectationes vero, (d) quae sunt in voluntate tanquam primi motus, sunt peccatum, quando sunt de objecto illicito, ut quando voluntas delectatur appetitui sensitivo, quia illae non sunt sine actu rationis et voluntatis praecedente.
Si dicas (e) quod primi motus sunt peccata ex eo quod voluntas non praevenit, tunc non est peccatum commissionis, sed (f) omissionis, et sic illa opera quae sunt peccata formaliter, sunt illa opera interiora.
Ad secundum dico quod appetitus noster in quo convenimus cum brutis, est liber et rationalis per participationem, non autem per actum suum, sed per actum alterius potentiae, scilicet voluntatis cui subest ; et ideo potest converti ad bonum et averti a bono ; in brutis autem licet sit appetitus sensitivus, non tamen est particeps rationis in eis sicut in nobis.