IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Contra hoc arguitur, quia opus est voluntarium, ut patet ad Rom. 8. Non quod volo bonum hoc facio. Secundo, quia talia opera sunt communia brutis et hominibus: ergo in illis non est peccatum, sicut etiam bruta per illa non peccant.
(c) Ad primum. Respondet Doctor ad primum, quod dictum Apostoli intelligitur quoad primos motus, qui praecedunt omnem actum voluntatis, et per consequens nulla culpa potest esse in eis, quia ut sic, non subsunt imperio voluntatis.
(d) Delectationes vero quae sunt in voluntate tanquam primi motus, sunt peccatum, etc. Hoc tamen debet sane intelligi, quia non est peccatum mortale talis delectationis, nisi sequatur plenum consensum vel plenam deliberationem,
praecedente vero dictamine rationis, quod est communiter cognitio conclusionis syllogismi practici plene et actualiter dictans esse illicitum, et lege divina prohibitum voluntatem velle condelectari sensui de re illicita, ut supra dixi.
(e) Si dicas, quod primi motus non sunt peccata, etc. Hic movet unam difficultatem, quia delectatio immoderata in parte sensitiva, quae nata est subesse imperio voluntatis, sive operatio ad quam sequitur talis delectatio, licet sit prior actu voluntatis elicito, quia voluntas non tantum tenetur non imperare hujusmodi actus, sed etiam tenetur praevenire potentias sensitivas, ne tales actus eliciant.
(f) Sed omissionis. Dicit Doctor quod tunc si erit peccatum, quod tantum erit peccatum omissionis in voluntate, quia omittit quod tenetur non omittere: omittit enim talem praeventionem, quam tenetur non omittere. In illis ergo operationibus sensitivis elicitis non ex imperio voluntatis non est peccatum, etiam materialiter, sed tantum est peccatum omissionis in voluntate. Sed quomodo voluntas tenetur praevenire potentias ne eliciant tales actus, hoc non pertinet ad praesentem materiam.
Ad secundum patet responsio ex supradictis, quia appetitus noster, cum subsit imperio voluntatis per participationem, ideo potest esse in eo peccatum materiale.
SCHOUUM.
Divisionem in peccata cordis, oris, operis, non dari de formali, peccati nec de subjecto formali ejus, quod est actus voluntatis tantum, quia in eo est immediate libertas ; sed de subjecto materiali ejus, id est, de omnibus actibus aliarum potentiarum subjectis voluntati, in quibus est mediata libertas.
Ad quaestionem (g) quartam dicendum, quod Hieronymus non dividit hic peccatum actuale formaliter, nec subjectum peccati formalis, quia hic est actus voluntatis, et non cogitatio, nec sermo, nec opus exterius, nec etiam originale peccatum, quia illud est solum in anima, sed distinguit hic tantum subjectum materiale peccati: et posset contineri illa divisio peccati sub duplici membro, scilicet quod quoddam est peccatum in actu interiori, quoddam consistit in actu exteriori. Primo modo est peccatum cogitationis: secundum subdividitur, quia sic continet locutionem et operationem, quia locutio maxime convenit homini,: ut est rationalis, et ut est homo, quia ut sic, est communicativus, et sic circumloquimur actum exteriorem per duo membra: et debet intelligi divisio positive quoad peccatum commissionis; negative, quoad peccatum omissionis in cogitatione, locutione et opere.