In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
De haec quaest, quoad septimembrem divisionem peccati, egit supra dist. 6. q. 2. ubi tenet non esse sufficientem nisi per reductionem, quia multa peccata sub nullo septem continentur, de qua videri possunt Patres et Doctores supra in titulo citati.
Circa quintam, scilicet de divisione peccatorum capitalium, est sciendum quod ejus solutio patet, dist. 6. hujus, ubi quaesitum fuit de peccato Angeli. Voluntas enim conjuncta appetitui sensitivo, nata est tendere in delectabilia talis appetitus, et maxime in maxima delectabilia et appetibilia appetitui sensitivo excellentiori, sicut intellectus conjunctus natus est intelligere sensibilia, et prius ea quae sunt prius sensibilia.
Voluntas igitur nostra propter conjunctionem sui cum appetitu sensitivo, nata est tendere in delectabilia tali appetitui, et secundum ista delectabilia, possent assignari peccata capitalia carnalia: spiritualia autem secundum illud, quod est delectabile voluntati in se, non propter appetitum sensitivum. Peccatum autem avaritiae non videtur esse nisi circa appetibile utile quod ordinatur ad appetibile secundum se, altero dictorum modorum scilicet ad voluptatem vel honorem. Secundum tamen formalem rationem peccatorum, ista divisio septimembris non est sufficiens, imo esset per se accipienda distinctio peccatorum vel ex carentia vel ex obliquitate praeceptorum, ita quod sicut sunt decem praecepta, ita sunt decem peccata capitalia, et ex oppositione ad virtutes, et de hoc dictum est praedicta dist. 6.