IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De peccato in Spiritum sanctum. Est praeterea quoddam peccati genus caeteris gravius et abominabilius, quod dicitur peccatum in Spiritum sanctum, de quo in Evangelio Veritas ait: Qui peccaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque hic neque in futuro. Et Joannes in epistola Canonica : Est peccatum ad mortem, non pro eo dico, ut quis oret. Qui enim peccat in Patrem, remittetur ei; et qui peccat in Filium, remittetur ei; qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque hic neque in futuro. Sed quaeritur, quid sit illud peccatum in Spiritum sanctum vel ad mortem ? " Quidam dicunt, illud peccatum esse desperationis, vel obstinationis. Obstinatio est induratae in malitia mentis pertinacia, per quam homo fit impaenitens. Desperatio est, qua quis penitus diffidit de Dei bonitate, aestimans, suam malitiam divinae bonitatis magnitudinem excedere,"sicut Cain, qui dixit: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. Utrumque vero dicitur peccatum in Spiritum sanctum, quia Spiritus sanctus amor est Patris et Filii, et benignitas, qua se invicem et nos diligunt, quae tanta est, cujus finis non est. Recte ergo in Spiritum sanctum delinquere dicuntur,
qui sua malitia Dei bonitatem superare putant, et ideo paenitentiam non assumunt, et qui iniquitati tam pertinaci mente inhaerent, et eam nunquam relinquere proponant et ad bonitatem Spiritus sancti nunquam redire, patientia Dei abutentes et de misericordia Dei nimis praesumentes: quibus placet malitia propter se, sicut piis bonitas. Isti nimia pertinacia et praesumptione peccant, autumantes, Deum non esse justum ; illi desperatione Deum non bonum existimant, tollentes in hoc turbulentissimo iniquitatum mari portum divinae indulgentiae, quo se recipiant fluctuantes. Atque ipsa desperatione addunt peccata peccatis dicentes: misericordia nulla est, et super peccatores necessaria damnatio debetur.
Utrum omnis obstinatio vel desperatio,sit peccatum in Spiritum sanctum ?
Sed quaeritur, utrum omnis obstinatio mentis in malitia obduratae omnisque desperatio sit peccatum in Spiritum sanctum? Quidam dicunt, omnem obstinationem et omnem desperationem esse peccatum in Spiritum sanctum. Quod si est, aliquando illud peccatum remittitur, quia multi etiam obstinatissimi et desperatissimi convertuntur,ut Augustinus ait super illum locum Psalmi: Convertam in profundum maris, id est, eos " qui erant desperatissimi " et ibi: Mittit crystallum suam sicut buccellas, id est obstinatos facit aliorum doctores ". Talium conversio ibi etiam evidenter ostenditur, ubi ait : Qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris. Secundum istos illud peccatum dicitur irremissibile, non quin aliquando remittatur, sed quia vix et raro et difficulter dimittitur. Non enim solvitur crystallus, nisi vehementi spiritus impetu. Alii vero tradunt, non quamlibet obstinationem vel desperationem appellari peccatum in Spiritum sanctum, sed illam tantum quam comitatur impoenitentia, qui etiam impaenitentiam dicunt peccatum in Spiritum sanctum. Sed quia Augustinus dicit impaenitentiam esse peccatum in Spiritum sanctum, cum sic obstinatus est aliquis, ut non paeniteat ; discuti oportet, an aliud obstinatio, aliud impoenitentia sit in eo peccatum, an idem, sed diversis modis commissum. Secundum istos peccatum illud dicitur irremissibile, eo quod nunquam dimittatur. Unde Augustinus etiam dicit, quod hoc solum peccatum veniam mereri non potest: et Hieronymus super Marcum, quod taliter peccans digne paenitere non potest. Et ideo recte Joannes dicit, ut non pro eo oret quis, quia qui sic peccat orationibus Ecclesiae hic, vel in futuro juvari non potest, habens cor induratum tanquam lapis, sicut de diabolo legitur. Post hanc vitam qui valde mali sunt meritis Ecclesiae juvari non possunt.
Quod aliter accipitur peccatum in Spiritum sanctum.
Est etiam alia hujus peccati assignatio. Hoc enim peccatum Augustinus definiens in lib. de sermone Domini in monte ait: " Peccatum admortem est, cum post agnitionem Dei per gratiam Christi oppugnat aliquis fraternitatem, et adversus ipsam gratiam, qua reconciliatus est Deo, invidentiae facibus agitatur: quod fortasse est peccare in Spiritum sanctum, quod peccatum dicitur non remitti, non quia non sit ignoscendum peccanti, si paeniteat, sed quia tanta labes est peccati illius, ut deprecandi humilitatem subire non possit, etiamsi peccatum suum mala conscientia agnoscere et enuntiare cogatur: ut Judas cum dixit : Peccavi, facilius desperans cucurrit ad laqueum, quam humilitate veniam peteret: quod propter magnitudinem peccati jam ex damnatione peccati tales habere credendum est." Ecce, quaedam assignatio peccati in Spiritum sanctum vel ad mortem hic posita est, qua illud peccatum esse traditur oppugnatio fraternitatis post agnitionem, et invidentia gratiae post reconciliationem: quod species quaedam obstinationis intelligi potest. Illam tamen definitionem Augustinus in libro Retract. rememorans, aliquid adjiciendum ibi fore, nec asserendo se dixisse aperit, ita dicens : "Quod quidem non confirmavi, quoniam hoc putare me dixi. Sed tamen addendum fuit : si in hac scelerata mentis perversi tale finierit hanc vitam, quoniam 3e quocumque pessimo, in hac vita constituto, non est desperandum; nec pro illo imprudenter oratur, de quo non desperatur. " His verbis insinuatur, peccatum praemissa definitione descriptum tunc solum debere dici ad mortem, v el in Spiritum Sanctum, cum non habet comitem paenitentiam, nec de aliquo peccatore in hac vita desperandum esse, et ideo pro omni esse orandum. Unde illud Joannis : Non pro eo dico, ut quis oret, sic accipiendum videtur, ut pro aliquo peccante ad mortem vel in Spiritum sanctum, postquam finierit hanc vitam, non oremus. Deum autem in hac vita est, nec peccatum illius judicare nec de illo desperare, sed pro illo orare debemus. Unde Augustinus de verbis Domini de impoenitentia, quae est blasphemia in Spiritum sanctum sic ait: " Ista impoenitentia vel cor impaenitens, quamdiu quisque in hac carne vivit, non potest judicari. De nullo enim desperandum est,quamdiu patientia Dei ad paenitentiam adducit. Paganus est hodie, Judaeus, infidelis est hodie, haereticus est hodie, schismaticus est hodie, quid si cras amplectatur catholicam fidem et sequatur catholicam veritatem? Quid si isti, quos in quocumque genere erroris notas et tanquam desperatissimos damnas, antequam finiant istam vitam, agant paenitentiam et inveniant veram requiem et vitam in futuro ? Nolite ergo ante tempus judicare quidquam. " Ex his ostenditur, pro singulis peccatoribus in hac vita esse orandum, nec de aliquo esse diffidendum, quia converti potest dum in hac vita est; quia non potest sciri de aliquo, utrum peccaverit ad mortem vel in Spiritum sanctum, nisi cum ab hac vita discesserit, nisi forte alicui per Spiritum sanctum mirabiliter revelatum fuerit. Ex praedictis aliquatenus capi potest, quomodo accipiatur peccatum in Spiritum sanctum, scilicet inuidenda gratiae fraternitatem impaenitenter oppugnans, quae utique obstinatio esse videtur, et omnis impoenitentis obstinatio atque desperatio. Notandum vero est, quod non omnis qui non paenitet, impaenitens dici potest, quia impoenitentia proprie obstinati est, et, ut quidam volunt, etiam desperati.
Alia assignatio peccati in Spiritum sanctum.
De hoc quoque peccato in Spiritum sanctum Ambrosius in lib. de Spiritu Sancto disserens, definitam assignationem tradit dicens: " Cur Dominus dixerit : Qui blasphemaverit in Filium hominis, remittetur et; qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, neque hic neque in futuro remittetur ei, diligenter adverte. Numquid alia est offensio Filii, alia Spiritus sancti? sicut una dignitas, sic una injuria. Sed si quis, corporis specie deceptus, humani remissius aliquid sentit de Christi carne, quam dignum est, habet culpam, non est tamen exclusus a venia. Si quis vero sancti Spiritus dignitatem, majestatem et potestatem abneget sempiternam et putet non in spiri tu Dei ejici daemonia, sed in Beelzebub, non potest ibi exhortatio esse veniae, ubi sacrilegii plenitudo est." Satis aperte hic explicatur, quid sit peccatum in Spiritum sanctum. Quod illi Augustini descriptioni congruere videtur, qua illud peccatum dicitur esse invi dentia gratiae oppugnans fraternitatem. Qui enim post cognitionem veritatis sancti Spiritus veritatem negat, ejusque opera dicit esse Beelzebub, potestati, bonitati et gratiae Dei invidere non dubitatur. Non itaque distinctio illa verborum sic accipienda est, quasi trium personarum divisae sint offensae, sed ibi genera peccatorum distincta sunt. Peccatum enim in Patrem id intelligitur, quod fit per infirmitatem, quia Patri Scriptura frequenter attribuit potentiam: peccatum in Filium, quod fit per ignorantiam, quia sapientia Filio attribuitur: tertium expositum est. Qui ergo peccat per infirmitatem, vel per ignorantiam, facile veniam adipiscitur, sed non ille peccat in Spiritum sanctum. Cum autem una sit potentia, sapientia, bonitas trium, quare Patri potentia, Filio sapientia, Spiritui sancto bonitas saepius assignetur, superius dictum est.
(Finis textus Magistri. )