IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Explicat, sicut datur actualis conversio ad inam personam, non ad alias, ut constat ex orationibus Ecclesiae, similiter dari aversionem actualem ab una, non ab aliis, haec tamen continet virtualem aversionem ab aliis, de quo 1. l.d. q. 2. n. 2.
Respondeo, (a) hic primo videndum est, quomodo potest esse peccatum aliquod praecise in Spiritum sanctum. Ubi sciendum est quod peccatum est aversio a Deo, et conversio ad creaturam. Inquantum autem peccatum formaliter vel virtualiter avertit a Deo, et inquantum cedit in irreverentiam alicujus personae, sic non potest avertere ab una persona quin avertat ab alia virtualiter, nec ut sic, potest quis peccare in unam personam, quin peccet in aliam. Sed si intelligatur (b) quaestio de aversione actuali, posset videri eadem ratione, quod nec aversio actualis posset fieri ab una persona, nisi actualiter fieret ab omnibus.
Videtur tamen mihi contrarium, scilicet quod posset fieri aversio actualis ab una persona, non ab alia. Quod probatur primo sic, cum sint tres articuli respicientes distincte tres personas, possibile est aliquem errare in uno articulo, et non in alio, et per consequens peccare actualiter in unam personam, et non in aliam, quia habita actuali consideratione de una, non oportet quod habeatur de alia ; inqualibet autem persona invenitur ratio ultimi finis, quia ratio omnis boni: igitur illi, ut sic, potest fieri reverentia et irreverentia, non habita consideratione ad alias personas; et hoc videtur facere Ecclesia, ut patet in collectis, in quibus concluditur in fine: Per Dominum nostrum Jesum Chri stum, etc. Primo enim praemittitur Pater, ad quem oratio communiter dirigitur, et in fine subnectitur Mediator, in cujus nomine petit et orat Ecclesia ; unde si quis orando : Per Dominum nostrum Jesum Christum, intenderet petere in nomine Trinitatis, nihil peteret, quia petitur in nomine Mediatoris, qui Christus est. Videtur ergo Ecclesia in orando, orare unam personam, et non aliam actualiter. Hoc etiam patet in illo Hymno: Veni creator Spiritus, ubi multa ponuntur, quae non conveniunt nisi Spiritui sancto, ut puta quod sit donum et talia.
Praeterea (c) magis distinguitur persona a persona quam essentia 3 a persona, quia inter personas est oppositio relativa, non sic autem inter essentiam et personam. Sed possibile est aliquem stare in actuali consideratione essentiae divinae, nihil cogitando de persona (ut patet in Philosophis, et sic considerare essentiam non considerando personam, inveniet in ea rationem finis et omnis boni, et per consequens essentiae, ut essentia est, potest facere reverentiam vel irreverentiam, non faciendo alicui personae: ergo potest facere uni personae non faciendo alteri.
Dices, (d) quod non est simile de personis, et de persona et essentia, quia personae sunt correlativa?, et intellectus non potest habere actum circa unum correlativum, quin habeat circa aliud, et sic non potest fieri irreverentia uni personae, quin fiat omnibus.
Sed hoc non valet, quia quantumcumque sint correlativa, tamen circa extrema sunt duo actus intellectus, sicut patet de accidente et subjecto; qui enim intelligit accidens, non propter hoc intelligit subjectum eadem intellectione, licet actus comparandi sit unus.
Praeterea, Pater sub ratione Patris non dicitur correlative ad Spiritum sanctum: igitur Patri potest fieri reverentia actualiter, licet actualiter non fiat Spiritui sancto: et sic possibile est, quod actualiter quis peccet in unam personam, non peccando in aliam actualiter ; sed tamen virtualiter necesse est ipsum cogitare de omni, cum facit reverentiam et irreverentiam uni, et ita virtualiter lacere idem omni. Et si eliciat aliquam opinionem erroneam circa unam personam, virtualiter elicit circa omnes,quia earum est una bonitas et una sapientia ; non tamen est necesse, si actualiter peccat in unam, quod peccet actualiter in aliam.
Sed isto modo non accipitur peccatum in Spiritum sanctum, ut si aliquis peccet in ipsum, et non in aliam personam: sed dicitur peccatum in Spiritum sanctum, non proprie, sed appropriate, ut quia peccatum aliquod est contra appropriatum Spiritui sancto, secundum quod dicimus, quod bonitas est appropriata Spiritui sancto, ideo peccatum ex certa malitia dicitur esse peccatum in Spiritum sanctum: Patri autem appropriatur potentia, ideo peccatum ex infirmitate dicitur appropriate contra Patrem; sapien.
tia antem appropriatur filio, ideo peccatum ex ignorantia dicitur esse contra Filium.