IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Resolvit peccatum contra Spiritum sanctum esse finalem impaenitentiam ex desperatione, ita Aug. de ver. et fal. poan. cap. 4. 1. 4. contra Creso. c. 8. et ep. 50. Fulg. de fide ad Petr. 3. Sumitur tamen peccatum in Spiritum sanctum latius pro omni peccato ex malitia contra effectum Spiritui sancto appropriatum, et sic dividitur in sex species. Vide D. Bonav. hic art. 3. q. 1. peccatum primo modo sumptum est omnino irremissibile. Secundo modo sumptum dicitur irremissibile propter difficultatem remissionis. Unde Chrys. hom. 42. in Matt. dicit forte aliquos ex illis, quibus loquebatur Christus, consecutos fuisse misericordiam illius peccati, quod dictum est irremissibile ; notat etiam dici irremissibile in hoc saeculo et futuro, quia in utroque punitur ; idem significat D. Thom. 3. p. q. 86. a. 1. ad 3.
Dico tamen breviter (e) quod omne peccatum, quod est in voluntate, non praecedente perturbatione, vel passione, nec ex ignorantia in ratione, est peccatum ex certa malitia: et sic forte peccavit Adam, quia in eo non fuit perturbatio ex passione praecedente nec ignorantia. Sed tamen non omne peccatum sic ex malitia et sine perturbatione voluntatis, et ignorantia rationis commissum, est peccatum in Spiritum sanctum, quia sic peccatum in Spiritum sanctum, non esset peccatum gravissimum ; peccatum enim ex certa malitia potest esse contra praecepta secundae tabulae, quae non sunt gravissima, quia tantum virtualiter avertunt a fine.
Oportet igitur ut sit contra praeceptum primae tabulae, quia tunc actualiter et formaliter avertit ab objecto illo perfectissimo et ultimo fine: nec adhuc omnia praecepta primae tabulae sunt in Spiritum sanctum, quia oportet ad hoc quod sit peccatum gravissimum, quod opponatur actui perfectissimo conversivo ad Deum, et sic quia actus charitatis ut dilectio Dei, est actus perfectissimus conversivnis ad Deum, si haberet oppositum, scilicet odium Dei, hoc esset maximum peccatum. Sed non credo, quod talis actus charitatis habeat oppositum actum contrarium, quia Deus non potest odi-I ri ab aliqua voluntate, ut dicitur in quarto; ergo peccatum in Spiritum sanctum, non est odium Dei, quia formaliter non potest Deus odiri. Cum igitur (f) post dilectionem Dei actus perfectissimus, quo voluntas tendit in Deum, sit actus spei, oppositum ejus erit peccatum gravissimum. Et hoc est peccatum desperationis sive obstinationis in malo cum desperatione et proposito non paenitendi ; et hoc est peccatum in Spiritum sanctum.
Et secundum hoc ad peccatum in Spiritum sanctum requiruntur tria, scilicet quod sit ex certa malitia, quod sit contra praeceptum primae tabulae, et quod sit actus oppositus perfectissimo actui conversivo ; et hoc modo est peccatum in Spiritum sanctum, et est finalis impoenitentia, non quia homo decedit sine paenitentia, sed quia habet propositum de nunquam paenitendo, et oritur ex desperatione. Et sic dicit Augustinus de Fid. ad Petr. quod pessimi homines incidunt in hoc peccatum, ut patet de Cain, qui dixit Gen. 4. Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. Credidit enim misericordiam Dei esse minorem suo delicto, et misericordia Dei est bonitas, quae appropriatur Spiritui sancto, et ideo dicitur peccatum in Spiritum sanctum, ut patet in littera. Eodem modo Judas Math. 21. et ponitur in littera cap. illo. Est autem peccati hujus assignatio, de quo dicit Augustinus lib. 1. de Serm. Domini in monte, quod Judas desperans facilius cucurrit ad laqueum quam humiliatus veniam peteret ; et de numero isto fuit Achitophel ille, 2. Reg. 17.
Dicitur autem peccatum hoc irremissibile, non simpliciter; unde secundum Magistrum in littera, hoc peccatum non remittetur hic . nec in futuro, quando non habet paenitentiam comitem, sed hoc convenit cuilibet peccato mortali. Verumtamen hoc peccatum dicitur irremissibile, eo modo quo nullum aliud peccatum dicitur irremissibile dupliciter. Primo, quia nullum peccatum aliud opponitur directe principio remissionis in remittente nisi istud, quia hoc solum directe aufert a Deo misericordiam, quae est principium remittendi peccata, et non dat sibi nisi justitiam ; et hoc habet inquantum est cum desperatione: talis enim diffidit et desperat de misericordia Dei. Secundo, quia corrumpit dispositionem ad remissionem in eo cui debet remitti, quia sicut dicitur in quarto, principium dispositivum ad remissionem peccati in peccatore, est aliqualis displicentia de peccato cum conversione ad Deum: hoc autem peccatum, inquantum habet propositum de non paenitendo in tali obstinato, tollit omne tale dispositivum.
Ad primum patet per praedicta, quod non potest aliquis diligere, nec odire unam personam, nisi virtualiter diligat vel odiat aliam, potest tamen actualiter diligere unam non diligendo actualiter aliam.
Ad secundum etiam patet responsio in quaestionis solutione, quia illud peccatum est principaliter contra spem, et potest sic dici, etiamsi teneatur opinio Magistri de charitate. Ad tertium patet quomodo est irremissibile.