IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(e) Dico tamen breviter. Hic Doctor instat contra opinionem immediate praecedentem, probando quod peccatum ex malitia non sit peccatum in Spiritum sanctum ; et hoc patet, quia illud est peccatum ex malitia, quod est in voluntate, non praecedente perturbatione vel passione, nec ex ignorantia in ratione, sicut forte peccavit Adam, in quo non fuit perturbatio nec ignorantia, ut satis patuit supra ex d. 21. et 22. et tamen non omne peccatum ex malitia est in Spiritum sanctum, quia quis contra praecepta secundae tabulae ex certa malitia potest peccare. Et quod tale peccatum ex certa malitia contra praecepta secundae tabulae non sit peccatum in Spiritum sanctum, patet, quia communiter ponitur peccatum in Spiritum sanctum esse maximum peccatum, sed peccatum, quod formaliter et immediate avertit a Deo, quale est peccatum contra praecepta primae tabulae, est simpliciter magis peccatum peccato commisso contra praecepta secundae tabulae, cum illud tantum avertat virtualiter ab ipso Deo, ut clare patuit supra dist. 35. Ponit ergo Doctor quod solum peccatum ex certa malitia commissum contra praecepta primae tabulae, est peccatum in Spiritum sanctum, non tamen omne peccatum commissum contra praecepta primae tabulae, sed solum illud quod inter illa peccata est maximum, et est illud quod magis formaliter avertit a Deo, et ille actus dicitur magis avertere, cujus actus oppositus magis convertit. Amor Dei in se et propter se elicitus ex charitate pro statu isto perfectissime convertit ad Deum ; tum quia procedit a perfectiori habitu, scilicet a charitate ; tum quia amor amicitiae est simpliciter perfectior quocumque amore concupiscentiae: tum, quia ille actus immediate terminatur ad Deum sub ratione Deitatis, ut est summum bonum in se. Amor vero concupiscentiae terminatur ad Deum, ut est summum bonum mihi, et ista omnia satis patere possunt ex dictis Doctoris supra dist. 6. quaest. 2. et in tertio, dist. 25. et 27. Cum ergo amor Dei in se et propter se, sit actus perfectissimus, quem voluntas potest elicere pro statu isto, qui immediate terminatur ad Deum sub ratione Deitatis, et per consequens perfectissime conjungens voluntatem ipsi Deo, sit actus perfectissimus inter omnes actus humanos, sequitur quod actus oppositus, qualis est odium Dei, sit maximus in malitia, quia talis actus immediate avertit voluntatem a Deo, ita quod talis aversio est formaliter major quacumque alia aversione, et odium Dei nihil aliud est, nisi actus nolendi Deum in se.
Sed oritur aliqualis difficultas: An negatio amoris Dei in se, quae contradictorie opponitur actui amoris, sit peccatum in Spiritum sanctum ; et si sic, an sit majus peccatum quam odium Dei. Videtur prima facie quod sic, quia malitia opposita actui immediate conversivo in Deum, et hoc loquendo de actu perfectissimo, videtur quod sit peccatum in Spiritum sanctum, ergo cum quis diligendo Deum in se et propter se, habeat actum perfecte conversivum in Deum, sequitur quod non diligendo Deum nec in se nec propter se, quod talis negatio dilectionis immediate aversiva a Deo sit opposita tali dilectioni, et per consequens si quis ex certa malitia non actu diligat Deum in se et propter se, quod tunc peccet in Spiritum sanctum. Videtur etiam quod tale peccatum sit majus odio Dei, hoc probatur, quia illud est majus peccatum, quod magis avertit a Deo ; hoc patet per Doctorem hic et supra dist. 25. Sed negatio dilectionis Dei in se et propter se magis avertit a Deo quam odium Dei. Patet ista, quia illud peccatum magis avertit a Deo, quod magis opponitur actui perfectius conversivo in Deum. Haec patent per Doctorem hic et supra dist. 35. Sed negatio talis dilectionis magis opponitur, quia opponitur sibi contradictorie, et odium Dei tantum contrarie, et opposito contradictoria est major oppositione contraria ; ergo, etc.
Respondeo, quod aliud est loqui de peccato commisssionis, et aliud de peccato omissionis; peccatum enim commissionis, si sit simpliciter sine passione in voluntate et sine ignorantia in ratione, procedit ex majori malitia quam peccatum omissionis. Exemplum, pono enim quod quis teneatur lege divina diligere proximum in Deum, hoc est velle proximum diligere Deum propter se,tunc est major malitia, ut cum odit proximum, id est, ut cum actu nollet proximum diligere Deum propter se, quam cum habet negationem dilectionis proximi, quia in primo non tantum est negatio dilectionis proximi, et ultra hoc est etiam actualis nolitio, et sic odium proximi ultra negationem amoris quam includit, addit etiam actualem nolitionem ; et sic in proposito non actu diligere Deum propter se, est tantum peccatum omissionis, et hoc quando tenetur actu diligere Deum, si actu omittit talem dilectionem. Sed odire Deum in se est peccatum commissionis,quia tunc elicit actum nolendi, quo nollet Deum esse in se; cum ergo odium Dei non tantum includat negationem moris Dei, sed etiam addat nolle actuale ipsius Dei, sequitur quod ipsum odium Dei sit gravissimum peccatum, quod maxime opponitur actui perfectissimo conversivo ; patet, quia non tantum destruit illum actum per negationem inclusam, sed ultra hoc ponit actum omnino incompossibilem ; et ex his patet responsio ad difficultatem. Potest etiam brevius dici, quod loquitur de majori aversione, quae est illa, quae opponitur majori conversione sive actu magis conversivo, et sic odium Dei magis avertit, quam negatio amoris Dei, patet, quia odium Dei non tantum dicit non diligere Dei, sed dicit nolitionem ipsius Dei, et sic magis avertit: licet ergo negatio amoris Dei magis repugnet amori Dei, quia contradicit, tamen in ratione avertendi non magis opponitur, nam amor Dei est actus maxime conversivus in Deum, et odium est actus maxime aversivus; et sic in ratione malitiae maxime opponitur actui amoris Dei, sicut enim amor in ratione bonitatis tam moralis quam meritoriae est actus perfectissimus, ita odium Dei in ratione malitiae tam moralis quam demeritoriae est actus maxime malus.
Dicit ergo Doctor quod si odium Dei esset possibile, illud proprifssime esset gravissimum peccatum, ac per consequens peccatum in Spiritum sanctum, sed tale odium Dei in se non videtur esse possibile, ut probatum est a Doctore aliqualiter in 4. dist. 50. quae est ultima in ordine. Et licet Doctor alibi dicat, ut in primo, dist. 1. quaest. 4. quod adhuc non est probatum odium Dei non esse possibile, tamen Doctor hic et in quarto, asserit esse simpliciter impossibile. Et ratio potest assignari, quia impossibile est potentiam aliquam elicere aliquem actum circa aliquod objectum, quod impossibile est esse objectum talis actus ; non enim potentia visiva potest elicere actum visionis circa sonum, quia est simpliciter impossibile sonum esse objectum terminativum talis actus, et nulla alia ratio videtur posse assignari, nisi quia actus visionis est talis entitas, quae tantum, nata est terminari ad colorem vel lucem Sed in proposito objectum nolitionis est sola miseria sive sola carentia boni, ideo talis actus non est natus terminari, nisi ad aliud quod habet rationem mali, et hoc vel existentis vel apparentis, et per hoc non est natus terminari ad objectum in quo nulla est ratio mali, nec in existentia nec in apparentia, quale est summum bonum ; et ideo voluntas non potest nolle Deum in se, cum in illo non sit aliqua ratio mali, nec existentis, nec apparentis, imo in illo est ratio summi boni, nam ut sic ostenditur ab intellectu, quia intellectus bene percipit quod illud ens, nominamus Deum, est tale bonum, quod in illo non potest esse ratio alicujus mali. Sic similiter voluntas non posset immediate velle aliquid, quod tantum habet rationem mali, sive existentis sive apparentis, quia objectum volitionis est tantum bonum vel existens vel apparens. Et de hoc aliqua dixi supra, super d. 6. q. 1. et multo clarius vide quae exposui super q. 16. quodlib. et sic patet quomodo odium Dei sit simpliciter impossibile, et ideo non ponitur odium Dei, cum sit impossibile esse peccatum in Spiritum sanctum.
(f) Cum igitur post dilectionem Dei. Hic Doctor ultimale determinat, quid sit peccatum in Spiritum sanctum, et quale sit: quid sit, patet, quia peccatum gravissimum ex malitia illud dicitur peccatum in Spiritum sanctum ; sed quale sit,
probat per actum conversivum oppositum. Et breviter dicit, quod desperatio sive finalis impoenitentia, quae procedit ex desperatione, est peccatum in Spiritum sanctum, patet, quia tale peccatum immediate opponitur actui spei, nam actus spei est actus conversivus in Deum, quo voluntas vult sibi Deum, ut summum bonum ; et licet talis actus habeat Deum, sub ratione Deitatis, ut objectum, tamen respicit ipsum, ut summum bonum alteri. Et de hoc vide Doctorem in 3. dist. 26. et quae ibi prolixe exposui ; actus ergo spei, qui proprie est amor suae concupiscentiae, quo voluntas appetit sibi summum bonum, et quomodo hoc, vide in tertio ubi supra, et talis actus, excepto amore amicitiae, est perfectior omni alio actu, tam sensus quam intellectus, et ideo perfectius convertit in Deum, quia mediante illo voluntas vult sibi immediate Deum, ut summum bonum ; ergo actus oppositus erit gravissimum peccatum, quia maxime avertit a summo bono, ut summe commodo, et talis est actus desperationis; patet, quia desperans diffidit, nam sicut sperans appetit summum bonum, ut summe sibi commodum, et credit se posse habere illud ex meritis, sed desperans de illo summo bono, diffidit se posse habere illud, quia diffidit de misericordia sive bonitate Dei, et sic desperatio sive obstinatio in malo cum desperatione et proposito non paenitendi est peccatum in Spiritum sanctum. Caetera patent.