IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Hic dicitur. Doctor in ista quaestione videtur dubie loqui, nec enim firmiter asserit quod aliqua voluntas possit velle malum, in quo non apparet aliqua non boni, nec similiter oppositum videtur asserere. Primo ergo in hac quaestione exstat opinio D. Bonaventurae lib.3.d. 34. art. 1. quaest. 3. qui dicit, quod voluntas creata non potest velle aliquid sub ratione mali, id est, quod si aliquid ostendatur a ratione sub sola ratione mali, ita quod nullo modo ostendatur sub aliqua ratione boni sive existentis sive apparentis, non potest velle illud; et hoc probat auctoritate Dionysii 4. de Div. Nom. qui dicit, quod nullus operatur ad malum aspiciens.
(b) Sed contra hoc. Hic Doctor instat probando contra Bonaventuram, quis potest velle aliquid tantum sub ratione mali, et ratio stat in hoc, quia si voluntas creata non possit velle aliquid sub ratione mali, tunc non posset tendere in aliquod objectum sub aliqua ratione sub qua non posset tendere voluntas divina, quod videtur inconveniens, quia tunc sequeretur quod voluntas creata non posset peccare: patet,
quia ex quo volunta divina volendo aliquid sub quacumque ratione velit, nonpecat; sed voluntas divina potest tendere in omne bonum substratum illi deformitati, ergo si voluntas creata in illud idem potest tendere, non peccat. Sed voluntas divina non potest tendere in illam rationem malitiae concomitantem, quia sic posset peccare ; ergo si voluntas creata non posset tendere in illam rationem malitiae, nullo modo posset peccare. Et si concedatur quod omne volibile ab una voluntate, est volibile ab alia, quia omnis voluntas habet objectum aeque commune, non tamen illud, quod est ordinate volitum ab una voluntate, est ordinate volitum ab alia, quia ordinatum velle non est ex solo objecto volito, sed ex convenientia actus et objecti circa illam potentiam ; potest enim convenire uni voluntati aliquis actus circa aliquod objectum, qui non convenit alteri, patet exemplo, licet enim mors Christi fuerit volibilis tam a voluntate increata, quam creata, tamen volitio mortis Christi fuit peccatum Iudaeis, et non fuit peccatum voluntati divinae, quia talis volitio transiens super mortem Christi non est conveniens voluntati creatae, et tamen fuit conveniens voluntati divinae ; et hoc forte, quia licet voluntas divina absolute voluerit mortem Christi, tamen noluit me velle talem mortem, imo voluit me nolle mortem illam acerbissimani, et sic volitio divina est ordinata, quia voluntas divina non habet regulam superiorem, cui teneatur conformiter agere, et volitio creata circa idem objectum potest esse inordinata, quia habet regulam superiorem, cui tenetur conformiter agere. (c) Aliter arguitur contra illam opinionem. Hic Doctor specialiter instat contra illam opinionem, probando quod voluntas creata possit velle aliquid sub sola ratione mali, quia apprehendatur odium
Dei ab aliqua potentia intellectiva creata non errante, nec per consequens ostendente odium Dei sub ratione boni, sed tantum mali, sic voluntas creata potest velle odium Dei ; patet propositum, quia nulla est bonitas in isto actu, scilicet in odio Dei, prior ipso actu volendi, nam odium Dei proprie est actus ridendi Deum esse; an modo voluntas creata possit velle talem nolitionem, qua nolit Deum esse, patet supra. Si enim assignatur aliqua bonitas propter actum volendi, id est,quod si dicatur quod quamvis in odio Dei absolute sumpto,non sit aliqua ratio bonitatis, tamen in odio Dei,ut actu volito a voluntate creata, habet aliquam rationem boni, quae ratio boni est esse volitum. Dicit Doctor quod hoc non est ad propositum, quia odium Dei esse volitum, ut sic, est posterius actu volendi, nam volitio prius terminatur ad odium Dei, quam intelligatur habere esse volitum ; sed in isto priori, in quo odium Dei non intelligitur esse volitum, habet tantum rationem mali, et sic voluntas creata volendo illud, vult simpliciter sub ratione mali.
(d) Si alitem non potest in illud malum ostensum, nisi sub aliqua ratione boni, et non mali ;ergo simpliciter non potest in illud, ut scilicet habet rationem mali: quia odium Dei, ut hujusmodi habet tantum rationem mali. Si dicatur, quod quamvis habeat rationem mali, tamen voluntas creata non potest tendere in illud, nisi sub aliqua ratione boni, contra, quia tunc oporteret prius natura rationem esse excaecatam ; non enim voluntas creata potest velle aliquid sub aliqua ratione non sibi praeostensa a ratione, et sic si vult odium Dei sub ratione boni, ergo ratio prius ostendit odium Dei esse bonum, vel habere rationem boni quam voluntas velit illud, et sic talis ratio erit excaecata, cum odium Dei nullam ratio nem boni includat. Sed hoc videtur inconveniens, scilicet quod ratio, ut prius natura actu volendi sit excaecata, ostendendo aliquam rationem boni ibi esse, ubi impossibile est ipsam esse,et est contra illud, scilicet quod stante ratione universali et particulari, ratio errare non potest, et hoc habetur 1. Ethic. et est articulus condemnatus Parisiis. Ratio universalis in proposito est principium practicum notum ex terminis, sive notitia talis principii, et ratio particularis est conclusio deducta ex tali principio virtualiter coutenta in illo, sive cognitio talis conclusionis sic dei ductae. Stante enim hoc principio, quod summum bonum in quo nullus est defectus boni, nec aliqua ratio mali, est objectum summe volibile, et summe appetibile, sequitur, si Deus est hujusmodi ; ergo Deus est summe volibilis. Stante ergo cognitione talis principii, et cognitione conclusionis deductae ex tali principio, tunc in ratione non contingitjerror, et sic sequitur quod notitia talis conclusionis, quae potest dici ratio, ut alias exposui, non potest actu dictare quod Deus non sit summe appetibilis et volibilis. In proposito ergo hoc est unum principium, summum bonum nullo modo est odibile, sed Deus est summe bonus, ergo Deus nullo modo est odibilis. Et similiter hoc est unum principium, quod sicut actos volendi summum bonum in se sive volendo summum bonum esse habet tantum rationem boni, et nullo modo rationem mali, ita actus nolendi summum bonum esse, habet tantum rationem mali. Sed actus volendi Deum esse est actus volendi summum bonum esse, et actus nolendi Deum esse est actus nolendi summum bonum esse; ergo sicut actus volendi Deum esse, habet tantum rationem boni, ita et actus nolendi Deum esse, habet tantum rationem mali.