IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(e) Si tenetur in ista. Doctor dicit, quod si teneatur quod voluntas creata possit velle aliquid tantum sub ratione mali, quod tunc facile est distinguere peccatum in Spiritum sanctum a peccato in Patrem et in Filium ; nam voluntas creata, quia conjuncta est appetitui sensitivo, nata est condelectari sibi, et ideo peccans occasionaliter ex inclinatione appetitus sensitivi ad suum delectabile, peccat ex passione quod dicitur peccatum ex infirmitate sive ex impotentia, et tale peccatum appropriate est in Patrem, cui attribuitur potentia. Ipsa etiam voluntas agit per cognitionem intellectualem, et ideo ratione errante, ipsa recte non vult, et peccatum ejus ex errore ejus dicitur peccatum ex ignorantia, et est contra Filium cui attribuitur sapientia. Quando autem voluntas agit secundum se ex libertate sua, non ex condelectando appetitui sensitivo, neque ex errore rationis, et istud est recte ex malitia, appropriate contra Spiritum sanctum, cui appropriatur bonitas.
Adverte tamen, quod si peccatum in Spiritum sanctum dicatur illud, quod est ex sola malitia, modo praeexposito, tunc omne peccatum ex sola malitia tam contra primam quam contra secundam tabulam, erit peccatum in Spiritum sanctum. Si vero teneatur quod non quodlibet peccatum ex malitia est peccatum in Spiritum sanctum, sed tantum peccatum gravissimum, et tale est odium Dei,si odium Dei est possibile, vel si non sit possibile, erit tantum desperatio, vel obstinatio sive finalis impoenitentia, ut supra patuit. Dicendum est ergo quod in praesenti quaestione accipit peccatum in Spiritum sanctum satis large et improprie, sed in praecedenti quaestione accipit peccatum in Spiritum sanctum propriissime et strictissime.
(f) Si tamen non potest voluntas creata posse velle malum sub ratione mali, sed tantum sub ratione boni vel existentis vel apparentis, adhuc potest assignari peccatum ex certa malitia, etc. et sic forte blasphemans Deum, in quo non est error in ratione, nec aliqua passio extra, peccat ex sola malitia ; et licet non velit blasphemiam sub ratione mali absolute, sed sub aliqua ratione boni apparentis, tamen quia vult eam ex sola libertate voluntatis, nullo errore praecedente, nec aliqua passione in appetitu sensitivo.
Nota etiam, quod hic Doctor non asserit quod aliqua voluntas creata possit velle odium Dei, quia ut supra ostensum est, odium Dei est simpliciter impossibile. Posset ultra dubitari, an posset dari aliquis actus voluntatis, qui ex sua ratione esset formaliter malus, sed hoc supra expositum est.