IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De potentia peccandi, an sit homini vel diabolo a Deo. Post praedicta consideratione di-, gnum occurrit,utrum peccandi potentia sit nobis a Deo, vel a nobis? Putant quidam, potentiam recte agendi nobis esse a Deo, potentiam vero peccandi non a Deo, sed a nobis, vel a diabolo esse ; sicut mala voluntas non a Deo nobis est, sed a nobis et a diabolo, bona autem nobis a Deo tantum est. "Bonae namque voluntatis et cogitationis initium non homini ex seipso nasci, sed divinitus parari et tribui, in eo Deus evidenter ostendit, quia nec diabolus nec aliquis Angelorum ejus, ex quo in hanc caliginem sunt detrusi, bonam potuit vel poterit resumere voluntatem ; quia, si possibile foret, ut humana natura, postquam, a Deo, aversa, bonitatem perdidit voluntatis, ex seipsa rursus eam habere potuisset, multo possibilius hoc natura haberet Angelica, quae quanto minus gravatur terreni corporis pondere, tanto magis hac esset praedita facultate." Non igitur homo vel Angelus a se voluntatem bonam habere potest, sed malam. Similiter et dementa inquiunt, per similitudinem voluntatis de potentia boni vel mali disserentes, quod illa sit a Deo, non ista
Auctoritatibus astruit potentiam peccandi esse a Deo.
Sed pluribus Sanctorum testimoniis indubitanter monstratur,quod potestas mali a Deo est, a quo est omnis potestas. Ait enim Apostolus : Non est potestas nisi a Deo; quod non de potestate boni tantum, sed et mali intelligi oportet, cum Pilato etiam Veritas dicat: Non haberes in me potestatem, nisi datum esset tibi desuper. " Malitia nempe hominum, ut ait Augustinus, cupiditatem nocendi per se habet ; pote statem autem, si ille non dat, non habet. " Ideoque diabolus, antequam aliquid tolleret Job, dicebat Domino : Mille manum tuam, id est, da potestatem, " quia etiam nocentium potestas non est nisi a Deo, sicut sapientia ait: Per me reges regnant, et tyranni per ms terram tenent. Unde Job de Domino ait: Qui facit regnare hypocritam propter perversitatem populi. Et de populo Israel dicit Deus : Dedi eis regem in ira mea. Nocendi enim voluntas potest esse ab hominis animo, potestas autem non est nisi a Deo, et hoc abdita aptaque justitia ;" nam per potestatem diabolo datam justos Deus facit suos. De hoc etiam Gregorius in Moralibus
ait : " Tumoris elatio, non potestatis ordo, in crimine est. Potentiam Deus tribuit, elationem vero potentiae malitia nostrae mentis invenit. Tollamus ergo quod de nostro est,quia non potentia justa, sed actio prava damnatur. " His auctoritatibus aliisque pluribus evidenter ostenditur, quod non est potestas boni vel mali cuicumque nisi a Deo aequo, etsi te lateat aequitas.
An aliquando resistendum sit potestati?
Hic oritur quaestio non transilienda silentio. Dictum est enim supra, quod potestas peccandi et nocendi non est homini vel diabolo nisi a Deo. Apostolus autem dicit, quod qui potestati resistit Dei ordinationi resistit. Cum ergo diaboli sit potestas mali Dei ordinatione, ejus potestati non esse resistendum videtur. Sed sciendum est, Apostolum ibi loqui de saeculari potestate, scilicet Rege et Principe et hujusmodi: quibus non est resistendum in his quae jubet Deus eis exhiberi, scilicet in tributis et hujusmodi. Si vero princeps aliquis vel diabolus aliquid jusserit vel suaserit contra Deum, tunc resistendum est. Unde Augustinus determinans, quando sit resistendum potestati, ait: "Si aliquid jubeat potestas, quod non debeas facere, hic sane contemne potestatem, timendo majorem potestatem. Ipsos humanarum rerum gradus adverte. Si quid jusserit curator, numquid faciendum est, si contra Proconsulem jubeat? Rursus, si quid ipse Proconsul jubeat, et aliud jubeat Imperator, numquid dubitatur, illo contempto, illi esse serviendum ? Ergo si aliud Imperator, aliud Deus jubeat, contempto illo, obtemperandum estDeo." Potestati ergo diaboli vel hominis tunc resistamus, cum aliquid contra Deum suggesserit, in quo Dei ordinationi non resistimus, sed obtemperamus. Sic enim Deus praecepit, ut in malis nulli potestati obediamus. Jam nunc his intelligendis atque pertractandis, quae ad Verbi incarnati mysterium pertinent, integra mentis consideratione intendamus, ut de ineffabilibus vel modicum aliquid fari, Deo revelante, valeamus. Explicit liber secundus.
(Finis textus Magistri.)