IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Respondeo. Respondet Doctor praemittendo unum, scilicet quod potentia peccandi, aut dicit immediatum ordinem ad actum peccati, etc. Et vult dicere, quod potentia peccandi potest dupliciter accipi, scilicet formaliter vel fundamentaliter. Formaliter talis potentia dicit tantum ordinem fundatum in aliquo et terminatum ad aliud. Et fundamentaliter accipitur pro fundamento talis ordinis, sicut dicimus quod potentia calefaciendi, si accipitur formaliter, dicit ordinem fundatum in calore, et terminatum ad calefactibile, et fundamentaliter accipitur pro ipso calore.
Sic in proposito, cum potentia peccandi formaliter sumpta dicat ordinem, tunc quaerit Doctor, aut praecise dicit ordinem ad actum peccandi sive ad ipsam deformitatem, aut dicit ordinem ad substratum illius deformitatis. Exemplum : Velle dare eleemosynam pauperi propter vanam gloriam, tale velle dicitur peccatum, et sic aut potest accipi pro volitione absolute transiens super debitum objectum, et talis volitio est ens positivum et absolutum, ut patet a Doctore quaest. 13. quodl. et dicitur peccatum fundamentaliter. Sed carentia rectitudinis, quae deberet inesse tali volitioni, dicitur peccatum formaliter sive deformitas, et sic potentia peccandi aut dicit ordinem ad illam deformitatem, aut dicit ordinem ad substratum seu fundamentum talis deformitatis.
His praemissis, ponit Doctor aliquas conclusiones, quarum prima est ista : Si potentia peccandi formaliter accepta, dicit ordinem ad substratum seu fundamentum deformitatis, talis potentia est a Deo, patet, quia ut sic, est ens positivum; est enim quaedam relatio ordinis, et utrumque extremum est positivum et reale, nam talis relatio ordinis immediate fundatur in voluntate creata, et terminatur ad fundamentum deformitatis, quod est semper ens positivum, ut patet. An modo talis relatio sit ens rationis, an ens reale, videtur enim absolute quod est ens reale ; cum sit inter extrema realia realiter distincta, et oriatur ex natura extremorum, sed de hoc alias erit sermo. Cum ergo Deus concurrat ad omne positivum ut causa prima, tenendo quod ipse Doctor tenet supra dist. 37 quod prima causa concurrat ad omnem effectum,et non tenendo illam aliam opinionem, quae tenet quod bene Deus causat voluntatem, sed non concurrit postea ad actum voluntatis. Potentia ergo peccandi formaliter accepta, cum sit ens positivum est a Deo, et similiter potentia peccandi fundamentaliter, quae est ipsa voluntas creata est a Deo.
Secunda conclusio est: Si potentia peccandi formaliter accepta dicit tantum ordinem hac ipsam deformitatem, talis potentia in se nihil est. Patet, quia relatio fundata in nihil, nihil est, et licet habeat fundamentum realem, si tamen ad nihil terminetur, adhuc nihil est. Cum ergo talis deformitas sit simpliciter nihil, cum sit tantum negatio rectitudinis, quae deberet inesse actui, ut supra patuit dist. 34. 35. et 37. sequitur quod potentia peccandi hoc modo accepta, sit simpliciter nihil, et ut sic, nullo modo est a Deo. Loquendo tamen de fundamento proximo hujus potentiae formaliter acceptae, dicentis ordinem ad deformitatem, tale fundamentum est a Deo, quia illud est voluntas creata, quae est immediatum fundamentum potentiae peccandi formaliter acceptae, et ut dicit ordinem ad fundamentum deformitatis, et ut dicit ordinem ad ipsam deformitatem. Et quod sit fundamentum proximum ordinis utroque modo sumpti, probat in simili, quia sicut in potentiis passivis sive receptivis, idem est proximum fundamentum habitus et privationis habitus ; patet, quia privative opposita nata sunt fieri circa idem, ita in potentiis activis eadem est potentia activa actus recti, et actus non. recti; sic patet quomodo potentia activa libera defectibilis sive creata, est immediatum subjectum agendo et deficiendo oppositorum ; agendo quidem rectitudinis, deficiendo?autem peccati: nam eadem voluntas, ut elicit actum cum omnibus circumstantiis a ratione dictatis, dicitur activa rectitudinis actus ; ut vero elicit actum sine debitis circumstaritiis a ratione dictatis, tunc dicitur deficere a rectitudine, quia non dat rectitudinem actui, quam tenetur dare ; et sic simpliciter est eadem voluntas potentia activa utriusque eo modo quo potest esse potentia respectu eorum, scilicet effective et defective: et sic potentia peccandi, accepta pro natura, sive pro ipsa voluntate, non ut aliquid efficit, sed ut a rectitudine deficit, est ab ipso Deo, nam voluntas ipsa, ut defectibilis est a Deo.
Et si objicitur, quod voluntas semper deficit non per aliquid positivum in ea, sed inquantum est ex nihilo. Si ergo non est defectibilis per aliquid positivum in ea, tunc ut defectibilis, non erit a Deo, cum esse defectibile nihil positive dicat, et quod nihil positive dicat, patet, quia dicitur defectibilis ex hoc solo quod est ex nihilo.
Respondet Doctor quod esse defectibile potest dupliciter accipi. Primo esse defectibile idem est, quod esse vertibile in nihil, et hoc modo esse defectibile consequitur omnem creaturam ex hoc quod est ex nihilo, et sic esse defectibile non inest per aliquid positivum. Secundo accipitur esse defectibile, quod idem est, quod posse deficere a rectitudine danda actui, et hoc modo esse defectibile est proprium naturae liberae creatae, et consequitur eam ratione, qua haec natura specifica, quae potest esse principium oppositorum, agendo scilicet et deficiendo, et hoc modo esse defectibile inest naturae libere creatae per aliquid positivum. Nunc restat solvere argumentum principale, per quod probatur auctoritate Anselmi quod potentia peccandi non sit a Deo. Et breviter vult dicere quod peccatum est tantum a libero arbitrio, sed liberum arbitrium non est potentia peccandi, ut est a Deo, id est, quod non habet a Deo, ut sit potentia peccandi, quia posse peccare non est a Deo.
Si dicatur, quod posse peccare est ab aliquo alio, quam a libero arbitrio, et illud tale est a Deo.
Contra, quia potestas peccandi est tan -
tum a libero arbitrio ; licet ergo liberum arbitrium sit a Deo absolute sumptum, non tamen ut est potestas peccandi, sive potentia peccandi, ergo potentia peccandi non est a Deo.
Dicit Doctor quod liberum arbitrium sive libertas, potest dupliciter considerari. Uno modo secundum rationem ejus absolutam, secundum quam potest esse communis libertati creatae et increatae, et hoc modo est perfectio simpliciter, quia ut sic, nullam imperfectionem includit. Et n aliquo, puta in Deo, est formaliter infinita, ut prolixe exposui de perfectione simpliciter in i.d. 2. part. 2. quaest, 1. et in quodlib. quaest. 1. et 5. Alio modo potest accipi libertas, ut includit limitationem, sicut dicimus quod omnis natura creata habet perfectionem limitatam, quia finitam. Accipiendo libertatem primo modo, conceditur quod potentia sive potestas peccandi non est libertas neque pars libertatis, quia posse peccare tantum convenit naturae limitatae. Sed accipiendo libertatem secundo modo, potentia peccandi est libertas vel pars libertatis, quia ut sic, accipitur tantum pro natura libera creata sive limitata.
Anselmus ergo intelligit primo modo, 3
t scilicet quod posse peccare non est libertas, nec pars libertatis. Et secundo modo est bene libertas vel pars libertatis, quae libertas limitata est ab ipso Deo, cui sit honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
FINIS TOMI DECIMI TERTII.
JOANNIS DUNS SCOTI
DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM,
OPERA OMNIA
EDITIO NOVA
JUXTA EDITIONEM WADDINGI XII TOMOS CONTINENTEM A PATRIBUS FRANCISCANIS DE OBSERVANTIA ACCURATE RECOGNITA
TOMUS DEGIMUS QUARTUS
Quaestiones in tertium Librum Sententiarum a distinctione prima usque ad vigesimam secundam.
PARISIIS
APUD LUDOVICUM VIVES, BIBLIOPOLAM EDITOREM
VIA VOLGO DICTA DELAMBRE, 13 MDCCCXCIV
R. P. F. JOANNIS
DUNS SCOTI
DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM,
QUAESTIONES