Patrologiae Cursus Completus.
Elenchus Operum Quae In Hoc Decimo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Decimo Tomo Continentur.
Admonitio In Librum De Dono Perseverantiae.
Admonitio In Librum De Dono Perseverantiae.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Dono Perseverantiae Liber Ad Prosperum Et Hilarium Secundus .
Fulgentius in fine libri de Incarnatione et Gratia D. N. J.
Admonitio In Opus Imperfectum Contra Secundam Juliani Responsionem.
Admonitio In Opus Imperfectum Contra Secundam Juliani Responsionem.
Ex Epistola CCXXIV Ad Quodvultdeum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundam Juliani Responsionem Imperfectum Opus , Sex Libros Complectens.
I. Julianus. Magnis licet impeditus angoribus
XI. Jul. Quibus gestis inter voluminis primas partes, progressus est ad distinctionem
XXXIV. Jul. Ne ergo in infinita volumina extendatur oratio, hic, hic harum de quibus agimus
XXXVIII. Jul. Differentiam vero ejus non absurde intelligere possumus, variam
XCIX. Jul. Nunc autem omnibus perfidus, dicis factam in natura carnis, peccati necessitatem.
CIV. Jul. Verumtamen, ad destructionem totam dogmatis tui proficit, ut etiam
CXV. Jul. Ac ne nesciremus de quo tempore loquereris
IX. Jul. Haec ergo Manichaeorum scorta dogmatum impurissimorum lenocinantur auribus .
LX. Jul. Ac per hoc nihil sibi vel de jucunditate ejus, vel de verecundia potest diabolus vindicare.
LXVIII. Jul. Mors autem judicialis transiit in eo quo omnes,
LXXXVI. Jul. Proba igitur, hoc quod intellexit Apostolus vestris cohaerere dogmatibus.
CXXXI. Jul. Ille dixit, Gratia ex multis delictis in justificationem: ille peccati efficientiae
CXXXII. Jul. Apostolus ergo ubi praetulit gratiam peccato, nostrum dogma communit.
CXLIII. Jul. Verum quia hic fui longior, pergamus ad reliqua.
CLXIV. Jul. Qui ergo dicit multa delicta, nihil de uno Manichaeorum, id est, traducis suspicatur.
CLXVIII. Jul. Restituet ergo totum fideliter, quod fidelibus repromisit.
CLXXII. Jul. Et post reconciliationem, quam cum Deo habere promeruimus, per operam videlicet
CLXXXIV. Jul. Nec dixisset, In eo transiit mors, in quo omnes peccaverunt
CLXXXIX. Jul. Ita etiam in parte contraria Adam dicitur forma peccati, non prima, sed maxima.
CXCV. Jul. Secutus est, Et ita in omnes homines mors pertransiit.
CC. Jul. Peccatum autem, inquit, non imputatur, cum lex non est
CCVII. Jul. Assere ergo hoc peccato Manichaeorum, id est, traducis convenire.
LXVIII. Jul. Quia Deo judici iniquitatis crimen affigit.
LXXV. Jul. Et pro auctoritatibus sacris, Dei criminationibus intumescit .
LXXVI. Jul. In cujus praeceptis immoderationem tyrannicam:
LXXVII. Jul. In judiciis iniquitatem barbaram:
LXXVIII. Jul. In juramentis falsitatem punicam inesse confirmat.
XCVII. Jul. Eumque esse figulum irae et perditionis vasa fingentem.
CIV. Jul. Deum quoque talium hominum assere conditorem, quales manibus ejus justitiaeque conveniunt.
CXXVIII. Jul. Creat igitur malum Deus.
CXXIX. Jul. Et puniuntur innocentes, propter quod facit Deus.
CXXX. Jul. Et a diabolo possidentur, quia hoc facit Deus.
CXXXI. Jul. Et imputat hominibus crimen manuum suarum Deus.
CXXXIII. Jul. Et fructum ab homine bonitatis reposcit, cui malum ingenuit Deus.
CXXXIV. Jul. Et postea tota lege mentitur, quia justus sit Dominus .
CXXXV. Jul. Et qui tot crimina capit, adhuc vocatur Deus?
CXXXVII. Jul. Sed videamus et reliqua.
CLXXXIII. Jul. Jam vero illud tuum, quod priore opere ventilavi ( Opere scripto ad Turbantium
CXCI. Jul. Sed intelligi non potest aliud mala natura, quam id quod malum est habere congenitum.
CC. Jul. Sed adeo mala non est, ut nisi Manichaeus eam accusare non possit.
CCI. Jul. Ego, inquit, tamen non sum Manichaeus, qui eam absolvo verbis, et condemno judiciis.
CCXIII. Jul. Nec alia apud vos argumenta esse pro traduce, quam quae Manichaeus tribuisset, ostendi.
XI. Jul. Et quod laudas catholica, pavoris tui esse , non fidei.
XII. Jul. Quod ergo laudata vituperas, non esse judicii, sed furoris.
XLIX. Jul. Tam gravi, ut res indicat, in fidem Catholicorum adulatione , non solum nihil necessaria,
XCII. Jul. Quidquid enim naturale est, voluntarium non esse manifestum est.
C. Jul. Est ergo jam sine voluntate peccatum, cum invenitur in his quibus malam eripis voluntatem .
CII. Jul. Id est, peccatum per hoc esse sine voluntate, per quod non potest esse sine voluntate.
CX. Jul. Numquid legi Dei aut operi Dei scripta disputatorum praejudicant?
XXXI. Jul. Verum vehementem objectionem putasti, ut diceres unde in ipso primo
L. Jul. Malum autem quod agit, a possibili agit.
Appendix Tomi Decimi Operum S. Augustini Hipponensis Episcopi In Tres Partes Divisa. Prima parte continentur subdititia opuscula, scilicet: Hypomnesti
Admonitio In Hypomnesticon.
Hypomnesticon Contra Pelagianos Et Coelestianos, Vulgo Libri Hypognosticon.
Hypomnesticon Contra Pelagianos Et Coelestianos, Vulgo Libri Hypognosticon.
Liber Primus. In quo Pelagianorum primum dogma convellitur.
Liber Secundus. Refellitur secundum dogma Pelagianorum.
Liber Tertius. Adversus tertium dogma Pelagianorum.
Liber Quartus. Contra quartum dogma Pelagianorum.
Liber Quintus. Adversus quintum dogma Pelagianorum.
Liber Sextus. In quo de praedestinatione contra Pelagianos disputatur.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Praedestinatione Et Gratia, Suspecti Auctoris Liber.
De Praedestinatione Et Gratia, Suspecti Auctoris Liber.
De Praedestinatione Dei, Libellus Ignoti Auctoris.
De Praedestinatione Dei, Libellus Ignoti Auctoris.
De Libro Cujus Inscriptio Erat, S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi, Ad Articulos Sibi Falso Impositos Responsiones.
Appendicis Pars Secunda, Continens Varia Scripta Et Monumenta Ad Pelagianorum Historiam Pertinentia Quorum comparatione polemicae in eosdem haeretico
Gennadius, In Libro Scriptorum Ecclesiasticorum.
Ex Libro De Haeresibus Vulgato Per Sirmondum Sub Titulo Praedestinati.
Timotheus Presbyter Constantinopolitanus, In Opusculo De Receptione Haereticorum .
Photius, In Biblioth. Cod. 54.
Prosper, In Libro De Ingratis.
Ex Eodem Prospero, Epitaphium Haeresis Pelagianae Et Nestorianae.
Commonitorium Aliud Mercatoris Contra Pelagianos.
De Pelagiana Haeresi Ejusque Auctore Ac Defensoribus.
Pelagii Haeresis In Augustini Notitiam Venit.
De Synodo Carthaginensi Contra Coelestium Circa Initium An. 412 Habita .
Pelagiana Dogmata Cum Eorum Refutatione.
De Palaestina Synodo Apud Diospolim In Causa Pelagii Celebrata Mense Decembri, Anno Christi 415 .
Scriptio Contra Pelagii Errores, Ex Augustini Epistola 186, Nn. 31-33, Ad Paulinum, Decerpta.
De Eadem, Ut Creditur, Vexatione Catholicorum A Pelagianis.
Ejusdem Epistola Rescripta Silvano Seni, Valentino, Et Caeteris Episcopis Synodi Milevitanae .
Ejusdem Epistola Rescripta Quinque Episcopis, Aurelio, Alypio, Augustino, Evodio Et Possidio .
De Pelagianis Ab Apostolica Sede Damnatis.
De Pelagii Litteris Cum Libello Fidei Ad Innocentium Papam Ab Ipso Missis, Sed Zosimo Redditis.
Libellus Fidei Pelagii, Ad Innocentium Ab Ipso Missus, Zosimo Redditus .
De Coelestii Libello, Quem Romae Zosimo Dedit,
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Coelestii.
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Pelagii.
De Errore Palaestinorum Episcoporum Et Ipsius Zosimi Papae In Judicio Pelagii Sive Coelestii.
Paulini Diaconi Libellus Zosimo Papae Oblatus Contra Coelestium .
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Coelestii.
Sacrum Rescriptum Contra Pelagium Et Coelestium.
Exemplar Edicti Junii Quarti Palladii.
Concilium Africae Universale Carthagine Habitum Anno 418 Contra Haeresim Pelagii Et Coelestii.
De Eodem Carthaginensi Concilio.
De Zosimi Sententia Atque Tractoria Contra Pelagium Et Coelestium .
Epistola Imperialis Ad Aurelium Carthaginensem Episcopum .
Libellus Fidei S. J. C. Scriptus, Ut Videtur, A Juliano, Et Ad Apostolicam Sedem Missus
De Juliano Episcopo Eclanensi, Pelagianae Haeresis Defensore.
Mercator, In Commonitorio Subnotationum In Scripta Juliani .
Juliani Sententiae, Expressae Ex Ejus Opusculis, Cum Illarum Refutatione.
De Anniano Pseudodiacono Celedensi.
Edictum Propositum A Volusiano Praefecto Urbi.
Volusianus praefectus Urbi edixit:
De Haeresi Apud Beligarum Urbem Ex Pelagiano Errore Derivata.
De Pelagianis Italia Ejectis, Et De Britanniis Eorum Errore Liberatis, Etc., Cura Coelestini Papae.
De Pelagianis Expostulantibus De Sua Ex Occidentali Ecclesia Ejectione.
De Synodi Ephesinae Sententia In Pelagianos.
In Eosdem Haereticos Pelagianos.
Epistola Ejusdem, Ad Septimium Episcopum Altinum .
Leo episcopus, Septimio episcopo, salutem.
Epistola Ejusdem Altera, Ad Eumdem Honorium .
Gelasius episcopus, universis episcopis per Picenum, in Domino salutem.
Scytharum Monachorum De Gratia Dei Professio Contra Pelagianos.
De Libris Fausti Episcopi Reiensis In Gallia.
Epistola Hormisdae Papae Ad Possessorem.
Ex Joannis Maxentii Contra Superiorem Epistolam Scriptione.
Concilium Arausicanum II. De Gratia Et Libero Arbitrio .
Cyprianus In Caesarii Vita, Lib. 1, N. 35.
Appendicis Pars Tertia. Prosperi Aquitani Pro Augustino Contra Iniquos Doctrinae Illius De Gratia Et Praedestinatione Reprehensores Opuscula Apologeti
Prosperi Aquitani Ad Rufinum Epistola De Gratia Et Libero Arbitrio .
Prosperi Aquitani Ad Rufinum Epistola De Gratia Et Libero Arbitrio .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Liber Contra Collatorem .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Liber Contra Collatorem .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Capitula Calumniantium Gallorum. Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Capitula Calumniantium Gallorum. Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustini Doctrina Responsiones Ad Capitula Objectionum Vincentianarum. . Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Excerpta Quae De Genuensi Civitate Sunt Missa. Liber unus.
Prosperi Aquitani In Augustini Obtrectatorem Epigramma.
Prosperi Aquitani In Augustini Obtrectatorem Epigramma.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Prosperi Aquitani Sententiae Ex Augustino Delibatae. Liber unus.
Prosperi Aquitani Sententiae Ex Augustino Delibatae. Liber unus.
XI. De bonorum et malorum finibus.
XII. De tranquillitate ultionis Dei.
XIV. De requie adhuc in carne viventis.
XVII. De supernae patriae civibus.
XVIII. De carnis cupiditate vincenda.
XX. De praemio christianae religionis.
XXI. De occultis non judicandis.
XXIII. De passionibus sanctorum.
XXVI. De scrutandis mandatis Dei.
XXXII. De odiis mundi in Christianos.
XXXIII. De patientia fidelium.
XXXV. De toleranda varietate mundana.
XXXVI. De aedificatione domus Dei.
XLII. De impunitate peccantium.
XLVI. De fidelium culpis, et infidelium bonis.
XLVII. De malae voluntatis effectu.
LI. De puritate quam non perdit invitus.
LII. De fortitudine tolerantiae.
LVIII. De principali rerum omnium causa.
LIX. De superbia diaboli, et Christi humilitate.
LX. De spiritualibus augmentis.
LXI. De ineffabili excellentia deitatis.
LXIV. De incarnatione Verbi Dei.
LXV. Quo odio odiendi sunt mali.
LXVI. De labore fingentium mendacia.
LXIX. De sacramentorum perceptione.
LXXI. De acceleranda conversione.
LXXIII. De admiratione creaturarum.
LXXVI. De ratione psallentium.
LXXVIII. De recta sollicitudine.
LXXXVIII. De bono humilitatis.
CIII. De laboribus praesentis vitae.
CIV. Quod imago Dei homo sit nunc obnoxia vanitati.
CVI. Quod tota infidelium vita peccatum sit.
CVII. De fundamento spirituali.
CVIII. Quod recordatio vel oblivio non cadant in Deum.
CIX. Qui Dei miracula videant.
CX. De misericordia et veritate jungendis.
CXI. De tentatione et imitatione Christi.
CXII. De cupiditate et charitate.
CXV. Bonum cum gaudio est faciendum.
CXVI. Quod non homines, sed hominum sit fugienda perversitas.
CXVII. Quod sint vitanda peccata non timore poenae, sed amore justitiae.
CXVIII. De Pharisaeo et Publicano.
CXIX. Quod iniqui malitia prosit bonis.
CXXIII. Qualiter accedatur ad Deum, vel recedatur a Deo.
CXXVIII. De fide et intellectu.
CXXX. De perfectione desideriorum.
CXXXI. De duobus donis gratiae.
CXXXIII. De iniquitatis laesione.
CXXXV. De fugientibus diabolum.
CXXXVI. De pravis cupiditatibus.
CXXXVIII. De male conscio animo.
CXXXIX. Quod prior sit natura, quam vitium.
CXLI. De conditione creaturae.
CXLVI. Quod Deus tantum est creator.
CXLVII. De prima conditione mortis.
CXLIX. De martyribus non baptizatis.
CL. Quod omne peccatum sit mendacium.
CLI. De diversa voluntate affectionum.
CLII. De arbitrii libertate vera.
CLIII. Quod cor ad Deum sit habendum.
CLVIII. De persequentibus Ecclesiam.
CLXII. De praecepto charitatis.
CLXIII. De concordia et obedientia.
CLXIV. De conditione servitutis.
CLXX. De prima et secunda morte.
CLXXVII. Quod justitia iniquis odiosa sit.
CLXXVIII. De aegritudine animi.
CLXXXIV. De non desperandis peccatoribus.
CLXXXV. Qualiter pax a Deo quaeratur.
CLXXXVI. Ne juste flagellatus doleat.
CLXXXVII. Ut peccator sibi displiceat.
CLXXXVIII. De quaerendis praesidiis.
CXCIII. De ruminante verbum Dei.
CXCVI. De bonis Ecclesiae filiis.
CXCVIII. De haereditate Christi.
CCI. De bonis occultis sanctorum.
CCIII. De vigore fidei christianae.
CCV. De bonis quae nemo amittit invitus.
CCVIII. De peccatis praeteritis.
CCX. De impunitate peccatorum.
CCXII. De remediis tribulationum.
CCXIV. De prophetiis implendis.
CCXVIII. De meditatione fidelium.
CCXIX. De simulata innocentia.
CCXXVI. De temporalibus deliciis.
CCXXVIII. Nullam mali esse naturam.
CCXXIX. De iniquitate diaboli.
CCXXX. De profunditate iniquitatis.
CCXXXIV. De perseverantia in bono.
CCXXXIX. Quomodo erudiantur boni.
CCXLII. Qualiter regantur corpora.
CCXLIII. De poena et justitia.
CCLII. De petitionibus contrariis Deo.
CCLVII. De mandato Dei et timore.
CCLIX. De gloria non habenda nisi in Deo.
CCLXV. De eloquentia insipientis.
CCLXVIII. De incommutabili bono.
CCLXIX. De mendacio et fallacia.
CCLXX. De dilectione aeternorum bonorum.
CCLXXI. De fame et inedia spirituali.
CCLXXII. De laboribus peccatorum.
CCLXXV. De passionibus fidelium.
CCLXXVI. De originali peccato.
CCLXXVII. De providentia Dei semper operantis.
CCLXXXI. Omnia Dei arbitrio regi.
CCLXXXIII. De miraculis naturalibus.
CCLXXXIV. De incommutabili ratione operum Dei.
CCLXXXV. De merito voluntatis.
CCLXXXVII. De bono humanae naturae.
CCLXXXVIII. De potestate nocendi.
CCLXXXIX. Quale bonum sit Deus.
CCXC. Quod nulla creatura mala sit in natura.
CCXCI. De magnis operibus Domini.
CCXCIII. De plenitudine divinitatis in Christo.
CCXCIV. De vitiis expugnandis.
CCXCV. De fortitudine christiana et Gentilium.
CCXCVI. Vitium nisi in aliquo bono esse non potest.
CCXCVII. Nullis meritis gratiam praeveniri.
CCXCVIII. De circumcisione et Baptismo.
CCXCIX. De Adam primo et secundo.
CCCII. De naturae humanae qualitate.
CCCV. De opere in quacumque natura.
CCCVIII. Neminem, nisi Deo miserante, salvari.
CCCIX. Nihil excusationis competere peccatori.
CCCX. De his qui Spiritu Dei aguntur.
CCCXII. Nihil hominem posse sine Deo.
CCCXIV. De mortalitate Christi secundum carnem.
CCCXVI. De misericordia et judicio.
CCCXVIII. De contemnenda mundi gloria.
CCCXIX. De temporalibus bonis relinquendis.
CCCXXIII. De his quae hominum propria sunt.
CCCXXIV. De inseparabili opere Patris et Filii.
CCCXXV. Cui prosit Baptismi sacramentum.
CCCXXVIII. Quomodo Christus reliquerit Patrem et matrem.
CCCXXIX. De comparatione primi Adam et secundi.
CCCXXX. De incarnatione Verbi.
CCCXXXI. De duabus nativitatibus hominum.
CCCXXXII. De diversitate bonorum.
CCCXXXVIII. De voluntate Dei et hominis.
CCCXXXIX. De doctrina Patris per Verbum.
CCCXLI. Qui edunt corpus Christi.
CCCXLII. De malorum felicitate.
CCCXLIII. De mutatione cordis.
CCCXLVI. De incarnatione Verbi.
CCCXLIX. De Deo et homine Jesu Christo.
CCCL. De unitate divinae Trinitatis.
CCCLI. De doctrina Patris ad Filium.
CCCLIII. De bono odore Christi.
CCCLIV. De facultate credendi.
CCCLVI. De bipartita mundi significatione.
CCCLVII. De vitanda scientiae gloria.
CCCLVIII. De laude qua se praedicat Deus.
CCCLIX. De remittendis peccatis.
CCCLX. De aeternitate sanctorum.
CCCLXI. De confitendo homine Jesu Christo.
CCCLXIV. De petitione contraria.
CCCLXVII. De humanae justitiae modo.
CCCLXIX. De intemporalitate deitatis.
CCCLXX. De dilectione qua diligimus Deum.
CCCLXXIII. De unitate Trinitatis.
CCCLXXIV. Quid dedit Pater Filio.
CCCLXXV. De custodia Dei, qua suos servat.
CCCLXXVI. De gratia Dei, qua omne hominis meritum praevenitur.
CCCLXXVII. De amore, quo Deum amare debemus.
CCCLXXVIII. De indiviso Patris et Filii opere.
CCCLXXIX. De subjectione Filii.
CCCLXXX. Nihil in quibuscumque creaturis a Creatore inordinatum relinqui.
CCCLXXXI. Quod praescientia Dei neminem peccare compellat.
CCCLXXXII. De cognoscendis creaturis quae non videntur.
CCCLXXXIII. Quo remedio vulnera humana curentur.
CCCLXXXIV. Nullum naturae vitium ab auctore esse.
CCCLXXXVI. De varietate remediorum.
CCCLXXXVII. De prima hominis praevaricatione.
CCCLXXXVIII. De magistra omnium artium veritate.
CCCLXXXIX. Quo incitetur cor ad discendum.
Index Rerum Quae In Hoc Decimo Volumine Continentur.
Caput XII.
21. Dono autem gratiae Dei Patris, et Christi ejus, sanctique Spiritus, justos qui fuerunt ante legem, vel sub lege, tam electos quam gubernatos fuisse, ex multis testimoniis accipe pauca. In libro Genesis: Noe autem, ait, invenit gratiam ante Dominum Deum. Statimque sequitur: Noe homo justus et consummatus erat in genere suo, et placuit Deo (Gen. VI, 8 et 9) . Nota igitur, post inventam gratiam, Deo donante, justum et consummatum dictum esse et placuisse Deo, non ante gratiam. Salvandum ergo per electionem gratiae assumpsit eum a consortio iniquorum, quibus juste iratus inducturus erat diluvium Deus; non actu meritorum, cum in Adae praevaricatione natus sit reus. Aqua enim diluvii baptismus illi fuit, et arca Ecclesia. Non solum autem illi, sed et uxori ejus et filiis et nuribus secum in reparationem hominum conservatis. Liquet ergo hanc illi salutis fuisse fidem per gratiam habenti praeputium, quae nunc est per Christum in praeputio gentium. Quia et ille et nos gratia salvi facti sumus, ut dicit Apostolus, non ex operibus, ne quis glorietur (Ephes. II, 8, 9) .
22. Item illic Dominus ad Abraham: Noli timere, Abraham; ego protegam te, et merces tua magna erit nimis (Gen. XV, 1) . Protegam te, gratia utique mea, qua priusquam me invocares, vocavi te ut exires de terra et cognatione tua, et invocares me (Id. XII, 1) . Ideo et ipse Abraham ad Dominum, cum ei apparuisset ad ilicem Mambre: Domine, ait, si inveni gratiam ante te, ne transeas puerum tuum (Id. XVIII, 1 et 3) , etc. Per gratiam ergo quae non est ex operibus, dictum est ei, Merces tua magna erit nimis: quia nemo prior dedit Deo, et retribuetur ei (Rom. XI, 35) . Quod confirmat Apostolus dicens: Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum (Id. IV, 1, 2) .
23. Item in Genesi de Joseph cum venditus esset Putiphar spadoni : Vidit autem dominus ejus, inquit, quod esset Dominus cum eo, et quia quaecumque faciebat, dominus prosperabat in manibus ejus; et invenit Joseph gratiam ante dominum suum. Non ex se habuit, sed invenit, Domino utique donante, qui erat cum eo, et prosperabat opera ejus, et somniorum interpretationem ei donaverat. Item cum missus esset in carcerem: Et erat, ait, Dominus cum Joseph, et perfudit eum misericordia, et dedit ei gratiam ante principem carceris (Gen. XXXIX, 3, 4, 21) . De qua gratia non in se gloriabatur, sed in Domino, cujus donum esse sciebat, cum dicit Pharaoni de interpretando somnio ejus: Sine Deo non respondebitur salutare Pharaoni (Id. XLI, 16) . Item in Exodo: Dominus autem, ait, dedit gratiam populo coram Aegyptiis, et accommodaverunt illis, et praedati sunt Aegyptios (Exod. XII, 36) . Quomodo enim eis dedissent, 1634A quos odio habebant, vasa sua aurea et argentea, vel vestem, nisi donum gratiae fuisset?
24. Item in eodem libro Moyses ad Dominum: Ecce tu mihi dicis, inquit, Deduc populum hunc, tu autem non demonstrasti mihi quem simul dimittas mecum: et dixisti mihi, Scio te prae omnibus, et gratiam habes apud me. Nunc ergo si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum manifeste ut videam te, ut sim inveniens gratiam ante te, ut sciam quia populus tuus et gens haec habeat gratiam apud Deum. Sed ex Deo, non ex se. Denique cum dicit, Si inveni gratiam in conspectu tuo, invenisse se, non habuisse gloriatur. Et cum dicit, Ostende mihi temetipsum manifeste ut videam te, ut sim inveniens gratiam ante te: quid aliud indicat, nisi, Ut dum te videro manifeste, cognoscam non mei fuisse meriti, sed dono gratiae tuae? Ideo et ait, ut sim inveniens gratiam ante te. Item post pusillum ait ad Dominum: Nisi ipse exeas nobiscum, ne me educas hinc: et quomodo scietur vere quia inveni gratiam apud te ego et populus tuus, nisi tu pariter nobiscum fueris, et gloriabimur ego et populus tuus prae omnibus gentibus quae sunt super terram? Gloriabimur, quomodo? Non in nobis , sed in te, a quo accepimus gratiam gloriandi. Item Dominus ad Moysen: Et hoc verbum tibi quod dixisti faciam: invenisti enim gratiam in conspectu meo, et scio te prae omnibus (Exod. XXXIII, 12-17) . Sed ideo faciam, quia miserante me invenisti gratiam meam, non ex Adam peccante natus habuisti tuam. Nam et cum dicit Dominus Jesu filio Nave: Sicut eram cum Moyse, sic ero et tecum; et non derelinquam te, neque despiciam te (Josue I, 5) : quid aliud dicit, nisi ut ait Moysi, Invenisti gratiam in conspectu meo, et scio te prae omnibus? Non enim Moysi locum accepisset, nisi ut ille ante Deum gratiam invenisset.
25. Item in libro Judicum: Et dixit angelus Domini ad Gedeon: Quoniam Dominus erit tecum, et percuties Madian tanquam virum unum. Et dixit ad eum Gedeon: Si inveni gratiam ante oculos tuos, et facies secundum ea quae loqueris mihi, etc. Id est, quoniam me idoneum non agnosco implere quae promittis, et vidisse te, non fuit meritorum meorum, nisi esset donum Dei. Ideo et ait, Si inveni gratiam ante oculos tuos. Dono enim Dei eum vidisse angelum, vox divina confirmat, cum paventem et trementem consolatur dicens, Pax tibi sit, ne timeas, non morieris (Judic. VI, 16, 17, 23) : id est, ut videres angelum, gratiae meae fuit; quapropter in pace vives, et facies quae tibi annuntiavit. Item in Regnorum libro secundo, Et dixit rex David ad Sadoch sacerdotem: Circumage arcam Domini in civitatem; si invenero gratiam ante Dominum, reducet me, et videbo eam et decorem ejus (II Reg. XV, 25) : id est, Non enim confido in virtute mea liberari me, sed in gratia Dei, quam donare in ejus est potestate. Ideo et ait, Si invenero gratiam ante Dominum: quod confirmat in Psalmis ipse dicens, Gloriam et gratiam dabit Dominus (Psal. LXXXIII, 12) .
26. Quid enim evidentius de gratia et operibus dici potuit, vel probari, quam quod dictum est Jeremiae prophetae? Aut si nomen ejus in eodem loco tacuit, numquid non gratia sua gratuita hoc operatus est Deus in illo, cum ei dicit: Priusquam te formarem in utero, novi te; et priusquam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te (Jerem. 1, 5) ? Plane manifestat gratiae donum, et non ex operibus. Quae enim ejus erant opera necdum formati in utero, necdum nati ex utero? Igitur non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, Priusquam te formarem in utero novi te: et priusquam exires de vulva sanctificavi 1635 te, et prophetam in gentibus posui te. Ecce vere non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Item in Jeremia: Et det, ait, Dominus virtutem nobis, et illuminet oculos nostros, et vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babylonis, et sub umbra Balthasar filii ejus, et serviamus eis multis diebus, et inveniamus gratiam in conspectu eorum (Baruch I, 12) . Quia peccatis scilicet nostris, quibus traditi sumus in manus eorum, requiem invenire non meremur, donet gratiam per quam possintus . Ideo item subsequens dicit: Exaudi, Domine, orationem nostram et deprecationem nostram, et eripe nos propter te, et da nobis gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt (Id. II, 14) . Eripe nos, ait, propter te, et da nobis gratiam: id est, quia potestas et misericordia tibi est, et juste humiliasti nos, ob hoc gratiam ut dones petimus, propter te, non propter nos, quos in captivitatem malis praecedentibus meritis tradidisti.
27. Item in Salomone, Labia, inquit, justorum distillant gratiam (Prov. X, sec. LXX) : hoc est, dono gratiae grata et justa loquuntur. Non enim distillarent gratiam, nisi fonte gratiae rigarentur. Item illic: Qui diligit disciplinam, diligit sensum; qui autem odit increpationes, insipiens est: melior qui invenit gratiam ante Dominum (Id. XII, 1, 2) . Quia videlicet diligere disciplinam, et obedire increpanti se propter Dominum, per se solum non potest, nisi dono gratiae fuerit cruditus. Ideo iterum ipse dicit: Cor viri cogitat recta, ut a Deo corrigantur gressus ejus (Id. XVI, 9) . Cogitat enim jam recta, qui invenit gratiam ante Dominum: et corrigit gressus ejus Dominus, cum in eo et non in se confidens dicit, Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea (Psal. XVI, 5) . Item in libro Sapientiae: Quoniam gratia Dei est, ait, in sanctis illius (Sap. IV, 15) . Ecce generaliter dictum, neminem sanctorum sine gratia Dei fuisse vel esse: sed ut in eis sit ad confirmandos eos, acceperunt gratis per fidem quae a Deo est, non habuerunt ante fidem. Quia, ut ait David, Pro nihilo salvos facies eos (Psal. LV, 8) .
28. Item in libro Tobiae: Ego autem, ait, custodivi animam meam, ne manducarem de escis eorum. Et quoniam memor eram Dei in toto corde meo, dedit mihi summus Deus gratiam penes Salmanasar regem, et emebam illi omnia, iens in regionem Mediam, usquedum mortuus est (Tob. I, 12-14) . Quod vero praeposuit dicens, Quoniam memor eram Dei in toto corde meo: ne proprium esse videretur, et non donum, quod memor esset Dei, continuo subjungens ait, Dedit mihi summus Deus gratiam; ut confirmaret, ejus dono, non meritis se Dei memorem fuisse, et locum dilectionis ante regem Salmanasar invenisse. Praeparatur enim voluntas a Domino (Prov. VIII, 3, sec. LXX) , a quo omne datum optimum, et omne donum perfectum est (Jacobi. I, 17) , ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo; quia ex operibus non justificabitur omnis caro coram illo: quia justitia Dei praeventu misericordiae per fidem Jesu Christi apparuit super omnes qui crediderunt. Ideo et subjungens, inquit idem apostolus, Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu, quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius (Rom. III, 19-25) , et caetera. Ecce audisti, Justificati gratis per gratiam Dei. Noli ei praeponere opera propria, nec ex eisdem gloriari, quia, ut jam superius dictum est, Ex operibus non justificabitur omnis caro coram illo.