Patrologiae Cursus Completus.
Elenchus Operum Quae In Hoc Decimo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Decimo Tomo Continentur.
Admonitio In Librum De Dono Perseverantiae.
Admonitio In Librum De Dono Perseverantiae.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Dono Perseverantiae Liber Ad Prosperum Et Hilarium Secundus .
Fulgentius in fine libri de Incarnatione et Gratia D. N. J.
Admonitio In Opus Imperfectum Contra Secundam Juliani Responsionem.
Admonitio In Opus Imperfectum Contra Secundam Juliani Responsionem.
Ex Epistola CCXXIV Ad Quodvultdeum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundam Juliani Responsionem Imperfectum Opus , Sex Libros Complectens.
I. Julianus. Magnis licet impeditus angoribus
XI. Jul. Quibus gestis inter voluminis primas partes, progressus est ad distinctionem
XXXIV. Jul. Ne ergo in infinita volumina extendatur oratio, hic, hic harum de quibus agimus
XXXVIII. Jul. Differentiam vero ejus non absurde intelligere possumus, variam
XCIX. Jul. Nunc autem omnibus perfidus, dicis factam in natura carnis, peccati necessitatem.
CIV. Jul. Verumtamen, ad destructionem totam dogmatis tui proficit, ut etiam
CXV. Jul. Ac ne nesciremus de quo tempore loquereris
IX. Jul. Haec ergo Manichaeorum scorta dogmatum impurissimorum lenocinantur auribus .
LX. Jul. Ac per hoc nihil sibi vel de jucunditate ejus, vel de verecundia potest diabolus vindicare.
LXVIII. Jul. Mors autem judicialis transiit in eo quo omnes,
LXXXVI. Jul. Proba igitur, hoc quod intellexit Apostolus vestris cohaerere dogmatibus.
CXXXI. Jul. Ille dixit, Gratia ex multis delictis in justificationem: ille peccati efficientiae
CXXXII. Jul. Apostolus ergo ubi praetulit gratiam peccato, nostrum dogma communit.
CXLIII. Jul. Verum quia hic fui longior, pergamus ad reliqua.
CLXIV. Jul. Qui ergo dicit multa delicta, nihil de uno Manichaeorum, id est, traducis suspicatur.
CLXVIII. Jul. Restituet ergo totum fideliter, quod fidelibus repromisit.
CLXXII. Jul. Et post reconciliationem, quam cum Deo habere promeruimus, per operam videlicet
CLXXXIV. Jul. Nec dixisset, In eo transiit mors, in quo omnes peccaverunt
CLXXXIX. Jul. Ita etiam in parte contraria Adam dicitur forma peccati, non prima, sed maxima.
CXCV. Jul. Secutus est, Et ita in omnes homines mors pertransiit.
CC. Jul. Peccatum autem, inquit, non imputatur, cum lex non est
CCVII. Jul. Assere ergo hoc peccato Manichaeorum, id est, traducis convenire.
LXVIII. Jul. Quia Deo judici iniquitatis crimen affigit.
LXXV. Jul. Et pro auctoritatibus sacris, Dei criminationibus intumescit .
LXXVI. Jul. In cujus praeceptis immoderationem tyrannicam:
LXXVII. Jul. In judiciis iniquitatem barbaram:
LXXVIII. Jul. In juramentis falsitatem punicam inesse confirmat.
XCVII. Jul. Eumque esse figulum irae et perditionis vasa fingentem.
CIV. Jul. Deum quoque talium hominum assere conditorem, quales manibus ejus justitiaeque conveniunt.
CXXVIII. Jul. Creat igitur malum Deus.
CXXIX. Jul. Et puniuntur innocentes, propter quod facit Deus.
CXXX. Jul. Et a diabolo possidentur, quia hoc facit Deus.
CXXXI. Jul. Et imputat hominibus crimen manuum suarum Deus.
CXXXIII. Jul. Et fructum ab homine bonitatis reposcit, cui malum ingenuit Deus.
CXXXIV. Jul. Et postea tota lege mentitur, quia justus sit Dominus .
CXXXV. Jul. Et qui tot crimina capit, adhuc vocatur Deus?
CXXXVII. Jul. Sed videamus et reliqua.
CLXXXIII. Jul. Jam vero illud tuum, quod priore opere ventilavi ( Opere scripto ad Turbantium
CXCI. Jul. Sed intelligi non potest aliud mala natura, quam id quod malum est habere congenitum.
CC. Jul. Sed adeo mala non est, ut nisi Manichaeus eam accusare non possit.
CCI. Jul. Ego, inquit, tamen non sum Manichaeus, qui eam absolvo verbis, et condemno judiciis.
CCXIII. Jul. Nec alia apud vos argumenta esse pro traduce, quam quae Manichaeus tribuisset, ostendi.
XI. Jul. Et quod laudas catholica, pavoris tui esse , non fidei.
XII. Jul. Quod ergo laudata vituperas, non esse judicii, sed furoris.
XLIX. Jul. Tam gravi, ut res indicat, in fidem Catholicorum adulatione , non solum nihil necessaria,
XCII. Jul. Quidquid enim naturale est, voluntarium non esse manifestum est.
C. Jul. Est ergo jam sine voluntate peccatum, cum invenitur in his quibus malam eripis voluntatem .
CII. Jul. Id est, peccatum per hoc esse sine voluntate, per quod non potest esse sine voluntate.
CX. Jul. Numquid legi Dei aut operi Dei scripta disputatorum praejudicant?
XXXI. Jul. Verum vehementem objectionem putasti, ut diceres unde in ipso primo
L. Jul. Malum autem quod agit, a possibili agit.
Appendix Tomi Decimi Operum S. Augustini Hipponensis Episcopi In Tres Partes Divisa. Prima parte continentur subdititia opuscula, scilicet: Hypomnesti
Admonitio In Hypomnesticon.
Hypomnesticon Contra Pelagianos Et Coelestianos, Vulgo Libri Hypognosticon.
Hypomnesticon Contra Pelagianos Et Coelestianos, Vulgo Libri Hypognosticon.
Liber Primus. In quo Pelagianorum primum dogma convellitur.
Liber Secundus. Refellitur secundum dogma Pelagianorum.
Liber Tertius. Adversus tertium dogma Pelagianorum.
Liber Quartus. Contra quartum dogma Pelagianorum.
Liber Quintus. Adversus quintum dogma Pelagianorum.
Liber Sextus. In quo de praedestinatione contra Pelagianos disputatur.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Praedestinatione Et Gratia, Suspecti Auctoris Liber.
De Praedestinatione Et Gratia, Suspecti Auctoris Liber.
De Praedestinatione Dei, Libellus Ignoti Auctoris.
De Praedestinatione Dei, Libellus Ignoti Auctoris.
De Libro Cujus Inscriptio Erat, S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi, Ad Articulos Sibi Falso Impositos Responsiones.
Appendicis Pars Secunda, Continens Varia Scripta Et Monumenta Ad Pelagianorum Historiam Pertinentia Quorum comparatione polemicae in eosdem haeretico
Gennadius, In Libro Scriptorum Ecclesiasticorum.
Ex Libro De Haeresibus Vulgato Per Sirmondum Sub Titulo Praedestinati.
Timotheus Presbyter Constantinopolitanus, In Opusculo De Receptione Haereticorum .
Photius, In Biblioth. Cod. 54.
Prosper, In Libro De Ingratis.
Ex Eodem Prospero, Epitaphium Haeresis Pelagianae Et Nestorianae.
Commonitorium Aliud Mercatoris Contra Pelagianos.
De Pelagiana Haeresi Ejusque Auctore Ac Defensoribus.
Pelagii Haeresis In Augustini Notitiam Venit.
De Synodo Carthaginensi Contra Coelestium Circa Initium An. 412 Habita .
Pelagiana Dogmata Cum Eorum Refutatione.
De Palaestina Synodo Apud Diospolim In Causa Pelagii Celebrata Mense Decembri, Anno Christi 415 .
Scriptio Contra Pelagii Errores, Ex Augustini Epistola 186, Nn. 31-33, Ad Paulinum, Decerpta.
De Eadem, Ut Creditur, Vexatione Catholicorum A Pelagianis.
Ejusdem Epistola Rescripta Silvano Seni, Valentino, Et Caeteris Episcopis Synodi Milevitanae .
Ejusdem Epistola Rescripta Quinque Episcopis, Aurelio, Alypio, Augustino, Evodio Et Possidio .
De Pelagianis Ab Apostolica Sede Damnatis.
De Pelagii Litteris Cum Libello Fidei Ad Innocentium Papam Ab Ipso Missis, Sed Zosimo Redditis.
Libellus Fidei Pelagii, Ad Innocentium Ab Ipso Missus, Zosimo Redditus .
De Coelestii Libello, Quem Romae Zosimo Dedit,
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Coelestii.
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Pelagii.
De Errore Palaestinorum Episcoporum Et Ipsius Zosimi Papae In Judicio Pelagii Sive Coelestii.
Paulini Diaconi Libellus Zosimo Papae Oblatus Contra Coelestium .
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Coelestii.
Sacrum Rescriptum Contra Pelagium Et Coelestium.
Exemplar Edicti Junii Quarti Palladii.
Concilium Africae Universale Carthagine Habitum Anno 418 Contra Haeresim Pelagii Et Coelestii.
De Eodem Carthaginensi Concilio.
De Zosimi Sententia Atque Tractoria Contra Pelagium Et Coelestium .
Epistola Imperialis Ad Aurelium Carthaginensem Episcopum .
Libellus Fidei S. J. C. Scriptus, Ut Videtur, A Juliano, Et Ad Apostolicam Sedem Missus
De Juliano Episcopo Eclanensi, Pelagianae Haeresis Defensore.
Mercator, In Commonitorio Subnotationum In Scripta Juliani .
Juliani Sententiae, Expressae Ex Ejus Opusculis, Cum Illarum Refutatione.
De Anniano Pseudodiacono Celedensi.
Edictum Propositum A Volusiano Praefecto Urbi.
Volusianus praefectus Urbi edixit:
De Haeresi Apud Beligarum Urbem Ex Pelagiano Errore Derivata.
De Pelagianis Italia Ejectis, Et De Britanniis Eorum Errore Liberatis, Etc., Cura Coelestini Papae.
De Pelagianis Expostulantibus De Sua Ex Occidentali Ecclesia Ejectione.
De Synodi Ephesinae Sententia In Pelagianos.
In Eosdem Haereticos Pelagianos.
Epistola Ejusdem, Ad Septimium Episcopum Altinum .
Leo episcopus, Septimio episcopo, salutem.
Epistola Ejusdem Altera, Ad Eumdem Honorium .
Gelasius episcopus, universis episcopis per Picenum, in Domino salutem.
Scytharum Monachorum De Gratia Dei Professio Contra Pelagianos.
De Libris Fausti Episcopi Reiensis In Gallia.
Epistola Hormisdae Papae Ad Possessorem.
Ex Joannis Maxentii Contra Superiorem Epistolam Scriptione.
Concilium Arausicanum II. De Gratia Et Libero Arbitrio .
Cyprianus In Caesarii Vita, Lib. 1, N. 35.
Appendicis Pars Tertia. Prosperi Aquitani Pro Augustino Contra Iniquos Doctrinae Illius De Gratia Et Praedestinatione Reprehensores Opuscula Apologeti
Prosperi Aquitani Ad Rufinum Epistola De Gratia Et Libero Arbitrio .
Prosperi Aquitani Ad Rufinum Epistola De Gratia Et Libero Arbitrio .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Liber Contra Collatorem .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Liber Contra Collatorem .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Capitula Calumniantium Gallorum. Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Capitula Calumniantium Gallorum. Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustini Doctrina Responsiones Ad Capitula Objectionum Vincentianarum. . Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Excerpta Quae De Genuensi Civitate Sunt Missa. Liber unus.
Prosperi Aquitani In Augustini Obtrectatorem Epigramma.
Prosperi Aquitani In Augustini Obtrectatorem Epigramma.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Prosperi Aquitani Sententiae Ex Augustino Delibatae. Liber unus.
Prosperi Aquitani Sententiae Ex Augustino Delibatae. Liber unus.
XI. De bonorum et malorum finibus.
XII. De tranquillitate ultionis Dei.
XIV. De requie adhuc in carne viventis.
XVII. De supernae patriae civibus.
XVIII. De carnis cupiditate vincenda.
XX. De praemio christianae religionis.
XXI. De occultis non judicandis.
XXIII. De passionibus sanctorum.
XXVI. De scrutandis mandatis Dei.
XXXII. De odiis mundi in Christianos.
XXXIII. De patientia fidelium.
XXXV. De toleranda varietate mundana.
XXXVI. De aedificatione domus Dei.
XLII. De impunitate peccantium.
XLVI. De fidelium culpis, et infidelium bonis.
XLVII. De malae voluntatis effectu.
LI. De puritate quam non perdit invitus.
LII. De fortitudine tolerantiae.
LVIII. De principali rerum omnium causa.
LIX. De superbia diaboli, et Christi humilitate.
LX. De spiritualibus augmentis.
LXI. De ineffabili excellentia deitatis.
LXIV. De incarnatione Verbi Dei.
LXV. Quo odio odiendi sunt mali.
LXVI. De labore fingentium mendacia.
LXIX. De sacramentorum perceptione.
LXXI. De acceleranda conversione.
LXXIII. De admiratione creaturarum.
LXXVI. De ratione psallentium.
LXXVIII. De recta sollicitudine.
LXXXVIII. De bono humilitatis.
CIII. De laboribus praesentis vitae.
CIV. Quod imago Dei homo sit nunc obnoxia vanitati.
CVI. Quod tota infidelium vita peccatum sit.
CVII. De fundamento spirituali.
CVIII. Quod recordatio vel oblivio non cadant in Deum.
CIX. Qui Dei miracula videant.
CX. De misericordia et veritate jungendis.
CXI. De tentatione et imitatione Christi.
CXII. De cupiditate et charitate.
CXV. Bonum cum gaudio est faciendum.
CXVI. Quod non homines, sed hominum sit fugienda perversitas.
CXVII. Quod sint vitanda peccata non timore poenae, sed amore justitiae.
CXVIII. De Pharisaeo et Publicano.
CXIX. Quod iniqui malitia prosit bonis.
CXXIII. Qualiter accedatur ad Deum, vel recedatur a Deo.
CXXVIII. De fide et intellectu.
CXXX. De perfectione desideriorum.
CXXXI. De duobus donis gratiae.
CXXXIII. De iniquitatis laesione.
CXXXV. De fugientibus diabolum.
CXXXVI. De pravis cupiditatibus.
CXXXVIII. De male conscio animo.
CXXXIX. Quod prior sit natura, quam vitium.
CXLI. De conditione creaturae.
CXLVI. Quod Deus tantum est creator.
CXLVII. De prima conditione mortis.
CXLIX. De martyribus non baptizatis.
CL. Quod omne peccatum sit mendacium.
CLI. De diversa voluntate affectionum.
CLII. De arbitrii libertate vera.
CLIII. Quod cor ad Deum sit habendum.
CLVIII. De persequentibus Ecclesiam.
CLXII. De praecepto charitatis.
CLXIII. De concordia et obedientia.
CLXIV. De conditione servitutis.
CLXX. De prima et secunda morte.
CLXXVII. Quod justitia iniquis odiosa sit.
CLXXVIII. De aegritudine animi.
CLXXXIV. De non desperandis peccatoribus.
CLXXXV. Qualiter pax a Deo quaeratur.
CLXXXVI. Ne juste flagellatus doleat.
CLXXXVII. Ut peccator sibi displiceat.
CLXXXVIII. De quaerendis praesidiis.
CXCIII. De ruminante verbum Dei.
CXCVI. De bonis Ecclesiae filiis.
CXCVIII. De haereditate Christi.
CCI. De bonis occultis sanctorum.
CCIII. De vigore fidei christianae.
CCV. De bonis quae nemo amittit invitus.
CCVIII. De peccatis praeteritis.
CCX. De impunitate peccatorum.
CCXII. De remediis tribulationum.
CCXIV. De prophetiis implendis.
CCXVIII. De meditatione fidelium.
CCXIX. De simulata innocentia.
CCXXVI. De temporalibus deliciis.
CCXXVIII. Nullam mali esse naturam.
CCXXIX. De iniquitate diaboli.
CCXXX. De profunditate iniquitatis.
CCXXXIV. De perseverantia in bono.
CCXXXIX. Quomodo erudiantur boni.
CCXLII. Qualiter regantur corpora.
CCXLIII. De poena et justitia.
CCLII. De petitionibus contrariis Deo.
CCLVII. De mandato Dei et timore.
CCLIX. De gloria non habenda nisi in Deo.
CCLXV. De eloquentia insipientis.
CCLXVIII. De incommutabili bono.
CCLXIX. De mendacio et fallacia.
CCLXX. De dilectione aeternorum bonorum.
CCLXXI. De fame et inedia spirituali.
CCLXXII. De laboribus peccatorum.
CCLXXV. De passionibus fidelium.
CCLXXVI. De originali peccato.
CCLXXVII. De providentia Dei semper operantis.
CCLXXXI. Omnia Dei arbitrio regi.
CCLXXXIII. De miraculis naturalibus.
CCLXXXIV. De incommutabili ratione operum Dei.
CCLXXXV. De merito voluntatis.
CCLXXXVII. De bono humanae naturae.
CCLXXXVIII. De potestate nocendi.
CCLXXXIX. Quale bonum sit Deus.
CCXC. Quod nulla creatura mala sit in natura.
CCXCI. De magnis operibus Domini.
CCXCIII. De plenitudine divinitatis in Christo.
CCXCIV. De vitiis expugnandis.
CCXCV. De fortitudine christiana et Gentilium.
CCXCVI. Vitium nisi in aliquo bono esse non potest.
CCXCVII. Nullis meritis gratiam praeveniri.
CCXCVIII. De circumcisione et Baptismo.
CCXCIX. De Adam primo et secundo.
CCCII. De naturae humanae qualitate.
CCCV. De opere in quacumque natura.
CCCVIII. Neminem, nisi Deo miserante, salvari.
CCCIX. Nihil excusationis competere peccatori.
CCCX. De his qui Spiritu Dei aguntur.
CCCXII. Nihil hominem posse sine Deo.
CCCXIV. De mortalitate Christi secundum carnem.
CCCXVI. De misericordia et judicio.
CCCXVIII. De contemnenda mundi gloria.
CCCXIX. De temporalibus bonis relinquendis.
CCCXXIII. De his quae hominum propria sunt.
CCCXXIV. De inseparabili opere Patris et Filii.
CCCXXV. Cui prosit Baptismi sacramentum.
CCCXXVIII. Quomodo Christus reliquerit Patrem et matrem.
CCCXXIX. De comparatione primi Adam et secundi.
CCCXXX. De incarnatione Verbi.
CCCXXXI. De duabus nativitatibus hominum.
CCCXXXII. De diversitate bonorum.
CCCXXXVIII. De voluntate Dei et hominis.
CCCXXXIX. De doctrina Patris per Verbum.
CCCXLI. Qui edunt corpus Christi.
CCCXLII. De malorum felicitate.
CCCXLIII. De mutatione cordis.
CCCXLVI. De incarnatione Verbi.
CCCXLIX. De Deo et homine Jesu Christo.
CCCL. De unitate divinae Trinitatis.
CCCLI. De doctrina Patris ad Filium.
CCCLIII. De bono odore Christi.
CCCLIV. De facultate credendi.
CCCLVI. De bipartita mundi significatione.
CCCLVII. De vitanda scientiae gloria.
CCCLVIII. De laude qua se praedicat Deus.
CCCLIX. De remittendis peccatis.
CCCLX. De aeternitate sanctorum.
CCCLXI. De confitendo homine Jesu Christo.
CCCLXIV. De petitione contraria.
CCCLXVII. De humanae justitiae modo.
CCCLXIX. De intemporalitate deitatis.
CCCLXX. De dilectione qua diligimus Deum.
CCCLXXIII. De unitate Trinitatis.
CCCLXXIV. Quid dedit Pater Filio.
CCCLXXV. De custodia Dei, qua suos servat.
CCCLXXVI. De gratia Dei, qua omne hominis meritum praevenitur.
CCCLXXVII. De amore, quo Deum amare debemus.
CCCLXXVIII. De indiviso Patris et Filii opere.
CCCLXXIX. De subjectione Filii.
CCCLXXX. Nihil in quibuscumque creaturis a Creatore inordinatum relinqui.
CCCLXXXI. Quod praescientia Dei neminem peccare compellat.
CCCLXXXII. De cognoscendis creaturis quae non videntur.
CCCLXXXIII. Quo remedio vulnera humana curentur.
CCCLXXXIV. Nullum naturae vitium ab auctore esse.
CCCLXXXVI. De varietate remediorum.
CCCLXXXVII. De prima hominis praevaricatione.
CCCLXXXVIII. De magistra omnium artium veritate.
CCCLXXXIX. Quo incitetur cor ad discendum.
Index Rerum Quae In Hoc Decimo Volumine Continentur.
Caput XIII.
37. Nunc jam videamus, quo disputantis progrediatur intentio: «Dubitari ergo,» inquit, «non potest, inesse quidem omni animae naturaliter virtutum semina, beneficio Creatoris inserta: sed nisi haec opitulatione Dei fuerint excitata, ad incrementum perfectionis non poterunt pervenire; quia secundum beatum Apostolum, neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7) . Adjacere autem homini in quamlibet partem arbitrii libertatem, etiam liber ille qui dicitur 1818 Pastoris, apertissime docet, in quo duo angeli unicuique nostrum adhaerere dicuntur, id est bonus ac malus: in hominis vero optione consistere, ut eligat quem sequatur. Et idcirco manet in homine liberum semper arbitrium, quod gratiam Dei possit vel negligere, vel amare» (Cap. 12) . Si dubitari non potest, «inesse omni animae naturaliter virtutum semina, beneficio Creatoris inserta:» solus Adam praevaricatus est, et in peccato ejus nemo peccavit (Rom. V, 12) ; in nullis iniquitatibus concepti sumus, et in nullis nos matres nostrae peperere delictis (Psal. L, 7) ; non fuimus natura filii irae (Ephes. II, 3) , nec fuimus sub potestate tenebrarum (Coloss. I, 13) ; qui manentibus in nobis naturaliter virtutibus, filii potius nati sumus pacis et lucis. Absit ab animis piorum fallacis doctrinae insidiosa deceptio. Virtutes cum vitiis habitare non possunt. Quae enim participatio, inquit Apostolus, justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras (II Cor. VI, 14) ? Virtus namque principaliter Deus est: cui non aliud est habere virtutem, quam esse virtutem. Hujus cum participes sumus, habitat Christus in nobis, qui est Dei virtus et Dei sapientia (I Cor. I, 24) : habitat fides, spes, charitas, continentia, intellectus, consilium, fortitudo, caeteraeque virtutes. Cum vero ab hoc bono recedimus, omnia nobis e contrario oriuntur ex nobis. Discedente enim pulchritudine, quid succedat nisi deformitas? abeunte sapientia, quid resideat nisi insipientia? non regnante justitia, quid dominetur nisi iniquitas?
38. Virtutum itaque semina, quae beneficio Creatoris inserta sunt, praevaricatione primi parentis eversa sunt; nec haberi queunt, nisi eo restituente qui dederat. Reformabilis enim est natura humana formatori suo, et eorum bonorum quae habuit capax est: ut per mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum, in eo ipso quod ei remansit, possit recuperare quod perdidit. Remansit autem ei rationalis animus, qui non virtus, sed virtutis habitaculum est. Ex participatione enim sapientiae et justitiae et misericordiae, non sapientia neque justitia neque misericordia, sed sapientes et justi et misericordes sumus. Quae bona, quamvis rationale nostrum vitiis occupatum sit, et praevaricantibus nobis Dei templum spiritus immundus invaserit, possunt tamen rursus in ipsum rationale confluere, per eum qui mundi principem foras mittit (Joan. XII, 31) , et ligans fortem, vasa ejus rapit (Marc. III, 27) , fugatoque mundi hujus spiritu, dat Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12) . Qui autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9) .
39. Puto autem istum veri similitudine decipi, et in specie falsarum errare virtutum, dum ea bona, quae non possunt nisi ex Dei munere haberi, etiam in impiorum animis aestimat reperiri; ideo scilicet, quia multi eorum sint justitiae, temperantiae, continentiae, et benevolentiae sectatores: quae omnia non frustra quidem, neque inutiliter habent, multumque ex eis in hac vita honoris et gloriae consequuntur; sed quia in iis studiis non Deo, sed diabolo serviunt, licet habeant temporalem de vana laude mercedem, ad illam tamen beatarum virtutum non pertinent veritatem. Et ita manifestissime patet, in impiorum animis nullam habitare virtutem: sed omnia opera eorum immunda esse atque polluta, habentium sapientiam non spiritualem, sed animalem; non coelestem, sed terrenam; non christianam, sed diabolicam; non a Patre luminum, sed a principe tenebrarum: dum et ipsa quae non haberent nisi dante Deo, subdunt ei qui primus recessit a Deo.
40. Qui ergo dicit, «sine ullo opere gratiae naturaliter omni animae semina inesse virtutum;» quid laborat 1819 ostendere, nisi de istis seminibus quaedam germina praecedentium Dei gratiam pullulare meritorum? Denique ut videretur aliquid gratiae tribuisse: «Ad perfectionis,» ait, «incrementum semina haec pervenire non poterunt, nisi opitulatione Dei fuerint excitata:» ut scilicet opitulatio Dei sit cohortatio atque doctrina, mens autem, quae virtutum est opulenta seminibus, utatur facultate quam possidet; ad hoc tantum juvanda, ut earum virtutum apprehendat culmina, quarum sibi scit inesse principia. Igitur secundum istum humana anima sic aedificabitur in Dei templum, ut non accipiat fundamentum praeter quod aliud nemo potest ponere, quod est Christus Jesus. (I Cor. III, 11) . Quando autem hoc fundamentum incipitur , nisi quando fides in audientis corde generatur? Quae si naturaliter inerat, non coeptum ibi est aliquid, sed superstructum. Superflue ergo infidelis videbatur, qui fidem habebat antequam crederet. Hoc autem et de aliarum virtutum principiis potest dici, quas gratia augere debeat quia sunt, non donare quia desunt. Sed aliud nos omnia sanctarum Scripturarum eloquia docent. Legimus principium esse sapientiae timorem Domini (Prov. I, 7) : et legimus donum Dei hanc esse virtutem. Timor, inquit, Dei super omnia se superposuit: beatus homo cui donatum est habere timorem Dei (Eccli. XXV, 14 et 15) . Cum ergo timor Dei principium sit sapientiae; quae virtus haberi potest sine sapientia, cui ex timore principium est? Beatus apostolus Petrus: Gratia vobis, inquit, et pax adimpleatur in recognitione Domini nostri Jesu Christi, qui nunc omnia nobis divina virtute sua, quae ad vitam et pietatem pertinent, donavit (II Petr. I, 2-4) . Numquid ait, Qui virtutum semina, quae naturaliter habebamus inserta, opitulatione sua excitavit in nobis? Sed ait, Qui nunc omnia nobis, quae ad vitam et pietatem pertinent donavit. Quod dicendo, cujus virtutis initium in natura posuit, quod non ab eo collatum sit, qui cuncta donavit? Propter quod et beatus Paulus: Quid enim habes, inquit, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (I Cor. IV, 7) ?
41. Ergo omnia quae ad vitam et pietatem pertinent, non per naturam, quae vitiata est, habemus; sed per gratiam, qua natura reparatur, accepimus. Nec ideo aestimare debemus, in naturalibus thesauris principia esse virtutum, quia multa laudabilia reperiuntur etiam in ingeniis impiorum: quae ex natura quidem prodeunt, sed quoniam ab eo qui naturam condidit recesserunt, virtutes esse non possunt. Quod enim vero illuminatum est lumine, lumen est, et quod eodem lumine caret, nox est. Quia sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum (Id. III, 19) . Ac sic vitium est, quod putatur esse virtus: quandoquidem stultitia est, quod putatur esse sapientia. Quando autem fieri potest, ut qui in naturalium virtutum seminibus, quae istae magnificat, gloriatur , ipsas virtutes suas ei doctrinae subjiciant provehendas, quae dicit, Si quis videtur inter vos sapiens esse, stultus fiat ut sit sapiens (Ibid., 18) ; et, Quia in sapientia Dei non cognovit hic mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes (Id. I, 21) ? Quid illa scientiae sapientiaeque praesumptio magis ineptum esse censeat, magisque ridendum, nisi Spiritus Dei aspernationem subegerit superborum, rationesque illas, quae ignotae veritati canina facundia repugnabant, gratiae suae virtute destruxerit; ut semen verbi praesulcata cordis terra concipiat, et dignos aeternis horreis fructus Dei agri cultura producat?
42. Post illud autem nullius auctoritatis testimonium, quod disputationi suae de libello Pastoris inseruit, ex quo ostendere voluit, inter boni et mali 1820 angeli contrarias suasiones, ita omnem hominem naturali judicio et propriae discretioni esse commissum, ut ei non plus a Deo praesidii, quam a diabolo sit periculi; addidit definitioni suae regulam, dicens, «Et idcirco manet in homine liberum semper arbitrium, quod gratiam Dei possit vel negligere, vel amare.» In qua sententia etiam hoc quod ait, «in homine remanere semper liberum arbitrium,» ex aliqua parte non constat: siquidem multa millia infantium in regnum Dei assumptorum, aut a regno Dei extraneorum, sine ullius suae voluntatis arbitrio gratiam Dei aut accipiant, aut amittant; multique excordes ad omnia prorsus et fatui, per Sacramentum regenerationis ab aeternae mortis vinculis eruantur. Accipiamus tamen ita hoc dictum, ut ad eos proprie pertineat haec definitio, qui uti possunt libera voluntate. Itane libera est ista libertas, ut tantum ex se habeat fastidii, ut negligat gratiam Dei: tantum ex se habeat delectationis, ut diligat? Itane illum vetustae infidelitatis glacialem rigorem nullus meridiani caloris spiritus relaxavit, et torpor mentis obstrictae de suo algore concaluit; et dicente Domino, Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49) , nulla ad cor frigidum scintilla pervenit, et cinis mortuus ex semetipso in flammam charitatis exarsit? Nihil tale in istius gratiae amatoribus factum est, quale illi experti sunt, qui dicebant, Nonne cor nostrum erat ardens, cum essemus cum illo in via, et aperiret nobis Scripturas (Id. XXIV, 32) ? Sed nec illud in eisdem actum est, quod de Lydia, civitatis Thyatirorum purpuraria, quae inter mulieres, quibus illic Apostolus praedicabat, sola tunc ostenditur credidisse: Cujus, inquit, cor aperuit Deus, ut intenderet his quae a Paulo dicebantur (Act. XVI, 14) ? Et tanta est secundum istum liberi arbitrii incolumitas et facultas, ut charitatem, quae in omnium arce virtutum est, non ex Dei munere, sed ex sola habeant voluntate? Quid ergo in anima a suo aedificatore reparatur ; aut qua largitate gratiae fiet ornatior, si illa sunt ei propria, sine quibus non possunt prodesse donata? Sed Apostolus, qui profitetur, sine charitate non operationes miraculorum, non scientiam, non fidem, non prophetiam, non erogationes divitiarum, non ipsam saevissimorum suppliciorum prodesse tolerantiam (I Cor. XIII, 2 et 3) ; unde habeatur ipsa charitas non tacet: Quoniam charitas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5) ; et, Pax, inquit, fratribus cum charitate et fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo (Ephes. VI, 23) . Sanctus etiam Joannes apostolus instruat nos, unde hujus boni coeperimus esse participes. Charissimi, inquit, diligamus nos invicem, quia dilectio ex Deo est. Et ne possemus opinari, ideo dilectionem dictam ex Deo, quia in natura hominis hic satus esset affectus; paulo post ait, Non quod nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos: et iterum. Nos diligamus Deum, quia prior dilexit nos (I Joan. IV, 7, etc.) . Agnoscat ergo humana egestas, hoc quod de quibuslibet bonis recte dicitur, multo rectius sibi dici de eo, sine quo bona cuncta non prosunt: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7) ?