Patrologiae Cursus Completus.
Elenchus Operum Quae In Hoc Decimo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Decimo Tomo Continentur.
Admonitio In Librum De Dono Perseverantiae.
Admonitio In Librum De Dono Perseverantiae.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Dono Perseverantiae Liber Ad Prosperum Et Hilarium Secundus .
Fulgentius in fine libri de Incarnatione et Gratia D. N. J.
Admonitio In Opus Imperfectum Contra Secundam Juliani Responsionem.
Admonitio In Opus Imperfectum Contra Secundam Juliani Responsionem.
Ex Epistola CCXXIV Ad Quodvultdeum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundam Juliani Responsionem Imperfectum Opus , Sex Libros Complectens.
I. Julianus. Magnis licet impeditus angoribus
XI. Jul. Quibus gestis inter voluminis primas partes, progressus est ad distinctionem
XXXIV. Jul. Ne ergo in infinita volumina extendatur oratio, hic, hic harum de quibus agimus
XXXVIII. Jul. Differentiam vero ejus non absurde intelligere possumus, variam
XCIX. Jul. Nunc autem omnibus perfidus, dicis factam in natura carnis, peccati necessitatem.
CIV. Jul. Verumtamen, ad destructionem totam dogmatis tui proficit, ut etiam
CXV. Jul. Ac ne nesciremus de quo tempore loquereris
IX. Jul. Haec ergo Manichaeorum scorta dogmatum impurissimorum lenocinantur auribus .
LX. Jul. Ac per hoc nihil sibi vel de jucunditate ejus, vel de verecundia potest diabolus vindicare.
LXVIII. Jul. Mors autem judicialis transiit in eo quo omnes,
LXXXVI. Jul. Proba igitur, hoc quod intellexit Apostolus vestris cohaerere dogmatibus.
CXXXI. Jul. Ille dixit, Gratia ex multis delictis in justificationem: ille peccati efficientiae
CXXXII. Jul. Apostolus ergo ubi praetulit gratiam peccato, nostrum dogma communit.
CXLIII. Jul. Verum quia hic fui longior, pergamus ad reliqua.
CLXIV. Jul. Qui ergo dicit multa delicta, nihil de uno Manichaeorum, id est, traducis suspicatur.
CLXVIII. Jul. Restituet ergo totum fideliter, quod fidelibus repromisit.
CLXXII. Jul. Et post reconciliationem, quam cum Deo habere promeruimus, per operam videlicet
CLXXXIV. Jul. Nec dixisset, In eo transiit mors, in quo omnes peccaverunt
CLXXXIX. Jul. Ita etiam in parte contraria Adam dicitur forma peccati, non prima, sed maxima.
CXCV. Jul. Secutus est, Et ita in omnes homines mors pertransiit.
CC. Jul. Peccatum autem, inquit, non imputatur, cum lex non est
CCVII. Jul. Assere ergo hoc peccato Manichaeorum, id est, traducis convenire.
LXVIII. Jul. Quia Deo judici iniquitatis crimen affigit.
LXXV. Jul. Et pro auctoritatibus sacris, Dei criminationibus intumescit .
LXXVI. Jul. In cujus praeceptis immoderationem tyrannicam:
LXXVII. Jul. In judiciis iniquitatem barbaram:
LXXVIII. Jul. In juramentis falsitatem punicam inesse confirmat.
XCVII. Jul. Eumque esse figulum irae et perditionis vasa fingentem.
CIV. Jul. Deum quoque talium hominum assere conditorem, quales manibus ejus justitiaeque conveniunt.
CXXVIII. Jul. Creat igitur malum Deus.
CXXIX. Jul. Et puniuntur innocentes, propter quod facit Deus.
CXXX. Jul. Et a diabolo possidentur, quia hoc facit Deus.
CXXXI. Jul. Et imputat hominibus crimen manuum suarum Deus.
CXXXIII. Jul. Et fructum ab homine bonitatis reposcit, cui malum ingenuit Deus.
CXXXIV. Jul. Et postea tota lege mentitur, quia justus sit Dominus .
CXXXV. Jul. Et qui tot crimina capit, adhuc vocatur Deus?
CXXXVII. Jul. Sed videamus et reliqua.
CLXXXIII. Jul. Jam vero illud tuum, quod priore opere ventilavi ( Opere scripto ad Turbantium
CXCI. Jul. Sed intelligi non potest aliud mala natura, quam id quod malum est habere congenitum.
CC. Jul. Sed adeo mala non est, ut nisi Manichaeus eam accusare non possit.
CCI. Jul. Ego, inquit, tamen non sum Manichaeus, qui eam absolvo verbis, et condemno judiciis.
CCXIII. Jul. Nec alia apud vos argumenta esse pro traduce, quam quae Manichaeus tribuisset, ostendi.
XI. Jul. Et quod laudas catholica, pavoris tui esse , non fidei.
XII. Jul. Quod ergo laudata vituperas, non esse judicii, sed furoris.
XLIX. Jul. Tam gravi, ut res indicat, in fidem Catholicorum adulatione , non solum nihil necessaria,
XCII. Jul. Quidquid enim naturale est, voluntarium non esse manifestum est.
C. Jul. Est ergo jam sine voluntate peccatum, cum invenitur in his quibus malam eripis voluntatem .
CII. Jul. Id est, peccatum per hoc esse sine voluntate, per quod non potest esse sine voluntate.
CX. Jul. Numquid legi Dei aut operi Dei scripta disputatorum praejudicant?
XXXI. Jul. Verum vehementem objectionem putasti, ut diceres unde in ipso primo
L. Jul. Malum autem quod agit, a possibili agit.
Appendix Tomi Decimi Operum S. Augustini Hipponensis Episcopi In Tres Partes Divisa. Prima parte continentur subdititia opuscula, scilicet: Hypomnesti
Admonitio In Hypomnesticon.
Hypomnesticon Contra Pelagianos Et Coelestianos, Vulgo Libri Hypognosticon.
Hypomnesticon Contra Pelagianos Et Coelestianos, Vulgo Libri Hypognosticon.
Liber Primus. In quo Pelagianorum primum dogma convellitur.
Liber Secundus. Refellitur secundum dogma Pelagianorum.
Liber Tertius. Adversus tertium dogma Pelagianorum.
Liber Quartus. Contra quartum dogma Pelagianorum.
Liber Quintus. Adversus quintum dogma Pelagianorum.
Liber Sextus. In quo de praedestinatione contra Pelagianos disputatur.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Praedestinatione Et Gratia, Suspecti Auctoris Liber.
De Praedestinatione Et Gratia, Suspecti Auctoris Liber.
De Praedestinatione Dei, Libellus Ignoti Auctoris.
De Praedestinatione Dei, Libellus Ignoti Auctoris.
De Libro Cujus Inscriptio Erat, S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi, Ad Articulos Sibi Falso Impositos Responsiones.
Appendicis Pars Secunda, Continens Varia Scripta Et Monumenta Ad Pelagianorum Historiam Pertinentia Quorum comparatione polemicae in eosdem haeretico
Gennadius, In Libro Scriptorum Ecclesiasticorum.
Ex Libro De Haeresibus Vulgato Per Sirmondum Sub Titulo Praedestinati.
Timotheus Presbyter Constantinopolitanus, In Opusculo De Receptione Haereticorum .
Photius, In Biblioth. Cod. 54.
Prosper, In Libro De Ingratis.
Ex Eodem Prospero, Epitaphium Haeresis Pelagianae Et Nestorianae.
Commonitorium Aliud Mercatoris Contra Pelagianos.
De Pelagiana Haeresi Ejusque Auctore Ac Defensoribus.
Pelagii Haeresis In Augustini Notitiam Venit.
De Synodo Carthaginensi Contra Coelestium Circa Initium An. 412 Habita .
Pelagiana Dogmata Cum Eorum Refutatione.
De Palaestina Synodo Apud Diospolim In Causa Pelagii Celebrata Mense Decembri, Anno Christi 415 .
Scriptio Contra Pelagii Errores, Ex Augustini Epistola 186, Nn. 31-33, Ad Paulinum, Decerpta.
De Eadem, Ut Creditur, Vexatione Catholicorum A Pelagianis.
Ejusdem Epistola Rescripta Silvano Seni, Valentino, Et Caeteris Episcopis Synodi Milevitanae .
Ejusdem Epistola Rescripta Quinque Episcopis, Aurelio, Alypio, Augustino, Evodio Et Possidio .
De Pelagianis Ab Apostolica Sede Damnatis.
De Pelagii Litteris Cum Libello Fidei Ad Innocentium Papam Ab Ipso Missis, Sed Zosimo Redditis.
Libellus Fidei Pelagii, Ad Innocentium Ab Ipso Missus, Zosimo Redditus .
De Coelestii Libello, Quem Romae Zosimo Dedit,
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Coelestii.
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Pelagii.
De Errore Palaestinorum Episcoporum Et Ipsius Zosimi Papae In Judicio Pelagii Sive Coelestii.
Paulini Diaconi Libellus Zosimo Papae Oblatus Contra Coelestium .
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Coelestii.
Sacrum Rescriptum Contra Pelagium Et Coelestium.
Exemplar Edicti Junii Quarti Palladii.
Concilium Africae Universale Carthagine Habitum Anno 418 Contra Haeresim Pelagii Et Coelestii.
De Eodem Carthaginensi Concilio.
De Zosimi Sententia Atque Tractoria Contra Pelagium Et Coelestium .
Epistola Imperialis Ad Aurelium Carthaginensem Episcopum .
Libellus Fidei S. J. C. Scriptus, Ut Videtur, A Juliano, Et Ad Apostolicam Sedem Missus
De Juliano Episcopo Eclanensi, Pelagianae Haeresis Defensore.
Mercator, In Commonitorio Subnotationum In Scripta Juliani .
Juliani Sententiae, Expressae Ex Ejus Opusculis, Cum Illarum Refutatione.
De Anniano Pseudodiacono Celedensi.
Edictum Propositum A Volusiano Praefecto Urbi.
Volusianus praefectus Urbi edixit:
De Haeresi Apud Beligarum Urbem Ex Pelagiano Errore Derivata.
De Pelagianis Italia Ejectis, Et De Britanniis Eorum Errore Liberatis, Etc., Cura Coelestini Papae.
De Pelagianis Expostulantibus De Sua Ex Occidentali Ecclesia Ejectione.
De Synodi Ephesinae Sententia In Pelagianos.
In Eosdem Haereticos Pelagianos.
Epistola Ejusdem, Ad Septimium Episcopum Altinum .
Leo episcopus, Septimio episcopo, salutem.
Epistola Ejusdem Altera, Ad Eumdem Honorium .
Gelasius episcopus, universis episcopis per Picenum, in Domino salutem.
Scytharum Monachorum De Gratia Dei Professio Contra Pelagianos.
De Libris Fausti Episcopi Reiensis In Gallia.
Epistola Hormisdae Papae Ad Possessorem.
Ex Joannis Maxentii Contra Superiorem Epistolam Scriptione.
Concilium Arausicanum II. De Gratia Et Libero Arbitrio .
Cyprianus In Caesarii Vita, Lib. 1, N. 35.
Appendicis Pars Tertia. Prosperi Aquitani Pro Augustino Contra Iniquos Doctrinae Illius De Gratia Et Praedestinatione Reprehensores Opuscula Apologeti
Prosperi Aquitani Ad Rufinum Epistola De Gratia Et Libero Arbitrio .
Prosperi Aquitani Ad Rufinum Epistola De Gratia Et Libero Arbitrio .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Liber Contra Collatorem .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Liber Contra Collatorem .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Capitula Calumniantium Gallorum. Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Capitula Calumniantium Gallorum. Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustini Doctrina Responsiones Ad Capitula Objectionum Vincentianarum. . Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Excerpta Quae De Genuensi Civitate Sunt Missa. Liber unus.
Prosperi Aquitani In Augustini Obtrectatorem Epigramma.
Prosperi Aquitani In Augustini Obtrectatorem Epigramma.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Prosperi Aquitani Sententiae Ex Augustino Delibatae. Liber unus.
Prosperi Aquitani Sententiae Ex Augustino Delibatae. Liber unus.
XI. De bonorum et malorum finibus.
XII. De tranquillitate ultionis Dei.
XIV. De requie adhuc in carne viventis.
XVII. De supernae patriae civibus.
XVIII. De carnis cupiditate vincenda.
XX. De praemio christianae religionis.
XXI. De occultis non judicandis.
XXIII. De passionibus sanctorum.
XXVI. De scrutandis mandatis Dei.
XXXII. De odiis mundi in Christianos.
XXXIII. De patientia fidelium.
XXXV. De toleranda varietate mundana.
XXXVI. De aedificatione domus Dei.
XLII. De impunitate peccantium.
XLVI. De fidelium culpis, et infidelium bonis.
XLVII. De malae voluntatis effectu.
LI. De puritate quam non perdit invitus.
LII. De fortitudine tolerantiae.
LVIII. De principali rerum omnium causa.
LIX. De superbia diaboli, et Christi humilitate.
LX. De spiritualibus augmentis.
LXI. De ineffabili excellentia deitatis.
LXIV. De incarnatione Verbi Dei.
LXV. Quo odio odiendi sunt mali.
LXVI. De labore fingentium mendacia.
LXIX. De sacramentorum perceptione.
LXXI. De acceleranda conversione.
LXXIII. De admiratione creaturarum.
LXXVI. De ratione psallentium.
LXXVIII. De recta sollicitudine.
LXXXVIII. De bono humilitatis.
CIII. De laboribus praesentis vitae.
CIV. Quod imago Dei homo sit nunc obnoxia vanitati.
CVI. Quod tota infidelium vita peccatum sit.
CVII. De fundamento spirituali.
CVIII. Quod recordatio vel oblivio non cadant in Deum.
CIX. Qui Dei miracula videant.
CX. De misericordia et veritate jungendis.
CXI. De tentatione et imitatione Christi.
CXII. De cupiditate et charitate.
CXV. Bonum cum gaudio est faciendum.
CXVI. Quod non homines, sed hominum sit fugienda perversitas.
CXVII. Quod sint vitanda peccata non timore poenae, sed amore justitiae.
CXVIII. De Pharisaeo et Publicano.
CXIX. Quod iniqui malitia prosit bonis.
CXXIII. Qualiter accedatur ad Deum, vel recedatur a Deo.
CXXVIII. De fide et intellectu.
CXXX. De perfectione desideriorum.
CXXXI. De duobus donis gratiae.
CXXXIII. De iniquitatis laesione.
CXXXV. De fugientibus diabolum.
CXXXVI. De pravis cupiditatibus.
CXXXVIII. De male conscio animo.
CXXXIX. Quod prior sit natura, quam vitium.
CXLI. De conditione creaturae.
CXLVI. Quod Deus tantum est creator.
CXLVII. De prima conditione mortis.
CXLIX. De martyribus non baptizatis.
CL. Quod omne peccatum sit mendacium.
CLI. De diversa voluntate affectionum.
CLII. De arbitrii libertate vera.
CLIII. Quod cor ad Deum sit habendum.
CLVIII. De persequentibus Ecclesiam.
CLXII. De praecepto charitatis.
CLXIII. De concordia et obedientia.
CLXIV. De conditione servitutis.
CLXX. De prima et secunda morte.
CLXXVII. Quod justitia iniquis odiosa sit.
CLXXVIII. De aegritudine animi.
CLXXXIV. De non desperandis peccatoribus.
CLXXXV. Qualiter pax a Deo quaeratur.
CLXXXVI. Ne juste flagellatus doleat.
CLXXXVII. Ut peccator sibi displiceat.
CLXXXVIII. De quaerendis praesidiis.
CXCIII. De ruminante verbum Dei.
CXCVI. De bonis Ecclesiae filiis.
CXCVIII. De haereditate Christi.
CCI. De bonis occultis sanctorum.
CCIII. De vigore fidei christianae.
CCV. De bonis quae nemo amittit invitus.
CCVIII. De peccatis praeteritis.
CCX. De impunitate peccatorum.
CCXII. De remediis tribulationum.
CCXIV. De prophetiis implendis.
CCXVIII. De meditatione fidelium.
CCXIX. De simulata innocentia.
CCXXVI. De temporalibus deliciis.
CCXXVIII. Nullam mali esse naturam.
CCXXIX. De iniquitate diaboli.
CCXXX. De profunditate iniquitatis.
CCXXXIV. De perseverantia in bono.
CCXXXIX. Quomodo erudiantur boni.
CCXLII. Qualiter regantur corpora.
CCXLIII. De poena et justitia.
CCLII. De petitionibus contrariis Deo.
CCLVII. De mandato Dei et timore.
CCLIX. De gloria non habenda nisi in Deo.
CCLXV. De eloquentia insipientis.
CCLXVIII. De incommutabili bono.
CCLXIX. De mendacio et fallacia.
CCLXX. De dilectione aeternorum bonorum.
CCLXXI. De fame et inedia spirituali.
CCLXXII. De laboribus peccatorum.
CCLXXV. De passionibus fidelium.
CCLXXVI. De originali peccato.
CCLXXVII. De providentia Dei semper operantis.
CCLXXXI. Omnia Dei arbitrio regi.
CCLXXXIII. De miraculis naturalibus.
CCLXXXIV. De incommutabili ratione operum Dei.
CCLXXXV. De merito voluntatis.
CCLXXXVII. De bono humanae naturae.
CCLXXXVIII. De potestate nocendi.
CCLXXXIX. Quale bonum sit Deus.
CCXC. Quod nulla creatura mala sit in natura.
CCXCI. De magnis operibus Domini.
CCXCIII. De plenitudine divinitatis in Christo.
CCXCIV. De vitiis expugnandis.
CCXCV. De fortitudine christiana et Gentilium.
CCXCVI. Vitium nisi in aliquo bono esse non potest.
CCXCVII. Nullis meritis gratiam praeveniri.
CCXCVIII. De circumcisione et Baptismo.
CCXCIX. De Adam primo et secundo.
CCCII. De naturae humanae qualitate.
CCCV. De opere in quacumque natura.
CCCVIII. Neminem, nisi Deo miserante, salvari.
CCCIX. Nihil excusationis competere peccatori.
CCCX. De his qui Spiritu Dei aguntur.
CCCXII. Nihil hominem posse sine Deo.
CCCXIV. De mortalitate Christi secundum carnem.
CCCXVI. De misericordia et judicio.
CCCXVIII. De contemnenda mundi gloria.
CCCXIX. De temporalibus bonis relinquendis.
CCCXXIII. De his quae hominum propria sunt.
CCCXXIV. De inseparabili opere Patris et Filii.
CCCXXV. Cui prosit Baptismi sacramentum.
CCCXXVIII. Quomodo Christus reliquerit Patrem et matrem.
CCCXXIX. De comparatione primi Adam et secundi.
CCCXXX. De incarnatione Verbi.
CCCXXXI. De duabus nativitatibus hominum.
CCCXXXII. De diversitate bonorum.
CCCXXXVIII. De voluntate Dei et hominis.
CCCXXXIX. De doctrina Patris per Verbum.
CCCXLI. Qui edunt corpus Christi.
CCCXLII. De malorum felicitate.
CCCXLIII. De mutatione cordis.
CCCXLVI. De incarnatione Verbi.
CCCXLIX. De Deo et homine Jesu Christo.
CCCL. De unitate divinae Trinitatis.
CCCLI. De doctrina Patris ad Filium.
CCCLIII. De bono odore Christi.
CCCLIV. De facultate credendi.
CCCLVI. De bipartita mundi significatione.
CCCLVII. De vitanda scientiae gloria.
CCCLVIII. De laude qua se praedicat Deus.
CCCLIX. De remittendis peccatis.
CCCLX. De aeternitate sanctorum.
CCCLXI. De confitendo homine Jesu Christo.
CCCLXIV. De petitione contraria.
CCCLXVII. De humanae justitiae modo.
CCCLXIX. De intemporalitate deitatis.
CCCLXX. De dilectione qua diligimus Deum.
CCCLXXIII. De unitate Trinitatis.
CCCLXXIV. Quid dedit Pater Filio.
CCCLXXV. De custodia Dei, qua suos servat.
CCCLXXVI. De gratia Dei, qua omne hominis meritum praevenitur.
CCCLXXVII. De amore, quo Deum amare debemus.
CCCLXXVIII. De indiviso Patris et Filii opere.
CCCLXXIX. De subjectione Filii.
CCCLXXX. Nihil in quibuscumque creaturis a Creatore inordinatum relinqui.
CCCLXXXI. Quod praescientia Dei neminem peccare compellat.
CCCLXXXII. De cognoscendis creaturis quae non videntur.
CCCLXXXIII. Quo remedio vulnera humana curentur.
CCCLXXXIV. Nullum naturae vitium ab auctore esse.
CCCLXXXVI. De varietate remediorum.
CCCLXXXVII. De prima hominis praevaricatione.
CCCLXXXVIII. De magistra omnium artium veritate.
CCCLXXXIX. Quo incitetur cor ad discendum.
Index Rerum Quae In Hoc Decimo Volumine Continentur.
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Capitula Calumniantium Gallorum. Liber unus.
1833 Praefatio. Doctrinam, quam sanctae memoriae Augustinus episcopus contra Pelagianos, inimicos gratiae Christi et liberi arbitrii decomptores , per multos annos apostolice asseruit, litterisque mandavit, quibusdam visum est, aut non intelligendo, aut intelligi eam nolendo, reprehendere: et hoc quasi compendium cognitionis his qui judicio eorum ducebantur, afferre; ut quae in libris praedicti viri damnabilia se reperisse jactabant, brevium capitulorum indiculis publicarent: talique commento et detestationem ejus, quem impeterent, obtinerent; et ab his quae infamassent, curam exterriti lectoris averterent. Ne ergo hanc persuasionem temere quis recipiat, et talem putet sensum scriptis catholici inesse Doctoris, qualem cum, qui frustra calumniantur, ostentant; singulis capitulis, quae damnationis titulo praenotarunt, brevi et absoluta professione respondeo, in nullo recedens a tramite earum definitionum, quae in sancti viri disputationibus continentur: ut facile vel tenuis diligentiae advertat inspector, quam injustis opprobriis catholici Praedicatoris memoria carpatur; et in quod peccatum cadant, qui aliena instigatione commoti, scriptorem celeberrimi nominis promptius habeant culpare, quam nosse.
Objectio Prima. Quod ex praedestinatione Dei, velut fatali necessitate, homines ad peccata compulsi, cogantur in mortem.
Responsio. Praedestinationem Dei nullus catholicus negat: fatalem autem necessitatem multi etiam non christiani refutant. Peccatum ergo ad mortem trahit: sed ad peccandum neminem Deus cogit. Nemini enim mandavit impie agere (Eccli. XV, 21) : et, Odisti, Domine, omnes qui operantur iniquitatem; perdes eos qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7) . Proinde qui praedestinationis nomine fatum praedicat, tam non est probandus, quam qui fati nomine veritatem praedestinationis infamat. Fati enim opinio vana est, et de falsitate concepta: praedestinationis autem fides, multa sanctarum auctoritate Scripturarum munita est; cui nullo modo fas est ea quae ab hominibus male aguntur, adscribi: qui in proclivitatem cadendi non ex conditione Dei, sed ex primi patris praevaricatione venerunt. De cujus poena nemo liberatur, nisi 1834C per gratiam Domini nostri Jesu Christi, praeparatam et praedestinatam in aeterno consilio Dei ante constitutionem mundi.
Obj. II. Quod ab eis qui non sunt praedestinati ad vitam, non auferat percepta Baptismi gratia originale peccatum.
Resp. Omnis homo qui credens in Patrem, et Filium et Spiritum sanctum regeneratur in Baptismo, tam a propriis peccatis quae mala voluntate et actione contraxit, quam ab originali quod a parentibus traxit, absolvitur. Sed relapsum post Baptismum ad infidelitatem et impios mores, qui negat originali peccato fuisse purgatum, tam falsa opinatur, quam qui eumdem asserit non aeterna morte esse damnandum. Qui enim recedit a Christo et alienus a gratia finit hanc vitam, quid nisi in perditionem cadit? Sed non in quod remissum est, recidit, nec in originali peccato damnabitur: qui tamen propter postrema crimina ea morte afficietur, quae ei propter illa quae remissa sunt debebatur. Quod quia Dei praescientiam nec latuit, nec fefellit; sine dubio talem nunquam elegit, nunquam praedestinavit, et periturum nunquam ab aeterna perditione discrevit.
Obj. III. Quod non praedestinati ad vitam, etiam si fuerint in Christo per Baptismum regenerati, et pie justeque vixerint, nihil eis prosit; sed tamdiu reserventur, donec ruant et pereant; nec ante eos ex hac vita, quam hoc eis contingat, auferri.
Resp. A sanctitate ad immunditiam, a justitia ad iniquitatem, a fide ad impietatem plerosque transire non dubium est: et tales ad praedestinationem filiorum Dei, cohaeredum Christi, non pertinere, certissimum est. Quod ergo hujusmodi in haec prolapsi mala, sine correctione poenitentiae defecerunt, non ex eo necessitatem pereundi habuerunt, quia praedestinati non sunt: sed ideo praedestinati non sunt, quia tales futuri ex voluntaria praevaricatione praesciti sunt. Quod autem illos non eo tempore, quo in fide recta et bonis moribus erant, ab hac vita Deus abstulit; ad occulta ejus judicia, quae tamen nunquam sunt injusta, referendum est. Quis enim nesciat intra unam conditionem mortalitatis humanae, ab unius horae infantia, usque ad annosissimam senectutem, exitus morientium impari aetatis fine variari; neque cujusquam animam vel citius vel tardius quam Deus voluerit, a corpore quod vivificat, abscedere? Si ergo aliquis in vitae suae longitudine deseruit Deum; bono, 1835 quod erat ex Deo, male usus est. Nam longaevitas non est nisi ex Deo. Et quod ex Deo est, nonnisi bonum est: et quod bonum est, mali causa non est. Non itaque recte opinatur, qui putat prorogatorem vitae, lapsuris auctorem esse peccati: cum utique non peccatum sit diu vivere, sed male vivere; quod etiam in paucorum annorum aetate fieri potest. Igitur sicut bona opera ad inspiratorem eorum Deum, ita mala ad eos sunt referenda qui peccant. Non enim relicti sunt a Deo, ut relinquerent Deum; sed reliquerunt, et relicti sunt, et ex bono in malum propria voluntate mutati sunt: atque ab hoc licet fuerint renati, fuerint justificati; ab eo tamen qui illos tales praescivit, non sunt praedestinati.
Obj. IV. Quod non omnes homines vocentur ad gratiam.
Resp. Non omnes vocari ad gratiam eos, quibus omnibus Evangelium praedicatur, non recte dicitur; etiamsi sint qui Evangelio non obaudiant: nisi ad eos respicitur, quibus nondum sacramentum crucis Christi, et redemptio sanguinis ejus innotuit. Quia etiamsi constaret quod jam in universis nationibus et omnibus finibus terrae totus mundus Evangelium recepisset (quod utique futurum verissime praenuntiatum est), non esset tamen dubium, a tempore resurrectionis Domini usque ad praesentem aetatem fuisse homines, qui ab hac vita sine Evangelii cognitione transierint; de quibus dici possit, quod vocati non sint, quia nec spem vocationis audierint. Quod si quisquam hanc vocationis plenariam generalitatem ita semper asserit celebratam, ut ab ascensione Domini in coelum, ne unus quidem annus effluxerit, intra quem non ad omnes praedicatio missa pervenerit: videat quomodo tunc Asianos vocatos probet, quando Apostoli, sicut scriptum est, vetiti sunt a Spiritu sancto, loqui verbum Dei in Asia; aut Bithynios, ad quos iidem Apostoli tentabant ire, et non permisit eos Spiritus Jesu (Act. XVI, 6, 7) . Videat etiam quomodo tueatur denuntiationem ipsius Veritatis, dicentis, Praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis (Matth. XXIV, 14) . Nutat namque (quod dici nefas est) fides verbi, si ante quadringentos annos Evangelio impletus est mundus, et adhuc Domini differtur adventus. Postremo respiciantur etiam inter christianos populos tot millia parvulorum, qui ab hac vita sine Baptismo transierunt; et aliquo modo probentur vocati, quibus nec plantator praedicare, nec rigator potuit subvenire.
Obj. V. Quod qui vocati sunt, non aequaliter sint vocati, sed alii ut crederent, alii ut non crederent.
Resp. Si vocatio in Evangelii tantum praedicatione intelligatur, non veraciter dicitur, quod aliis atque aliis, aliter atque aliter praedicetur: cum unus sit Deus, una fides, una regeneratio, una promissio. Si autem ad effectum plantationis et rigationis aspicitur, aliud actum est cum eis, quorum exteriores aures corporali voce pulsatae sunt; aliud in eis, quorum interiorem sensum Deus aperuit, et in quorum corde posuit fidei fundamentum dilectionisque fervorem. Quosdam autem ideo vocatos dicere, ut non crederent, nimis absurdum est, quasi vocatio eis causa infidelitatis exstiterit, et praedicatio fidei fecerit infideles. Quamvis enim dispensatores verbi Dei quibusdam sint, sicut scriptum est , odor mortis ad mortem: Deo tamen bonus Christi sunt odor (II Cor. II, 16, 15) , qui praedicant Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 23, 24) . Quod ergo praedicatus Christus crucifixus, Judaeis erat scandalum, et Gentibus stultitia, humanae voluntatis faciebat aversio: quod vero ipsis vocatis Judaeis et Graecis Christus erat Dei virtus et Dei sapientia, divinae gratiae praestabat operatio.
1836 Obj. VI. Quod liberum arbitrium in homine nihil sit: sed sive ad bonum, sive ad malum, praedestinatio Dei in hominibus operetur.
Resp. Liberum arbitrium nihil esse, vel non esse, perperam dicitur: sed ante illuminationem fidei in tenebris illud et in umbra mortis agere, non recte negatur. Quoniam priusquam a dominatione diaboli per Dei gratiam liberetur, in illo profundo jacet, in quod se sua libertate demersit. Amat ergo languores suos, et pro sanitate habet, quod aegrotare se nescit, donec prima haec medela conferatur aegroto, ut incipiat nosse quod langueat, et possit opem medici desiderare qua surgat. Justificatus itaque homo, id est, ex impio pius factus, nullo praecedente bono merito accipit donum, quo dono acquirat et meritum: ut quod in illo inchoatum est per gratiam Christi, etiam per industriam liberi augeatur arbitrii; nunquam remoto adjutorio Dei, sine quo nec proficere, nec permanere in bono quisquam potest. Praedestinationem autem Dei sive ad bonum, sive ad malum, in hominibus operari, ineptissime dicitur, ut ad utrumque homines quaedam necessitas videatur impellere: cum in bonis voluntas sit intelligenda de gratia, in malis autem voluntas intelligenda sine gratia.
Obj. VII. Quod Deus quibusdam filiis suis, quos regeneravit in Christo, quibus fidem, spem, dilectionem dedit, ob hoc non det perseverantiam, quia non sunt a massa perditionis praescientia Dei et praedestinatione discreti.
Resp. Ex regeneratis in Christo Jesu, quosdam relicta fide et piis moribus apostatare a Deo, et impiam vitam in sua aversione finire, multis (quod dolendum est) probatur exemplis. Sed horum lapsum Deo adscribere, immodicae pravitatis est: quasi ideo ruinae ipsorum impulsor atque auctor sit, quia illos ruituros propria ipsorum voluntate praescivit, et ob hoc a filiis perditionis nulla praedestinatione discrevit. Nam quomodo eos haberet praeordinata in Christo electio, quos discedentes a Christo habitura erat justa damnatio? Cum autem dubium non sit , donum Dei esse perseverantiam in bono usque ad finem, quam istos ex eo ipso quod non perseveraverunt, non habuisse manifestum est: non est calumniandum Deo, quare istis non dederit, quod aliis dedit; sed confitendum est, et misericorditer eum dedisse quod dedit, et juste non dedisse quod non dedit: ne quemadmodum ex libero arbitrio oritur causa labendi, ita ex ipso oriri videatur et standi; cum illud humano fiat opere, hoc divino impleatur ex munere.
Obj. VIII. Quod non omnes homines velit Deus salvos fieri, sed certum numerum praedestinatorum.
Resp. Si circa universitatem generis humani salvandam et in agnitionem veritatis vocandam, ita indifferens per omnia saecula asserenda est voluntas Dei, ut usquequaque neminem hominum praetermisisse monstretur; impenetrabilis judiciorum Dei altitudo pulsatur. Quare enim in praeteritis saeculis dimiserit Deus omnes gentes ingredi vias suas, quando Jacob elegit sibi Dominus (Psal. CXXXIV, 4) ; et non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis (Psal. CXLVII, 20) : et cur qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei sit; et quorum aliquando non misertus est, nunc autem misereatur; et ubi dictum est, Non plebs mea vos, ibi vocentur filii Dei vivi (Osee II, 24; Rom. IX, 26, et I Petr. II, 10) : et, quare quod quaerebat Israel non sit consecutus, electio autem consecuta est, caeteri vero excaecati sunt (Rom. XI, 7) : impossibile est comprehendere, et periculosae curiositatis est quaerere: cum tamen, quod 1837 nulla sit apud Deum iniquitas (II Par. XIX, 7) , nemini liceat ignorare; nec alia gratia, aut alia fide, quemquam hominum, sive ante legem, sive legis tempore, justificatum esse credendum sit, quam hac eadem, per quam Dominus noster Jesus Christus secundum consilium voluntatis suae, in fine saeculorum venit quaerere et salvare quod perierat. Causas vero operum et judiciorum Dei, qui ex tote ad humanas voluntates et actiones refert, quas tamen in parvulorum adoptione, aut abdicatione non invenit, et dispensationes Dei ex liberi arbitrii vult mutabilitate variari, profitetur sibi scrutabilia judicia Dei et vestigabiles vias ejus; et quod doctor Gentium Paulus non audebat attingere (Rom. XI, 33) , hic se existimat reseratum posse vulgare: quodque non minoris impietatis est, ipsam gratiam, qua salvamur, aut bonis meritis docet rependi, aut malis affirmat arceri. Remoto ergo obscurarum turbine quaestionum, ad revelatae nos gratiae latitudinem conferamus; dicamusque cum Apostolo, Quoniam Deus vult omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4) : et iterum dicamus cum Apostolo, Qui est salvator omnium, maxime fidelium (Id. IV, 10) . Et audiamus Dominum dicentem Apostolis suis, Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, docentes eos quaecumque mandavi vobis (Matth. XXVIII, 19, 20) . Audiamus quoque ad Abraham promissionem Dei dicentis, In semine tuo benedicentur omnes tribus terrae (Gen. XXII, 18) . Et si filii promissionis sumus, non haesitemus diffidentia, sed cum patre nostro Abraham demus gloriam Deo, et plenissime credamus, quoniam quod promisit, potens est et facere (Rom. IV, 20, 21) . Audiamus David prophetantem, Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus omnes patriae gentium (Psal. XXI, 28) : et alibi, Benedicentur in ipso omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum (Psal. LXXI, 17) : et alibi, Omnes gentes quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum (Psal. LXXXV, 9) . Quae promissiones, quia verissimae sunt, nec possunt ex ulla parte nutare, in his implentur qui salvi fiunt per universos fines terrae: quoniam quod promisit potens est et facere. Haec ergo est illa totius humani generis assumptio, haec filiorum Dei adoptio, haec gentium plenitudo, praescita et praedestinata in Christo ante constitutionem mundi. Haec est Jerusalem quae ab initio usque in finem lapidibus vivis et electis aedificatur (I Petr. II, 5) , ut civitas fundata in ipso angulari lapide Christo Jesu, in quo omnis aedificatio constructa, crescit in templum sanctum in Domino (Ephes. II, 20, 21) . De his lapidibus nihil ejicitur, nihil minuitur, nihil rapitur. Veritas enim dicit, Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum qui venerit ad me, non ejiciam foras (Joan. VI, 37) : et iterum, Non creditis, quia non estis de ovibus meis: oves meae vocem meam audiunt, et ego novi illas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do illis; et non peribunt in aeternum, nec quisquam rapiet eas de manu mea (Id. X, 26-28) . Omnium ergo hominum cura est Deo: et nemo est quem non aut evangelica praedicatio, aut legis testificatio, aut ipsa etiam natura conveniat. Sed infidelitatem hominum, ipsis adscribamus hominibus: fidem autem hominum, donum Dei esse fateamur, sine cujus gratia nemo currit ad gratiam. Et cum ducentis quatuordecim sacerdotibus, quorum constitutionem contra inimicos gratiae Dei totus mundus amplexus est, veraci professione, quemadmodum ipsorum habet sermo, dicamus: Gratia Dei per Jesum Christum Dominum, non solum ad cognoscendam, verum etiam ad faciendam justitiam nos per actus singulos adjuvari; ita ut sine illa nihil verae sanctaeque pietatis habere, cogitare, dicere, agere valeamus (Vide supra, lib. contra Collatorem, n. 15) . Neque haec dona ita ex Deo esse opinemur, ut quia ipse naturae nostrae auctor 1838 est, per conditionem jam haec contulisse videatur. Quia dedit quidem ab initio hanc homini facultatem: sed omnes eam in illo amisimus, in quo omnes peccavimus. Unde alia creatione alioque principio renovari egemus in Christo: in quo sumus nova creatura novumque figmentum; et per quem nobis, nullis bonis, et multis malis meritis praecedentibus, donatur ut simus ex vasis irae, vasa misericordiae.
Obj. IX. Quod non pro totius mundi redemptione Salvator sit crucifixus.
Resp. Nullus omnino est ex omnibus hominibus, cujus natura in Christo Domino nostro suscepta non fuerit: quamvis ille natus sit in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3) , omnis autem homo nascatur in carne peccati. Deus ergo Dei Filius mortalitatis humanae particeps factus absque peccato, hoc peccatoribus et mortalibus contulit, ut qui nativitatis ejus consortes fuissent, vinculum peccati et mortis evaderent. Sicut itaque non sufficit hominum renovationi, natum esse hominem Jesum Christum, nisi in ipso eodem, de quo ipse ortus est, Spiritu renascantur: sic non sufficit hominum redemptioni, crucifixum esse Dominum Christum, nisi commoriantur ei et consepeliantur in Baptismo. Alioquin nato Salvatore in carne substantiae nostrae, et crucifixo pro omnibus nobis, non fuerat necessarium ut renasceremur, et similitudini mortis ejus complantaremur. Sed cum sine hoc Sacramento nemo hominum consequatur vitam aeternam; non est salvatus cruce Christi, qui non est crucifixus in Christo. Non est autem crucifixus in Christo, qui non est membrum corporis Christi; nec est membrum corporis Christi , qui non per aquam et Spiritum sanctum induit Christum. Qui ideo in infirmitate nostra communionem subiit mortis, ut nos in virtute ejus haberemus consortium resurrectionis. Cum itaque rectissime dicatur Salvator pro totius mundi redemptione crucifixus, propter veram humanae naturae susceptionem, et propter communem in primo homine omnium perditionem: potest tamen dici pro his tantum crucifixus, quibus mors ipsius profuit. Dicit enim Evangelista, Quia Jesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, sed etiam ut filios Dei dispersos congregaret in unum (Joan. XI, 51-52) . In sua enim venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Diversa ergo ab istis sors eorum est, qui inter illos censentur, de quibus dicitur, Mundus eum non cognovit (Id. I, 10-13) . Ut possit secundum hoc dici redemptor mundi: dedit pro mundo sanguinem suum, et mundus redimi noluit; quia lucem tenebrae non receperunt, et tenebrae receperunt, quibus dicit Apostolus, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8) . Ipse vero Dominus Jesus, qui dixit se venisse quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10) : Non veni, inquit, nisi ad oves quae perierant domus Israel (Matth. XV, 24) . Sed quae sint istae oves domus Israel, apostolus Paulus exponat, dicens: Non omnes qui ex Israel, hi sunt Israel; neque quia sunt semen Abrahae, omnes filii, sed in Isaac vocabitur tibi semen: id est, non qui filii carnis, hi filii Dei; sed qui filii promissionis, aestimantur in semine (Rom. IX, 6-8) . In istis ergo sunt illi, de quibus dictum supra memoravimus: Quia Jesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, sed etiam ut filios Dei dispersos congregaret in unum. Quia non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus, per eum qui vocat quae non sunt, tanquam quae sunt, et qui dispersos Israel congregat, filii Dei filii promissionis in unam Ecclesiam congregantur: ut impleatur quod promissum est Abrahae, cui dictum est, 1839A quod in semine ejus benedicendae essent omnes tribus terrae (Gen. XXII, 18) .
Obj. X. Quod quibusdam Evangelii praedicatio a Domino subtrahatur, ne percepta Evangelii praedicatione salventur.
Resp. Si probari potest, quod ex quo Evangelium praedicatur, nemo prorsus fuerit, cui christiana gratia annuntiata non fuerit; non recte dicitur tacitum, quod ostenditur praedicatum. Si autem aliquo modo inveniuntur homines, quibus Evangelium non fuerit praedicatum; non potest dici sine judicio Dei factum: quod nefas est ideo reprehendi, quia non potest comprehendi.
Obj. XI. Quod per potentiam Deus homines ad peccata compellat.
Resp. Nullus catholicorum dixit aut dicit, quod Deus homines pie recteque viventes, per potentiam in peccata compellat, et innocentiae humanae potestas divina vim faciat, ut eam a proposito bonae conversationis excutiat. Non sunt Dei opera ista, sed diaboli; cujus gaudium est ruina sanctorum: sed allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos (Psal. CXLIV, 14) ; quibus dat poenitentiam, ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenebantur ad ipsius voluntatem (I Tim. II, 25, 26) . Cum vero aliquos a Deo aut traditos desideriis suis (Rom. I, 24) , aut obduratos legimus, aut relictos; magnis peccatis suis hoc ipsos meruisse profitemur: quia talia eorum crimina praecesserunt, ut ipsi sibi poenas debuerint , quae eis etiam supplicium verterent in reatum. Atque ita nec de judicio Dei querimur, quo deserit meritos deseri; et misericordiae ejus gratias agimus, qua liberat non meritos liberari.
Obj. XII. Quod quibusdam vocatis, et pie justeque viventibus obedientia subtrahatur, ut obedire desistant.
Resp. Si Deus hominem sibi obedientem a pietate deturbat, et bene currentem cadere facit; ergo pro bonis mala retribuit, et injuste punit, quod ut fiat impellit. Quid tam perversum, quid tam insanum dici aut cogitari potest? Sed in talem sensum trahuntur, qui putant in omnibus hoc esse praescientiam Dei, quod et voluntatem: cum voluntas ejus nunquam velit nisi bona; praescientia autem et bona noverit et mala: sed bona, quae aut ipse faciat, aut etiam ut nos faciamus, impertit ; mala autem, quae omnino ipse non fecit, neque fieri suasit, aut impulit. Vires itaque obedientiae non ideo cuiquam subtraxit, quia eum non praedestinavit: sed ideo eum non praedestinavit, quia recessurum ab ipsa obedientia esse praevidit.
Obj. XIII. Quod quidam homines non ad hoc a Deo creati sunt, ut vitam adipiscerentur aeternam; sed ut habitum tantummodo saeculi praesentis ornarent, et ad utilitatem nascerentur aliorum.
Resp. Universos homines non ignoramus a Deo singillatim creari, et de hac universitate alios damnandos cum diabolo, alios regnaturos esse cum Christo. Quod ergo etiam hi creantur, qui aeternae vitae participes non erunt, nulla est culpa Creatoris, qui naturae auctor est, non vitii quod natura contraxit. Ornari autem etiam talium conditione mundi hujus varietatem, quis non intelligat, qui videat studiis et operibus quorumdam impiorum tot commoda vitae praesentis instructa in inventione artium, in exstructione urbium, in constitutione legum, in confoederatione populorum? Quod si quaeritur, an de istis, quos a vera religione impius error avertit, aliquid boni profectibus sanctorum et incrementis Ecclesiae providentia divina contulerit: inspiciatur primum ipsa crux Christi, in qua magno scelere Judaeorum misericors voluntas Dei, ut pro redemptione nostra unicus Filius 1840 ejus occideretur, impleta est. Inspiciatur Apostolorum gloriosa tolerantia, inter persequentium fremitus unianimi ad Deum voce clamantium: Convenerunt enim vere in civitate ista, adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israel, ut facerent quae manus tua et consilium praedestinavit fieri (Act. IV, 27, 28) . Inspiciantur denique innumerabilium martyrum palmae, quibus de crudelissima infidelium saevitia felix est collata victoria. Audiatur etiam Apostolus Ecclesiam Dei ad perseverantiam pietatis instituens. In nullo, inquit, terreamini ab adversariis, quae est illis causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo. Vobis enim donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini (Philipp. I, 28, 29) . De illis quoque erroribus consulens nobis Dei bonitas sentiatur, quos Deus in Ecclesia contra Ecclesiam permisit exsurgere: non utique eos creans aut fovens, sed per ipsos diligentiam filiorum suorum ad inquisitionem et custodiam veritatis exercens; dicente Apostolo, Oportet haereses esse, ut probati manifesti fiant in vobis (I Cor. XI, 19) . Quis autem respiciens ad tenebras impiorum, et ad illuminationem filiorum, non ad gratias agendas Deo, ex ipsa fiat collatione ferventior; et in ruina pereuntium discat, in quae mala per liberum arbitrium rueret, nisi ei per Dominum nostrum Jesum Christum Dei gratia subveniret?
Obj. XIV. Quod qui evangelicae praedicationi non credunt, ex Dei praedestinatione non credant: et quod Deus ita definierit, ut quicumque non credunt, ex ipsius constitutione non credant.
Resp. Infidelitas non credentium Evangelio nequaquam ex Dei praedestinatione generatur. Bonorum enim Deus auctor est, non malorum. Praedestinatio igitur Dei semper in bono est, aut ad retributionem justitiae, aut ad donationem pertinens gratiae. Universae enim viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10) . Proinde infidelitas non credentium, non ad constitutionem Dei, sed ad praescientiam referenda est. Quae non ideo necessitatem non credendi intulit, quia falli de ea, quae futura erat, infidelitate non potuit. Fides autem et charitatis opera, atque in eis usque in finem perseverantia, quia homini per Dei gratiam conferuntur, recte et ipsa, et quae eis retribuenda sunt, praedestinata dicuntur, ex auctoritate Apostoli, qui ait; Gratia Dei salvi facti estis per fidem; et hoc non ex vobis, sed Dei donum est: non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in operibus bonis, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus (Ephes. II, 8-10) . Tam ergo in errore est, qui infidelitatem impiorum ad Dei constitutionem refert; quam qui fidei justitiaeque sanctorum, non Deum profitetur auctorem. Qui enim quod acceperat perdidit, non inde id recipit unde perdidit; sed ab illo recipit quod habeat, a quo quod amisit acceperat.
Obj. XV. Quod idem sit praescientia, quod praedestinatio.
Resp. Qui praescientiam Dei in nullo ab ipsius praedestinatione discernit, quod tribuendum est Deo de bonis, hoc ei etiam de malis conatur adscribere. Sed cum bona ad largitorem cooperatoremque eorum Deum, mala autem ad voluntariam rationalis creaturae nequitiam referenda sint: dubium non est, sine ulla temporali differentia Deum et praescisse simul, et praedestinasse, quae ipso erant auctore facienda, vel quae malis meritis justo erant judicio retribuenda; praescisse autem tantummodo, non etiam praedestinasse, quae non ex ipso erant causam operationis habitura. Potest itaque sine praedestinatione esse praescientia: praedestinatio autem sine praescientia esse non potest.
Quamvis ergo ad omnes objectiones seu 1841 querulae imperitiae, seu fallacis invidiae, planissime ac plenissime, quantum Dominus dedit, existimem esse responsum: professionem tamen sensus nostri etiam in brevia coarctemus; ut sub paucorum verborum simplicitate magis magisque appareat, nos quod de supra scriptis capitulis intelligimus, nulla circumloquendi arte praetexere, sed absolute ac libere et prava respuere, et consensum probabilibus non negare.
I. Quisquis igitur ex praedestinatione Dei, velut fatali necessitate, homines in peccata compulsos cogi dicit in mortem, non est catholicus. Nullo enim modo praedestinatio Dei iniquos facit, neque cujusquam omnino est causa peccati.
II. Item, qui dicit quod ab his qui non sunt praedestinati ad vitam, non auferat percepta Baptismi gratia originale peccatum, non est catholicus. Sacramentum enim Baptismatis, quo omnia prorsus peccata delentur, etiam in eis verum est, qui non sunt in veritate mansuri, et ob hoc ad vitam veram non sunt praedestinati.
III. Item, qui dicit quod non praedestinati ad vitam, etiamsi fuerint in Christo per Baptismum regenerati, et pie justeque vixerint, nihil eis prosit, sed tamdiu reserventur, donec ruant; nec ante eos ex hac vita, quam hoc eis contingat, auferri, tanquam ad constitutionem Dei talium hominum ruina referenda sit: non est catholicus. Quia non ideo Deus tempus aetatis cuiquam prolongavit, ut diu vivendo corrueret, et a fide recta in sua longaevitate deficeret: cum inter beneficia Dei numeranda sit ipsa longaevitas, qua homo melior debuit esse, non pejor.
IV. Item, qui dicit quod non omnes vocentur ad gratiam, si de his loquitur quibus Christus annuntiatus non est, non potest reprehendi. Quia scimus quidem in omnes fines terrae Evangelium destinatum; sed non putamus jam in omnibus terrae finibus praedicatum: nec possumus dicere quod ibi sit gratiae vocatio, ubi matris Ecclesiae adhuc nulla est regeneratio.
V. Item, qui dicit quod qui vocati sunt, non aequaliter vocati sunt, sed alii ut crederent, alii ut non crederent, quasi cuiquam vocatio causa fuerit non credendi; non recte dicit. Quamvis enim fides non sit nisi ex Dei dono, et hominis voluntate; infidelitas tamen non est nisi ex sola hominis voluntate.
VI. Item, qui dicit quod liberum arbitrium in homine nihil sit, sed sive ad bonum sive ad malum praedestinatio Dei in hominibus operetur; non est catholicus. Arbitrium enim hominis gratia Dei non abolet, sed adolet; et ab errore in viam revocat ac reducit: ut quod sua libertate erat pravum, Spiritu Dei agente sit rectum. Praedestinatio quoque Dei semper in bono est: quae peccatum, sola hominis voluntate commissum, aut remittendum novit cum laude misericordiae, aut plectendum cum laude justitiae.
VII. Item, qui dicit quod Deus quibusdam filiis suis quos regeneravit in Christo, quibus fidem, spem, dilectionem dedit, ob hoc non dederit perseverantiam, quia non sunt a massa perditionis praescientia Dei et praedestinatione discreti: si hoc vult firmare, quod Deus hujusmodi homines in bonis quae donaverat noluerit permanere, et ipse eis causa aversionis exstiterit; contra justitiam Dei sentit. Quamvis enim omnipotentia Dei potuerit vires standi praebere lapsuris; gratia tamen ejus non prius eos deseruit, quam ab eis desereretur. Et quia hoc ipsos voluntaria facturos defectione praevidit, ideo in praedestinationis electione illos non habuit.
VIII. Item, qui dicit quod non omnes homines velit-Deus salvos fieri, sed certum numerum praedestinatorum; durius loquitur, quam loquendum est, de altitudine inscrutabilis gratiae Dei: qui et omnes vult salvos fieri, atque in agnitionem veritatis venire (I Timoth. II, 1842 4) ; et voluntatis suae propositum in eis implet, quos praescitos praedestinavit, praedestinatos vocavit, vocatos justificavit, justificatos glorificavit (Rom. VIII, 29, 30) : nihil amittens de plenitudine gentium, et de omni semiue Israel, cui praeparatum est in Christo regnum aeternum ante constitutionem mundi (Matth. XXV, 34) . Ex toto enim mundo totus mundus eligitur, et ex omnibus hominibus omnes homines adoptantur. Nec potest ullo modo per infidelitatem atque inobedientiam multorum, Dei promissio vacillare, dicentis ad Abraham, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18; XXVI, 4) . Quod autem promisit Deus, potens est et facere (Rom. IV, 21) : ut et qui salvantur, ideo salvi sint, quia illos voluit Deus salvos fieri; et qui pereunt, ideo pereant, quia perire meruerunt.
IX. Item, qui dicit quod non pro totius mundi redemptione Salvator sit crucifixus, non ad sacramenti virtutem, sed ad infidelium respicit partem: cum sanguis Domini nostri Jesu Christi pretium totius mundi sit; a quo pretio extranei sunt, qui aut delectati captivitate, redimi noluerunt, aut post redemptionem ad eamdem sunt servitutem reversi. Non autem excidit verbum Domini, neque evacuata est mundi redemptio. Quia etsi non cognovit mundus Deum in vasis irae, cognovit tamen mundus Deum in vasis misericordiae: quae Deus nullis eorum bonis meritis praecedentibus, eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae (Coloss. I, 13) .
X. Item, qui dicit quod quibusdam Evangelii praedicatio a Domino subtrahatur, ne percepta Evangelii praedicatione salventur; potest objectionis invidiam declinare patrocinio ipsius Salvatoris, qui apud quosdam, quos ait fuisse credituros, si mirabilium ejus signa vidissent (Matth, XI, 21; Luc. X, 13) , noluit operari; et quibusdam populis vetuit Apostolos evangelizare (Act. XVI, 6, 7) ; et nunc aliquas adhuc gentes patitur extra gratiam suam degere: cum tamen constantissima fide perceptum habeamus, in omnes mundi partes Ecclesiam dilatandam (Psal. XVIII, 5; XXI, 28; LXXI, 8; Isai. XI, 9, 10; XXVII, 6, etc.) ; nec ante esse hoc saeculum finiendum, quam in universos fines terrae Evangelium dirigatur, et omnis lingua confiteatur quoniam Jesus in gloria Dei Patris est (Philipp. II, 11) .
XI. Item, qui dicit quod per potentiam Deus homines in peccata compellat, merito reprehenditur. Nec enim Deus, qui justitiae et bonitatis auctor est, et cujus omnia statuta et mandata contra peccatum sunt, quemquam ad peccandum cogere, et ab innocentia in facinora praecipitare credendus est. Si qui autem tam profundae impietatis sunt, ut extra remedium correctionis habeantur; non a Deo incrementa iniquitatis accipiunt, sed per semetipsos deteriores fiunt: quia relinqui a Deo, et sibi ac deceptoribus suis tradi propter praecedentia peccata meruerunt, ut eis peccatum sit ipsa etiam poena peccati.
XII. Item, qui dicit quod quibusdam vocatis, et pie justeque viventibus, obedientia subtrahatur, ut obedire desistant; male opinatur de bonitate Dei atque justitia, ut videatur ad impietatem pios cogere, et innocentiam bonis adimere: cum ipse sit pietatis atque innocentiae et largitor et custos. Qui ergo Deo adhaeret, Spiritu Dei agitur: qui autem a Deo recedit, propria voluntate obedire desistit.
XIII. Item, qui dicit quod quidam homines non ad hoc a Deo creati sunt, ut vitam adipiscerentur aeternam, sed ut habitum tantummodo saeculi praesentis ornarent, et ad utilitatem nascerentur aliorum; melius loqueretur dicens, quod Deus, qui creator est omnium, non frustra etiam eos condat, quos praevidit vitae aeternae participes non futuros: quia etiam in malis hominibus bonum Dei opus est ipsa natura, et laudabilis est in impiorum damnatione justitia. Non potest autem merito reprehendi, qui dicit, quod etiam talium conditione mundus ornetur; et quod hi, 1843A qui sibi sua iniquitate nocituri sunt, ad utilitatem nascantur aliorum. Neque enim quamlibet innumerabilis multitudo impiorum indecora est mundo, aut inutilis Dei regno: cum etiam per ipsorum veniat propaginem regeneranda generatio, et in eis tolerandis ac diligendis populus Dei fiat illustrior; discens bonitatem et patientiam ab illo, qui pluit super justos et injustos, et solem suum oriri facit super bonos et malos (Matth. V, 45) .
XIV. Item, qui dicit quod qui evangelicae praedicationi non credunt, ex Dei praedestinatione non credant; et quod Deus ita definierit, ut quicumque non credunt, ex ipsius constitutione non credant; non est catholicus. Sicut enim fides, quae per dilectionem operatur, Dei donum est; ita infidelitas constitutio 1844 Dei non est. Quia Deus poenas criminum novit ordinare, non crimina; non consequens est ut quod non remiserit, ipse commiserit. Praedestinatus itaque vivit ex fide sibi donata: non praedestinatus perit infidelitate voluntaria, non coacta.
XV. Item, qui dicit quod idem sit praescientia quod praedestinatio, in bonis sine dubio operibus nostris duo ista permiscet. Quae enim ex Dei munere habemus, et quae praescita dicuntur, non possunt non esse praedestinata: et quae praedestinata appellantur, non possunt non esse praescita. In malis autem operibus nostris sola praescientia Dei intelligenda est. Quia sicut praescivit et praedestinavit quae ipse facit, et ut faceremus dedit; ita praescivit tantum, non etiam praedestinavit, quae nec ipse fecit, nec ut faceremus exegit.