IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Probatur specialiter substantiam non individuari per quantitatem. Primo, quia alias idem esset genitum et corruptum. Secundo, ipsa non est de se haec. Tertio, omnes rationes adductae quaest. 1. suadentes quod substantia non est de se haec, idem probant de quantitate, atque adeo non faciet substantiam de se, hanc.
Ex quarta via arguo sic (d): quantitas ista qua substantia est haec signata, aut est quantitas terminata, aut interminata: non terminata, quia illa sequitur esse formae in materia, et per consequens singularitatem substantiae, quia sicut substantia est causa ejus, ut est terminata, ita haec substantia est causa ejus, ut est haec terminata. Si autem quantitas interminata sit causa, quare substantia est haec, contra, illa quantitas interminata manet eadem in generato et corrupto: ergo non est causa alicujus signationis terminatae. Si dicatur, quod non sequitur, (e) quia quantitas non ponitur causa singularitatis, nisi praesupposita unitate specifica, sed generatum et corruptum non sunt ejusdem speciei.
Contra, pono quod ex aqua primo generetur ignis. Secundo ex igne generetur aqua: in prima aqua corrupta, et in secunda generata, est eadem quantitas, et non solum quantitas interminata, sed etiam terminata, quia potest habere eumdem terminum a forma, vel saltem sufficit eadem interminata, et illa per te, est causa singularitatis praesupposita unitate specifica; ergo prima aqua et secunda aqua sunt haec aqua eadem numero, quod videtur impossibile, quia idem individuum numero non redit naturali actione ex secundo de Generatione, et 5. Physic.
Praeterea, si quantitas sit primo
(f) individuans substantiam, oportet quod ipsa in se primo sit haec et de se distincta numeraliter ab alia: sed tunc tua propositio non est vera, scilicet quod omnis differentia formalis est specifica, quantitas enim haec et illa sunt formae, ergo differunt specifice. Et si quantitatem excipias ab ista propositione fundamentali aedificii ruinosi, unde probatur, quod differentia formalis sit specifica ? quaecumque enim ratio fuit adducta ex forma, aeque habebit locum in proposito, cum quantitas sit forma, sicut alia praedicata.
Et si dicas, imo quantitas (g) habet ex se situm determinatum, et per hoc distinguitur ex se ab alia quantitate. Contra, quaero (h) de quo situ loqueris? aut de situ, qui est Praedicamentum, et iste est naturaliter posterior quantitate ; aut de situ, qui est differentia quantitatis, prout quantitas dicitur constare ex partibus habentibus positionem, et tunc est eadem quaestio quae prius, qualiter scilicet situs istius quantitatis, differt ab illo situ illius quantitatis? Quae quaestio realiter est, quomodo numeraliter quantitas haec differt ab illa? et ita, ut videtur, assignas rationem suiipsius. Non enim notius est partes permanentes et continuatas in isto toto, seipsis distingui a partibus permanentibus et continuatis in illo toto, quae duo, scilicet continuationem et permanentiam, includit positio, ut est differentia quantitatis, quam quod haec quantitas differat seipsa ab illa.
(i) Praeterea, omnia argumenta quae facta sunt contra opinionem in 1. quaest ad probandum, quod caro non sit de se haec, possunt eadem fieri ad probandum, quod quantitas non sit de se haec, nam manifestum est, quod ratio lineae de se communis est huic lineae et illi, nec major est contradictio intelligere lineam sub ratione universalis quam carnem. Habet etiam linea aliquam unitatem realem minorem unitate numerali, sicut et caro habet, propter easdem rationes, quae positae sunt in secunda ratione contra opinionem in 1. quaest Patet etiam quod linea et superficies sunt ejusdem rationis, in hac aqua et in illa: quare ergo haec aqua est haec aqua et singularis? et non loquor de singularitate vaga et indeterminata, sed signata et determinata.