IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Positis quatuor argumentis pro utraque parte quaest, explicat pulcherrime ordinem actuum voluntatis, quomodo omne ejus nolle supponat velle, et quomodo nolle ordinatum, vel inordinatum, supponat tale velle. Item, quomodo velle concupiscentiae supponat velle amicitiae hinc deducit primam inordinationem voluntatis Angeli fuisse in velle amicitiae respectu sui, quod fundat civitatem diaboli, ex Augustino.
In ista (a) quaestione tenetur communiter pars affirmativa, propter argumentum divisivum ad primam partem. Sed ad videndum veritatem quaestionis, primo est ostendendum, quae fuit malitia in primo Angelo peccante, et secundo ad quod genus peccati pertinebat ista malitia.
Circa primum videndum est de ordine actuum voluntatis. Et circa hoc dico, quod est in communi duplex actus voluntatis, scilicet velle et nolle: nolle enim est actus positivus voluntatis, quo fugit disconveniens, seu resilit ab objecto disconveniente ; velle est actus, quo acceptat objectum aliquod conveniens. Et est ulterius duplex velle, quod potest nominari amicitiae et concu piscentiae, et dicatur velle amicitiae esse istius objecti, cui volo alicui alii amato.
Istorum autem actuum patet ordo, quia omne nolle praesupponit aliquod velle: a nullo enim refugio, nisi quia non potest stare cum aliquo, quod accepto, tanquam conveniens: et hoc dicit Anselmus, de casu diaboli, capitulo tertio, ponens exemplum de avaro, nummo, et pane, et istorum duorum velle patet ordo, quia concupiscentia praesupponit illud velle amicitiae. Cum enim amatum sit respectu concupiti, quasi finis, cui volo bonum, nam propter amatum, concupisco sibi bonum quod sibi volo, et cum finis voluntatis habeat primam rationem objecti voliti, patet quod velle amicitiae praecedit velle concupiscentiae.
Ex isto probato sequitur ulterius, quod similis est processus in velle et nolle deordinatis, nullum enim nolle est primus actus deordinatus voluntatis, quia non posset habere nolle nisi respectu vel in virtute alicujus velle, et si velle esset ordinatum acceptando objectum cum circumstantiis debitis, nolle quod habetur consequenter, similiter esset sibi ordinatum. Nam si ordinate amo, ordinate odio nociva amati; eodem modo si velle amicitiae esset ordinatum, velle concupiscentiae consequens ad illud, esset ordinatum: nam si ordinate amo illud, cui volo bonum, ordinate concupisco sibi bonum. Sequitur igitur (b) quod simpliciter actus primus inordinatus voluntatis fuit primum velle amicitiae respectu ejus, cui voluit bonum: hoc autem objectum non fuit Deus, quia non potuit Deum inordinate ex intensione amare amore amicitiae, nam Deus est tale amabile, quod ex sola ratione sui, ut objectum est, dat completam rationem bonitatis actui perfecte intenso. Nec est verisimile, quod aliquid aliud a se nimis intense dilexerit, actu amicitiae; tum quia inclinatio naturalis magis inclinavit ad se, quam ad aliquid aliud creatum sic amandum: tum quia non videtur quod aliquid aliud creatum a se, sic intellexerit sicut se: ergo primus actus inordinatus fuit actus amicitiae respectu suipsius. Et hoc est quod dicit Augustinus, decimo quarto de Civit. Dei, quod duo amores fecerunt duas civitates; civitatem Dei, amor Dei usque ad contemptum sui ; civitatem diaboli, amor sui usque ad contemptum Dei. Prima igitur radix civitatis diaboli inordinatus amor amicitiae sui, quae radix germinavit usque ad contemptum Dei, in quo est consummata ista malitia, sic patet de inordinatione simpliciter prima, quae fuit simpliciter in primo velle inordinato.