IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Solvit argumenta adducta n. 3. et seq. pro opinione Goffredi, explicando exactissime difficultates graves et varias Philosophicas, quae notantur in margine. Ex fine collige quare intellectio efficiatur ab objecto 1. d. 3. q. 7. et non volitio, quia intellectio non praesupponit aliquam operationem circa suum objectum, etsi non potest habere dependentiam ab eo ni -i efficientiae ; at volitio supponit aliam operationem circa ob ectum, et sic ab eo dependet.
Ad primam rationem (a) pro illa opinione, cum dicitur quod movens et motum debent esse subjecto distincta necessario, dicitur quod verum est in corporalibus solum: credo etiam quod ibi non necessario est verum ; saltem dico quod in spiritibus est simpliciter falsa, quia Deus non posset unum Angelum ita nudum in naturalibus creare, quin ille suis naturali bus relictus, posset suam essentiam intelligere, et sic idem esset movens et motum indistinctum subjecto.
Ad probationem suam, quod ista sunt ejusdem rationis, movens et motum esse indistincta subjecto, et idem movere se: patet quod alius doctor concederet voluntatem moveri ab objecto, ut apprehenso ab intellectu, et tamen objectum ut apprehensum ab intellectu, vel intellectus ostendens tale objectum, non sunt distincta subjecto a voluntate : et tamen non concederet movens et motum ibi esse idem.
Sed ego dico (b) quod non solum indistincta subjecto, sed unum et idem simplex potest esse movens et motum.
Cum dicis, quale est agens in actu, tale est passum in potentia, etc. dico quod si accipiatur actus et potsntia ut sunt duae primae differentiae entis, sic dividunt omne t ens: unde et hoc ens idem numero dividunt: et isto modo est contradictio, quod idem sit in actu et in potentia simul respectu ejusdem, quia potentia, ut est differentia entis distincta contra actum, est necessario includens oppositionem vel negationem ejus respectu cujus ponitur potentia, ut album in potentia non est album in actu, quamdiu est in potentia: et isto modo est impossibile quod aliquid sic existens in potentia, faciat se in actu ; non tamen est necesse omne passum vel motum esse sic in potentia, et agens suum in actu. Alio vero modo possunt considerari actus et potentia, prout scilicet dividunt potentiam, vel principium activum, per univocum et aequivocum. In univocis enim agentibus verum est, quod tale est passum in potentia, quale agens in actu, et ideo impossibile est quod idem sit in actu formaliter tale, et in potentia tale simul: tamen in actione aequivoca nunquam oportet hoc esse verum, quia ibi agens oportet esse nobilius et virtualiter tale.
Et si dicas, quod nihil idem potest esse simul in potentia ad aliud, et actu habere illud eminenter vel virtualiter, dico quod hoc est falsum, quia hoc non est aliud dicere, quam quod tale non sit capax suae perfectionis. Videmus autem quod illi, cui natura dedit potentiam ut possit augmentari, dedit ei potentiam augmentativam activam et effectivam augmenti, et nutritivam ad hoc quod possit conservari.
Et ideo absurdum est quod nobilissima forma, cujusmodi est anima intellectiva, non habeat potentias activas suae perfectionis accidentalis, et receptivas ejusdem. Et quia non potest in talibus formis dari potentia activa et passiva, quae sint distinctae subjecto, cum non sint potentiae organicae, ideo non distinguuntur subjecto, et ideo ibi erunt unitive sine distinctione ratione subjecti, non tamen sine distinctione formali.
Item, ostenditur in quarto libro, quod anima separata habet potentiam movendi seipsam ad aliud et aliud ubi, nam sic moveri competit enti imperfectissimo. Perfectiones enim distinctae in natura inferiori debent esse unitive, vel non negari esse in natura perfectiori, et ad quam inferior ordinatur.
Cum dicitur, est principium Metaphysicum, dico quod non est verum, quia principia talia cognoscuntur esse vera notis terminis ab omnibus ratione utentibus, vel saltem sapientibus ; sed notis terminis illius principii, non patet illud principium multis sapientibus esse verum. Vel potest dici quod si intelligatur potentia pro principio receptivo, et actus pro forma, qua agens agit, tunc nihil est aliud dicere quam quod nihil est receptivum, quod habet rationem activi vel eminentioris ; sed hoc patet esse falsum de substantia respectu propriae passionis, vel alterius accidentis respectu cujus est activa, et cujus est receptiva. r Si dicas, quod agens (c) virtualii ter tale, non potest facere se formaliter tale, quia habens aliquid modo eminentiori faceret, quod haberet illud modo minus eminenti, quod est impossibile, sicut patet de Sole, qui est calidus virtualiter, et de Deo in quo est virtualis potentia producendi asinum, vel in quo virtualiter perfectio asini continetur, et neutrum potest esse formaliter tale. Respondeo, in talibus exemplis committitur non causa ut causa, quia quando in aliqua re sunt plures proprietates, ratione quarum proprietatum, possunt sibi aliqua plura inesse, et in una alia re est una istarum proprietatum, ratione cujus dicantur illa plura debere eidem inesse, committitur non causa ut causa, sic in nroposito.
Et ideo dico, quod universaliter haec propositio, quod nihil existens virtualiter tale, vel modo eminentiori existens tale, potest esse formaliter tale, est simpliciter falsa ex terminis: et si est vera, non est vera nisi ratione materiae in qua est. Probatio, sicut in exemplo tuo, si praecisa causa est, quod aliquid non potest recipere aliquam formam formaliter sic, quia modo eminentiori habet eam, tunc oppositum erit causa oppositi, quod scilicet si non habet modo eminentiori vel virtualiter eam, quod poterit eam recipere formaliter, vel modo minus eminenti. Cum igitur Saturnus non sit calidus virtualiter, poterit fieri formaliter calidus, quod est falsum. Ratio igitur, quare Sol virtualiter calidus, non potest fieri formaliter calidus non est, quia est virtualiter calidus, sed quia caliditas est qualitas sensibilis, quae non est nata recipi nisi in corpore mixto: corpus enim Solis, quia non est corpus sic mixtum et compositum, non potest recipere formaliter calorem ; ideo Sol virtualiter calidus non potest esse formaliter calidus, vel causare in se caliditatem, sicut ignis, qui si frigefleret subtracto infrigidante, quia est virtualiter calidus, fieri posset a seipso formaliter calidus, sicut patet de aqua summe calefacta, quae subtracto calefaciente reducit se ad frigiditatem: non ergo ratione, qua Sol est calidus virtualiter, non potest esse calidus formaliter.
Nec etiam exemplum de Deo valet, quia non ex eo quod Deus perfectiones omnium virtualiter habet, et modo eminentiori, ideo non potest eas habere formaliter, sed ex eo quod est essentia simplicissima, in qua non potest esse compositio rei et rei ; vel quia perfectio Dei est infinita, ideo non potest recipere aliam et aliam rem: propositio igitur universaliter intellecta est falsa. Unde credo, quod universaliter omne subjectum virtualiter continet passionem suam, tamen formaliter recipit eam, et haec videtur sententia Philosophi, 7. Metaph, text. ubi dicit quod ad hoc quod generetur quantum et quale, non oportet praecedere nec praeexistere, nisi substantiam.
Ad aliam de materia et efficiente, quae non coincidunt, dicitur quod in voluntate possumus duo considerare, vel inquantum est appetitus, vel inquantum est libera: inquantum libera efficit, inquantum appetitus recipit, ita quod est ibi differentia intentionis in voluntate, inquantum est appetitus, et inquantum est libera.
Hoc non bene capio, quia proxima ratio constituendi speciem, cujusmodi est differentia ultima, est proxima ratio recipiendi propriam passionem: non enim recipit homo risibilitatem ratione animalis, sed ratione qua rationalis. Ratio autem formalior voluntatis est magis libera quam ratio appetitus, quare est ratio recipiendi inquantum libera, sicut ratio libertatis est magis ratio constituendi. Per illam etiam responsionem, patet quod quaelibet species posset agere in se, ita bene non libera, sicut libera, ita quod ratione materialis sive generis posset recipere, et ratione differentiae vel formae posset efficere. Manifestum etiam est, quod cum aqua calefacta redit ad propriam naturalitatem et frigiditatem, quod tota aqua agit, et tota patitur; forma enim non agit in materiam suam quam actu informat.
Praeterea, iste Doctor dicit alibi, quod genus et differentia differunt penes intentiones, et dicit quod differentia intentionis non arguit, quod sit res alia et alia: igitur ipse habet concedere quod voluntas cum agit inquantum libera, et patitur inquantum appetitus, ratione ejusdem realitatis primo agit et patitur.
Ideo concedo per eamdem realitatem, primo est voluntas receptiva actus, et effectiva ejusdem, nec per aliam rationem realem elicit et recipit, nisi per aliam rationem causatam ab intellectu nostro. Cum igitur dicitur, quod materia et efficiens non coincidunt, dico quod Aristoteles secundo Physicorum, ubi hoc scribitur, loquitur ibi de memoria quae est subjectum transmutationis realis, quae est alia quam sit subjectum receptivum, de quo nunc loquitur, quod coincidit cum efficiente.
Praeterea materia, id est, subjectum, non coincidit in idem numero cum efficiente, quod dicitur proprie efficiens distinctum contra agens; sic enim efficere transit in materiam extrinsecam, sicut et factio: sed non sic transit actio agentis, proprie loquendo de Agente, cujus scilicet actio est tantum ad intra.
Ad aliud de relationibus (d) oppositis, dico quod relationes reales sunt in triplici differentia, quaedam sunt relationes, quae habent dependentiam essentialem, ut causae ad causatum ; aliae sunt relationes originis, quae tamen non habent dependentiam inter se, ut paternitas et filiatio in divinis: aliae habent dependentiam accidentalem mutuo, ut movens et motum: motum enim non dependet essentialiter a movente, quia non dependet nisi ratione illius accidentis quod recipit, quiquid enim est de essentia moti praesupponitur motui.
Primae duae relationes repugnant in eadem natura vel persona sive supposito: secundae repugnant in eadem persona vel supposito, quia nullum suppositum producit se: sed non repugnant tamen in eadem natura, si illa est illimitata, sicut patet quod in natura divina est producens et productum. Sed relationes tertio modo dictae non repugnant in eodem sive natura sive supposito, quia idem potest acquirere sibi et efficere in se perfectionem suam accidentalem, et sic accidentaliter dependere a se. Unde dico, quod non repugnant ex ratione relationum oppositarum, ut oppositae sunt, scilicet quod non possunt fundari in eodem, sed quia habent dependentiam essentialem.
Adprobationem, cum dicitur relativa realia esse opposita, et opposita non insunt simul, dico quod relativa realia hujusmodi denominative accepta,non sunt sic opposita, quod scilicet unum denominative sumptum, neget suum correlativum, ut scilicet quod sequatur, si est activum, ergo non est passivum: sicut inferunt contraria, ut scilicet, si hoc est album, ergo non est nigrum: sed in abstracto bene inferunt, ut, si est actio, ergo non est passio, vel si est motio activa, ergo non est motio passiva: tamen non repugnant quin possint simul esse in eodem, sicut repugnat albedo et nigredo.
Ad aliud, sustinendo quod quamquam voluntas sit activa, tamen intellectio vel objectum apprehensum est illud sine quo non (sicut ponunt alii, quod intellectio sine phantasmate non est in actu, et hoc facit naturalis ordo potentiarum), cum dicitur, quod tunc pari ratione posset dici quod lignum agit in se, et comburitur a se praesente igne, et ignis est sine quo non, et sic de aliis: dicitur quod non est simile, quia ignis approximatus huic combustibili, et illi aequaliter disposito, aequaliter comburit et uniformaliter ipsum lignum ; duobus autem ostensis voluntati, quamvis aequaliter dispositis, non semper aequaliter vult voluntas, et ideo patet quod illud comburi non potest esse active a ligno, sicut volitio a voluntate. Sed haec responsio non sufficit, quia diceret adversarius, quod hoc est, quia lignum naturaliter comburit se, praesente igne sicut oausa sine qua non, sed voluntas libere: vel sic solve instantiam secundum aliam reportationem.
Cum arguitur, (e) quod tunc sustineri posset, quod quodlibet ageret in se, puta, quod lignum comburet se praesente igne, sicut causa sine qua non: non sequitur, quia nos videmus quod iste ignis appositus alii combustibili quam ligno, comburit illud, et ideo scimus quod cum calefacit hoc lignum quod est actio sua. Sed hoc non sufficit (f), nam ego semper dicam, quod cuicumque combustibili applicetur ignis, si illud comburatur, hoc erit per actionem suam propriam in seipsum, necessitate naturali, tamen non sine igne praesente, sicut causa sine qua non, solum.
Dico igitur (g) hic primo, quod oportet in hac materia, etiam secundum eos, dare aliquid prius, quod tamen non sit causa efficiens, sed sit causa sine qua non, et hoc probo per ipsum, qui hanc opinionem ponit. Nam secundum ipsum intellectus non est causa intellectionis, nec voluntas volitionis,sed solum phantasma est causa utriusque, et tamen secundum eum, impossibile est phantasma prius causare volitionem, nisi prius natura causet intellectionem, et ita ponit intellectionem esse causam sine qua non ipsius volitionis. Quod igitur voce negat, dictis suis affirmat, scilicet causam sine qua non. Intellectio enim secundum eum, est prior natura volitione, tamen in nullo genere causae se habet respectu volitionis ; quando enim aliquis effectus praecedit alium effectum ordine naturae,non potest causa exire in actum causandi effectum posteriorem, non prius causato effectu priori illa prioritate. Exemplum, Sol non potest illuminare posteriorem partem medii, nisi prius natura illuminet partem propinquiorem, et tamen pars propinqua illuminata non habet aliquam rationem causae respectu illuminationis partis magis distantis, quia et ipsa immediate illuminatur a Sole immediatione causae. Unde esto quod phantasiatio vel objectum apprehensum requiratur ad hoc quod sit volitio, non tamen requiritur nisi sicut causa sine qua non.
Secundo (h) ad auctoritatem Aristotelis secundo de Anima, cum dicit quod si sensus esset activus, semper sentiret, dico quod effectus prior non dependeret ab effectu posteriore, et si esset effectus simpliciter primus, non dependeret ab aliquo effectu, sed solum a suis causis; prima autem potentia inter potentias animae est sensus exterior, ideo ejus effectus non dependet ab aliquo effectu,sed solum a suis causis ; si igitur sensus exterior esset activus, et haberet in se principium sufficiens effectivum sensationis, ipse semper ageret. Sed sic non est de intellectu et voluntate, quia volitio est effectus posterior intellectione naturaliter, et intellectio phantasmate vel phantasiatione, et propter illum ordinem necessarium, non potest causari volitio a voluntate, nisi prius causetur ab intellectu intellectio ; et simile est de intellectione respectu phantasmatis vel phantasiationis ; quamquam igitur sensus semper ageret vel sentiret, si esset activus, non tamen oportet hoc dicere de voluntate, nec etiam de intellectu.
Dico tertio (i), ad instantiam de ligno calefactivo sui, cum dicitur, si ita esset de voluntate, ita posset dici de quocumque alio, scilicet quod lignum comburit seipsum praesente igne, qui est causa sine qua non, concedo quod existens in actu primo movendi se, seipso active et non alio, exit in actum secundum, sicut habens scientiam in actu primo, non indiget aliquo effectivo vel motivo ducente ipsum ad actum considerandi, nisi habens actum primum deficiat in aliquo, quod necessario requiritur ad hoc, quod possit exire ad actum secundum: sicut quamvis oculus hominis, qui non potest immutare medium, haberet actum primum videndi, non tamen posset videre rem in tenebris.
Sed rationabile est, quod tam nobilis perfectio animae, cujusmodi est voluntas, qua anima est in actu primo, possit exire in actum secundum, quo anima formaliter perficitur in actu secundo, nullo alio activo requisito: sed ad hujusmodi passiones, quae sunt calefieri et humectari, quibus corrumpitur natura ligni et non perficitur, non potest poni rationabiliter ipsum lignum habere actum primum seu principium activum, quo active praesente igne, sicut causa sine qua non solum, reducat se ad actum illum secundum, quo natura ligni corrumpitur.
Si etiam instes sic (k) : Effectus non dependet a causis prioribus quantum ad suum fieri, nisi a materia et efficiente: cum igitur objectum respectu actus volitionis, non se habeat nec ut materia, nec ut efficiens: igitur volitio non dependebit ab objecto, et sic esse poterit sine objecto. Patet satis (1) per praedicta hujus objectionis solutio. Licet enim effectus dependeat solum a causis prioribus, ( quantum ad suum fieri per se et suum esse per se) materia scilicet et efficiente, potest tamen dependere ex alio tanquam ex illo, quod est praeexactum necessario.
Si dicas etiam (m) quod habens actum primum, potest esse ratio sufficiens actus secundi, non in se, sed in alio: contra (n), si nos ponamus quod haec potentia prima est activa, puta calefactiva,quaero, quid reducit ipsam adactum? Verbi gratia, quid reducit potentiam calefectivam ad actum, praesente ligno? certum est quod nihil, nisi ipsamet potentia activa, dicente Aristotele 5. Mel. text. 2. et 3. quod ad idem genus causae reducuntur ars et aedificator: sed ars non reducitur ad actum nisi a se, respectu artificiati: ergo potentia activa est de se sufficiens principium eiiciendi actionem suam, quae est actio vera de genere Actionis,cujus terminus est operatio. Forma igitur, quae non habet actum primum vel principium activum, nisi respectu actus secundi immanentis seu operationis, quae est terminus istius actionis, poterit habere hujusmodi actum secundum immanentem a seipsa, sicut potentia activa, quae non est nata exire in actum secundum in alio receptum vel in aliud transeuntem exit a seipsa praesente objecto in actum illum.
Ad aliud (o) cum dicitur, causa aequivoca totalis est nobilior suo effectu, vel producens aequivocum est nobilius producto: verum est quod est nobilius termino formali productionis, ratione cujus productum, quod est compositum unum per accidens, dicitur productum. Unde voluntas est nobilior volitione, non tamen oportet quod sit nobilior voluntate sub volitione formaliter existente; imo nobilior est voluntas volens actualiter, ratione bonae volitionis, quam voluntas solum volens virtualiter. Ponitur exemplum, quod non oportet producens esse nobilius producto simpliciter, (nisi scilicet ratione termini formalis) de accidente generato in homine, de novo ab alio accidente, quod quidem accidens non generatur, puta albedo, sed homo albus, et tamen non oportet quod generans album sit nobilius homine albo.