Patrologiae Cursus Completus.
Elenchus Operum Quae In Hoc Decimo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Decimo Tomo Continentur.
Admonitio In Librum De Dono Perseverantiae.
Admonitio In Librum De Dono Perseverantiae.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Dono Perseverantiae Liber Ad Prosperum Et Hilarium Secundus .
Fulgentius in fine libri de Incarnatione et Gratia D. N. J.
Admonitio In Opus Imperfectum Contra Secundam Juliani Responsionem.
Admonitio In Opus Imperfectum Contra Secundam Juliani Responsionem.
Ex Epistola CCXXIV Ad Quodvultdeum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundam Juliani Responsionem Imperfectum Opus , Sex Libros Complectens.
I. Julianus. Magnis licet impeditus angoribus
XI. Jul. Quibus gestis inter voluminis primas partes, progressus est ad distinctionem
XXXIV. Jul. Ne ergo in infinita volumina extendatur oratio, hic, hic harum de quibus agimus
XXXVIII. Jul. Differentiam vero ejus non absurde intelligere possumus, variam
XCIX. Jul. Nunc autem omnibus perfidus, dicis factam in natura carnis, peccati necessitatem.
CIV. Jul. Verumtamen, ad destructionem totam dogmatis tui proficit, ut etiam
CXV. Jul. Ac ne nesciremus de quo tempore loquereris
IX. Jul. Haec ergo Manichaeorum scorta dogmatum impurissimorum lenocinantur auribus .
LX. Jul. Ac per hoc nihil sibi vel de jucunditate ejus, vel de verecundia potest diabolus vindicare.
LXVIII. Jul. Mors autem judicialis transiit in eo quo omnes,
LXXXVI. Jul. Proba igitur, hoc quod intellexit Apostolus vestris cohaerere dogmatibus.
CXXXI. Jul. Ille dixit, Gratia ex multis delictis in justificationem: ille peccati efficientiae
CXXXII. Jul. Apostolus ergo ubi praetulit gratiam peccato, nostrum dogma communit.
CXLIII. Jul. Verum quia hic fui longior, pergamus ad reliqua.
CLXIV. Jul. Qui ergo dicit multa delicta, nihil de uno Manichaeorum, id est, traducis suspicatur.
CLXVIII. Jul. Restituet ergo totum fideliter, quod fidelibus repromisit.
CLXXII. Jul. Et post reconciliationem, quam cum Deo habere promeruimus, per operam videlicet
CLXXXIV. Jul. Nec dixisset, In eo transiit mors, in quo omnes peccaverunt
CLXXXIX. Jul. Ita etiam in parte contraria Adam dicitur forma peccati, non prima, sed maxima.
CXCV. Jul. Secutus est, Et ita in omnes homines mors pertransiit.
CC. Jul. Peccatum autem, inquit, non imputatur, cum lex non est
CCVII. Jul. Assere ergo hoc peccato Manichaeorum, id est, traducis convenire.
LXVIII. Jul. Quia Deo judici iniquitatis crimen affigit.
LXXV. Jul. Et pro auctoritatibus sacris, Dei criminationibus intumescit .
LXXVI. Jul. In cujus praeceptis immoderationem tyrannicam:
LXXVII. Jul. In judiciis iniquitatem barbaram:
LXXVIII. Jul. In juramentis falsitatem punicam inesse confirmat.
XCVII. Jul. Eumque esse figulum irae et perditionis vasa fingentem.
CIV. Jul. Deum quoque talium hominum assere conditorem, quales manibus ejus justitiaeque conveniunt.
CXXVIII. Jul. Creat igitur malum Deus.
CXXIX. Jul. Et puniuntur innocentes, propter quod facit Deus.
CXXX. Jul. Et a diabolo possidentur, quia hoc facit Deus.
CXXXI. Jul. Et imputat hominibus crimen manuum suarum Deus.
CXXXIII. Jul. Et fructum ab homine bonitatis reposcit, cui malum ingenuit Deus.
CXXXIV. Jul. Et postea tota lege mentitur, quia justus sit Dominus .
CXXXV. Jul. Et qui tot crimina capit, adhuc vocatur Deus?
CXXXVII. Jul. Sed videamus et reliqua.
CLXXXIII. Jul. Jam vero illud tuum, quod priore opere ventilavi ( Opere scripto ad Turbantium
CXCI. Jul. Sed intelligi non potest aliud mala natura, quam id quod malum est habere congenitum.
CC. Jul. Sed adeo mala non est, ut nisi Manichaeus eam accusare non possit.
CCI. Jul. Ego, inquit, tamen non sum Manichaeus, qui eam absolvo verbis, et condemno judiciis.
CCXIII. Jul. Nec alia apud vos argumenta esse pro traduce, quam quae Manichaeus tribuisset, ostendi.
XI. Jul. Et quod laudas catholica, pavoris tui esse , non fidei.
XII. Jul. Quod ergo laudata vituperas, non esse judicii, sed furoris.
XLIX. Jul. Tam gravi, ut res indicat, in fidem Catholicorum adulatione , non solum nihil necessaria,
XCII. Jul. Quidquid enim naturale est, voluntarium non esse manifestum est.
C. Jul. Est ergo jam sine voluntate peccatum, cum invenitur in his quibus malam eripis voluntatem .
CII. Jul. Id est, peccatum per hoc esse sine voluntate, per quod non potest esse sine voluntate.
CX. Jul. Numquid legi Dei aut operi Dei scripta disputatorum praejudicant?
XXXI. Jul. Verum vehementem objectionem putasti, ut diceres unde in ipso primo
L. Jul. Malum autem quod agit, a possibili agit.
Appendix Tomi Decimi Operum S. Augustini Hipponensis Episcopi In Tres Partes Divisa. Prima parte continentur subdititia opuscula, scilicet: Hypomnesti
Admonitio In Hypomnesticon.
Hypomnesticon Contra Pelagianos Et Coelestianos, Vulgo Libri Hypognosticon.
Hypomnesticon Contra Pelagianos Et Coelestianos, Vulgo Libri Hypognosticon.
Liber Primus. In quo Pelagianorum primum dogma convellitur.
Liber Secundus. Refellitur secundum dogma Pelagianorum.
Liber Tertius. Adversus tertium dogma Pelagianorum.
Liber Quartus. Contra quartum dogma Pelagianorum.
Liber Quintus. Adversus quintum dogma Pelagianorum.
Liber Sextus. In quo de praedestinatione contra Pelagianos disputatur.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Praedestinatione Et Gratia, Suspecti Auctoris Liber.
De Praedestinatione Et Gratia, Suspecti Auctoris Liber.
De Praedestinatione Dei, Libellus Ignoti Auctoris.
De Praedestinatione Dei, Libellus Ignoti Auctoris.
De Libro Cujus Inscriptio Erat, S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi, Ad Articulos Sibi Falso Impositos Responsiones.
Appendicis Pars Secunda, Continens Varia Scripta Et Monumenta Ad Pelagianorum Historiam Pertinentia Quorum comparatione polemicae in eosdem haeretico
Gennadius, In Libro Scriptorum Ecclesiasticorum.
Ex Libro De Haeresibus Vulgato Per Sirmondum Sub Titulo Praedestinati.
Timotheus Presbyter Constantinopolitanus, In Opusculo De Receptione Haereticorum .
Photius, In Biblioth. Cod. 54.
Prosper, In Libro De Ingratis.
Ex Eodem Prospero, Epitaphium Haeresis Pelagianae Et Nestorianae.
Commonitorium Aliud Mercatoris Contra Pelagianos.
De Pelagiana Haeresi Ejusque Auctore Ac Defensoribus.
Pelagii Haeresis In Augustini Notitiam Venit.
De Synodo Carthaginensi Contra Coelestium Circa Initium An. 412 Habita .
Pelagiana Dogmata Cum Eorum Refutatione.
De Palaestina Synodo Apud Diospolim In Causa Pelagii Celebrata Mense Decembri, Anno Christi 415 .
Scriptio Contra Pelagii Errores, Ex Augustini Epistola 186, Nn. 31-33, Ad Paulinum, Decerpta.
De Eadem, Ut Creditur, Vexatione Catholicorum A Pelagianis.
Ejusdem Epistola Rescripta Silvano Seni, Valentino, Et Caeteris Episcopis Synodi Milevitanae .
Ejusdem Epistola Rescripta Quinque Episcopis, Aurelio, Alypio, Augustino, Evodio Et Possidio .
De Pelagianis Ab Apostolica Sede Damnatis.
De Pelagii Litteris Cum Libello Fidei Ad Innocentium Papam Ab Ipso Missis, Sed Zosimo Redditis.
Libellus Fidei Pelagii, Ad Innocentium Ab Ipso Missus, Zosimo Redditus .
De Coelestii Libello, Quem Romae Zosimo Dedit,
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Coelestii.
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Pelagii.
De Errore Palaestinorum Episcoporum Et Ipsius Zosimi Papae In Judicio Pelagii Sive Coelestii.
Paulini Diaconi Libellus Zosimo Papae Oblatus Contra Coelestium .
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Coelestii.
Sacrum Rescriptum Contra Pelagium Et Coelestium.
Exemplar Edicti Junii Quarti Palladii.
Concilium Africae Universale Carthagine Habitum Anno 418 Contra Haeresim Pelagii Et Coelestii.
De Eodem Carthaginensi Concilio.
De Zosimi Sententia Atque Tractoria Contra Pelagium Et Coelestium .
Epistola Imperialis Ad Aurelium Carthaginensem Episcopum .
Libellus Fidei S. J. C. Scriptus, Ut Videtur, A Juliano, Et Ad Apostolicam Sedem Missus
De Juliano Episcopo Eclanensi, Pelagianae Haeresis Defensore.
Mercator, In Commonitorio Subnotationum In Scripta Juliani .
Juliani Sententiae, Expressae Ex Ejus Opusculis, Cum Illarum Refutatione.
De Anniano Pseudodiacono Celedensi.
Edictum Propositum A Volusiano Praefecto Urbi.
Volusianus praefectus Urbi edixit:
De Haeresi Apud Beligarum Urbem Ex Pelagiano Errore Derivata.
De Pelagianis Italia Ejectis, Et De Britanniis Eorum Errore Liberatis, Etc., Cura Coelestini Papae.
De Pelagianis Expostulantibus De Sua Ex Occidentali Ecclesia Ejectione.
De Synodi Ephesinae Sententia In Pelagianos.
In Eosdem Haereticos Pelagianos.
Epistola Ejusdem, Ad Septimium Episcopum Altinum .
Leo episcopus, Septimio episcopo, salutem.
Epistola Ejusdem Altera, Ad Eumdem Honorium .
Gelasius episcopus, universis episcopis per Picenum, in Domino salutem.
Scytharum Monachorum De Gratia Dei Professio Contra Pelagianos.
De Libris Fausti Episcopi Reiensis In Gallia.
Epistola Hormisdae Papae Ad Possessorem.
Ex Joannis Maxentii Contra Superiorem Epistolam Scriptione.
Concilium Arausicanum II. De Gratia Et Libero Arbitrio .
Cyprianus In Caesarii Vita, Lib. 1, N. 35.
Appendicis Pars Tertia. Prosperi Aquitani Pro Augustino Contra Iniquos Doctrinae Illius De Gratia Et Praedestinatione Reprehensores Opuscula Apologeti
Prosperi Aquitani Ad Rufinum Epistola De Gratia Et Libero Arbitrio .
Prosperi Aquitani Ad Rufinum Epistola De Gratia Et Libero Arbitrio .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Liber Contra Collatorem .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Liber Contra Collatorem .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Capitula Calumniantium Gallorum. Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Capitula Calumniantium Gallorum. Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustini Doctrina Responsiones Ad Capitula Objectionum Vincentianarum. . Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Excerpta Quae De Genuensi Civitate Sunt Missa. Liber unus.
Prosperi Aquitani In Augustini Obtrectatorem Epigramma.
Prosperi Aquitani In Augustini Obtrectatorem Epigramma.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Prosperi Aquitani Sententiae Ex Augustino Delibatae. Liber unus.
Prosperi Aquitani Sententiae Ex Augustino Delibatae. Liber unus.
XI. De bonorum et malorum finibus.
XII. De tranquillitate ultionis Dei.
XIV. De requie adhuc in carne viventis.
XVII. De supernae patriae civibus.
XVIII. De carnis cupiditate vincenda.
XX. De praemio christianae religionis.
XXI. De occultis non judicandis.
XXIII. De passionibus sanctorum.
XXVI. De scrutandis mandatis Dei.
XXXII. De odiis mundi in Christianos.
XXXIII. De patientia fidelium.
XXXV. De toleranda varietate mundana.
XXXVI. De aedificatione domus Dei.
XLII. De impunitate peccantium.
XLVI. De fidelium culpis, et infidelium bonis.
XLVII. De malae voluntatis effectu.
LI. De puritate quam non perdit invitus.
LII. De fortitudine tolerantiae.
LVIII. De principali rerum omnium causa.
LIX. De superbia diaboli, et Christi humilitate.
LX. De spiritualibus augmentis.
LXI. De ineffabili excellentia deitatis.
LXIV. De incarnatione Verbi Dei.
LXV. Quo odio odiendi sunt mali.
LXVI. De labore fingentium mendacia.
LXIX. De sacramentorum perceptione.
LXXI. De acceleranda conversione.
LXXIII. De admiratione creaturarum.
LXXVI. De ratione psallentium.
LXXVIII. De recta sollicitudine.
LXXXVIII. De bono humilitatis.
CIII. De laboribus praesentis vitae.
CIV. Quod imago Dei homo sit nunc obnoxia vanitati.
CVI. Quod tota infidelium vita peccatum sit.
CVII. De fundamento spirituali.
CVIII. Quod recordatio vel oblivio non cadant in Deum.
CIX. Qui Dei miracula videant.
CX. De misericordia et veritate jungendis.
CXI. De tentatione et imitatione Christi.
CXII. De cupiditate et charitate.
CXV. Bonum cum gaudio est faciendum.
CXVI. Quod non homines, sed hominum sit fugienda perversitas.
CXVII. Quod sint vitanda peccata non timore poenae, sed amore justitiae.
CXVIII. De Pharisaeo et Publicano.
CXIX. Quod iniqui malitia prosit bonis.
CXXIII. Qualiter accedatur ad Deum, vel recedatur a Deo.
CXXVIII. De fide et intellectu.
CXXX. De perfectione desideriorum.
CXXXI. De duobus donis gratiae.
CXXXIII. De iniquitatis laesione.
CXXXV. De fugientibus diabolum.
CXXXVI. De pravis cupiditatibus.
CXXXVIII. De male conscio animo.
CXXXIX. Quod prior sit natura, quam vitium.
CXLI. De conditione creaturae.
CXLVI. Quod Deus tantum est creator.
CXLVII. De prima conditione mortis.
CXLIX. De martyribus non baptizatis.
CL. Quod omne peccatum sit mendacium.
CLI. De diversa voluntate affectionum.
CLII. De arbitrii libertate vera.
CLIII. Quod cor ad Deum sit habendum.
CLVIII. De persequentibus Ecclesiam.
CLXII. De praecepto charitatis.
CLXIII. De concordia et obedientia.
CLXIV. De conditione servitutis.
CLXX. De prima et secunda morte.
CLXXVII. Quod justitia iniquis odiosa sit.
CLXXVIII. De aegritudine animi.
CLXXXIV. De non desperandis peccatoribus.
CLXXXV. Qualiter pax a Deo quaeratur.
CLXXXVI. Ne juste flagellatus doleat.
CLXXXVII. Ut peccator sibi displiceat.
CLXXXVIII. De quaerendis praesidiis.
CXCIII. De ruminante verbum Dei.
CXCVI. De bonis Ecclesiae filiis.
CXCVIII. De haereditate Christi.
CCI. De bonis occultis sanctorum.
CCIII. De vigore fidei christianae.
CCV. De bonis quae nemo amittit invitus.
CCVIII. De peccatis praeteritis.
CCX. De impunitate peccatorum.
CCXII. De remediis tribulationum.
CCXIV. De prophetiis implendis.
CCXVIII. De meditatione fidelium.
CCXIX. De simulata innocentia.
CCXXVI. De temporalibus deliciis.
CCXXVIII. Nullam mali esse naturam.
CCXXIX. De iniquitate diaboli.
CCXXX. De profunditate iniquitatis.
CCXXXIV. De perseverantia in bono.
CCXXXIX. Quomodo erudiantur boni.
CCXLII. Qualiter regantur corpora.
CCXLIII. De poena et justitia.
CCLII. De petitionibus contrariis Deo.
CCLVII. De mandato Dei et timore.
CCLIX. De gloria non habenda nisi in Deo.
CCLXV. De eloquentia insipientis.
CCLXVIII. De incommutabili bono.
CCLXIX. De mendacio et fallacia.
CCLXX. De dilectione aeternorum bonorum.
CCLXXI. De fame et inedia spirituali.
CCLXXII. De laboribus peccatorum.
CCLXXV. De passionibus fidelium.
CCLXXVI. De originali peccato.
CCLXXVII. De providentia Dei semper operantis.
CCLXXXI. Omnia Dei arbitrio regi.
CCLXXXIII. De miraculis naturalibus.
CCLXXXIV. De incommutabili ratione operum Dei.
CCLXXXV. De merito voluntatis.
CCLXXXVII. De bono humanae naturae.
CCLXXXVIII. De potestate nocendi.
CCLXXXIX. Quale bonum sit Deus.
CCXC. Quod nulla creatura mala sit in natura.
CCXCI. De magnis operibus Domini.
CCXCIII. De plenitudine divinitatis in Christo.
CCXCIV. De vitiis expugnandis.
CCXCV. De fortitudine christiana et Gentilium.
CCXCVI. Vitium nisi in aliquo bono esse non potest.
CCXCVII. Nullis meritis gratiam praeveniri.
CCXCVIII. De circumcisione et Baptismo.
CCXCIX. De Adam primo et secundo.
CCCII. De naturae humanae qualitate.
CCCV. De opere in quacumque natura.
CCCVIII. Neminem, nisi Deo miserante, salvari.
CCCIX. Nihil excusationis competere peccatori.
CCCX. De his qui Spiritu Dei aguntur.
CCCXII. Nihil hominem posse sine Deo.
CCCXIV. De mortalitate Christi secundum carnem.
CCCXVI. De misericordia et judicio.
CCCXVIII. De contemnenda mundi gloria.
CCCXIX. De temporalibus bonis relinquendis.
CCCXXIII. De his quae hominum propria sunt.
CCCXXIV. De inseparabili opere Patris et Filii.
CCCXXV. Cui prosit Baptismi sacramentum.
CCCXXVIII. Quomodo Christus reliquerit Patrem et matrem.
CCCXXIX. De comparatione primi Adam et secundi.
CCCXXX. De incarnatione Verbi.
CCCXXXI. De duabus nativitatibus hominum.
CCCXXXII. De diversitate bonorum.
CCCXXXVIII. De voluntate Dei et hominis.
CCCXXXIX. De doctrina Patris per Verbum.
CCCXLI. Qui edunt corpus Christi.
CCCXLII. De malorum felicitate.
CCCXLIII. De mutatione cordis.
CCCXLVI. De incarnatione Verbi.
CCCXLIX. De Deo et homine Jesu Christo.
CCCL. De unitate divinae Trinitatis.
CCCLI. De doctrina Patris ad Filium.
CCCLIII. De bono odore Christi.
CCCLIV. De facultate credendi.
CCCLVI. De bipartita mundi significatione.
CCCLVII. De vitanda scientiae gloria.
CCCLVIII. De laude qua se praedicat Deus.
CCCLIX. De remittendis peccatis.
CCCLX. De aeternitate sanctorum.
CCCLXI. De confitendo homine Jesu Christo.
CCCLXIV. De petitione contraria.
CCCLXVII. De humanae justitiae modo.
CCCLXIX. De intemporalitate deitatis.
CCCLXX. De dilectione qua diligimus Deum.
CCCLXXIII. De unitate Trinitatis.
CCCLXXIV. Quid dedit Pater Filio.
CCCLXXV. De custodia Dei, qua suos servat.
CCCLXXVI. De gratia Dei, qua omne hominis meritum praevenitur.
CCCLXXVII. De amore, quo Deum amare debemus.
CCCLXXVIII. De indiviso Patris et Filii opere.
CCCLXXIX. De subjectione Filii.
CCCLXXX. Nihil in quibuscumque creaturis a Creatore inordinatum relinqui.
CCCLXXXI. Quod praescientia Dei neminem peccare compellat.
CCCLXXXII. De cognoscendis creaturis quae non videntur.
CCCLXXXIII. Quo remedio vulnera humana curentur.
CCCLXXXIV. Nullum naturae vitium ab auctore esse.
CCCLXXXVI. De varietate remediorum.
CCCLXXXVII. De prima hominis praevaricatione.
CCCLXXXVIII. De magistra omnium artium veritate.
CCCLXXXIX. Quo incitetur cor ad discendum.
Index Rerum Quae In Hoc Decimo Volumine Continentur.
De Juliano Et Ejus Scriptis.
Julianus ergo Memore ac Juliana, utroque parente ab opinione pietatis claro, prognatus est. Memorem certe Marius Mercator in Commonitorio subnotationum in scripta Juliani, «sanctae ac beatae recordationis episcopum,» Julianam autem Memoris conjugem, «primariam feminam» vocat, «qua nihil,» ait, «honestius inter reverentissimas matronas invenias:» atque mox de Memore simul ac Juliana loquens, «qui sanctos,» inquit, «illorum hominum mores, sanctam vitam, institutumque noverint» (Infra, Append. parte 2) . Illum ipsum Juliani patrem etiam nobilitate generis conspicuum fuisse, Hieronymus Vignierius in Praefatione ad imperfectum Opus Augustini, ex inedita quadam Fulgentii scriptione prodit. Inde vero non minus commendandus idem Memor, quod Augustino amicitia et litterarum officio conjunctus fuerit: de quo sanctus Doctor in libro primo contra Julianum, «Ego certe beatae memoriae Memoris patris tui non immemor, qui mecum non parvam inierat amicitiam colloquio litterarum, teque ipsum mihi charissimum fecerat» (Supra, contr. Julian., lib. 1, n. 12) . Exstat etiam nunc scripta Memori epistola, inter Augustinianas ordine centesima prima. Memorem Ughellus Capuanis episcopis, haudquaquam tamen ulla idonea auctoritate fretus, adjungit, proximo post Vincentium loco, qui Vincentius ex Athanasii historia percelebris est, eum recensens.
Natus est Julianus in Apulia, teste Augustino (Infra, Operis imperf. lib. 6, cap. 18) ; forsitan Eculani, seu Eclani; si tamen urbs illa, jam inde a trecentis annis Campaniae inclusa finibus, hoc nomine locabatur adhuc in Apulia, quod olim inter Apuliae urbes numerata fuisset. Memor ejus pater, qua erat pietate, filium ad ecclesiam quam primum tulit, eique adhuc infanti Baptismi gratiam dari voluit (Supra contra Julian., lib. 1, n. 14; infra, Operis imperf. lib. 2, cap. 2) , «nesciens eidem gratiae quam esset futurus ingratus» (Supra, contra Julian., lib. 6, n. 17) . Huic attribuit Gennadius ingenium acre, magnam sacrarum Scripturarum cognitionem, tamque multiplicem eruditionem litterarum graecarum et latinarum, ut Julianus, priusquam Pelagianae haeresis in eo deprehenderetur impietas, celebre sibi nomen inter Ecclesiae doctores compararit (Infra, Append. parte 2) . Mercatori tamen haud injuria dicitur, «horrida loquacitate,» cum adversus Augustinum dissereret, «evagatus, disertum se magis ostentare et sciolum volens» (Ibid.) . Ipsum etiam a Prospero putant designatum fuisse hoc versiculo, qui simul et ejus episcopatus locum, et scribendi characterem ac ingenium referre atque innuere videtur:
Aut huic Campano gramine corda tument.
Quem rursum Prosper in Chronico jactantissimum Pelagiani erroris assertorem appellat (Ibid) . Sanctus quoque Augustinus ipsum
merito jure nominat juvenem confidentissimum (Supra, contra Julianum, lib. 2, n. 30) ; atque eum lingua, quam mente magis
valuisse asserit (Infra, Operis Imperf. lib. 3, cap. 52) : a quo et dicitur, «in disputatione loquacissimus, in contentione
calumniosissimus, in professione fallacissimus» (Ibid. lib. 4, cap. 50) .
Cum aetate jam adulta esset, ei pater uxorem dedit; testaturque pluribus locis Augustinus illum conjugali vinculo fuisse adstrictum (Supra, contra Julianum, lib. 3, nn. 28, 46, passim) . Fatendum est certe, cum ejus familia necessitudinem Paulino episcopo Nolensi intercessisse longe arctissimam; quandoquidem hic se indignum minime putavit, nuptias illius pio epithalamio, quod inter ipsius opera hodieque legitur, celebrare. 1037 In hoc ille tum Julianum, quem puerum adhuc vocat, tum Jam uxorem ejus hortatur, dignam episcopali domo modestiam et in nuptiarum solemnitate, et in toto vitae curriculo conservent. quin etiam illis, uti virginitatem colant perpetuam, precatur. Poematis in libris quibusdam editis titulus est: «Epithalamium in Julianum episcopi Memoris filium, et Jam clarissimam feminam uxorem ejus.» Hinc Vignierius Juliani uxorem antiqua et consulari nobilitate splendidam fuisse contendit; atque ad eamdem Jam refert illud ex inedito quodam Fulgentii opere testimonium: «Nec illi sufficiebat paternae nobilitati, Aemiliorum fasces admovisse, quos haeresi degenere turpiter maculavit.» Interfuit reapse nuptiis episcopus quidam nomine Aemilius: at eum Jae patrem, quod Vignierius primus asseruit, Paulinus non dicit exstitisse; atque hoc ipso quod non dicit, argumentum in contrariam partem suppeditat. Quin et saepius Julianum ejusque conjugem appellat «Memoris natos,» aut «Memoris domum:» unde haud inepte colligas, Aemilium, si quidem alterutrum cognatione attigerit, non nisi in remoto gradu attigisse. Observat Paulinus, Memorem functum esse officio suo erga Aemilium, dum illos eidem in manus tradidit, qui jugans capita amborum sub pace jugali manu sua obnupsit et oratione consecravit. Nos quidem fugit, idcircone hoc obsequium velit a Memore deferri oportuisse Aemilio, quod apud hunc nuptiae celebrarentur, an vero propter viri summam venerationem. Hunc enim Aemilium depingit tanquam Juliani et Jae atque ipsius Memoris patrem, ac virum cui propria virtus eximium cultum observantiamque pepererat. Inde est, quod eumdem illum Aemilium esse autument, qui cum aliis duobus ab Honorio et Occidentis episcopis ad Arcadium in Joannis Chrysostomi causa destinatus, confessoris titulum anno quadringentesimo sexto promeruit ( Baronius, ad annos 405, 406); qui et a Metaphraste dicitur Beneventanus episcopus. Cur autem Paulinus in epithalamio ita cecinerit,
Surge, Memor, venerare patrem, complectere fratrem:
Uno utrumque tibi nomen in Aemilio est.
Junior et senior Memor est; etc.
Filius est, fraterque Memor: laetatur adesse
Communem sibimet pignoribusque patrem;
haud satis assequimur: nisi forte credendus sit Memor dignitate quidem senior et frater, quia episcopus: genere autem aut
aetate filius ac junior, quia ab Aemilio genitus, vel eo saltem posterius natus. Nam quod scribit Joannes Garnerius, Aemilium
tanquam Beneventanum antistitem Memoris fuisse metropolitanum (Super cap. 4 subnotationum Mercatoris in Jul.) ; contra Ughelli
et Geographiae sacrae testimonio constat, metropoleos dignitatem tunc temporis penes Beneventum non fuisse. Nec etiam arbitramur
defendi posse id quod idem, Aemilium jam vita functum poetica fictione, quae illi videtur admodum ingeniosa, induci asseverat
(In Mercat. dissert. 1, cap. 6, de Juliano) .
Jam vero cooptatum inter clericos Julianum, et ad Lectoris munus, priusquam conjugium iniret, adscitum esse, docet Paulinus istis in epithalamio versibus:
Clericus uxorem Christo comente Cecoram
Diligat, et pulchram lumine cordis amet:
Auxilioque viri divino munere factam
Lector coelesti discat ab historia.
Ab hoc Lectoris gradu ad altiorem promotus fuit, ac sive uxor naturae jam concessisset, sive uterque continentiam servarent, illum certum est officio diaconatus anno supra quadringentesimum octavo vel nono, quo patri ejus Augustinus scripsit, adolescentem adhuc functum fuisse. In illa centesima prima epistola sanctus Praesul singularem praebet sui in Julianum studii significationem; ejusque patrem rogat, ad se illum in aliquod tempus venire jubeat.
Denique idem Julianus in episcopalem ordinem evectus fuit. Nam licet Augustinus eum saepe saepius filium vocet, in eo tamen honorem agnoscit episcopatus, cum erumpit in illam exclamationem: «O frontem qualiumcumque episcoporum» (Supra, contra Julianum, lib. 4, n. 57) ! Ac praeterea epistolam ad Thessalonicensem antistitem Juliani solius non esse, sed ipsi cum plurimis Pelagianis episcopis communem dicit (Supra, contra Duas Epistolas Pelagianorum, lib. 2, n. 1) . Quin etiam ipse Julianus Turbantium episcopum, cui primum suum opus in Augustinum nuncupavit, fratrem nominat (Infra, Operis imperfect. lib. 1, cap. 1) . Prosper in Chronico ad annum quadringentesimum trigesimum nonum meminit episcopatus eidem Juliano, nec dubium quin propter haeresim, dudum erepti (Infra, Append. parte 2) .
Ordinaverat eum Innocentius I, uti Mercator in Commonitorio contra Pelagianos scribit (Ibid) . Cui vero Ecclesiae praefectus fuerit, dissensio erat aliquando inter eruditos, cum in Gennadii libro de Scriptoribus ecclesiasticis «episcopus» diceretur «Capuanus;» in Prosperi autem Chronico, «Julianus Atellanensis;» in epistola Petri diaconi ad Africanos episcopos in Sardinia exsules, «Julianus Edanensis;» in Gelasii papae decreto de scripturis apocryphis, «Celanensis» legeretur: quo etiam posteriore titulo a Beda, Praefatione libri primi in Cantica canticorum, donatur. Tametsi voces illae, «Juliani Celanensis episcopi a Campania,» quibus Beda utitur, absolute possint ita exponi, ut Julianum ortu quidem Celanensem, episcopali autem sede Campanum fuisse significent: quemadmodum cum eum Prosper Atellanensem, Petrus diaconus Edanensem, Gelasius Celanensem nominat, appellationes istas de natali ejus loco, perinde atque de episcopali, liceret interpretari: atque ita quominus sedisse eum Capuae crederemus, nihil vetaret; nisi observatum esset apud Gennadium in probatioribus manuscriptis, velut in eo quem in Appendice sequimur, antiquissimo exemplari 1039 Corbeiensi, nullum de Juliani episcopatu verbum reperiri. Sic porro etiam Prosperi editiones recentiores, pro Atellanensi, Eclanensem ex melioris notae manuscriptis substituunt. Quam quidem correctionem nihil moratus Petrus Franciscus Chiffletius, primam Prosperi lectionem alia potiorem esse, ac vere Julianum Atellae, quae in urbibus Campaniae olim celebrabatur, et e cujus ruinis Aversa postmodum inter Neapolim Capuamque excitata est, sedem tenuisse voluit (Chiffletius, in Paulino illust. parte 2, cap. 29) . At controversiam decidit Marius Mercator Juliani aequalis et aemulus, ejusque gentilis, dum verbis conceptis ipsum alias episcopum Eclanensem, alias exepiscopum oppidi Eclanensis vocat (Infra, Append. parte 2) : quo cum Mercatore Petrum diaconum, Gelasium, ac Bedam, una mutata vel transposita littera conciliare, non ita magni negotii fuerit.
Isthaec autem civitas quondam clara, nunc ruinis suis sepulta, antiquis Eculanum sive Eclanum dicta est. Posita erat in Hirpinis in ulteriori principatu, a Benevento quindecim millibus distans, versus Euro-notum. Sunt qui putent eamdem postea Quintodecimum appellatam, necnon nostra hac memoria ejus rudera quaedam ac parietinas prope Mirabellam conspici. Episcopalis sedes Eclano Frequentum, italice Frigento, seu Fricento, translata fuit. Frequentum vero nonis maiis anni supra millesimum quadringentesimi sexagesimi quinti aut sexti Abellinensi episcopatui conjunctum est. Regionem hanc tradunt quondam Apuliae limitibus comprehensam fuisse, at vero Campaniae accessisse jam inde ab Adriani temporibus (Noris, Historiae Pelag. lib. 1, cap. 18) .
Parentibus demortuis (quod quonam anno contigerit, invenire nuspiam fuit), Julianus duarum sororum curam cum suscepisset, eo munere nec sibi nec illis honorifice perfunctus est. «Novimus, novimus,» ait Mercator, «quid tibi una earum, cum tu nimis severus in ejus ruinam pudoris insurgeres, objecerit, vel exprobraverit; atque tu mutus illico non ausus es ulterius censurae tuae ullas dolori ejus inferre molestias» (Infra, Append. parte 2) . Nempe fidei corruptionem continuo morum, ut solet, in Juliano secuta corruptio est.
Quo ille tempore virus Pelagianae haereseos sugere coeperit, minime compertum. Beda doctum eum a Pelagio «puerulum» adhuc, et ab ipso «quasi in caverna colubri regulum,» cum anno Christi quadringentesimo decimo quinto dialogos suos adversus Pelagianos Hieronymus edebat, nutritum esse scribit (Ibid.) . Sed haec Bedae verba si presse atque ad apices exposueris, plane falsa reperies: siquidem multo ante annum Christi quadringentesimum decimum quintum Julianus pueritiae annos excesserat; neque verisimile est, eum, nisi forte idem ipse sit qui Annianus pseudodiaconus Celedensis ab Hieronymo vocatur, tunc temporis in Palaestina, ubi Pelagius hoc anno degebat, exstitisse. At potuit mutua aliqua inter eos cognitio Romae nasci ante annum quadringentesimum octavum, aut quadringentesimum decimum, quo anno exivit ex Urbe Pelagius. Atque idem ipse Julianus forte non immerito censebitur ex illis fuisse, de quibus anno Christi quadringentesimo decimo septimo, statim ab Innocentii papae obitu, Augustinus ad Paulinum scripsit; quique dicebant citius se defecturos a Pelagio, quam originale peccatum agnituros: quanquam ex civitate Nolensi esse hos Augustino nuntiatum esset (Epist. 186, n. 29) . Dicit alio loco sanctus Doctor Julianum, si Romanae Ecclesiae praesidentem beatum Innocentium audire voluisset, jam tunc periculosam juventutem suam Pelagianis laqueis expediturum fuisse (Supra, contra Julianum, lib. 1, n. 13) . Eum, quoad memoratus pontifex vixit, catholicam sententiam retinuisse testatur Mercator: quae res eo commode potest referri, quod idem auctor eodem loco dicit, Julianum a communione Innocentii, ne damnatis quidem Pelagio et Coelestio recessisse, sed ipsi eorum damnatori usque ad ejus mortem communicasse (Infra, Append. parte 2) . Sed eum tamen superstite adhuc Innocentio haeresim amplexum esse, liquido declarat Augustinus illis ipsis verbis: «Jam tunc periculosam juventutem tuam Pelagianis laqueis exuisses» (Supra, contra Julianum, lib. 1, n. 13) . Narrant ipsius quemdam paralogismum, quo Romae cum praecipuis factionis ducibus agens, a rudioribus conabatur extorquere, ut originis culpam merum commentum esse faterentur (Infra, Append. parte 2) ; quod, Joannis Garnerii judicio, in annum quadringentesimum decimum septimum quadrare potest (Garnerius, in Mercat. dissert. 1, cap. 6, de Juliano) . Si definitiones illas, quas libro de Perfectione justitiae hominis refellit Augustinus, eidem nos, uti Garnerius censet, tribuere oporteat; dubium non erit quin jam inde ab anno quadringentesimo decimo quinto perfectus fuerit Pelagianus. Illud in confesso est, damnatis a Zosimo papa anno quadringentesimo decimo octavo Pelagianis, eumdem Julianum subscribere pontificiam sententiam noluisse, atque ob eam rem ab illo dignitate spoliatum fuisse, et ex Italia ejectum (Infra, Append. parte 2) . Huic ipsi pontifici binas super quaestionibus de gratia epistolas dedisse eum reperimus (Infra, Operis imperf. lib. 1, cap. 18) .
Hieronymus Vignierius primis temporibus haereseos Juliani assignat id quod habet Gennadius, illum per famem atque egestatem publicam pauperibus dilargitum esse suas facultates, et hacce charitatis specie quam plurimos ad suam haeresim, maxime ex genere eorum qui pietati addictiores videbantur, adjunxisse (Infra, Append. parte 2) . Qua de re id nobis unum observare licet, in postremo suo opere affirmare Augustinum, illum a miseris quos deceperat, otiosum ali (Infra, Operis imperf. lib. 2, cap. 51) ; nec posse ipsum scribendis ac dictandis libris vacare, si nolint homines ei victum subministrare sumptusque congruentes (Ibid., lib. 3, capp. 1, 44) : quod quidem eum tunc nullo proventu suo vel fructibus vixisse, satis designat; non tamen inde quisquam colligat, Augustino exploratum fuisse, illum impendisse omnia, quo penuriam alienam levaret.
Anno, ut quidem videtur, quadringentesimo decimo nono, is una cum aliis ejusdem sectae episcopis ad Rufum Thessalonicensem antistitem scripsit; necnon Romam ad amicos, ut in errore illos confirmaret, litteras 1041 misit: sub quod etiam tempus priorem Augustini librum de Nuptiis et Concupiscentia quatuor voluminibus refellere conatus est.
Cum postea solum vertere esset coactus, maria et terras cum erroris sui sociis et collegis peragravit; Orientem, id est, Asiam minorem lustravit; et tandem in Cilicia apud Theodorum Mopsuestenum quem Pelagianae haeresis aeque parentem ac Nestorianae faciunt, quiete nonnulla potitus est. Illic alios octo libros in Augustinum condidit. Sed neque dubitaverimus quin ipsi Theodoro, ut adversus originalis peccati assertores quinque suos libros emitteret, auctor fuerit. Verumtamen e Cilicia vixdum excesserat, cum ei Theodorus ille in provinciali synodo anathematis notam inussit (Infra, Append. parte 2) . Italiam anno quadringentesimo vigesimo primo quo Alypius episcopus sex Augustini libros adversus eumdem illuc detulit, jam reliquerat: quandoquidem, cum octo suos in sanctum Doctorem edidit, omnino de isthoc illius opere nihil audierat (Infra, Operis imperf. lib. 4, cap. 38) .
Ejus mentionem ex quo migravit e Cilicia in annum usque quadringentesimum vigesimum octavum nusquam reperimus. At ponitur Julianus veluti dux ac primipilus eorum episcoporum, qui ob negatum originale peccatum officio abdicati, Nestorii praesidium circiter ipsum annum quadringentesimum vigesimum octavum implorarunt. Hinc Mercator, Praefatione ad Nestorii adversus Pelagianam haeresim sermones: «Contra Pelagii,» ait, «seu Coelestii pravam et impiam definitionem quamvis recte sentiret et doceret» Nestorius; «Julianum tamen exepiscopum Eclanensem, cum participibus suis, cujus haeresis signiferum et antesignanum, olim ab apostolica sententia exauctoratum atque depositum, in amicitiam interim censuit suscipiendum, spem ei absolutionis promittens: ipsum quoque Coelestium litteris suis, quarum exempla subdidimus, consolatus est. Quod utrum malitia an vecordia fecerit, non facile nosci potest: ut contra quorum distortas sententias, praeter propriam impietatem quae illum ad damnationem usque perduxit, rectissime sentiebat et docebat, eos et amicos haberet, et spe vanae promissionis fovendos et lactandos putaret; quique cum patrono memorato in Ephesiensi concilio a ducentis septuaginta et quatuor episcopis iterum iterumque damnati sunt.» Caeterum iidem haeretici per Nestorium consequi nequaquam valuere, ut ne Constantinopoli praecepto imperatoris Theodosii, unde Julianus etiam prius Coelestio ejectus est, pellerentur. Idem Julianus non solum in utraque Nestorii ad Coelestinum epistola Pelagianis aliis episcopis de Occidente ejectis praemittitur, sed similiter post Pelagium et Coelestium primus nominatur inter insignes illos Pelagianos, quorum damnatio anno quadringentesimo trigesimo primo in Ephesina synodo lecta est et confirmata (Infra, Append. parte 2) .
Haud multo post, sub pontificatu Sixti III, et anno, si Prosperi Chronico debeatur fides, quadringentesimo trigesimo nono, Ecclesiae variis artibus imponere, atque in ejus communionem falsa specie emendationis irrepere est molitus, ut episcopalem dignitatem, qua se tamdiu exutum dolebat, reciperet. Sed Romanus pontifex, Leonis diaconi (illius haud dubie qui eidem in apostolica Sede successit) hortatu roboratus, vigilantia sua istius fraudes retexit, eis fortiter occurrit, nefariis ejus consiliis aditus omnes interclusit, rejectaque fallaci bestia universos catholicae communionis exhilaravit (Ibid.) . Affirmat Hieronymus Vignierius, sibi argumenta esse, quibus persuadeatur Julianum ex Italia rursus fugere a Sixto papa coactum, in Lerinensem insulam venisse, ubi cum per aliquot menses moraretur, a Fausto, Regiorum postea episcopo, exceptus, eidem haeresis suae virus propinavit: Quod, ait Vignierius, suo loco dicemus, si Deus vires et annos suffecerit, idque caeteris probationibus tam ex Fulgentio, quam ex aliis, pluraque id generis quae multos latent, asseremus (Vignierius, Praefat. in Opus imperfectum ). Ad haec Vignierii verba Joannes Garnerius; Intelligit autem, inquit, vir eruditus nomine Fulgentii, libros quos sanctus ille episcopus adversus Faustum scripsit, quosque apud se habuit in manuscripto codice idem Vignierius, cum viveret (Garnerius, in Mercat. dissert. 1, cap. 6, de Juliano) .
Sixto vita functo illum rediisse in Italiam, unde iterum a Leone papa pulsus fuerit, hinc licet conjicere, quod ejusdem temporis auctor in libro de Promissionibus et Praedictionibus Dei, parte quarta, capite sexto, Pelagianos et maxime Julianum a beato pontifice contritos fuisse prodat. Addit Vignierius hunc ipsum infelicem haereticum, post longas hac illac errationes, ob quas eum Fulgentius, ut dicit, alterum Cain, hoc est profugum et omni loco extorrem, appellat, ultimi demum perfugii loco viculum quemdam in Sicilia incoluisse, ubi suae sectae homines docebat litteras, factus ex episcopo ludimagister. Hanc illi occupationem, quasi omnium maxime congruentem et ejus in hasce disciplinas studio, et vanae gloriae quam ex earum cognitione captabat, ante multos annos destinaverat Augustinus (Infra, Operis imperf. lib. 2, cap. 51) .
Huc adjicit Vignierius, postquam is ibidem vivere desiisset, Pelagianos tumulo ejus hoc elogium scripsisse: Heic in pace quiescit Julianus episcopus catholicus. Quod epitaphium cum nono saeculo etiam tum legeretur, quidam Semipelagianorum dogmatum fautores illius memoriam restituere conati sunt. At demonstrarunt eruditi antistites Catholicorum nomen nunquam non usurpasse Pelagianos; ac proinde nihil prohibere hujusmodi titulum, quominus ille in haeresi sua mortuus habeatur. Obiit, ut scribit Gennadius, imperante Valentiniano III, Constantii filio, et sic ante annum Christi quadringentesimum quinquagesimum quintum (Infra, Append. parte 2) . Attamen usque ad aetatem Fulgentii (juxta Petrum Franciscum Chiffletium, anno quadringentesimo sexagesimo septimo nati, et anno quingentesimo septimo in episcopum consecrati ((Chiffletius, Not. in Fulgentii Vitam, pag. 355)) ) vitam produxisse contendit Vignierius.
Gelasio Sedem apostolicam tenente, Joannes Alexandrinus patriarcha, ut a Photio notatur (Infra, Append. 1043 parte 2) , anathema Coelestio ac Juliano pronuntiavit: idemque fecit in sua ad Fulgentium et alios ex Africa episcopos exsules epistola Petrus diaconus.
Quod ad Juliani scripta spectat, quanquam eum dicat Gennadius, priusquam impietatem Pelagii in se aperiret, clarum in doctoribus Ecclesiae fuisse (Infra, Append. parte 2) ; attamen quod per id temporis in lucem ediderit, nihil hactenus repertum est. Sed ex quo hanc haeresim palam profiteri coepit, alios scriptis suis in ejus laqueos inducere nunquam destitit. Ea de causa Zosimo papae duas epistolas anno quadringentesimo decimo octavo direxit. Deinde cum Augustinus librum de Nuptiis et Concupiscentia primum ad Valerium comitem scripsisset, idem Julianus quatuor libros, quibus illum unicum refutaret, ad Turbantium episcopum edidit. Porro, cum excerpta ex hoc Juliani opere tradita essent Valerio, hic Augustino perferenda illa curavit, quibus sanctus Doctor statim respondit edito altero ejusdem tituli, quo superior, id est, de Nuptiis et Concupiscentia libro secundo: et eodem tempore composuit quatuor suos libros ad Bonifacium, ut duas Epistolas Pelagianorum, quas idem ipse, ut videtur, Julianus continuo post emissam primam ad opus de Nuptiis et Concupiscentia responsionem scripserat, retunderet: tandemque accepta illa prima Juliani responsione quae libris quatuor constabat, eam ingenti opere, quod in sex libros partitus est, revicit. Interea vero cum secundus liber de Nuptiis et Concupiscentia incidisset in manus Juliani, hic libros octo adversus unum istum in aciem, ut sic dicamus, eduxit, quos Augustinus ultimo suo opere, de quo mox dicturi sumus, profligavit. Vignierius Fulgentii ex inedito quodam opere profert hanc in rem verba illa: Nec illi sufficiebat paternae nobilitati, Aemiliorum fasces admovisse, quos haeresi degenere turpiter maculavit. Seniorem Augustinum, ut clarior fieret, juvenili calore aggressus, sed repressus, tantam sibi conciliavit per orbem terrarum invidiam, quantam sibi apud omnes statuerat facere claritatem; et quod in occasionem gloriolae arripuerat, subsannante Domino versum est in opprobrium (Vignierius, Praefat. in Opus imperfectum ).
Praeterea libris istius haeretici annumerat Beda Commentarium quoddam in Cantica, cui tractatus praemittebatur, ideo inscriptus de Amore, quia amoris sacri ac profani in eo discrimen aperire destinaverat. Sed eum, dum illud argumenti tractare se velle simulabat, firmandae suae haeresi laborasse asseverat Beda: qui et varios locos tum ex hoc tractatu, tum ex reliquo Commentario refert et refellit; simulque monet, haec nonnisi magna adhibita cautione legenda esse, aut potius omnino non legenda. Meminit praeterea cujusdam Commentationis, qua ille de Bono constantiae disputabat (Infra, Append. parte 2) . Nam epistolam ad Demetriadem, quam eidem ille adjudicat, ipsius esse Pelagii in confesso est.
Julianum quoque tradit Marius Mercator (In subnot. cap. 6) , pluribus id libris defendisse, quod Pelagius dogmatizabat, hominem, si vellet, sine peccato esse posse. Qua tamen de re Julianus in suis libris, qui quidem exstent, rarius loquitur. Et hinc auguratur Joannes Garnerius alios illum forsitan edidisse: quo etiam argumento adducitur ut definitiones illas, quas in libro de Perfectione justitiae hominis confutat Augustinus, eidem adscribendas putet. Verumtamen Pelagianum hocce placitum eo solo nititur fundamento, quod ille haereticus naturam etiamnum aeque validam atque sanam esse in omnibus hominibus, atque in Adam fuit, contendebat: in quo propugnando perpetuus est Julianus.
Huic insuper Garnerius (In Mercat. dissert. 5, et in append. ad dissert. 6, cap. 4) tribuit latinam, quam Jacobus Sirmondus ex antiquis codicibus eruit, interpretationem libelli fidei, a Rufino Palestinae provinciae presbytero graece scripti. Alium itidem fidei libellum (Infra, Append. parte 2) latine compositum, et ad apostolicam Sedem directum nomine episcoporum aliquot heterodoxorum, qui Pelagii ac Coelestii damnationem subscribere detrectantes provocant ad plenariam synodum, eidem auctori Juliano, haud levibus impulsus rationibus, assignat. Ejus denique stilum non minus referunt homiliae Joannis Chrysostomi quaedam e graeco in latinum interprete Anniano translatae. Enimvero non solum pronum fuit amanuensibus in auctoris nomine labi, ut corrupta per eos syllaba prima prodiret ex Juliano Annianus: sed etiam Juliani ingenium in praemissis ad easdem homilias epistolis nuncupatoriis, sententias et proprias ipsius dictiones inesse observamus (Infra, Append. parte 2, de Anniano pseudodiacono Celedensi) . Ad haec, sicut Hieronymus de pseudodiacono Celedensi Anniano dicebat, Copiosissime pascitur, ut alienae blasphemiae verba frivola subministret (Ibid.) : sic Augustinus in subsequenti opere aliquoties objectat Juliano, pasci ipsum a deceptis miseris, ut libris pro Pelagiana haeresi scribendis vacet (Infra, Operis imperf. lib. 2, cap. 51, et lib. 3, capp. 1, 44) .