Patrologiae Cursus Completus.
Elenchus Operum Quae In Hoc Decimo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Decimo Tomo Continentur.
Admonitio In Librum De Dono Perseverantiae.
Admonitio In Librum De Dono Perseverantiae.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Dono Perseverantiae Liber Ad Prosperum Et Hilarium Secundus .
Fulgentius in fine libri de Incarnatione et Gratia D. N. J.
Admonitio In Opus Imperfectum Contra Secundam Juliani Responsionem.
Admonitio In Opus Imperfectum Contra Secundam Juliani Responsionem.
Ex Epistola CCXXIV Ad Quodvultdeum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundam Juliani Responsionem Imperfectum Opus , Sex Libros Complectens.
I. Julianus. Magnis licet impeditus angoribus
XI. Jul. Quibus gestis inter voluminis primas partes, progressus est ad distinctionem
XXXIV. Jul. Ne ergo in infinita volumina extendatur oratio, hic, hic harum de quibus agimus
XXXVIII. Jul. Differentiam vero ejus non absurde intelligere possumus, variam
XCIX. Jul. Nunc autem omnibus perfidus, dicis factam in natura carnis, peccati necessitatem.
CIV. Jul. Verumtamen, ad destructionem totam dogmatis tui proficit, ut etiam
CXV. Jul. Ac ne nesciremus de quo tempore loquereris
IX. Jul. Haec ergo Manichaeorum scorta dogmatum impurissimorum lenocinantur auribus .
LX. Jul. Ac per hoc nihil sibi vel de jucunditate ejus, vel de verecundia potest diabolus vindicare.
LXVIII. Jul. Mors autem judicialis transiit in eo quo omnes,
LXXXVI. Jul. Proba igitur, hoc quod intellexit Apostolus vestris cohaerere dogmatibus.
CXXXI. Jul. Ille dixit, Gratia ex multis delictis in justificationem: ille peccati efficientiae
CXXXII. Jul. Apostolus ergo ubi praetulit gratiam peccato, nostrum dogma communit.
CXLIII. Jul. Verum quia hic fui longior, pergamus ad reliqua.
CLXIV. Jul. Qui ergo dicit multa delicta, nihil de uno Manichaeorum, id est, traducis suspicatur.
CLXVIII. Jul. Restituet ergo totum fideliter, quod fidelibus repromisit.
CLXXII. Jul. Et post reconciliationem, quam cum Deo habere promeruimus, per operam videlicet
CLXXXIV. Jul. Nec dixisset, In eo transiit mors, in quo omnes peccaverunt
CLXXXIX. Jul. Ita etiam in parte contraria Adam dicitur forma peccati, non prima, sed maxima.
CXCV. Jul. Secutus est, Et ita in omnes homines mors pertransiit.
CC. Jul. Peccatum autem, inquit, non imputatur, cum lex non est
CCVII. Jul. Assere ergo hoc peccato Manichaeorum, id est, traducis convenire.
LXVIII. Jul. Quia Deo judici iniquitatis crimen affigit.
LXXV. Jul. Et pro auctoritatibus sacris, Dei criminationibus intumescit .
LXXVI. Jul. In cujus praeceptis immoderationem tyrannicam:
LXXVII. Jul. In judiciis iniquitatem barbaram:
LXXVIII. Jul. In juramentis falsitatem punicam inesse confirmat.
XCVII. Jul. Eumque esse figulum irae et perditionis vasa fingentem.
CIV. Jul. Deum quoque talium hominum assere conditorem, quales manibus ejus justitiaeque conveniunt.
CXXVIII. Jul. Creat igitur malum Deus.
CXXIX. Jul. Et puniuntur innocentes, propter quod facit Deus.
CXXX. Jul. Et a diabolo possidentur, quia hoc facit Deus.
CXXXI. Jul. Et imputat hominibus crimen manuum suarum Deus.
CXXXIII. Jul. Et fructum ab homine bonitatis reposcit, cui malum ingenuit Deus.
CXXXIV. Jul. Et postea tota lege mentitur, quia justus sit Dominus .
CXXXV. Jul. Et qui tot crimina capit, adhuc vocatur Deus?
CXXXVII. Jul. Sed videamus et reliqua.
CLXXXIII. Jul. Jam vero illud tuum, quod priore opere ventilavi ( Opere scripto ad Turbantium
CXCI. Jul. Sed intelligi non potest aliud mala natura, quam id quod malum est habere congenitum.
CC. Jul. Sed adeo mala non est, ut nisi Manichaeus eam accusare non possit.
CCI. Jul. Ego, inquit, tamen non sum Manichaeus, qui eam absolvo verbis, et condemno judiciis.
CCXIII. Jul. Nec alia apud vos argumenta esse pro traduce, quam quae Manichaeus tribuisset, ostendi.
XI. Jul. Et quod laudas catholica, pavoris tui esse , non fidei.
XII. Jul. Quod ergo laudata vituperas, non esse judicii, sed furoris.
XLIX. Jul. Tam gravi, ut res indicat, in fidem Catholicorum adulatione , non solum nihil necessaria,
XCII. Jul. Quidquid enim naturale est, voluntarium non esse manifestum est.
C. Jul. Est ergo jam sine voluntate peccatum, cum invenitur in his quibus malam eripis voluntatem .
CII. Jul. Id est, peccatum per hoc esse sine voluntate, per quod non potest esse sine voluntate.
CX. Jul. Numquid legi Dei aut operi Dei scripta disputatorum praejudicant?
XXXI. Jul. Verum vehementem objectionem putasti, ut diceres unde in ipso primo
L. Jul. Malum autem quod agit, a possibili agit.
Appendix Tomi Decimi Operum S. Augustini Hipponensis Episcopi In Tres Partes Divisa. Prima parte continentur subdititia opuscula, scilicet: Hypomnesti
Admonitio In Hypomnesticon.
Hypomnesticon Contra Pelagianos Et Coelestianos, Vulgo Libri Hypognosticon.
Hypomnesticon Contra Pelagianos Et Coelestianos, Vulgo Libri Hypognosticon.
Liber Primus. In quo Pelagianorum primum dogma convellitur.
Liber Secundus. Refellitur secundum dogma Pelagianorum.
Liber Tertius. Adversus tertium dogma Pelagianorum.
Liber Quartus. Contra quartum dogma Pelagianorum.
Liber Quintus. Adversus quintum dogma Pelagianorum.
Liber Sextus. In quo de praedestinatione contra Pelagianos disputatur.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Praedestinatione Et Gratia, Suspecti Auctoris Liber.
De Praedestinatione Et Gratia, Suspecti Auctoris Liber.
De Praedestinatione Dei, Libellus Ignoti Auctoris.
De Praedestinatione Dei, Libellus Ignoti Auctoris.
De Libro Cujus Inscriptio Erat, S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi, Ad Articulos Sibi Falso Impositos Responsiones.
Appendicis Pars Secunda, Continens Varia Scripta Et Monumenta Ad Pelagianorum Historiam Pertinentia Quorum comparatione polemicae in eosdem haeretico
Gennadius, In Libro Scriptorum Ecclesiasticorum.
Ex Libro De Haeresibus Vulgato Per Sirmondum Sub Titulo Praedestinati.
Timotheus Presbyter Constantinopolitanus, In Opusculo De Receptione Haereticorum .
Photius, In Biblioth. Cod. 54.
Prosper, In Libro De Ingratis.
Ex Eodem Prospero, Epitaphium Haeresis Pelagianae Et Nestorianae.
Commonitorium Aliud Mercatoris Contra Pelagianos.
De Pelagiana Haeresi Ejusque Auctore Ac Defensoribus.
Pelagii Haeresis In Augustini Notitiam Venit.
De Synodo Carthaginensi Contra Coelestium Circa Initium An. 412 Habita .
Pelagiana Dogmata Cum Eorum Refutatione.
De Palaestina Synodo Apud Diospolim In Causa Pelagii Celebrata Mense Decembri, Anno Christi 415 .
Scriptio Contra Pelagii Errores, Ex Augustini Epistola 186, Nn. 31-33, Ad Paulinum, Decerpta.
De Eadem, Ut Creditur, Vexatione Catholicorum A Pelagianis.
Ejusdem Epistola Rescripta Silvano Seni, Valentino, Et Caeteris Episcopis Synodi Milevitanae .
Ejusdem Epistola Rescripta Quinque Episcopis, Aurelio, Alypio, Augustino, Evodio Et Possidio .
De Pelagianis Ab Apostolica Sede Damnatis.
De Pelagii Litteris Cum Libello Fidei Ad Innocentium Papam Ab Ipso Missis, Sed Zosimo Redditis.
Libellus Fidei Pelagii, Ad Innocentium Ab Ipso Missus, Zosimo Redditus .
De Coelestii Libello, Quem Romae Zosimo Dedit,
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Coelestii.
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Pelagii.
De Errore Palaestinorum Episcoporum Et Ipsius Zosimi Papae In Judicio Pelagii Sive Coelestii.
Paulini Diaconi Libellus Zosimo Papae Oblatus Contra Coelestium .
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Coelestii.
Sacrum Rescriptum Contra Pelagium Et Coelestium.
Exemplar Edicti Junii Quarti Palladii.
Concilium Africae Universale Carthagine Habitum Anno 418 Contra Haeresim Pelagii Et Coelestii.
De Eodem Carthaginensi Concilio.
De Zosimi Sententia Atque Tractoria Contra Pelagium Et Coelestium .
Epistola Imperialis Ad Aurelium Carthaginensem Episcopum .
Libellus Fidei S. J. C. Scriptus, Ut Videtur, A Juliano, Et Ad Apostolicam Sedem Missus
De Juliano Episcopo Eclanensi, Pelagianae Haeresis Defensore.
Mercator, In Commonitorio Subnotationum In Scripta Juliani .
Juliani Sententiae, Expressae Ex Ejus Opusculis, Cum Illarum Refutatione.
De Anniano Pseudodiacono Celedensi.
Edictum Propositum A Volusiano Praefecto Urbi.
Volusianus praefectus Urbi edixit:
De Haeresi Apud Beligarum Urbem Ex Pelagiano Errore Derivata.
De Pelagianis Italia Ejectis, Et De Britanniis Eorum Errore Liberatis, Etc., Cura Coelestini Papae.
De Pelagianis Expostulantibus De Sua Ex Occidentali Ecclesia Ejectione.
De Synodi Ephesinae Sententia In Pelagianos.
In Eosdem Haereticos Pelagianos.
Epistola Ejusdem, Ad Septimium Episcopum Altinum .
Leo episcopus, Septimio episcopo, salutem.
Epistola Ejusdem Altera, Ad Eumdem Honorium .
Gelasius episcopus, universis episcopis per Picenum, in Domino salutem.
Scytharum Monachorum De Gratia Dei Professio Contra Pelagianos.
De Libris Fausti Episcopi Reiensis In Gallia.
Epistola Hormisdae Papae Ad Possessorem.
Ex Joannis Maxentii Contra Superiorem Epistolam Scriptione.
Concilium Arausicanum II. De Gratia Et Libero Arbitrio .
Cyprianus In Caesarii Vita, Lib. 1, N. 35.
Appendicis Pars Tertia. Prosperi Aquitani Pro Augustino Contra Iniquos Doctrinae Illius De Gratia Et Praedestinatione Reprehensores Opuscula Apologeti
Prosperi Aquitani Ad Rufinum Epistola De Gratia Et Libero Arbitrio .
Prosperi Aquitani Ad Rufinum Epistola De Gratia Et Libero Arbitrio .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Liber Contra Collatorem .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Liber Contra Collatorem .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Capitula Calumniantium Gallorum. Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Capitula Calumniantium Gallorum. Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustini Doctrina Responsiones Ad Capitula Objectionum Vincentianarum. . Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Excerpta Quae De Genuensi Civitate Sunt Missa. Liber unus.
Prosperi Aquitani In Augustini Obtrectatorem Epigramma.
Prosperi Aquitani In Augustini Obtrectatorem Epigramma.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Prosperi Aquitani Sententiae Ex Augustino Delibatae. Liber unus.
Prosperi Aquitani Sententiae Ex Augustino Delibatae. Liber unus.
XI. De bonorum et malorum finibus.
XII. De tranquillitate ultionis Dei.
XIV. De requie adhuc in carne viventis.
XVII. De supernae patriae civibus.
XVIII. De carnis cupiditate vincenda.
XX. De praemio christianae religionis.
XXI. De occultis non judicandis.
XXIII. De passionibus sanctorum.
XXVI. De scrutandis mandatis Dei.
XXXII. De odiis mundi in Christianos.
XXXIII. De patientia fidelium.
XXXV. De toleranda varietate mundana.
XXXVI. De aedificatione domus Dei.
XLII. De impunitate peccantium.
XLVI. De fidelium culpis, et infidelium bonis.
XLVII. De malae voluntatis effectu.
LI. De puritate quam non perdit invitus.
LII. De fortitudine tolerantiae.
LVIII. De principali rerum omnium causa.
LIX. De superbia diaboli, et Christi humilitate.
LX. De spiritualibus augmentis.
LXI. De ineffabili excellentia deitatis.
LXIV. De incarnatione Verbi Dei.
LXV. Quo odio odiendi sunt mali.
LXVI. De labore fingentium mendacia.
LXIX. De sacramentorum perceptione.
LXXI. De acceleranda conversione.
LXXIII. De admiratione creaturarum.
LXXVI. De ratione psallentium.
LXXVIII. De recta sollicitudine.
LXXXVIII. De bono humilitatis.
CIII. De laboribus praesentis vitae.
CIV. Quod imago Dei homo sit nunc obnoxia vanitati.
CVI. Quod tota infidelium vita peccatum sit.
CVII. De fundamento spirituali.
CVIII. Quod recordatio vel oblivio non cadant in Deum.
CIX. Qui Dei miracula videant.
CX. De misericordia et veritate jungendis.
CXI. De tentatione et imitatione Christi.
CXII. De cupiditate et charitate.
CXV. Bonum cum gaudio est faciendum.
CXVI. Quod non homines, sed hominum sit fugienda perversitas.
CXVII. Quod sint vitanda peccata non timore poenae, sed amore justitiae.
CXVIII. De Pharisaeo et Publicano.
CXIX. Quod iniqui malitia prosit bonis.
CXXIII. Qualiter accedatur ad Deum, vel recedatur a Deo.
CXXVIII. De fide et intellectu.
CXXX. De perfectione desideriorum.
CXXXI. De duobus donis gratiae.
CXXXIII. De iniquitatis laesione.
CXXXV. De fugientibus diabolum.
CXXXVI. De pravis cupiditatibus.
CXXXVIII. De male conscio animo.
CXXXIX. Quod prior sit natura, quam vitium.
CXLI. De conditione creaturae.
CXLVI. Quod Deus tantum est creator.
CXLVII. De prima conditione mortis.
CXLIX. De martyribus non baptizatis.
CL. Quod omne peccatum sit mendacium.
CLI. De diversa voluntate affectionum.
CLII. De arbitrii libertate vera.
CLIII. Quod cor ad Deum sit habendum.
CLVIII. De persequentibus Ecclesiam.
CLXII. De praecepto charitatis.
CLXIII. De concordia et obedientia.
CLXIV. De conditione servitutis.
CLXX. De prima et secunda morte.
CLXXVII. Quod justitia iniquis odiosa sit.
CLXXVIII. De aegritudine animi.
CLXXXIV. De non desperandis peccatoribus.
CLXXXV. Qualiter pax a Deo quaeratur.
CLXXXVI. Ne juste flagellatus doleat.
CLXXXVII. Ut peccator sibi displiceat.
CLXXXVIII. De quaerendis praesidiis.
CXCIII. De ruminante verbum Dei.
CXCVI. De bonis Ecclesiae filiis.
CXCVIII. De haereditate Christi.
CCI. De bonis occultis sanctorum.
CCIII. De vigore fidei christianae.
CCV. De bonis quae nemo amittit invitus.
CCVIII. De peccatis praeteritis.
CCX. De impunitate peccatorum.
CCXII. De remediis tribulationum.
CCXIV. De prophetiis implendis.
CCXVIII. De meditatione fidelium.
CCXIX. De simulata innocentia.
CCXXVI. De temporalibus deliciis.
CCXXVIII. Nullam mali esse naturam.
CCXXIX. De iniquitate diaboli.
CCXXX. De profunditate iniquitatis.
CCXXXIV. De perseverantia in bono.
CCXXXIX. Quomodo erudiantur boni.
CCXLII. Qualiter regantur corpora.
CCXLIII. De poena et justitia.
CCLII. De petitionibus contrariis Deo.
CCLVII. De mandato Dei et timore.
CCLIX. De gloria non habenda nisi in Deo.
CCLXV. De eloquentia insipientis.
CCLXVIII. De incommutabili bono.
CCLXIX. De mendacio et fallacia.
CCLXX. De dilectione aeternorum bonorum.
CCLXXI. De fame et inedia spirituali.
CCLXXII. De laboribus peccatorum.
CCLXXV. De passionibus fidelium.
CCLXXVI. De originali peccato.
CCLXXVII. De providentia Dei semper operantis.
CCLXXXI. Omnia Dei arbitrio regi.
CCLXXXIII. De miraculis naturalibus.
CCLXXXIV. De incommutabili ratione operum Dei.
CCLXXXV. De merito voluntatis.
CCLXXXVII. De bono humanae naturae.
CCLXXXVIII. De potestate nocendi.
CCLXXXIX. Quale bonum sit Deus.
CCXC. Quod nulla creatura mala sit in natura.
CCXCI. De magnis operibus Domini.
CCXCIII. De plenitudine divinitatis in Christo.
CCXCIV. De vitiis expugnandis.
CCXCV. De fortitudine christiana et Gentilium.
CCXCVI. Vitium nisi in aliquo bono esse non potest.
CCXCVII. Nullis meritis gratiam praeveniri.
CCXCVIII. De circumcisione et Baptismo.
CCXCIX. De Adam primo et secundo.
CCCII. De naturae humanae qualitate.
CCCV. De opere in quacumque natura.
CCCVIII. Neminem, nisi Deo miserante, salvari.
CCCIX. Nihil excusationis competere peccatori.
CCCX. De his qui Spiritu Dei aguntur.
CCCXII. Nihil hominem posse sine Deo.
CCCXIV. De mortalitate Christi secundum carnem.
CCCXVI. De misericordia et judicio.
CCCXVIII. De contemnenda mundi gloria.
CCCXIX. De temporalibus bonis relinquendis.
CCCXXIII. De his quae hominum propria sunt.
CCCXXIV. De inseparabili opere Patris et Filii.
CCCXXV. Cui prosit Baptismi sacramentum.
CCCXXVIII. Quomodo Christus reliquerit Patrem et matrem.
CCCXXIX. De comparatione primi Adam et secundi.
CCCXXX. De incarnatione Verbi.
CCCXXXI. De duabus nativitatibus hominum.
CCCXXXII. De diversitate bonorum.
CCCXXXVIII. De voluntate Dei et hominis.
CCCXXXIX. De doctrina Patris per Verbum.
CCCXLI. Qui edunt corpus Christi.
CCCXLII. De malorum felicitate.
CCCXLIII. De mutatione cordis.
CCCXLVI. De incarnatione Verbi.
CCCXLIX. De Deo et homine Jesu Christo.
CCCL. De unitate divinae Trinitatis.
CCCLI. De doctrina Patris ad Filium.
CCCLIII. De bono odore Christi.
CCCLIV. De facultate credendi.
CCCLVI. De bipartita mundi significatione.
CCCLVII. De vitanda scientiae gloria.
CCCLVIII. De laude qua se praedicat Deus.
CCCLIX. De remittendis peccatis.
CCCLX. De aeternitate sanctorum.
CCCLXI. De confitendo homine Jesu Christo.
CCCLXIV. De petitione contraria.
CCCLXVII. De humanae justitiae modo.
CCCLXIX. De intemporalitate deitatis.
CCCLXX. De dilectione qua diligimus Deum.
CCCLXXIII. De unitate Trinitatis.
CCCLXXIV. Quid dedit Pater Filio.
CCCLXXV. De custodia Dei, qua suos servat.
CCCLXXVI. De gratia Dei, qua omne hominis meritum praevenitur.
CCCLXXVII. De amore, quo Deum amare debemus.
CCCLXXVIII. De indiviso Patris et Filii opere.
CCCLXXIX. De subjectione Filii.
CCCLXXX. Nihil in quibuscumque creaturis a Creatore inordinatum relinqui.
CCCLXXXI. Quod praescientia Dei neminem peccare compellat.
CCCLXXXII. De cognoscendis creaturis quae non videntur.
CCCLXXXIII. Quo remedio vulnera humana curentur.
CCCLXXXIV. Nullum naturae vitium ab auctore esse.
CCCLXXXVI. De varietate remediorum.
CCCLXXXVII. De prima hominis praevaricatione.
CCCLXXXVIII. De magistra omnium artium veritate.
CCCLXXXIX. Quo incitetur cor ad discendum.
Index Rerum Quae In Hoc Decimo Volumine Continentur.
De Subsequente Opere.
Jam ante notavimus, emissis a Juliano pro responsione ad primum librum de Nuptiis et Concupiscentia quatuor libris, quaedam ex horum primo excerpta sanctum Doctorem secundo suo de Nuptiis et Concupiscentia refutasse, ac postea simul quatuor eosdem libros dissipasse pleniori opere sex librorum contra Julianum. Alypius secundum illum de Nuptiis et Concupiscentia librum, circiter annum Christi quadringentesimum vigesimum primum, secum in Italiam detulit (Ibid. lib. 1, cap. 7) . Hunc secundum librum statim adortus est Julianus altera responsione, cum sex libros, quibus prima sua responsio dissipata fuerat ab Augustino, nondum vidisset, neque quidquam de iis vel auditione accepisset: quandoquidem utrum a sancto Doctore prima ista responsio lecta esset, adhuc ignorabat (Ibid. lib. 4, cap. 38) . Neque vero mirum esse debet, hoc ita habere; namque erat Julianus in Cilicia, quo tempore alteram suam responsionem in Augustinum molitus est. 1045 Quanquam Mercator id sibi videtur persuasisse, in hac responsione dissimulanter agere Julianum, ut memoratos sex Augustini libros ignorare se fingat (Infra, Append. parte 2) .
Hac ergo posteriori responsione Julianus octo libros uni Augustini libro, quem nec totum insectabatur (Infra, Operis imperf. lib. 2, cap. 127, et lib. 3 cap. 143) , opposuit, vagabunda loquacitate non copiosus, sed odiosus eis qui rebus inhaerentes superflua verba contemnunt (Ibid., lib. 3, cap. 20) . Sex primos ex istis octo libris in Augustiniana refutatione reperies: in quibus Catholicos vix unquam aliter nominat, quam Traducianos ac Manichaeos; maxime vero sanctum Antistitem his ubique vexat conviciis, quem illic quoque tractatorem Poenum (Ibid., lib. 1, cap. 7) , hominem omnium amentissimum (Ibid., lib. 2, cap. 28) et bardissimum (Ibid., lib. 3, cap. 145) vocitat; sicut et Alypium vernulam peccatorum ejus (Ibid., lib. 1, cap. 7) . Sed haereticorum contumeliae fidei defensoribus laudi vertuntur. Dicavit hanc alteram responsionem suam Floro cuidam, inter Pelagianae factionis episcopos celebri, et cujus etiam narratur insignis impostura, ob quam sub Leonis pontificatu ex Italia pulsus fuit (Prosper, de Promiss. et Praed. parte 4, cap. 6) .
Quanquam videatur haec secunda Juliani responsio anno, ut ante dicebamus, quadringentesimo vigesimo primo, vel non multo post composita; nondum tamen in manus venerat Augustini, neque cum librum de Correptione et Gratia scripsit (Confer. lib. de Correptione et Gratia, cap. 11, cum lib. 4 Operis imperf. cap. 84) , neque cum Retractationum secundum absolvit, quo nimirum in libro, capite sexagesimo septimo, testatur haud scire an in posterum aliam ullam commentationem esset aggressurus: quin etiam tertium jam Retractationum librum moliebatur, cum illam necdum viderat. Verum Alypius sub id temporis tertio Romam profectus, eam sua diligentia transcriptam ei deferendam curavit (Epist. 224) . Primum quidem nonnisi quinque priores libros, ne opportunitatem amitteret, ad illum misit; pollicens alios tres, ubi primum exscripti forent, secuturos; rogansque interim ne refutationem aggredi procrastinaretur. Tunc vero temporis Augustinus revocandis ad examen epistolis ac sermonibus suis operam dabat, eamque censuram ducebat gravioris necessitatis, quam ut omittenda videretur. Ad haec, ineptiae tam absurdae in hac nova Juliani responsione occurrebant, ut pigeret puderetque sanctum Doctorem ad eas respondere. Verumtamen ne imperitioribus, a quibus forte lecta esset Juliani responsio, non autem illius deprehensa infirmitas, deesse videretur, confutationem hanc suscipere coactus fuit. Porro eum in modum Juliano respondet, ut primo haeretici illius verba exhibeat, tum ad ea responsionem suam, servato eodem numero seu distinctione librorum: ita singuli sex hujus operis libri singulos sex libros Juliani, ex octo videlicet ad Florum scriptis primos, cum Augustini ad loca singula responsis ob oculos ponunt.
Huic operi ad extremum usque vitae spiritum incubuit Augustinus, cui etiam a Vandalis intra Hipponis moenia circumseptus institisse dicitur a Prospero, in Chronico, ad annum quadringentesimum trigesimum. Augustinus, ait, episcopus per omnia excellentissimus moritur quinto kalendas septembris, libris Juliani inter impetus obsidentium Vandalorum in ipso dierum suorum fine respondens, et gloriose in defensione christianae gratiae perseverans. Sed idem opus morte occupatus imperfectum relinquere coactus est, quemadmodum Indicis sui capite quarto tradit Possidius in haec verba: Contra secundam Juliani responsionem imperfectum Opus. Vignierius tamen perfectum id nuncupat, seque teste asserit vocem imperfectum in variis Possidii manuscriptis non inveniri. Hanc autem nos in omnibus, quotquot inspeximus, exemplaribus reperimus. Addit ille, ut opinionem suam tueatur, sexto libro post Juliani verba clausulam apponi, Explicit liber Juliani. Atqui eamdem libro primo appositam a librariis, ibique in Marianensi manuscripto codice nobis visam, suo loco admonemus. Quam huc praeterea conjecturam suam injicit Vignierius, Augustinum fortasse libro suo sexto septimum etiam et octavum Juliani compendio retulisse, superfluum est in ea immorari; cum sextus iste liber nec sit caeteris longior, nec aliquid prae se ferat, quod operis absoluti argumentum esse valeat. Itaque ubi dicit Mercator, Augustinum octo posteriores Juliani libros singulis responsionibus suis ad singula capitula subjectis evertisse (Infra, Append. parte 2) ; haud aliud indicat, quam illius postremum opus libros octo continens ea ratione esse ab Augustino eversum, ut singulae responsiones singulis capitulis librorum qui refutantur, subjectae sint. Quo nimirum loco ad ipsa praefationis Augustinianae verba Mercator alludit. Utut est, cum antea duo tantum priores libri haberentur, a Claudio Menardo, Andium propraetore, ex Gallicano codice manuscripto publicati, non injuria contendit Vignierius, postquam reliquos ipse quatuor libros ex Claraevallensi exemplari supplevit, esse jam perfectum hoc opus, quia revera ultra eos sex libros in hoc opere non perrexit Augustinus.
Agatho pontifex Romanus ex libro hujus operis quinto varios in epistola ad Imperatores adducit locos, qui apud sextam synodum, act. 10, ad latinum ejusdem operis codicem in Constantinopolitana bibliotheca tunc asservatum exacti atque examinati sunt (Vide Noris, append. ad Historiam Pelag. pag. 174) . Citatur idem opus a Maximo Aquileiensi in Lateranensi synodo, anno sexcentesimo quadragesimo nono celebrata. Ex iisdem libris testimonia protulerat Prosper in libro Sententiarum, et Beda super Paulum, non modo ille vulgatus, quem Florum esse constat; sed verus etiam et hactenus ineditus, quem in membranis habemus. Lupus quoque Ferrariensis et Servatus Lupus eos libros laudant in suis opusculis.
Librorum autem argumenta haec sunt. In primo, refellitur Juliani liber ad Florum primus. Calumniae quas ille ibi Augustino fideique catholicae peccatum originale confitenti, ex triplici praesertim capite instruebat, 1047 revincuntur. Propugnantur tentata ab eodem loca ex primis partibus libri secundi de Nuptiis et Concupiscentia et ex libro primo contra Duas Epistolas Pelagianorum. Scripturarum etiam pro gratia quaedam, quas secundum Pelagianum dogma exponebat, auctoritates vindicantur.
In secundo, excutitur liber Juliani secundus, de his agens verbis Apostoli ad Romanos, capite quinto, Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, etc., ostenditurque Julianum, repudiato catholico sensu (secundum quem Augustinus, libro secundo de Nuptiis et Concupiscentia, capite vigesimo septimo, ea verba de Adae peccato generatione in omnes ipsius posteros transmisso exposuit), frustra laborare ut secundum Pelagianam haeresim de exemplo peccati, non in omnes posteros, sed in peccantes tantummodo imitatione transeuntis intelligantnr.
In tertio, monstratur Julianum Scripturarum testimoniis, Deuteronomii scilicet capite vigesimo quarto, et libri Regum quarti capite decimo quarto, et Ezechielis capite decimo octavo, perverse abuti, ut suadere conetur, peccata parentum filiis non a Deo ulla imputari. Ipsum deinde incassum contendere, ut ab eo sese explicet loco Epistolae ad Hebraeos, capite undecimo, per quem evertenda foret responsio, qua in superiore suo libro tantopere inculcavit, ideo ab Apostolo, ad Romanos, capite quinto, dictum esse, unum, per quem transivit peccatum, ne generatio sineretur intelligi. Postea reversum ad dicta libri secundi de Nuptiis et Concupiscentia, inique agere cum Augustino eumdem Julianum, qui ab illo et hominis liberum arbitrium, et Deum nascentium conditorem negari, denuo queritatur: quique insuper cum illius dictis haereticam quamdam Manichaei epistolam comparans, non alia quam quae apud Manichaeum leguntur, argumentorum vice objectari a sancto Doctore, ab eoque perinde atque a Manichaeo naturam humanam malam pronuntiari calumniatur.
In quarto, pergit Augustinus refellere adversarium suo quarto libro disputantem in ea dicta libri secundi de Nuptiis et Concupiscentia, quae a capite quarto ad undecimum comprehenduntur. Concupiscentiam carnis malam esse, neque homini fuisse a Deo conditore inditam, propugnat doceri eo ipso loco, quem in hanc rem adhibuit ex Joannis Epistola prima, capite secundo, Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est . . . . quae non est ex Patre, etc. Atque illam quidem ad naturam pecoris, sed ad ipsius tamen poenam hominis pertinere. Pudorem membrorum nonnisi post peccatum accidisse ob libidinis rebelles motus. Porro ne in Christo ulla prorsus fuisse putetur carnis concupiscentia, hic vehementer certat contra Julianum. Parvulos originali culpae nasci obnoxios, non per propriae voluntatis arbitrium, sed per contagium peccati a primo parente voluntate commissi. Locum vero a se ex Sapientiae libro, capite duodecimo, prolatum, scilicet, Non ignorans quoniam nequam est natio illorum, etc., ad id etiam valere, ut nostrae originis vitium demonstretur.
In quinto, confirmat Augustinus et ab adversarii calumniis vindicat ea quae in libro secundo de Nuptiis et Concupiscentia, capite duodecimo et aliquot sequentibus scripsit, in primis videlicet, quod eam commotionem pudendam membrorum non haberet natura sana, quam habet natura vitiata; ac per hoc quod is qui inde nascitur, indigeat renasci. Deinde quod ibi capitibus 14, 20 et 26 conquestus est, Julianum apostolicis duobus testimoniis, I Cor. XV et Rom. I, sententiaque evangelica Matth. VII, 17, seu XII, 33, perperam abusum esse. Quod capite vigesimo octavo asseruit, malum seu voluntatem malam ideo ex opere Dei bono oriri potuisse, quia ipsum quanquam bonum, de nihilo factum est, non de Deo. Ac postremo quod capite decimo septimo docuit, sic Deum creare malos, quomodo pascit et nutrit malos.
In sexto, ostendit Julianum libro suo sexto frustra pugnare contra id quod in secundo de Nuptiis et Concupiscentia, capite trigesimo quarto, assertum est, Adae scilicet peccato naturam humanam fuisse in deterius commutatam, ita ut facta sit non solum peccatrix, sed etiam gignens deinceps peccatores. Liberi arbitrii vires, quibus integris poterat homo, et recte agere cum vellet, et non peccare si nollet, peccando eum perdidisse docet. Illam autem improbat definitionem libertatis, quae passim objectari ab adversario solet, puta, «Possibilitas peccandi et non peccandi,» etc. Dolores parientium, spinas, labores, sudores, caeterasque mortalium aerumnas probat poenas esse peccati: sed ipsam in primis mortem poenalem esse homini, qui sic divinitus institutus fuerat, ut nisi peccaret non moreretur. Extrema parte libri, expositionem in illud Apostoli I Cor. XV, Sicut in Adam omnes moriuntur, et in sequentia ejusdem capitis dicta, a Juliano prolatam expendit et refellit. Tandem per totum ferme librum dogma catholicum de originali vitio, quod Julianus ad Manichaeam haeresim trahere ubique enititur, non modo abesse longe ab illa haeresi, sed etiam haeresim illam demonstrat nunquam a Pelagianis posse nisi catholici ipsius dogmatis auxilio et professione superari.