Tractatus Psalmi.
1.
Psalmi praesentis et XIII
discrimen.—Vers. 1. Praesens psalmus tertio decimo psalmo pene conveniens est: sed habet in hac ipsa verborum similitudine non
0325B exiguum intelligentiae discrimen. Primum virtute inscriptionis ipsius. Nam tertius decimus ita inscribitur:
In finem
0325D
Filio David.
0325D In Vaticano codice
filio David; mendose. Apud LXX, tamen psalmus non XIII, non τοῦ sed τῷ Δαβὶδ inscribitur.
illius David, quo titulo id significatur, psalmum illum a David prophetatum fuisse: 95 hic vero:
In finem pro
0325D Editi cum Regio ms.
Abimelech. Vaticanus codex
Amalech, quod et legitur bis apud Hieronymum in expositione tituli, quamvis ipse psalmus
Mahalath apud eumdem inscribatur; quomodo legitur et in edit. Ruffini, cum in ms. exstet,
Melech. Reponimus
Maeleth cum Augustino, Theodoreto, et editione LXX idque auctoritate ms. Miciacensis, in quo
Meleth, ex dictantis forsitan et scribentis errore, mutato
a e in
e, dum dictans
a e sic pronuntiarit quasi
ae, ac sic exceperit scriptor quasi
e. Sed haec vox apud Augustinum, Ruffin. Hieron. quamvis varie scribatur, una
0326D tamen ratione exponitur
dolens seu parturiens.
Maeleth intellectus illi David. Ubi enim est,
in finem intellectus, adhortationis et admonitionis est significatio, qua jubemur secundum finis cognitionem intelligentiae nostrae admovere judicium:
ut ea in psalmo denuntiari intelligamus, quae consummabuntur in fine; secundum illud Apostoli:
Dehinc finis, cum tradiderit regnum Deo patri. Cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem, tunc et ipse subjicientur
subjicienti sibi omnia. Novissima autem inimica evacuabitur mors
(I Cor. XV, 24 et seqq.) . Hic ergo finis est, qui intelligitur in psalmo.
0325C Illud autem, quod
illi David psalmus inscribitur, ostenditur omnis de Christo, qui David verus est, prophetari: quia ubi
illius inscribitur, ibi eum qui dixerit significant; ubi vero
illi est, ibi eum ad quem dicatur, ostendit.
2.
Deum esse cuique persuasum est, quod nollent impii.—Dixit insipiens in corde suo, non est Deus. Vitii humani est, pudenda eloquia verbis oris non audere committere, sed instinctu nequitiae interioris urgente, ea intra
cor eloqui: dum adversum publici pudoris necessitatem
0326D Sola editio Par.
voluptatis; contra mentem Hilarii innuentis intellectum quidem convictum esse quod Deus sit, sed repugnare voluntatem iniquam, quae nollet
eum vitiorum suorum esse vindicem.
voluntatis iniquitate luctante, quod pudet dici, non pudet cogitare. Et idcirco stultus in corde suo dicit:
Non est Deus: quia si vellet verbis oris hoc eloqui, stultus esse, sicuti est,
0325D publici assensus judicio argueretur. Quis enim mundum
0326A contuens, Deum esse non sentiat?
0326D
Vin. infra in psal. 65. n. 10.
Sed fit frequenter, ut cum nos veri necessitas ad confessionem Dei cogat, oblectatio tamen vitiorum Deum nobis non esse persuadeat:
et quod contra fidem credimus, id tamen de consilio impii cordis eloquamur. Ex quo illud Dei dictum est per prophetam:
Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Esai. XXIX, 13) ; quia nolunt credere, quod negare non possunt.
3.
Iniquitas negandi Dei causa.—Causam vero hujus stultissimi in corde eloquii ostendit, dicens, Vers. 2:
Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus suis. Iniquum est, quidquid extra legem est. Et legem Dei excedentes, primum corruptioni subditi sunt, dehinc abominationi: quia
iniquitas
0326B corruptionem affert, corruptio autem abominationem meretur. Cum enim quis transgredietur Dei legem, tum Deum negabit: et
Deum negare, corruptio est. Dominus enim noster
0326D Editi excepto Par.
ad debellandam.
ad depellendam corruptionem Verbum caro factum est. Oportet enim, secundum Apostolum, corruptionem 96 vestivi incorruptionem.
Sed qui iniquus est, et qui Verbum Deum carnem factum esse non credit,
0326D Turonensis ms.
qui quia Deus sit: accessione voculae
qui lectio clarior efficitur.
et quia Deus non sit loquitur in corde; corruptus et abominabilis permanebit. Tertius decimus psalmus pro eo quod
abominabiles facti sunt in iniquitate, ita ait:
Abominabiles facti sunt in adinventionibus suis. Nec differt
0326D
Sensus scil. utriusque psalmi verborum, et
crimen variis licet sonis in utroque expressum.
sensus et crimen: quia homines ea quae sibi sunt placita sectantes, divinae legis constituta transgressi sunt.
0326C 4.
Bona in lingua quandoque, vix in factis.—Consequitur deinde haec querela:
Non est qui faciat bonitatem. Versum hunc, quia inferius etiam cum accessione subjectus est, suo loco tractabimus. Qui tamen nunc opportune et competenter
adjectus est, corruptis omnibus et abominatis, neminem in operibus repertum esse bonitatis: quia cum loqui quae bona sunt
aliquando soleamus, factis tamen ipsis difficile quae bona sunt exsequimur.
5.
Dei ad homines varii prospectus.—Ac ne indiligens Dei erga homines voluntas esse existimaretur; adjecit dicens, Vers. 3:
Dominus de coelo prospexit super filios hominum ut videret
0326D In prius excusis deerat,
ut videret. Exstat in codice Vatic. in sacro textu graeco et latino, nec omissum ab Hilario fuisse fidem faciunt postrema hujus numeri
verba.
si est intelligens, aut requirens Deum. Prospectio Domini de
0326D coelo frequens fuisse cognoscitur: quotiens peccatis
0327A humani generis commotus, salutis nostrae causa aut Noe ante diluvium eligit, aut Abraham justificat per fidem, aut Isaac
sponsionis suae promittit haeredem, aut in Jacob
0327D Vaticanus codex,
potioris populi.
posterioris populi
0327D
Potioris populi.
primogenita praefigurat, aut Moysen prophetam et ducem praeficitet latorem legis instituit, aut prophetas in omni tempore
legis inspirat. Per has igitur virtutis suae istiusmodi efficientias ad filios hominum prospexit: ut videret si quis esset
intelligens et requirens Deum.
6.
Deum exquirentium paucitas, modus exquirendi. —Non est autem facile illud, ob quod Deus prospicere dignatur ut videat: magnumque illud est, quod tam studiose an in aliquo
reperiri possit inspicitur. Prospicit enim e coelo Deus, ut videat an se quisquam hominum intelligenter exquirat. Quorum enim
quemque
0327B hominum invenies, qui secundum perfectam intelligentiam Deum velit exquirere? qui primum causas creaturarum, et dehinc constitutionem
humani generis pertractans, per rationem intelligentiae, auctorem ac parentem tantae universitatis exquirat? dehinc cur mundus,
cur homines, cur saeculi tempora; cur patriarcha electus, cur lex constituta, cur propheta 97 praemissus, et in quem profectum
causarum omnium origo constiterit? tum praeterea
0327D Er. Lips. et Par.
quae virtutes. Rectius Bad. cum mss.
quem, puta
profectum.
quem virtutes coelorum, et angelorum ministeria, et archangelorum potestates, et diaboli regnum, et sancti Spiritus donum,
et Deus ex Deo unigenitus Dei filius, profectum nobis ex tam variis officiorum generibus impertiant? Hunc ergo exquirentem
se
0327D
Per intelligentiam veri, in ms. Turon. quae lectio veri speciem habet, non veritatem.
per intelligentiam virum Deus videre prospectat.
0327C 7.
Intelligere proprium est hominis.—Est enim intelligentiae non exiguum meritum, Salomone dicente:
Intelligentia enim bona omnibus qui inveniunt eam; et rursum per alium prophetam: O Israel, quid Deus exquirit a te, nisi facere judicium, et intelligere justitiam (Deut.
X, 12) ? Proprium enim intelligentia humanae rationis officium est: et idcirco nobis natura animae spiritalis inserta est,
ut per eam ad intelligentiae sensum, qui solus rationis est particeps, tenderemus. Sed obruti vitiis, et per oblectamenta
corporis natura corporeae gravitatis oppressi, declinamus nos a studio intelligentis exquisitionis.
8.
Peccatum parit affectum declinandi a Deo.—Declinamus autem postea quam esse inutiles coepimus: id enim propheticus sermo significat, Vers. 4:
0327D
Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non cum declinant, inutiles fiunt; sed cum inutiles coeperint esse, declinant. Et virtutem dicti facile est ex consuetudine
humanae demutationis intelligi. Namque cum ex bonis mali esse coeperimus, et ex prudentum familiaritate et publicae famae
honestate per vitia nos et
0328A dedecora secreverimus; effecti per id inutiles, tum omnes probabilium virorum declinamus occursus, sectantes devia, et praesentiam
bonorum conscientiae nostrae pudore vitamus. Denique Adam per peccatum inutilis factus tum Dei declinavit adventum (Gen.
III, 10) . Vivens autem aliquandiu innocens, et per mandatorum observantiam
0327D Apud Par.
sibi utilis. Abest
sibi ab editis aliis
0328D et ms. reg. a quo et paulo ante abest
autem.
utilis, familiarem sibi occursum antea Dei, simul atque inutilis coepit esse, refugit.
9.
An bonus nemo, non Abel, non Seth, etc.—Non repertis autem Deum intelligenter exquirentibus, et omnibus, simul atque inutiles facti, declinantibus, ex affectus
dolore iteratur querela dicentis:
Non est qui faciat
0328D
Bonitatem.
bonum, non est usque ad unum. Gravis Dei professio est, et indissolubile super humana vitia judicium,
0328B cum bonitatem usque ad unum nemo facit. Et quaeretur post haec, quomodo Abel placuerit, Seth probatus sit, Isaac haeres
sit,
0328D Quae sequuntur usque ad
electus sit omittit ms. regius. Vaticanus autem praecedentia verba,
Isaac haeres sit, post
Abraham electus sit, ordine meliori exhibet.
Enoch translatus sit, Noe reservatus sit, Melchisedech sanctificatus sit, Abraham electus sit, Jacob Israel sit, Job inculpabilis
sit, Moyses amicus sit, Aaron christus sit, David secundum cor Dei sit, 98 Prophetae spiritales sint, Apostoli coelorum
claves sortiti sint, si excepto uno tantum, bonus nemo sit? Jam vero illud quomodo dictum intelligetur:
Bonus homo de bono thesauro profert bona (Matth. XII, 35) ; et illud:
Serve bone, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21) ? Quomodo enim bonus aliquis nuncupabitur, nemine faciente bonitatem?
0328C 10.
In quos cadat, Non Est Qui Faciat Bonum.—Ac primum ne etiam in hos quos superius commemoravimus, judicio Dei probatissimos viros, cadere
tamquam generalis hujus sententiae professionem existimemus, superiorum dictorum sensus obsistit. Omnis enim de stultis et
corruptis et abominabilibus coeptus est sermo: et Deo prospiciente de coelo, ut videret si quis intelligenter exquirens esset,
omnibus postquam inutiles esse coeperant declinantibus, nemo repertus est bonitatem faciens
usque ad unum, id est, ex illis qui et stulti et corrupti et abominabiles, et postquam inutiles facti sunt, declinantes esse coepissent;
sententia in eos divini judicii congruente, a quibus coepit et sermo. Id autem quod ait
usque ad unum, non unum excepit ex omnibus; sed omnibus inutilibus
0328D et declinantibus, cum usque ad unum bonitatem nemo faciat, ne unum quidem secrevit ex omnibus. Non enim ait, praeter unum,
sed
usque ad unum. Et in eo quod praeter unum est, exceptio significatur unius: in eo vero quod
usque ad unum est, universitas generalis per prospicientis e coelo
0328D Editi excepto Par. necnon ms. reg.
scientem diligentiam.
scientis diligentiam,
0329A sub quodam speciali et personali numero continetur.
11.
Bonitas perfecta quae: et quod haec in nemine. —Quamquam vero eam esse infirmitatem humanae naturae meminerimus, ut ex comparatione divinae bonitatis bonus nemo sit: sed
incomparabilis illa divinitatis exceptio non interclusit bonitatis officium, ut secundum comparationem humanam inter homines
bonus nemo sit. Bonitas namque primum perfecta est, quae indemutabilis naturae virtute consistens, nescit aliquando aliud
esse quam fuerit, nec potest non id esse quod semper est. Humani vero motus ipsa plerumque mutatione diversi sunt, et terrenae
legis imperfecta natura fit alia, ex alio instinctu se perturbante demutans: et ad id nos diversarum affectionum
0329B motus impellit, dum contumelia irascimur, dum damno movemur, dum ira accendimur, dum metu perturbamur, dum amore inflectimur,
dum odio impellimur, dum gaudio efferimur, dum dolore stimulamur, dum judicio dissidemus, dum aetate mutamur. His ergo subditi
naturae infirmis motibus, aequales esse 99 non possumus, dum et affectu demutabiles sumus et tempore. Et idcirco perfecta
bonitas in nullo est, quia eam naturalium perturbationum incentiva demutent. Sed tamen
0329C Excusi
cum boni sumus, caetera etiam nonnihil perturbate exhibebant. Castigantur ope mss.
cum in bonitatis sumus vel voluntate vel gestis, non possumus vel tunc non hoc esse quod sumus. Et quamvis imperfecti ad
id simus, ne semper id simus: quod tamen sumus in tempore, licet per naturae infirmitatem demutationi bonitatis obnoxiis,
non adimitur nobis bonos nos vel
0329C tum esse cum sumus.
12.
Voluntati bonae indulget Deus lapsus infirmitatis. —Bonus autem solus per naturam indemutabilem suam semper Deus, non praedurus hujus demutationis
0330A nostrae arbiter fuit, indulgentiam infirmitati nostrae, qua non semper boni permanemus, ex merito voluntatis impertiens,
qua bonos nos esse delectat: magisque his
0329C
Vellemus; et paulo post,
quae non possemus.
0329C Ita ex Regio codice. At in editis,
quae vellemus; et mox,
quae non possemus.
quae velimus propitiatus est, quam his quae non possumus iratus est. Namque cum Moysi, fideli utique amico suo, et quem in
Deum Pharaoni constituerat, dixisset,
Quia non glorificasti me
0329C
In aquae contradictione. Ita LXX, ἀπὸ τοῦ ὕδατος
0330C ἀντιλογίας.
0329C Mic. ms.
in aquae contradictionem. Turon.
in aquae contradictione. Reg.
in aqua contradictione.
in aquis contradictionis, adscende in montem, et morere: hunc sibi postea, sepulturae ejus loco a nemine cognito, una cum Elia ab Apostolis in monte conspectum beati et aeterni regni
sui consortem et
0329C Id est, testem. Tum in Regio codice.
reservabit. Hic confirmat Hilarius quod cap. 20. in Matth. tradit, Moysen postremum Christi adventum una cum Elia praeventurum.
martyrem reservavit. Et ne per Aaron et David et
0329C E regione hujus loci ad oram Regii ms. annotavit manus antiqua,
Ex fidei merito nactum veniam
0329D
Salomonem scire potes, quisquis veri quaeris rationem. Hilarii tamen defensor Philippus bonae Spei Abbas Tractatum edidit
de damnatione Salomonis. Verum quidquid ex Patribus affert ad confirmandam sententiam suam, hoc tantum ut plurimum probat, Salomonem a pristina sua
bonitate excidisse, sed non satis evincit eum in peccato inpoenitentem perseverasse.
Salomonem, pluresque alios istiusmodi bonitatis Dei exempla percurram, quibus, increpitis demutationum offensis, ob fidei
tamen meritum adfuit venia proclivis
0329D
Vid. Tract. Psal. LXVII,
n. 10.
,
0330B conscius Dominus infirmitatis humanae, cum Apostolis dixisset,
Omnes vos scandalum patiemini in hac nocte (Matth. XXVI, 31) , et beato Petro ter, non tam ad denuntiationem
0329D In Mic. ms.
damnatae mutationis: quod in idem redit. Vult quippe H
ilarius lapsum illum, quo Petrus Dominum negando a pristina bonitate demutatus excidit, aeternae damnationi obnoxium non fuisse,
quia sui eum lapsus cito poenituit. Itaque qui scopum ipsius attendet, non eum judicabit a culpa velle Petrum purgare, sed
a bonitate dumtaxat eatenus non excidisse,
0330C quatenus culpam cito correxit, et in bona voluntate perseveravit, sicut et prius Aaron, David et Salomonem a culpa non exemit.
Huc spectat illud c. 32. in Matth.:
Amarissime flevit recolens trepidationis istius culpam se nec admonitum potuisse vitare. Juxta haec Petri culpam appelat August. epist. 185, n. 46, mendacem timorem. Ne vero quis Petri reditum per solam voluntatem
sine gratiae subsidio hic praedicari suspicetur, recolat quae habentur lib. X. de Trin., n. 41:
Oratur Pater, ut salvatos per se, nunc in nomine suo salvet ipse. Et adeo salvat, ut Petri fides poenitentia subsequente non
deficiat, licet territa.
Non deficit
0330D igitur Petri fides, quia Pater salvat: en gratiae virtus. Salvat autem Pater postquam Christus oravit: en meritum.
damnatae negationis, sed quia 100 per timorem carnis demutabilis homo
0330C Codex noster addit
esset.
, id quod negaturus esset admonito, et neganti quidem claves tamen regni coelorum non ademit: quia cum per trepidationem obrepsisset
negatio
0330D Ita Reg. et Mic. mss. Editi vero
voluntati: utriusque lectionis unus sensus.
, voluntatis tamen usque ad martyrium confitendi fides firma non deerat. Et aliud est nolle, aliud non posse. Territus enim
Petrus, etsi per carnis sensum responsionis non potuit tenere constantiam; per fidem tamen animi statim flevit. Et cum decussum
se ab eo quod volebat agnovit, lacrymarum dolore fidei effudit affectum. Et ipsum illud fuit
0330D Apud Bad.
negotiationis, librariorum lapsu. Apud Par.
demutationis. Restituimus
negationis ex Er. Lips. ms. Regio et tribus Vaticanis: hoc est, Petrus poenitentiam diu non distulit, sed idem tempus fuit et negationis
et fletus.
negationis tempus et fletus,
0330C scilicet secundum trepidationis demutationem, voluntatis
0330D Par.
voluptatis, Hilarii scopum minime assequitur, contendentis Petro ad martyrium usque confitendi Christi non defuisse voluntatem, quae
trepidationi ad modicum cedens, superior tandem exstiterit.
firmitate potiore. Nam mox inconstantiam trepidationis, constans fides flevit, probatissimam deinceps apostolicae
0330D Apud Er. et Bad, desideratur
constantiae. Ejus
0331D loco in aliis editis vox
fidei substituta est, ac deinde
firmitate. Locum hunc resarcimus ope mss.
constantiae firmitatem martyrii
0331A confessione confirmans. Haec idcirco in praesenti loco commemoravimus, ne generaliter dictum
0331C
Existimaretur.
existimaremus,
Non est qui faciat bonitatem, non est usque ad unum: cum hi tot et tanti placentes
0331D Bad. Er. et Lips.
et placentes. Vatic. ms.
et tam placiti. Regius,
et tam placentes.
Deo viri, etiamsi per naturae demutationem de proposito fidei aliquantulum decidissent, tamen maximis ac pulcherrimis bonitatis
operibus
0331D Vaticanus codex,
gloriae sint coelestis de se judicium consecuti.
gloriam sint coelestis de se judicii consecuti.
13. Atque hanc quidem intelligentiae nostrae rationem ea quae consequuntur, absolvunt, Vers. 5 et 6:
Nonne scient
0331C
Nonne sciunt.
omnes qui operantur iniquitatem, qui comedunt populum meum ut cibum panis? Deum non invocaverunt: ibi timuerunt
0331C
Ibi timuerunt timorem juxta Graecum: ἐκεῖ ἐφοβήθησαν φόβον; juxta Hebraicum quoque: Infra tamen iterato,
trepidaverunt.
0331D In Vaticano codice, ut in Vulgata,
illic trepidaverunt timore. In Graeco, ἐκεῖ φοβήθησαν φόβον. Verior tamen videtur lectio librorum aliorum.
ubi non fuit timor. Quoniam Deus dissipavit ossa
0331D Graece ἀνθρωπαρέσκων. Regius codex,
hominum placentium, subnexae expositioni non congruit.
hominibus placentium, confusi sunt; quoniam Deus sprevit illos.
0331B Si enim usque ad unum bonitatem nemo facit; quomodo populus Dei est, qui ut cibus panis manducetur 101 ab operantibus
iniquitatem? Generalitas ergo sententiae
0331D Excusi
admota est: emendantur ex mss.
amota est, cum a Dei populo, quem in bonitatis operationibus non ambiguum est permanere, iniquitatem secernuntur operantes.
Comedunt itaque operarii iniquitatis populum Dei ut cibum panis, qui sanctorum injuriis vivunt, quos vexatio prophetarum,
et vastatio Ecclesiae, et omnis iniquitatis delectat operatio. Comedunt quoque etiam illi ut cibum panis Dei populum, qui
eum obtrectationis morsu, et laniatu invidiae dilacerant, secundum illud Apostoli:
Si autem invicem mordetis et comeditis, videte ne consumamini ad invicem (Gal. V, 15) . Sed
0331D Interposita est vocula
et, beneficio ms. Turon. Nam in antea vulgatis deerat.
et sunt comedentes populum Dei ut cibum panis, quibus, ut
0331C idem beatus Apostolus ait, Deus venter est (Phil. III, 19) , qui ministerium deputant ad negotiationem, collationibus se
plebis et muneribus ditando: dum convivia sub obtentu religionis sumptuosa sectantur, dum apothecas suas
0331D Hoc est, ex non necessaria piorum hominum collatione.
inutili religiosorum obsequio distendunt (cum consuetudo ab apostolis necessariae hujus collationis ad diurnam tantum saeculo
renuntiantium, aut per inopiam indigentium, alimoniam
0332A fuerit instituta); de quibus scriptum est,
Comedente
s
domos viduarum, et oratione longa orantes (Matth. XXIII, 14) . Hi ergo ut cibum panis, Dei populum comedunt, et Dominum non invocaverunt. Stulti enim in corde dixerunt,
Nou est Deus. Non invocant ergo quem negant. Vel certe si qui in Ecclesia positi,
0332C
Dei plebem insectationis sumptu comederunt.
Dei plebem obtrectatione, insectatione et sumptu comedunt ut cibum panis, etiamsi Dominum invocare se credunt, audient dictum
in Evangelio fuisse.
Scimus enim quia peccatores Deus non audit (Joan. IX, 31) . Hi ergo Dominum non invocaverunt: quia oratio
0331D In vulgatis
operatio. Rectius Vaticanus codex,
oratio. Tum Regius,
non verborum, sed professione
sit fidei.
non verborum sit professio, sed fidei.
14.
Timent non timenda.—Sed qui Deum non invocant, et illud impietati suae addunt, ut timeant non timenda (illic enim trepidarunt, ubi non erat
0332B timor), saxa, metalla,
0331D Vaticanus codex,
et arbores. Nil tamen immutandum ducimus. Druidarum enim religionem forsitan
0332D hic attendit Hilarius. Idem codex ante
saxa, praefixum habet verbum
adorantes.
robora, ignem, aquam, aethera, reges mortuos atque morituros, vel caetera religionum superstitiosa commenta venerantes: et
hoc ipso impio inanium metu,
0332D Desideratur
contemptuque in regio codice. Timoris Dei contemptus in hoc ponitur, quod ei inanium timor comparatus praeferatur.
Praeferri enim solet dilectioni ex comparatione dilectio, uti vidimus in Psal. I, n. 17. Praeterea hic τὸ
ex comparatione potest referri ad verbum
condemnandi: ut qui timori Dei timorem inanium praetulerint, condemnandi sint ex comparatione eorum qui timori inanium praetulere timorem
Dei: quomodo in psal. II, n. 44, habemus, comparatione fidei ac timoris justorum, impios impoenitentesque condemnandos. Sic
solet Hilarius verba in medio collocare, ut et ad superiora et ad subsequentia aeque referantur.
contemptuque necessarii timoris ex comparatione condemnandi; cum 102 non tam oblivisci timorem Dei impium sit, quam impietate
praecellat, timori ejus metum inanium praetulisse. Docuit autem Dominus, solum in nobis metum eorum quae vere timenda sunt
oportere esse, cum dicit:
Nolite timere eos qui possunt corpus occidere, animam autem non possunt occidere. Timete autem magis eum, qui potest et animam
et corpus perdere in gehenna
(Matth. X, 28) . Impius ergo timor est, cum quae non timenda sunt timentur, et quae timenda sunt non timentur. Et plerumque
0332C nos tamquam pro debita officii religione pie adulari regibus existimamus, quia in corpus nostrum sit his aliquid potestatis:
quibus nihil ultra
0332C
In nos licet.
de nobis licet, quam latroni, quam febri, quam incendio, quam naufragio, quam ruinae.
0332C Ms. Veron.
His enim generibus, omittit vocem
corporum. Mox infert:
propter brevem corporis dolorem.
0332D Unus e mss. Vatic.
His tantum casibus. Alter,
his enim generibus, et mox,
propter brevem corporis dolorem.
His enim casibus corporum pro summa potestate desaeviunt: et propter brevem dolorem
0332D Regius codex,
libertatem ac desideria spei nostrae, fiduciae confessione dejicimus.
libertatem Ecclesiae, spei nostrae fiduciam, confessionem Dei addicimus,
0333A punitorem perditoremque in igne judicii et corporis et animae nostrae Deum non timentes, et aeternis divinae ultionis poenis
momentanea atque abolenda supplicia praeferentes; dum placere nos ipsis, et in eorum gratia permanere famulatu impio gloriamur.
15.
Gratiam humanam sectari quando nefas.—Hoc ipsum decreto gravissimo sententia divina condemnat. Namque ad illud quod dixerat:
Nonne
0333D
Nonne sciunt omnes.
scient qui operantur iniquitatem, qui comedunt populum meum ut cibum panis: Deum non invocaverunt, ibi trepidaverunt ubi
non erat timor;
id ad summam coepti sermonis adjecit:
Quoniam Deus dissipavit ossa hominibus placentium, confusi sunt; quoniam Deus sprevit illos. Hi ergo qui operantur iniquitatem, et populum comedunt ut cibum panis, et Deum non invocaverunt,
0333B et in non timendis trepidaverunt, nonne cognoscent, quia ossa eorum qui hominibus placere velint, Deus dissipavit
0333D Excusi hic et inferius,
dissipabit. At in mss.
dissipavit: verius. Ut enim infra habet Hilarius, n. 17,
tamquam ex praeterito pro decreti definitione fit sermo, etc.
? Timuit hujus prophetici dicti sententiam sanctus ille gentium doctor, dicens:
Ego si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem (Gal. I, 10) . Inutilis est humanae gratiae et irreligiosa sectatio. Namque
0333D
Nam ex Deo.
0333D Ita emendamus ex ms. Turon. Antea legebatur:
Nam ex Deo magis.
Deo magis, quam in contumeliam Dei, hominibus est placendum: ut per divina instituta, et probitatem 103 fidelis vitae innocentisque
placeatur. Caeterum placere tantum hominibus velle, Deo est displicere. Non avocat autem ab hominum gratia Deus justorum mentes,
et fidelium rationabilem sanctitatem. Et audiamus eum per Paulum loquentem:
Sine offensione estote Judaeis et Graecis, et Ecclesiae Dei, siculi et ego
0333D In excusis
per omnia in omnibus. Particulae
per et
in non exstant in ms. regio, neque in graeco.
omnia omnibus placeo,
0333C
non quaereus quod mihi
0333D
Quod meum utile est. ex Graeco, τὸ ἐμαυτοῦ
0334D συμφέρον.
utile sit, sed quod multorum est, ut salventur (I Cor. X, 32 et 33) . Hoc est, non hominibus, sed Deo placere, cum per id quod Deo placetur, et hominibus sit placendum.
Ex causa enim placendi Deo, causa etiam hominibus probabilis fit placendi. Caeterum studium, quod ut hominibus tantum placeatur
impenditur, ad id quod Deo placendum est non refertur: quia tantum eorum causa quibus placetur adhibetur. Non est autem majus
vinculum hominibus placendi, quam ut nemo sui causa velit
0333D In excusis,
velit aliquid, omisso
iis placere quibus
0334D
placeat, quod restituimus ope mss. Hic ostenditur vinculum, quo omnes sibi quisque devinciat.
iis placere quibus placeat: quia quod in profectum propriae utilitatis efficitur, non potest non aliquam interdum offensionem
ex causis accedentibus (
al. accidentibus) excitare: cum quod alii utile est, alteri saepe fiat incommodum. At
0333D vero qui nihil sui causa velit, et omnia in profectum alienae utilitatis
0334D Sic mss. melius quam editi,
voluntatis.
exerceat, necesse est ut causam sibi inoffensae placabilitatis acquirat; quia et ex alienis utilitatibus placeat, nec offendat
ex propriis. Et
0334A hanc sibi esse causam probabilem placendi cunctis Apostolus docuit, quia utilitatis suae negligens, utilitati se dedisset
alienae.
16.
Ossibus aeternitatis spes significatur.—Dissipavit ergo ossa Deus hominibus placentium. Et ossa non haec corporalia dissipari intelligenda sunt: sed quia spes aeternitatis
in ossibus significari solet, ex quo dictum est:
Hoc nunc os de ossibus meis (Genes. II, 23) . Quod beatus Apostolus, quia magnum mysterium est, ad Christum et ad Ecclesiam refert (Ephes. V, 31) ,
quae ex Adae sui aeternitate aeternitatis substantiam mutuatur. Quod in Domini vulnerato licet corpore confixoque non frangitur.
Os, inquit,
ejus non conteretur (Num. IX, 12) ; quia cum fuerit iniquis jus
0334D
Vis passionis.
passionis in carnem, in aeternam
0334D Regius codex,
in internam, quod primum nobis arriserat; minus tamen ad rem. Deinde etiam cum aliis mss. habet,
divinitatis, non ut vulgati,
divinitatem. Hic distincte aperit Hilarius quam Christi naturam velit passione caruisse.
tamen
0334B divinitatis et impassibilem naturam nihil licuit passioni. Integram autem et incorruptam spem aeternitatis significari in
ossibus etiam illic meminimus, ubi dicitur:
Custodit Dominus omnia ossa justorum, unum ex his non conteretur (Psal. XXXIII, 21) , quia secundum demonstratam Ezechieli resurrectionem, sacramentum ejus sub ossium significatione sit
revelatum (Ezech. 37) . Ergo ut custodit Deus 104 ossa justorum, ita et hominibus placentium dissipavit; et dissipavit
non ita, ut eo quod essent carerent, sed ut per contemptum Dei tamquam deperdita et abjecta vilescerent
0334D
Vid. Tract. Ps. I,
n. 14
et 15.
.
17.
Confusio duplex impiis post judicium.—Id enim sequitur:
Confusi sunt, quia Deus sprevit illos. Confunditur quisque, et pudore dedecoris sui, et
0334C comparatione honoris alieni. Et hic
0334D
Et hinc illud.
illud est, quod Apostolus significat dicens:
Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur (I Cor. XV, 51) . Sed et propheta et confusionem resurrectionis et honorem discernit, ita dicens:
Et resurgent alii quidem in vitam, alii autem in confusionem aeternam (Dan. XII, 2) . Confundentur ergo quorum ossa dispersa sunt, quos sprevit Deus, quos tamquam indignos ne conformes essent
gloriae suae et resurrectionis abjecit. Resurrecturi adeo, ut confundantur: non immutabuntur vero, et ex eo confundentur.
Haec enim resurrectionis statuta conditio est: et idcirco tamquam ex praeterito pro decreti definitione fit sermo, quia id
ut ita maneat sit statutum.
18.
Spes, vitae hujus unum levamen.—Commemoratis
0334D vero humanis et insolentiae et iniquitatis impietatibus, ut is qui titulo praefertur intellectus in finem possit intelligi:
tali Propheta spem beatorum finis ipsius adhortatione confirmat, dicens:
Quis dabit
0335A
ex Sion salutare Israel? dum avertit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob et laetabitur Israel. Una enim haec spes reliqua fuit humanae
0335D Editi
infirmitatis: emendantur ex mss.
infirmitati et fidei, per quam inter tantas praesentis vitae calamitates aeternorum bonorum exspectatione requiesceret. Et
idcirco certus hujus beatitudinis Propheta, tamquam ex vasto humanarum miseriarum proclamat profundo, dicens:
Quis dabit ex Sion salutare Israel? Namque secundum alium prophetam:
Ex Sion exiet lex, et verbum Domini ex Jerusalem (Esa. II, 3) . Hoc verbum Domini caro factum est. Haec caro et Sion et Jerusalem est, civitas
0335D
Nobis pacis et speculatorium.
0335D In uno ms. Vatic. et Mic.
nobis, non
novae.
novae pacis, et speculatorium nostrum. Hinc salutaris, hinc Jesus. Jesus enim, ut saepe diximus, ipso nomine salutaris est
0335D Dictum est hactenus tantum semel in Psal. XIII, n. 5. Potuit tamen dici in Psal. IX, etc. in quibus occurrit vox
salutaris: quod argumento est psalmos alios quam qui hactenus expositi sunt, ab Hilario fuisse tractatos.
. Lex autem ex Sion non fuit salutaris,
0335B opere quidem vivificans, sed non justificans ex fide.
19.
Salutaris est Jesus. Datus vero Israel non carnali. —Hic vero exspectatus est salutaris, et datus est Israel: sed non carnali illi Israel.
Non enim qui filii carnis, filii Dei sunt, sed filii promissionis deputantur in semen (Rom. IX, 8) . Testatur et Joannes, non esse secundum carnem Abrahae filios, cum et filii viperarum sunt: et potens est
Deus Abrahae filios de lapidibus 105 excitare. Dominus autem ipse docuit, ex fidei operibus proprietatem successionis exsistere,
nec secundum carnis generationem filiorum originem deputari, cum ait:
Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis (Joan. VIII, 39) . Sed et Daniel presbyteros condemnans, ita dicit: non,
Semen Abraham; sed,
Semen Chanaan, et non Juda (Dan. XIII, 56) .
0335C Ezechiel quoque increpitis populi iniquitatibus ait:
Pater tuus Chananaeus, mater tua Chethaea, radix tua et generatio tua de terra Chanaan (Ezech., XVI, 3) . Non est ergo Israel iste ex successione corporea, cui ob infidelitatem origo profanissimi generis deputatur.
Neque huic data salus est, qui non suscepit oblatam
0335D
Qui non suscipit oblata, mox,
versa captivitate.
: sed ei qui aversa captivitate populus Dei factus est.
20.
Populus captivus, gentes.—Captas autem imperitarum gentium mentes, et impiissimis vitiis ac religionibus subditas, in libertatem fidei et nomen familiae
coelestis absolvit. Qui enim erant daemonum servitus, facti sunt Dei populus. Et quis hic sit captivitatem avertens, de se
ipse testatus est. Hanc enim non lex, non patriarcha, non propheta, non angelus, non aliqua alia coelestium, vel dominatuum
0335D
Vid. Tract. Ps. XIII,
n. 3.
, vel potestatum,
0335D
Vel thronuum.
0335D Regius ms,
vel thronum.
vel thronorum, vel virtutum virtus
0336A avertit; sed ille qui accepto libro in synagoga cum ista legisset:
Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, praedicare captivis remissionem, et caecis visionem, dimittere confractos
in remissionem, praedicare annum Domini acceptum
(Luc. IV, 18, et seq.) , fidem et
0335D
Auctorem.
0336D Ita mss. At excusi
auctorem.
auctoritatem consummatae significans prophetiae, ait:
Quia hodie impleta est prophetia haec in auribus vestris (Ibid. 21) .
0335D
Haec igitur.
Hoc igitur populi Dei aversa captivitas est, cum oculi
0335D In editis,
intelligentia.
intelligentiae panduntur, cum praefracta peccatis corda in requiem relaxantur, cum annus Domini acceptabilis nuntiatur, quo
poenitentiae
0336D
Quod totius poenitentiae, deinde,
quod nihil praeteritorum.
nostrae Deo accepta est confessio, cum nihil praeteritorum reputatur ad crimen, cum nova omnia sunt, nova libertas est, novi
filii, et aeterna laetitia est.
0336B 21.
Jacob supplantator.—Exsultabit Jacob, et laetabitur Israel: idem namque ipse patriarcha utrumque nomen sortitus ex merito est. Nam quia manu calcem fratris continuisset in partu, Jacob
nuncupatus est: supplantaturus deinceps et emendo primogenita, et benedictiones occupando (Gen. XXVII, 27) .
0336D
Et interpretati nominis.
Et interpretationis virtutem Genesis exposuit, Jacob eum, quia supplantator fratris sit (Ibid. 36) , nuncupatum. Per agnitionem
autem confessi Dei, tum cum se ab 106 eo homine, cujus in lucta dominabatur, benedici poposcit, quia Deum, adversus quem
generis sui populus secundum futurae passionis sacramentum in lucta carnis invaluit, fidei oculis conspexisset in corpore;
Israel, quia Israel Deum videns sit, meruit nominari. Et secundum ipsius Genesis prophetiam, in
0336C Jacob juniorem populum, qui esset ex gentibus crediturus, significari absolutum est.
0336D
Hic ergo.
0336D Excusi
hic ergo. At ms. reg.
hoc ergo. Magis aperta sit lectio in ms. Turon.
Hoc est ergo exsultabit.
Hoc ergo
exsultabit Jacob, et laetabitur Israel. Secundum Ecclesiae ordinem hic unus est populus, duplicis et professionis et honoris; neque enim geminatis sententiis idipsum
coelestis sermo significat. Sed quia fides prima quo quis invocari super se Dei nomen
0336D Regius cod.
praedicatur, fide anteriore, etc., non placet. Sic tota phrasis videtur intelligenda: sed quia fides prima est, quando quis, etc. gentilis fide supplantat
anteriorem populum, cum, etc.
precatur, fide anteriorem populum supplantat, cum Judaeo infideli fidelem se optat esse gentilis. Hic ergo Jacob est, spe
praeoccupatae benedictionis
0336D Excusi,
insultans: emendantur ope regii ms.
exsultans. Jam vero ubi baptismo renatus, et fide consummatus, Deum intelligentiae oculis et mente
0336D
Mentis.
adspexerit; tunc jam Israel laetabitur, quia jam supplantato seniore Deum fide videat, visurus veriore conspectu, secundum
illam beatitudinis sponsionem,
Beati mundo
0336D
corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8) . Domini
0337A et Dei nostri Jesu Christi, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.