Tractatus Psalmi.
1.
Psalmus hic de Christo est.—Superscriptio psalmi sine historia est tantum, Vers. 1:
In finem in hymnis intellectus est. Hymnos aliqui translatores nostri carmina nuncupaverunt: plerique autem hymnos ex ipsa graecitatis usurpatione posuerunt.
De nomine nihil differt, dummodo res una esse, quae vel in hymnis vel in carminibus significabitur, intelligatur. Hoc
0347D ergo de psalmo sentiendum est, quod quae hymno ejus vel carmine continentur, in finem intelligenda
0348A sunt: omni intellectu scilicet nostro ad Dominum nostrum Jesum Christum, quem Apostolus finem legis docuit esse referendo
(Rom. X, 4) .
2.
Christus Deus simul et homo.—Frequenter autem admonuimus, eam in psalmorum cognitione sensus nostri temperandam esse rationem, ut eum, de quo et per quem
omnis prophetia est, ex Dei filio hominis filium natum meminerimus,
0348D Regius codex, hic omissa particula
et, mox habet
genitum, non
genitam: male.
et Dei naturam omnibus ante saeculis manentem in naturam hominis esse ex partu virginis genitam: ita ut naturae posterioris
adjectio nullam defectionem naturae anterioris afferret; neque
0347D
Qui etiam jam homo esse.
0348D In vulgatis,
qui jam homo. Concinnius in ms. reg.
qui etiam homo.
qui etiam homo esse coeperat, id quod ante hominem manebat, Deus scilicet, esse desineret. Hic ergo assumens carnis nostrae
fragilitatem, et manens suus atque noster, ita agit, orat,
0348B profitetur, exspectat 118 omnia illa quae nostra sunt, ut in his admisceat etiam illa quae sua sunt: loquaturque interdum
ex persona hominis, quia et homo et natus et passus et mortuus est; interdum autem omnis ei secundum Deum sermo sit, quia
ex Deo homo, et ex Dei filio hominis filius exstitisset: naturae scilicet ejus confidentiam non oblitus in verbis, qua
0348D Ms. regius
quam.
in assumptione licet hominis non carebat, et ita ex nobis atque ex infirmitate nostra humani sermonis consuetudine usuque
loquens, ut ex se atque ex virtute sua quae Deo sunt propria et digna loqueretur, ut in praesenti psalmo cognosci potest,
qui ita coeptus est.
3. Vers. 2—8.
Inaurire Deus orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam: intende mihi,
0348C
et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum a voce inimici et a tribulatione peccatoris: quoniam
declinaverunt in me
0348D Sic juxta graecum ms. regius. Editi vero juxta Vulgatam,
iniquitates.
iniquitatem, et in ira molesti erant mihi. Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me. Timor et tremor
0347D
Intravit in me.
venit super me, et contexit me tenebra. Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae? et volabo, et requiescam. Ecce elongavi
fugiens, et mansi in solitudine.
In exordio psalmi etsi humilitatis voce usus sit, cum ait:
Inaurire Deus orationem meam: non tamen sine aliqua propria
0348D
Conscientiae altioris fiducia.
conscientia altioris fiduciae intelligitur haec locutus. Non enim cujuscumque est innocentiae, id postulare ut orationem
suam Deus inauriat. Promptae namque semper precationi hominum Dei aures sunt: quia qui naturam audiendi
0348D humano generi impertit, ipse extra auditus non potest esse naturam (Ps. XCIII, 9) et qui ubique
0349A hunc in nobis sensum auditionis operatur, non potest non ubique in ipso esse quod praestat. Deus itaque ubique et semper
audit: sed non omnium meriti est
0349D Regius ms.
meritis: non displiceret praeposita particula
in.
ut quod audit, et inauriat: auditum quidem ejus orantis voce penetrante, sed dignationem eorum quae audiantur inauriendi
sola orationis innocentia promerente.
4.
Orationum triplex genus.—Triplex autem in exordio
0349D Idem ms.
in exordii precatione oratio est edita.
oratio precationis est edita. Prima enim ea est, ut inauriatur oratio. Sequens est, ne despiciatur deprecatio. Tertia est,
ut intendat sibi, seque exaudiat. Et necesse est discretam esse uniuscujusque generis naturam: ut non idem sit inaurire, et
non despicere; rursumque differat ab utroque intendere, et exaudire. Et quia de inaurienda oratione
0349B quid intelligi posset ostendimus; quid illud sit:
Ne despexeris deprecationem meam, tractandum est. Despiciuntur orationes leves, diffidentes, 119 inutiles, saeculi curis anxiae, et rerum corporalium desideriis
implicatae, bonorum operum fructibus infecundae. Hae igitur despicabiles sunt orationes, Dei dignatione non dignae, de quibus
per Esaiam prophetam ait:
Et cum extenderitis manus vestras ad me, avertam oculos meos a vobis (Esai. I, 15) . Et causam despiciendae orationis continuo subjecit, dicens:
Manus vestrae sanguine plenae sunt (Ibidem) . Ubi ergo operatio iniquitatis exstabit, illic despicitur oratio deprecantis. At vero tum in eum qui sperat intenditur,
cum tacitae spei fides, piae conscientiae religione cohibetur. Et est nobis hoc absolutissimum uniuscujusque proprietatis
0349C exemplum. Inaurivit Dominus verba Chananaeae saepe clamantis (Matth. XV, 28) : despexit orationem adolescentis illius,
qui ab aeternitatis largitore divisionem patrimonii postulabat (Luc. XII, 13 et 14) ; intendit autem in eam feminam, quae
fidei silentio salutem sibi etiam a vestis fimbria expetebat (Luc. VIII, 44) .
5.
Christi in hoc mundo exercitatio.—His ergo totius precationis suae generibus distinctis, nunc causam ipsam exposuit deprecandi: quia in exercitatione sua conturbaretur
a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Et quidem exercitatio numquam nisi ad res utiles salutaresque suscipitur: quas quia in sancto quoque impii ferre non possunt,
omnibus eum
0350A injuriis afficere, et usque ad formidinem mortis defatigare contendunt. Sed haec in Domino Jesu Christo exercitatio, nostrae
salutis operatio est, quam diversarum sanationum, de hinc passionis ipsius exercitatio provehebat. In hoc quoque se mundo
consortio nostrae infirmitatis exercens (quam exercitationem egressu suo Isaac in campum praefiguravit, cum invectae camelo
Rebeccae (Gen. XXIV, 63) , tamquam sponsae ex gentibus exercens se in hoc mundo Christus, occurrit),
a voce inimici etiam turbatur, cum Samaritanus daemonium habens dicitur (Joan. VIII, 48) , cum quia se a cruce non eruat, negatur esse
caeteris salus. Declinantes in eum iniquitatem falsorum testimoniorum et sententiae mortis, in ira quoque molesti sunt ei,
dum flagellis, dum colaphis, dum alapis desaeviunt.
0350B 6.
Patientia, infirmitas salva divinitate.—Sed inter haec habens potestatem
0349D Memoriae lapsum hic arguit Erasmus, quia, inquit, c. 22 in Matth.
non habentur nisi duodecim legiones. At una et constans est in sincerioribus mss. lectio hic, in psalmum superiorem n. 1, lib. X de Trinit., n. 41, imo et in
Matth. ut ipse in vetusto codice se deprehendisse fatetur Erasmus. Sicubi igitur aliter occurrat, haec diversitas non Hilario,
sed notariis aut sciolis est tribuenda.
duodecim 120 millia legionum coelestium evocare, non ad iram commovetur, neque ad ultionem exacerbatur. Sequitur enim:
Cor meum conturbatum est in me. Pati omnia in se ipso constituit, dummodo humanae salutis sacramenta perficeret. Difficillimum autem hominis infirmitati
est, intra se ipsum perturbationes mentis commotionesque cohibere, ut non etiam usque ad ipsam vultus demutationem, tacito
licet motu, significatio anxietatis vel indignationis erumpat. Verum unigenito Deo, quamvis infirmitas nostra suscepta sit,
tamen divinitatis suae non est
0349C
Oblita.
0349D Excusi,
oblita natura: emendantur ex mss. Tum Er. Lips. et Par.
ut non in his. Rectius abest
in a Bad. et mss. ex quibus Regius particulam
non antiquo more, puncto nimirum subterposito, expunctam habet: quod in eumdem sensum redit.
abolita natura, ut non his omnibus quae infirma sunt salva
0350C majestatis suae dignitate perfunctus sit, dum universa quae mortis nostrae sunt ac timoris ita pertulit, ut in eum inciderent
haec potius quam inessent,
0349D In regio codice hisce verbis,
dum infirmitas
0350D
nostra magis est, quam naturalis in Deo est, ea qua modo dicebamus ratione expunctis, superscriptum est,
dum infirmitatis nostrae magis est, quod in assumpto patitur homine, quam divinae, quae impassibilis est, naturae: ubi Hilarii mentem potius expressam habes, quam verba. Diligenter retinendum, illud dumtaxat apud Hilarium
naturale esse Christo, quod divinae illius naturae convenit; quod autem humanae, velut alienum ab eo ac tamquam nostrum et
non suum spectari. Hinc quod nos diceremus, manens Deus et homo, ipse superius n. 2 dicit,
manens suus atque noster. Atque adeo hic profitetur Christum prout
noster et homo est, timorem, dolorem, mortem aliasque humanas infirmitates perpessum esse, quas negat expertum esse, prout
suus ac Deus est.
dum infirmitas nostra magis est, quam naturalis in Deo est. Denique idipsum sequens sermo connexuit, cum dicit:
Et formido mortis cecidit super me. Timor, et tremor venit super me, et
0350C
Contexerunt me tenebrae.
contexit me tenebra. Et haec quidem in eum omnia quae nostrae necessitatis sunt irruerunt; sed ab eo naturae suae virtute suscepta sunt, dum mortem
nostram, potens non mori, etiam
0350D Ita codex Vatic. Alii vero,
timore in se mortis ingruente.
timorem in se mortis ingruentem non renuit.
7.
Pennas non aliunde sumit.—Et cum haec eadem tamquam in hominem imbecillitati ejus dominatura cecidissent: tamen ut non subjectum se his quae ingruerent
0351A edoceret, subjecit:
Et dixi, quis dabit mihi pennas sicut columbae? et volabo, et requiescam.
0351C In vulgatis,
nam infirmus est: mendum. Mox apud Er. Lips. et Par.
pennae aliunde sumendae sunt,
0351D expuncto
non: mendum ex mendo. Utrumque corrigunt mss.
Non infirmus est, cui ad evolandum de contegentibus se tenebris metuque mortis pennae non aliunde sumendae sunt. Cum enim
dicit:
Quis dabit mihi? non poscentis ab aliquo, sed non aliunde sperantis est. Evolare autem ut columba festinat, id est, in spiritalem redire naturam.
Nam et in columbae specie Spiritus in eum volando requievit (Matth. III, 16) habitatione aliquando in eo homine, qui tum
de Jordanis aquis adscendebat, inventa. Et haec quidem precationis est causa, quia infirmitate corporis degravatus, hoc quod
nobis est mortale susceperat, ut caro factus
0351D Regius codex,
in spiritu. Verius alii,
in spiritum, quod paulo ante dixerat Hilarius,
in spiritalem redire naturam, quod alibi dicit, etiam secundum hominem fieri Deum, alibi in perfectum Dei filium gigni, quandoque redire ad unitatem naturalem
Patris quam secundum hominem amiserat, saepius eam apud Deum resumere gloriam, quam apud eum habebat priusquam mundus esset.
in spiritum evolaret. Et harum quidem 121 pennarum suarum in psalmo alio ita meminit:
Si
0351B
sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in postremis maris. Etenim illuc manus tua deducet me (Ps. CXXXVIII, 9) . Suas itaque sumet,
0351D Er. et Lips.
ut non intelligatur: quod prima edit. Par. bene correctum, prave in postremum revocatum est, renitentibus mss. Deinde ms. reg.
eas et his. Ac tum sola editio Par.
evacuatis. Retinendum
ex his evacuatus, nimirum ex illa gloria qua supra homines et Angelos elatus erat Christus, ex qua se evacuans, et ab angelis paulo minoratus
ad homines usque descendit.
ut intelligatur eas ex his evacuatus assumere.
8.
Desertum quo se a requie recipit.—Sed sumptis pennis ut volando requiescat, quo sit quieturus ostendit, dicens:
Ecce elongavi fugiens, et mansi
0352C Regius ms.
in solitudine: quam lectionem aeque ac aliam mox probat Hilarius.
in deserto. Ceciderunt quidem super lucem tenebrae, sed tenebrae eam non comprehenderunt. Elongavit enim fugiens, qui ne
0351C
A continentibus.
0352D In vulgatis,
a gentibus. In uno
e ms. Vatic.
a continentibus. In altero simul et reg.
a contingentibus. Verius in tertio necnon et Miciac.
a contegentibus, tenebris scilicet, de quibus num. 7 jam dictum erat:
Non infirmus est, cui ad evolandum de contegentibus, se tenebris, etc.
a contegentibus quidem potuit comprehendi. Fugit ergo etiam eos qui se persequebantur, et ab his longe factus habitat in
deserto. Et quod desertum hoc vel quae sollicitudo sit (nam eodem verbo utrumque graecitas elocuta est), et ita alius propheta
declarat:
Laetare desertum sitiens,
0351C
exsultet desertum, et floreat tanquam lilium: et floreant et exsultent deserta Jordanis. Invalescite manus invalidae et genua
dissoluta: consolamini modici animi, sensu invalescite, et nolite timere. Ecce Deus
0352D Abest
noster a ms. reg. hic et infra in Psal. LXV, n. 11.
noster judicium reddet, ipse veniet et salvabit nos. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient, erudietur
lingua mutorum. Tunc saliet claudus tanquam cervus
(Esa. XXXV, 1 et seqq.) . Venerat quidem ad oves perditas domus Israel; sed ab iis fugatus haec deserta laetificat. In his
enim manet,
0352D In vulgatis,
et mansit. Rectius in mss.
et manet. Amat Hilarius hujusmodi repetitionem, quoties rei adjunctum vult attentius perpendi.
et manet postquam volando requievit. Est enim Dei requies, quae
0352A impiis denegatur cum dicitur:
Si intrabunt in requiem meam (Ps. XCIV, 11) . Resumpta spiritali gloria, unigenitus Deus in his, tanquam in templo digno se corporibus quae erant antea
deserta requiescit, quia plures jam filii desertae magis quam ejus quae habet virum (Esai. LIV, 1) .
9.
Litteram solam in psalmis volentes.—Non sum autem nescius, plerosque solum verborum sonum et litteram contuentes, nihil de omnibus fere psalmis
0352C
Congruum aliquid personae.
0352D In mss. Mic. et Vatic. post
congruum, additur
aliquid.
congruum personae Domini nostri Jesu Christi existimare, putentque totum querelis Prophetae increpari. Sed nos litem non
movemus. Neque enim destruimus, sed adstruimus, addentes potius de obscuris intelligentiam, quam simplicibus detrabentes:
quia quaecumque David aut passus aut questus est,
0352B etiam passionibus ejus, qui universitatis nostrae caro est factus, impleta sunt. Et, ut 122 arbitror, ea quae sequuntur
intelligentiae nostrae cursum probabunt.
10.
Salutem exspectat Christus.—Intercedens vero diapsalma demutavit et sensum. Nam omnis rursum adversus eos, de quibus est querela, fit sermo, honore tamen
ejus, ad quem omnia est referre solitus, antelato. Sequitur enim, Vers. 9:
Exspectabam salvificantem me a pusillanimitate et tempestate. Non nova haec ejus exspectatio est: nam et in eo psalmo, quem ex persona ejus esse non dubium est, sic precatus est:
0352D Ita in ms. reg. ut et infra suo loco. At in vulgatis,
salvum me fac.
Salva me, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Veni
in altitudinem maris, et tempestas demersit me
(Ps. LXVIII, 2 et 3) . Ab hac igitur tempestate
0352C atque ab hac pusillanimitate (
humiliatus
0352D Reg. codex,
humiliatus temeratusque ad mortem.
enim erat usque ad mortem crucis) salvari exspectat ab eo ad quem precatus est, dicens:
Pater, clarifica me apud temetipsum claritate, quam habui apud te prius quam mundus esset (Joan. XVII, 5) .
11.
Judaei qualiter jam demersi et linguis divisi.—Sed exspectans salvari se, plus jam quam spem salutis exspectat. Sequitur enim, Vers. 10:
Praecipita, Domine, et divide linguas eorum. Proprietatem verbi sive hebraici sive graeci latinitas, uti in multis, non elocuta est. Nam id quod
praecipita dicitur, cum illis
0353A
0353D
Catapontison in nostro libro latinis characteribus scribitur, quamvis alibi graecos praeferat.
καταπόντισον enuntiatum est: quo sermone non ut praecipitentur, sed ut in profundum demergantur oratur. Demergi ergo eos,
linguasque eorum
0354D
David rogat.
dividi rogat. Quorum aliud sub Noe (Gen., VII, 4) , aliud post aedificationem turris scimus effectum (Gen. XI, 8) , cum
illos diluvio submersos consumpsit profundum, hos vero linguarum divisio ad causam aeternae
0353D In editis,
in se.
inter se concertationis discrevit: ut conspirationem adversus Deum initam, dum se invicem et nesciunt et metuunt, non tenerent.
Non dispar ergo nunc in hos poena deposcitur, scilicet
0353D Editi,
ut in morem gentium: refragantibus mss. quorum in uno legitur,
ut immanitate gentium; in caeteris,
ut jure gentium.
ut jure gentium, quas in aquis signficari meminimus, absumpti, et in omnes linguas cum quibus nunc habitant et quibus loquuntur
divisi, amitterent vitae ac regni sui dignitatem.
0353B 12. Ut autem ob vitia civitatis contradictionemque praeceptorum suorum haec consecutura nosceremus, adjecit:
Quia vidi iniquitatem et contradictionem in civitate. Vers. 11 et 12.
Die ac nocte circumdabit eam
0353D Reg. ms.
supra muros ejus et iniquitas et dolor, et non deficiet.
super muros ejus et 123
iniquitas, et labor in medio ejus: et non defecit de plateis ejus usura et dolus. Ob haec igitur vitia et crimina futurae captivitatis et dispersionis poena deposcitur; sed potissima inter crimina sunt iniquitas
et contradictio. Nam eum, quem lex et prophetae nuntiaverant, rejicientes contradictione impia respuerunt. Quae contradictio
nocte et die circumdans muros civitatis ipsius supergressa est, qui et ipsa passionis suae nocte, cum se videndum in consessu
et a dextris virtutis profiteretur, discissa veste etiam cum blasphemiae invidia
0353C contradixerunt (Matth. XXVI, 64 et 65) . In muris autem, tuitionem salutis significari meminimus: sicut cum novae Jerusalem
aedificatio et munitio, id est, constructio et custodia Ecclesiae coelestis optatur, ita scriptum est:
Benigne, fac Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem (Ps. L, 20) . Erat ergo tum in eo populo custodia spiritalis: et dispositae per angelos legis administratio communiebatur.
Sed ubi ipso Mediatore legis rejecto, hos muros et hanc custodiam circumdans iniquitas supergressa est: tum coepit majus esse
ipsa munitione peccatum, ut iniquitas vinceret
0353D In vulgatis,
custodis. Praeferimus cum mss.,
custodiae. Non enim in superioribus
custos memoratur, sed
custodia: quae cum spiritalis sit, non
0354D caret voluntate, et voluntate bona, cujus tamen bonitas Judaeorum malitia superanda hic praedicatur.
custodiae voluntatem, usura et dolo, caeterisque quae in lege sunt vetita redundantibus.
0353D 13.
Non de passione, sed de proditore queritur Christus: cur non de passione.—Et indignitatem tantae hujus iniquitatis ostendens, subjecit:
Quoniam si inimicus meus improperasset mihi, supportassem utique,
0354A
et si odiens me super me magna locutus fuisset, absconderem me utique ab eo. Tu autem homo unanimis, dux meus et notus meus,
qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ingressi sumus cum concordia.
Querela non de passione est, sed de Apostolo proditore. Nam cum salutem generi humano suscepta crucis morte donaret, non
potest videri sacramentum hoc magnae pietatis arguere. Nam utique si inimicus esset, querelae causa non esset: cum id in se
consummaretur, quod ad salutem nostram perpeti ipse voluisset. Et sicuti si odiens se
0354D
Elocutus super se.
locutus super se magna esset, absconsus ab eo fuisset: quia ei non cognitus in homine Deus esset, et ob hoc minus esset criminis
nescienti (non enim gentes Verbum carnem factum
0354D Mic. ms.
praenuntiata.
praenuntia sibi lege didicerunt, quod utique
0354B his qui sub lege sunt, etiam ipsis gestis ad speciem futurae veritatis aptatum est, cum et hominem Abraham adoravit (Gen.
XVIII, 2) , et Jacob in homine Deum vidit) (Gen. XXXII, 30) portasse se utique (
f. portasset utique) haec opprobria
0354D
Subaud. in ore.
gentium, quod cum esset homo Deum se faceret, quod daemonium habens populum seduceret; quia ignorassent 124 haec omnia
in lege, quae ad Israel lata est, contineri. Verumtamen cum unanimis et dux et notus haec faciat: unanimis, cum electus
0354D Regius codex,
ad apostolatum.
in Apostolum est; dux, cum demorante Domino, ipse ad praedicationem adventus sui ad castella praemissus est, futuri regni
dux ab eo ac princeps est constitutus; notus autem, cum omnes ingressus ejus egressusque didicisset, cognosceretque in hominis
filio, et Dei filium, qui et particeps
0354C in demutando ex aqua vino, et dulcificando (
f. multiplicando) in populi cibum hordeo exstitisset, convivioque eodem usus esset, secumque Dei domum semper esset ingressus:
majorem de se querelam in hoc consortium divini ministerii assumptus exhibuit.
14.
Iniquorum poena.—Sed quamquam specialia haec in impietatem ejus dicta essent, tamen poenae decretum refertur ad plures.
Veniat mors super eos, et descendant in infernum viventes, quoniam nequitia in hospitiis eorum
0354D Quod sequitur valde perturbate et confuse exhibent excusi. Sinceriorem lectionem praestamus ex mss.
in medio eorum, ita super eos morte ventura, ut ad poenae sensum viventes descendant in infernum, cum
in hospitiis eorum et
in medio eorum: id est, totos ipsos intra extraque nequitiae opera circumdent.
0354D 15. Verum ille haec his agentibus atque meditantibus ad quem spes et precatio sua esset ostendit, dicens,
Ego ad Deum clamavi, et Dominus exaudivit me. Vers. 17—20.
Vespere et mane et meridie narrabo
0355A
et renuntiabo; et exaudiet vocem meam. Liberabit in pace animam meam ab his qui appropiant mihi quoniam inter multos erant
mecum. Et exaudiet me Deus, et humiliabit eos, qui est ante saecula.
Clamorem fidelem mox Dominus exaudit, et hanc ipsam exauditi clamoris sui gratulationem vespere et mane et meridie narrabit,
diem omnem in his diei partibus per quas dies continetur ostendens. Talis autem temporum ordo non nisi ex prophetica scientia
distributus est, ut
vespere et mane et meridie nuntiet
0355D In excusis particula
et hic adjecta, non est unde percipiatur ratio ab Hilario allata, cur a vespere diem Propheta ordiatur.
quia secundum legem et observantiam legis a vespere dies coepta (Lev. XXIII, 32) , eadem ipsa usque in meridiem deputatur,
cum inchoationem diei non mane lux reddita, sed vespere nox facta perficiat. Narrat ergo et renuntiat ea quae psalmo continentur,
quod vocem ejus audiat, et in pace
0355B animam suam liberet (pacificavit enim omnia in coelo et in terra (Coloss. I, 20) ) et liberet ab appropiantibus sibi. Superior
enim querela de proximis, cum etiam unanimis et dux et notus haec ageret, cum apostolis caeteris et ipse electus in apostolum.
Deus ergo qui est ante saecula, id est, per quem 125 omnia sunt,
0355D In ms. reg.
qui, non
quia.
quia ante omnia sit, exaudiet eum, et humiliabit eos; cum indigni gloria aeternae resurrectionis effecti sunt.
16.
Judaeorum poena ob impoenitentiam.—Nam interjecto diapsalma omnem his ob impoenitentem impietatis professionem spem recidit, dicens:
Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum. Omnes secundum Apostolum resurgent, sed non omnes commutabuntur (I Cor. XV, 51) , quia non timuerunt
0355C Deum. Fas enim fuerat
0355D Editi,
ignorasse in homine Deum, si resurgentem tamen Deum ex mortuis credidissent. Ab his non dissidet ms. reg. nisi quod particulam
si non habet. Castigantur ex mss. Vatic. et Mic.
ignorantes in homine Deum, resurgentem tamen Deum ex mortuis credidisse, patente his etiam post passionis piaculum poenitentia
et indulgentia
0355D In uno e mss. Vatic.
poenitentiae indulgentia.
. Non enim solum non timuerunt Deum; sed cum ad retribuendum his manum extendisset, id est, auxilium obtulisset; contaminaverunt
testamentum ejus: cum eum qui testamento legis ad salutem praenuntiatus est, repulerunt. Sequitur enim, Vers. 21 et 22:
Extendit manum suam in retribuendo. Contaminaverunt testamentum ejus: divisi sunt ab ira vultus ejus. Et idcirco demutatio his non relicta est, quia pro peccato semel mortuus est, et resurgens eos tantum demutatione donavit,
qui secum per fidem et commortui sunt et resurgent. Hos autem ab ira vultus sui eversa civitate
0355D divisit, partemque eorum cum infidelibus ponens, cos vel dispersit in omnia, vel divisit a sanctis.
17.
Judae blandiloquium.—Dehinc de generali
0356A querela ad significationem ejus qui ei et dux et unanimis et notus fuerat sermo se retulit:
Et appropiavit cor ejus. Mollierunt sermones ejus super oleum, et ipsi sunt jacula. Admixtus apostolis, et curam pauperum agens, maximum scilicet
0355D Reg. codex,
ministerio. In uno Vatic.
sancti
0356D
licet, pro
scilicet. Utrumque in antiquis libris una ratione pingitur.
ministerii opus curans, appropiavit cor suum (ab appropiantibus enim liberari animam suam gratulatus est): non utique ministerio
fidei appropians, sed irae Dei et contaminationi testamenti ejus. Caeterum ipse blandiloquus, emollito super oleum sermone
curam agere se pauperum fallens, etiam tum cum pretiosi unguenti effuso alabastro conquestus est, tamquam id magis
0355D
Veniri.
0356D Reg. ms.
veniri.
venire in sumptum inopum debuisset (Mat. XXVI, 9) . Sed ille occasionem furti de pecuniae collatione quaerebat. Et istiusmodi
0356D Miciac. codex,
furti blandiloqui oleum: male.
forte blandiloquii
0356B oleum psalmo alio evitat Propheta, cum dicit:
Oleum peccatoris non impinguet caput meum (Ps. CXL, 5) , quia sub specie boni operis, malitiae arma commoveat. Sunt autem etiam in verbis jacula, sicuti dentes 126
scutum et sagittae sunt, et lingua machaera acuta est (Ps. LVI, 5) . Haec igitur sermonum jacula detestatur, quae magis sub
blandimento et adulatione nocitura sunt.
18.
Curare quid debeamus.—Sed inter ista inimici jacula imperterritus manet, nobisque portum securitatis
0355D
Fidum addidimus ex codicis nostri fide, quae
0356D dictio desideratur in editis.
0356D
Tutum fidumque demonstrat, in ms. Turon.
fidum tutumque demonstrat. Sequitur enim, Vers. 23:
Jacta in Dominum cogitationem tuam, et ipse te enutriet: non dabit in aeternum fluctuationem justo. Ademit nobis etiam in Evangeliis Dominus sollicitudinis necessitatem, dicens:
Nolite solliciti esse
0356C
de crastino; sufficit enim diei malitia sua (Matth. VI, 34) .
Quaerite primum regnum Dei et justitiam
0356D Abest
ejus a ms. reg. Habemus etiam infra,
et justitia collocandam, sine
ejus: ubi in Mic. ms.
et justitiam collocandam.
ejus et omnia praestabuntur vobis (Ibid. 33) : omnem scilicet curam in promerendo Dei regno et justitia collocandam. Jactanda ergo super eum cura est: ipse
enim enutriet, secundum illud:
Super aquam refectionis enutrivit me (Psal. XXII, 2) . Enutriens autem non relinquet in fluctibus istius saeculi, sicuti enutritus Jacob omnem tempestatem et
odiorum et durae servitutis evasit dicens:
Deus qui enutrivit me a juventute mea (Gen. XLVIII, 15) . Ipse enim vitae auctor est, ipse cibi largitor, non terreni tantum, sed etiam spiritalis.
19.
Puteus vitae, et puteus mortis.—Sed illo super aquam refectionis educato, et a procellae fluctibus liberato,
0356D digna impios poena consequitur, cum dicit:
Tu vero Deus deducet illos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolositatis
0356D Regius codex,
non dimidiaverunt.
non dimidiabunt dies suos:
0357A
ego autem sperabo in te, Domine. Est quidem puteus aquae vivae: sed est puteus interitus, secundum illud:
Non me demergat tempestas aquae, neque
0357D
Sorbeat.
absorbeat me profundum, neque contineat super me puteus os suum (Ps. LXVIII, 16) . Non relicto igitur
0357D Legebatur,
in fluctuationem.
in fluctuatione justo, illi in puteum interitus deducentur; cujus os clausum
0357D Ita ex mss. At in vulgatis
resurgente. Tum in reg. ms.
et ex inferis.
resurgenti ex inferis unigenito Deo esse non potuit. Caeterum post passionem Domini, statim eos belli victoria cum excidio
civitatis absumpsit: omni promiscua aetate ad satisfactionem vincentium interempta, non dimidiatis vitae diebus juventute
prostrata. Dies autem pleni sanctis et fidelibus reservantur, secundum illud:
Et dies pleni invenientur
0357D Praepositionem
in addidimus ex codice Veron.,
0358D ut est in Graeco atque in Vulgata.
in his quorum spes semper in Domino est: qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.