304 Littera V. He.
Legem statue mihi, Domine, viam (Hil.
viae)
justificationum tuarum: et exquiram eam semper. Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam (Hil.
servabo) illam in toto corde meo. Deduc me in semitam (Hil.
in semita) mandatorum tuorum: quia ipsam volui. Inclina cor meum in testimonia tua, et non in utilitatem. Averte oculos meos
ne videant vanitatem: in via
0532C
tua vivifica me. Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo. Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum; quia judicia tua
jucunda. Ecce concupivi praecepta tua: in aequitate tua vivifica me.
1.
Latina versio graecam non satis expressit. Lex viae justificationum Dei optatur.—Inusitatam ac novam deprecationem Prophetae in primo quintae litterae versu invenimus. Ita enim coepit, Vers. 33:
Legem statue mihi, Domine,
0532D In vulgatis,
viam justificationum. Quod et in mss. occurrit semel in fine, forsitan ex librariorum lapsu: nam in caeteris constanter habent
viae, sicque legendum liquet.
viae jusitificationum tuarum. Sed rationem consequi versus hujus ex latina interpretatione difficile est. Per conditionem enim sermonis nostri communis
non ita absolute potuit virtus verbi et hebraici et graeci explicari. Graeci namque ex hebraeo transtulerunt, νομοθέτησόν
με, Κύριε, τὴν ὁδὸν τῶν δικαιωμάτων σου. Orat enim in hoc versu, ut sibi lex statuatur justificationum: et quod graece est
νομοθέτησον,
0532D ad ejusdem sensus intelligentiam latinitas explicare non potuit. Propheta ergo orat, ut viae justificationum suarum legem
sibi Dominus constituat, id est, ut qua lege viam justificationum Dei adeat, intelligat
0533A et sciat. Non enim viae tantum ait, sed
justificationum viae postulat
legem.
2.
Lex viarum communium. Lex viae populi ex Aegypto exeuntis.—Et quae tandem justificationum viae lex erit? Nam in communibus et terrenis viis legem meminimus esse
0533C
Spatii mensuris.
in
0533C Ms. Mic.
in spatii mensuris. Haec viae lex maxime milites spectat, de qua Ambrosius in hunc eumdem locum;
Miles, qui ingreditur iter, viandi ordinem non ipse disponit sibi . . . . nec voluptuaria captat compendia, ne recedat a signis;
sed itinerarium ab imperatore accipit.
spatiis mensuras: cum passuum mille intervallo quaedam legis viae signa statuuntur,
0533C In duobus mss. deest,
cum mansionum requies disponitur. Mansionis vocabulum frequens est in itinerario peregrinationis Jerosolym., ubi variae viatorum stationes mansionum, mutationum
ac civitatum nominibus indicantur. Eodem verbo utitur Julius Papa apud Athanasium, p. 748, ubi canones ostendit temeratos
ab eis, qui Gregorium hominem externum Alexandriae episcopum salutarunt Antiochiae, loco ab Alexandrina urbe
triginta sex mansionibus dissito. Julii epistolae consentit Antonini itinerarium, in quo
0533D Antiochia Alexandriam proficiscentibus triginta sex loca assignantur. Si vera est Godefridi Hermanni opinio, qua putat notis
in c. 9 lib. V Vit. S. Athanas. mansionem a Julio vocati dimidiatam diurni itineris partem, dicendae erunt mansiones hospitia
aut prandendi aut pernoctandi causa destinata. Sed cum itinerarium illud non tam expedito et ad scopum properanti viatori
dictum sit, quam militi onusto, cujus vires adversus hostem infractae servandae essent, non constat singulis illis mansionibus
dimidiatam tantum diurni itineris partem esse intelligendam. Cum autem Tobiae VI, 1, dicitur,
Mansit prima mansione juxta fluvium Tigris, ibi exprimi videtur locus, quo Tobias prima itineris sui die pervenit, et ubi pernoctavit. Mansiones ut plurimum non multum
inter se distant. Neque etiam aequales sunt, uti Ambrosius in hunc Ps. serm. 5, n. 5, diserte docet. Ac licet ibid. n. 2
0534C
stativas vocet eas sedes in quibus exercitus, postquam triduo ambulasset, quarto requiescebat die; tamen n. 3 et 5, stationes filiorum
Israel in deserto indiscriminatim nominat et
stativas et
mansiones.
cum mansionum 305 requies disponitur, cum usque ad urbem
0534C Sic mss. concinnius quam vulgati,
refectione. Rursum haec Ambrosii verbis juverit illustrare.
Eliguntur, inquit,
civitates, in quibus triduum, quatriduum, et plures interponantur dies, si aquis abundant, commerciis frequentantur. En Hilario nostro
intervalla viantium refectioni congrua. Quid vero ei sit
usque ad urbem, caetera Ambrosii sic explicant:
Et ita sine labore conficitur iter donec ad eam urbem perveniatur, quae quasi regalis eligitur, in qua fessis exercitibus
requies ministretur.
Sed et illa intervalla, in quibus viatores aliquot dies requiescebant,
mansionum nomine ab Hilario designata esse hic legimus: ut mansionem intelligere liceat quamcumque viatorum stationem,
0534D sive in ea ad horam, sive ad unum aut plures dies commorarentur. Et hoc quidem alterum ex dictis jam satis liquet, ac praeterea
confirmatur ex num. 23, I, ubi 42 loca in quibus filii Israel per desertum pergentes castrametati sunt,
mansiones nuncupantur. Quo spectat et illud Tob. VI, 10, qui cum pervenisset in civitatem Rages, ait ad Angelum,
ubi vis ut maneamus? Primum autem, quod nimirum statio ad horam prandii mansio dicta sit, non ita compertum est.
refectioni viantium congrua rursum mansionum intervalla dimensa sunt. Sed etiam tum cum ex Aegypto populus per rubrum mare
pedes transiit, legem quamdam viae fuisse meminimus
0533C
Et pro
ei.
ei
0534D In vulgatis
et, pro
ei: mendose.
non humani arbitrii judicio, sed divini, constitutam in columna ignis et nubis. Nam cum oporteret populum iter agere, columna
ignis
0533B nocturno tempore anteibat, sed die vero columna nubis (Exodi XIII, 21) . At cum placitum Deo fuisset diu in iisdem castris
populum contineri; columna neque ignis noctu provehebatur, neque nubis de die anteibat. Legem itaque hanc viae statuit. Et
si diligenter stationes eas, mansionesque castrorum, et conditiones locorum quae Exodo XV et seqq. continentur, retractemus;
magna in ipsis coelestis itineris mirabilia cernemus. Ob quod frequenter Propheta oravit, dicens,
Considerabo mirabilia de lege tua (Ps. CXVIII, 18) . Sed non jam istis se viae legibus contineri Propheta orat: non enim viae legem, sed
viae justificationum poscit.
3.
Via multiplex. Cujus viae legem exoptet David. Scit esse viam testimoniorum, cum dicit:
In
0533C
via testimoniorum tuorum delectatus sum. Scit esse
0534A viam praeceptorum, cum ait:
Viam praeceptorum tuorum cucurri. Novit esse viam legis, cum:
Beati sunt qui ambulant in lege Domini. Scit esse hanc viam justificationum, de qua nunc deprecatur. Scit etiam esse viam in Prophetis, scit esse viam in Evangeliis,
scit esse viam in Apostolis, de quibus saepe testatus est. Vult ergo per legem viae hujus, usque in perfectam illam vitae
viam tendere. Plures enim sunt haereticorum, qui viam legis
0534C
Improbant.
probant
0534D Apud Par.
improbant. In aliis vero editis et scriptis
probant; eo forsitan sensu, quo tract. superiore, num. 9, dictum est eos qui in haereticas partes defluunt, in via quidem esse, sed
non in via veritatis. Mox duo mss.
Scimus enim, non
scimus etiam.
, plures qui prophetarum, multi qui Evangeliorum, multi qui apostolorum. Scimus etiam quosdam non omnibus his viis esse contentos.
Sed scriba doctus novit divitis patrisfamilias exemplo de thesauris proferre vetera et nova (Matth. XIII, 52) . Hanc igitur
justificationum viae legem Propheta desiderat.
0534B Lex enim justificationum quibusdam religiosi cordis disciplinis continetur, et intra fines nos constitutionis suae quibus
0534D Editi,
se verteret: emendantur ex scriptis.
se uteremur arctavit: ne excedentes eos, ad opiniones haereticae 306 intelligentiae evagaremur. Non vult igitur ab ea lege
excedere, quam constitui sibi orat.
4.
Ad quid.—Sed in quam causam hanc legem orat institui? Scilicet ut exquirat eam. Lex erat justificationum per Moysen scripta: et hanc
Propheta operibus exercebat. Non ergo hanc statui sibi orat, quae jam statuta erat, et ab eo religiose agebatur; sed eam quam
optat inquirere. Quid ergo optat inquirere? Finem scilicet legis. Et quis erit finis legis? Apostolum audiamus:
Finis enim legis Christus est (Rom. X, 4) . Sed per has justificationum vias, quibus
0534C statuta lex fuerit, finem legis optat exquirere:
0535A neque solum exquirere, sed semper exquirere. Ita enim ait:
Et exquiram eam semper. Officium exquirendi non suffecerat per voluntatem, nisi etiam indefessa ab eo temporis continuatione gereretur.
5.
David praerogativae cujus legit et qua lege optet intellectum.—Vers. 34.
Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et servabo eam in toto corde meo. In Proverbiis Salomonis scriptum meminimus,
0535D Quidam mss.
intelligendo: librariorum lapsu. Verius Mic.
inintelligendo. Sic lib. X de Trin. n. 30, et lib. XI, n. 47,
inintelligentia pro intelligentiae inopia ponitur. Excusi autem,
ignorando sapientiam sapienter interrogantibus, etc. Et quamvis adverbium
sapienter exstet in mss. Reg. et Albin. rectius tamen abest a Mic. Alias hujus loci interpretationem subjicienti Hilario dicendum fuisset,
ostenditur, non
ostendi videtur. Miciacensi ms. consonat graecum, ἀνοήτῳ ἐπερωτήσαντι σοφίαν σοφία λογισθήσεται.
Inintelligendo sapientiam interroganti sapientia deputatur (Prov. XVII, 28, sec. LXX) . Quo sensu id ostendi videtur, quod qui non intelligat, et sapienter interroget, sapere credatur.
Hoc itaque eo
0535C
Profecit.
proficit, quia Propheta in lege manens, et secundum Apostolum Hebraeus ex Hebraeis octava die circumcisus, et secundum genus
ex tribu Juda (Phil. III, 5) ,
0535B et secundum gratiam corporeae unctionis et rex electus et christus, et
0535D Bad., Er., Lips. ac duo mss.
sacramento dominicae nativitatis. Sola editio Par.
secundum sacramentum sacramento dominicae, etc. Sinceram lectionem exhibet praedictus codex Miciacensis.
secundum sacramentum dominicae nativitatis dignus cujus filius Jesus Christus esset, tamquam peregrinus legis orat,
Da mihi intellectum et scrutabor legem tuam, et servabo eam in toto corde meo. Nondum ergo servat, nondum scrutatus est, nondum intelligit. Non ergo de ea lege loquitur, in qua natus est, eruditus est,
operatus est Propheta. Sciens itaque primam partem esse prudentiae, ut quis quod non intelligit, sapientes interroget; et
quod ignorat, intelligat: idcirco intellectum ut accipiat rogat. Sciens vero adepto spiritu intelligendi, studio opus esse
scrutandi, ait:
Et scrutabor legem tuam. Scrutationis autem 307 fructum
0535D Par.
in repertae rei custodia, editiones aliae,
hujus rei custodiam: castigantur ex mss.
repertae
0535C
In repertae rei custodiam.
rei custodiam esse cognoscens, dixit,
Et servabo
0535C
eam. Intelligens vero perfectam custodiae diligentiam in toto esse cordis officio, consummavit omnem sermonis sui ordinem, dicens:
Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et servabo eam in toto corde meo.
6.
Legis ritus varii. Sed quid tandem istud est, quod intelligere optat, quod scrutaturum se et servaturum toto corde promittit? Meminit namque
non otiosos dies sex Moysi libro in mundi hujus operatione monstrari (Gen. I) . Scit non superfluam esse diei septimi requiem
(Gen. II, 2) . Recordatur
0535D Miciacensis codex,
in mensis septimi religionem sacramenti festivitatis, aliis male praelatus est ab editore Parisiensi. Non enim hic memoratur solemnitas tubarum mense VII a Judaeis celebrata,
cujus mentio
0536D mox suo ordine veniet, sed
messis primitivorum, cujus exstat praeceptum Exodi XXIII, 16. Quae festivitas cum eodem Exodi loco, 15, etiam
mensi novorum nuncupetur, cumque Paulus Hebr. XII, 23, beatorum coetum vocet
Ecclesiam primitivorum; non immerito praedicat Hilarius
in mensis novi religione sacramentum festivitatis coelestis figurari, hoc est tempus illud beatum, quo sancti post transitum hujus saeculi vita et corpore renovati operum suorum fructus percipient.
in mensis novi religione sacramentum festivitatis coelestis
0536A tamquam in speculo figurari (Exod. XXI, 2) . Novit annum illum, quo post sex annorum servitutem liber Hebraeus est (Lev.
XXV, 4) , quo post multam operationem terra requiescit (Ibid. 13) , fructibus ejus relictis proselyto pauperi et bestiis
terrae, quo et debita universa Hebraeis omnibus remittuntur. Quinquagesimi quoque anni leges concupiscit scrutari. Vult (
subaud. scrutari) quae sit in primo mense decimi diei usque in quartam decimam, et deinde usque in vigesimam primam religio. Illam
quoque septimi mensis cogitat solemnitatem, cujus memoriale in tubis est (Levit. XXIII, 24) ; decimi quoque diei in eo placationem
(Ibid. 27) , et post quintam decimam in tabernaculis dierum octo laetitiam (Ibid. 34) , quomodo ex his et sancta prima, et
octava sit sancta
0536B (Ibid. 35 et 36) . Scit circumcisionem primam fuisse (Gen. XVII, 10) , scit et iteratam per Jesum esse gestam (Josue. V,
2) . Azyma sancta desiderat,
0536C
Laetari.
litare
0536D Ms. Mic
laetare. Alii duo,
laetari.
pascha concupiscit, de quo in agni ipsius immolatione scriptum est,
Hoc est pascha Domini (Exodi XII, 11) . Terram repromissionis, terram fluentem lac et mel scit nondum vere a populo, qui secundo est circumcisus,
obtentam. Ob haec igitur intellectum orat; haec intelligens, scrutaturum se pollicetur; haec scrutatus, servaturum se professus
est; haec servans in toto corde custodiet.
7. Post quae sequitur, Vers. 35:
Deduc me
0536C
In semitam; mox,
quia ipse volui.
in
0536D Par. hic et infra,
in semitam: dissidentibus aliis libris et graeco.
semita mandatorum tuorum; quia ipsam volui. Et in hoc nunc versu, sermonis virtus non proprie per conditionem translationis expressa 308 est. Nam
0536C id quod nostri ita dixere,
Deduc me in semita, graecitas sic locuta est: ὁδήγησόν με ἐν τῇ τρίβῳ. Et id quod cum illis τρίβος dicitur trita et frequentata discursibus
semita intelligitur: nobiscum autem semita dici potest, et esse semita, et esse non trita. Ergo quia graecitas utrumque eadem
nuncupatione completa est, nos quoque ita sentiamus; et semitam eadem
0536D Ita mss. Editi vero,
equidem sciamus.
sciamus esse quae trita est.
8.
Via mandatorum trita a saeculo.—Et observandum est, quod hic non legis, sed
mandatorum semitam esse dicat. Via enim
0536D Bad., Er., Lips. ac tres mss.
legis Moysi gradienda est, omisso deinde verbo
habuit. Praeferimus lectionem Par. et ms. Mic. qua significatur legem Moysi aevo tunc primum habuisse qui in ea graderentur, proindeque
ab initio saeculi tritam non fuisse.
legis a Moysi gradientes,
0537A postquam ipsa constituta est, habuit. Caeterum mandatorum idcirco semita est, quia in mandatis Dei jam a saeculi institutione
0537C
Percursum sit.
perrectum sit. In hac enim semita et Abel cucurrit, et Seth institit, et Enoc placuit, et Noe reservari meruit, et Melchisedech
et benedicere potuit et decimas accepit, et Abraham amicus Dei est, et Isaac haeres est, et Jacob Israel est, et ex Juda expectatio
gentium est, et
0537C In ms. reg.
Josue: male, cum hic allusio fiat ad illud ps. LXXX, 6,
Testimonium in Joseph posuit. Nec vero Hilarius legere solet
Josue, sed
Jesus. Vide similia lit. 19, n. 12, et in psal. LII, n. 9.
Joseph in testimonium positus est, Job a Lege liber de hoste legis triumphat, et Hebraeum Moyses vindicat, et Jesus secundo
Israel circumcidit, et Samuel dignus in unguendo rege deligitur.
9.
Duce ad eam nobis est opus. Dux Christus.—Et nunc in hac orat se hic et unctus et rex et propheta deduci. Scit enim imbecillam sibi esse naturam, neque
0537B se posse hanc semitam sine duce aggredi. Dux
0537C Verba,
Dux enim est omnibus hac semita pergentibus Deus, nunc primum restituuntur ex mss.
0537D Vatic. et Mic.
enim est omnibus hac semita pergentibus Deus. Dux enim est, cum dicitur,
0537D Sic Par. ex ms. Mic. Alii autem libri,
Retro post eum ambulabis, quoniam ipse te deducet. Deducit autem, etc., nisi quod Vaticanus his verbis praemittit,
cum dicitur Petro. Si quid liceret de nostro corrigere restitueremus,
Retro post Dominum Deum ambula, et ad eum adhaereto; quoniam ipse te deducet: maxime cum Ambrosius in hunc eumdem versum subjiciat:
Non potest alius hoc dicere, nisi qui illud sequitur quod scriptum est: Post Dominum Deum tuum ambulabis, et ipsi adhaerebis
quia ipse te deducet.
Nec satis liquet ubi duo illi doctores scriptum viderint,
quia ipse te deducet.
Retro post Dominum Deum tuum ambula, et ad eum adhaereto: et rursum:
Retro post eum ambula, quoniam ipse te deducet (Deut. XIII, 4) . Deducit autem, cum ait,
Qui non tulerit crucem suam, et secutus me fuerit, non est me dignus (Matth. X, 38) . Deducit etiam, cum prior omnem evangelicarum passionum semitam trivit. Si Apostoli docent, prior ille docuit;
constituit enim Sapientia amicos Dei et prophetas (Sap. VII, 27) . Si juste nunc aliquid geritur a nobis, princeps justitiae
nostrae est; est enim ipse justitia (I Cor. I, 30) . Si ob fidem
0537D Excusi,
ob terrorem.
ad terrorem flagellamur, flagellis ille dorsum suum praebuit. Si alapis ad injuriam 309
0537C caedimur, has ille suscepit. Si in contumeliam conspuimur, faciem suam ille non avertit a sputis.
10.
Legem scil. diligentibus.—Dux in omnibus ille est: sed dux est diligentibus legem, quam superius se toto in corde custoditurum propheta professus est.
Non enim hic secundum sermonem graecitatis, cum dicitur:
Quia ipsam volui, ad semitam mandatorum referri
0538A potest: quia
0537D In vulgatis,
graecitas, lectio ambigua nec satis cohaerens cum sequentibus. Nam paulo post,
id quod vellet, vel ut habet Vaticanus codex,
id quod velle se ait, ad prophetam referendum est.
in graeco ubi foeminino genere semita scripta est,
0537C
Id quod velle se ait.
id quod vellet, masculino genere pronuntiat,
0537D Verbum
dicens omittunt editi cum toto graeco sequenti, cujus loco in duobus mss. apposita nota e
0538C regione ascribitur,
deest graecum. Hoc supplemus e duobus aliis mss. In editione tamen LXX, modo extat αὐτὴν, non αὐτόν. Idem quoque pronomen ad semitam referunt
Aquila, Symmachus, Theodotio, quinta et sexta editio.
dicens, ὁδήγησόν με ἐν τῇ τρίβῳ τῶν ἐντολῶν σου, ὅτι αὐτὸν ἠθέλησα. Lex enim a nobis foeminino genere nuncupatur, quae
graece νόμος dicta est,
0538C
Ob quod aviis (l.
ab iis) masculino enuntiatur.
quod ab his genere masculino enuntiatur. Et cum illic foeminino genere semita nuncupetur; id quod voluit, ad id refertur,
quod per masculinum genus graecitatis proprietate memoratum est.
11.
Omnia ex Dei munere.—Sequitur nunc, Vers. 36:
Inclina cor meum in testimonia tua, et non in utilitatem. Omnia propheta ad munus Dei retulit, sive ut lex
0538C Ex mss. Vatic, et Mic. revocatur vox
viae, quae
0538D prius desiderabatur.
viae justificationum sibi statuatur a Domino, sive ut sibi intelligentia praestetur, sive ut deducatur in semita, sive ut
cor ejus in testimonia inclinetur, id
0538B est, in ea quae sub testibus scripta sunt. Teste enim coelo et terra lex tradita est (Deut. XXX, 19) .
12.
Objectio et responsio.—Sed forte per hanc prophetae religiosam modestiam, quisquam impie loqui ita audebit: Si, inquit, omnia a Deo sunt, humana
ergo ignorantia caret culpa; cum nihil obtinere possit, nisi quod donatum a Deo sumpserit. Et primum hoc
0538D Editi,
impiae est voluntatis. At mss.
impietatis est voluntas: quo loquendi modo solet Hilarius voluntatem obstinatam et impietati velut ex professo addictam designare.
impietatis 310 est voluntas, existimare idcirco se ea quae sunt credentium propria non consequi, quod sibi a Deo indulta
non fuerint. Sed omnem occasionem hujus impiae excusationis propheta submovit. Primum enim cum orat, conveniens infirmitati
suae egit officium: dehinc Dei muneribus humanae devotionis studia connexuit. Cum enim ait,
Legem mihi statue, Domine,
0538C
Viam praeceptorum tuorum.
viam
0538D Reg. ms. cum Albin. necnon Bad. et Er.
viam praeceptorum tuorum. Hoc tantum loco in mss. deprehendere est
viam, et non
viae.
justificationum tuarum;
0538C quid secundum orationis nostrae humilitatem
0538D Par. ex ms. Mic.,
quid Dei esset, perperam repetitio
quid.
Dei esset ostendit. Cum autem subjecit,
Et exquiram eam semper; officium devotionis suae protulit. Et in caeteris quoque utrumque quodam complexu sibi invicem colligavit: cum deduci se
in semita postulavit, et cum id ipsum voluit. Prius enim quae a Deo sunt cum honore praeposuit; et
0538D Ita unus codex Vatic. favente Mic., consentiente etiam editione Par., nisi quod in hac, omissa particula
atque, legatur deinde
confusione pro
confessione. Brevius autem alii libri,
et tunc quae a se cum confessione subjecit. Hoc loco. sed maxime lit. 14, n. 20, videtur Hilarius praedicare initium quoddam bonae voluntatis et fidei esse ex nobis,
qua possimus Deum orare, ut ipse perficiat, quod nostra non valet infirmitas. Cui doctrinae adversatur illud Concilii Araus.
II, can. 25:
0539C
Hoc etiam salubriter profitemur et credimus, quod in omni opere bono non nos incipimus, et postea per Dei misericordiam adjuvamur;
sed ipse nobis nullis praecedentibus meritis et fidem et amorem sui ipsius inspirat.
Et can. 3 ne propter humanam orationem gratia conferri credatur:
Si quis ad invocationem humanam gratiam Dei dicit posse conferri, non autem ipsam gratiam facere ut invocetur a nobis, contradicit
Esaiae,
etc. Hinc Augustinus epist. 194, ad Sixtum n. 10:
Ne se vel ipsius orationis meritum extollat . . . . . . fides orat quae data est non oranti, quae utique nisi data esset,
non oraret.
At excusatur Hilarius, quod ante exortam Pelagianorum haeresim scripserit: quo tempore dixit et Optatus Milevit. lib. II:
Nostrum est velle, nostrum est currere, Dei perficere. Ita et Basilius lib. de Poenit. μόνον δέλησον, καί Θεὸς προαπαντᾶ. Augustinus lib. I Retr. c. 23, initium fidei ex nobis
sese alias asseruisse confitetur. Imo Hieronymus contra Pelagianos agens lib. III:
Ubi autem, inquit,
misericordia et gratia est, liberum ex parte cessat arbitrium,
0539D
quod in eo tantum est ut velimus atque cupiamus, et placitis tribuamus assensum. Jam in Domini potestate est, ut id quod cupimus,
quod laboramus, illius ope et auxilio implere valeamus.
Praeterea ex constanti Hilarii doctrina liquet tunc in Ecclesia fuisse creditum, omnia Dei gratiae esse tribuenda, ut nihil
homini unde gloriaretur reliquum esset. Sed cum aeque crederetur hominem esse liberum, cum gratia cooperari, et meritis operum
aut gloriam aut poenam aeternam esse reddendam; factum est ut cum fidem de libero arbitrio illaesam vellet, voluntati humanae
plus justo tribuisse videretur. De hac re fuse actum est in praefatione generali.
tunc quae hominis sunt cum
0539A humilitatis atque officii sui confessione subjecit. Orat igitur ut Deus tribuat. Est ergo a nobis, cum oramus, exordium;
ut munus ab eo sit: dehinc quia de exordio nostro munus ejus est, ex nostro rursum est ut exquiratur
0539D In uno e mss. Vatic.
ejus est ut obtineatur: glosema.
et obtineatur et maneat.
13.
Avaritia et utilitas qui idipsum.—In eo autem quod ita se habet,
Inclina cor meum in justificationes tuas, et
non in utilitatem; quidam transtulerunt,
Inclina cor meum
0539B
In justificationes tuas.
in
0539D Duo mss.
in justificationes tuas.
testimonia tua, et non in avaritiam. Id quod in hebraeis codicibus continetur, ambigua
0540C Unus codex Vatic.
ambiguum. Tum excusi cum duobus mss.
in definitione utriusque sententiae positum est, excepto tamen Par., in quo habetur
opportunum est. Retinemus lectionem ms. Mic. Utrique illi intelligentiae revera subjicitur vox hebraea. At apud Septuaginta, quos se hic
sequi profitetur Hilarius, modo legimus πλεονεξίαν, quod vocabulum
utilitatem minime significare hic annotat Erasmus. Porro Ambrosius ipse legens
in avaritiam, versionem quae
in utilitatem praeferebat antiquiorem fuisse innuit his verbis:
Utilitatem alii habent: et puto quod ideo mutatum sit (ac positum
avaritiam), quia utilitas bonae rei videtur esse expetenda potius quam declinanda: ac subinde indicat se praeferre
in utilitatem, quamvis Hilarii nostri ad instar interpretationem suam utrique lectioni aptet.
0539B
Ambiguo.
in definitione utrique intelligentiae opportunum est. Sed nos, sicut oportet, sequimur Septuaginta interpretum religiosam
et antiquam auctoritatem, ex judicio tamen caeterorum translatorum proprietatem intelligentia
0539B
Hujus, quae est difficilis, captantes, ut in prioribus editionibus.
cujusque
0540C Bad., Er., Lip. cum quatuor mss.
intelligentiae hujus quae est difficilis captantes: quod interpolatorem sapit. Sincerior est lectio Par., quae est et ms. Mic. quamque confirmat Ambrosius Serm. 5, in hunc psal,
n. 26, simili fere loquendi modo utens.
311 desiderio
0539B coaptantes. Cum enim hi dixerint,
in utilitatem, illi dixerint,
in avaritiam; per idipsum quomodo utilitas hic nunc sit subjecta noscetur. Nam saeculi homines pecuniam, argentum, aurum, et caetera opum
instrumenta utilitatem vocant. Ergo cum in Dei testimonia inclinari cor suum, et non in utilitatem propheta orat, inclinatum
in Dei testimonia cor ab his sine dubio refert, quae humano judicio existimantur utilia. Et quidem intelligentiae nostrae
sensum versus qui consequitur confirmat.
14.
Quos oculos, a qua vanitate averti par est.—Ait enim, Vers. 37:
Averte oculos meos, ne videant vanitatem,
0540A
et in via tua vivifica me; vanitatem eorum docens, quae ab hominibus existimantur utilia. Et quaerendum est quos oculos, et a qua vanitate oret averti.
Orat autem et animi et corporis oculos (
subaud. averti), eos scilicet qui theatralibus ludis captivi incubant, eos qui Circensium certaminibus serviunt, eos qui vestium
pretia mirantur, eos quos auri splendor et gemmarum varietas occupat. Nisi forte non magis equorum cursu astrorum cursus est
gratior; et obscoenis illis spectaculorum turpium fabulis, non amoenius divina illa humanae spei eloquia
0540B
Cantarent.
cantantur
0540D Apud Par.
cantarent. Hic insinuatur usitatus jam tum Scripturam cantus cum quadam suavitate. Ex hoc eodem loco Ambrosius ansam capit populos a
spectaculis revocandi. Quod ut facilius assequatur Augustinus, Hilarii nostri ad modum, tum plurimis locis, tum maxime in
psal. XXXIX, n. 9, eos invitat ad spectacula christiana.
. Nisi forte huic terrenorum metallorum usui, non magis aeternitatis repositae divitiae, honor et gloria praeferetur: et blandior
mihi erit auri species, quam hominis et terrae et lucis et coeli. Ab eorum igitur vanitatibus
0540B averti oculos et hos corporis sui, et illos animae deprecatur: de quibus obcaecatis 312 beatus Apostolus docet, cum ait,
In vanitate sensus eorum intenebrati, alienati
0540D Par. cum ms. Mic.
a via Dei: renit. aliis libris et sacro textu graeco et latino. Sic et apud Ambrosium n. 30, licet retentum sit
a via Dei, admonitus est lector extare in decem mss.
a vita Dei.
a vita Dei (Eph. IV. 18) .
15.
Oculorum a vanitate aversorum praemium.—Et aversorum oculorum a vanitate
0540B
Quod primum praemium sit.
quod praemium sit,
0540D Editi
longe, vel
in longe, omissa prius particula negante. Hanc supplemus ex mss.
non longe requirendum est. Sequitur enim,
Et in via tua
0540D Ita codex Miciacensis, ubi in aliis
vivifica me, cum qua lectione non satis conveniunt et quae praecedunt et quae sequuntur.
vivam. Declinandi enim a vanitate sunt oculi, ut nobis in via Dei vita sit: non ea vita quae nunc est, sed ea quae in coelis reposita
est, et in Christo absconsa. Ita enim
0540B
In hoc loco propheta locutus est.
in omni hoc psalmo locutus est, tamquam victurus sit (
subaud. tamquam),
0541A non modo vivat. Erigendi igitur oculi sunt, quibus Christi potius gloria, quam mundi hujus inania et vana
0541C Par. ex ms. Mic.
cernuntur. In vitam enim Dei; et mox solus ms. Mic.
venimus, pro,
vivemus. Ita lectio haec non spernenda, ut quomodo superius dicti sunt
alienati a vita Dei, qui oculos a vanitate non avertunt; nunc contra dicantur
in vitam Dei venire qui avertunt.
cernantur. In via enim Dei, referentes oculos a vanitate, vivemus.
16.
Dei verba cum timore excipienda.—Dehinc sequitur, Vers. 38:
Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo. Novit a plurimis propheta eloquia Dei sine metu suscipi. Plures enim auditas coelestis eloquii Scripturas tamquam fabulam
rerum inanium negligunt, et Dei verba, quae praeterire coelo et terra praetereunte non possunt, magno cum periculo irreligiosae
temeritatis irrident. Novit initium sapientiae esse Dei timorem (Psal. CX, 10) . Novit in illa septiformis Spiritus gratia
timorem in postremo tamquam firmamentum eorum quae superius sunt dicta numerari
0541B (Esai. XI, 2) . Constitui ergo in se Dei eloquia in timore Dei deprecatur: quia scit ea nobis eloquia futura esse, quae tamquam
Dei timebuntur, utilia. Dehinc adjecit, Vers. 39:
Circumcide opprobrium meum quod suspicatus sum: quia judicia tua jucunda. Propheta in corpore positus loquitur, et
0541B
Nemo.
neminem viventium scit
0541C Hunc locum censoria virgula notans Erasmus ad marginem adscripserat,
Immo multi nunc sunt. Contra Pelagius hominem etiam sine Dei gratia ab omni peccato abstinere contendens, apud Augustin. lib. de Nat. et Grat.
c. 62, n. 72, Hilarium ad suas partes trahere conabatur, eo quod dixerit, uti putamus, in Job:
Quas Job litteras legerat, ut abstineret se ab omni re maligna quia Deum sola mente vitiis non admixta venerabatur. Deum colere,
justitiae proprium officium est.
Ex Augustini ad Pelagium responsis facile conciliantur dicta et ab Erasmo reprehensa, et a Pelagio pravam in sententiam detorta.
Ad hoc sufficit Augustini definitio, qua quid sit esse sine peccato declaratur:
Ipse, inquit loco laudato,
sine peccato esse verissime dicitur, in quo nullum habitat peccatum, non qui per abstinentiam mali operis dicit: Jam non ego
operor illud.
Et paulo ante:
Abstinet enim se ab omni re mala, etiam qui habet peccatum quod in se regnare non sinit, cui forte subrepit improbanda cogitatio,
quam pervenire ad finem operis non permittit. Sed aliud est non habere peccatum, aliud non obedire desideriis ejus.
Verum Hilarii interpretem fuisse Augustinum non est ut multis approbemus; cum ipse hoc loco, quam idipsum intelligat esse
sine peccato, statim declaret his verbis:
Sed cum circumcidi a se orat, non tamquam de admisso perpetratoque confessus est; sed quia, etc. Clarius lit. 4, n. 8:
Meminit in corpore suo viam inesse peccandi: tamen per timorem Dei a peractione peccati omnis alienus est. Vult igitur tantum neminem esse sine lege ac radice peccati, nec negat quosdam esse sine
0542C actu ac reatu peccati. Ubi enim non jam vitiosam illam radicem, sed opera spectat, de ipso David litt. 19, n. 6, asserere
non dubitat:
In operibus quidem bonitatis totius ipse perfectus est: et supra in loco, quo abutebatur Pelagius, diserte praedicat quod Job
abstineret se ab omni re maligna. Itaque per se cadit Erasmi censura. Sed et Pelagii haeresis ex ipsis verbis quae in sui patrocinium affert evertitur. Ubi
enim Hilarius rationem subjicit cur Job ab omni re maligna abstineret, innuit eum non caruisse innata radice vitiorum (quibus
nos ad omne criminum genus inclinari docet litt. 13, n. 8), sed tantum vitiis illis, cum prompta essent consensum negando,
mentem eum non admiscuisse. Vim hujus verbi
non admixta expendere licet ex tract. psal. LIII, n. 10, ubi dicuntur mala et supplicia
justis prompta, nec admixta, quia justi sunt, etc. Sicut enim justi juste vivendo a poenis propositis se separant, ita carnis cupiditatibus resistendo mentem eis non admiscent,
sed eam ab illarum contagione separant. Monendus praeterea lector, hunc similesque
0542D Hilarii locos piae de intemerata Mariae puritate opinioni Ecclesiae non magis adversari, quam cum Augustinus epist. 167,
n. 13, et alibi asserit, neminem hic sine peccato vivere, quibus in locis cum ne sanctissimam quidem illam Virginem excipiat,
quia tum animum ad illam non intendebat; tandem uno in loco lib. de Nat. et Grat. c. 36, diserte declarat se, ubi de peccatis
agitur, nullam prorsus habere velle de sancta illa Virgine quaestionem.
sine peccato esse posse. 313 Unum meminit esse qui peccatum non fecit, neque dolus inventus est in ore ejus. Ergo cum circumcidi
a se opprobrium deprecatur, peccata circumcidi orat; quia peccatum sequatur opprobrium. Sed cum circumcidi a se orat, non
tamquam de admisso perpetratoque confessus est; sed quia id per infirmitatem carnis suae in se suspicatur
0542A habitare. Non enim ait, Circumcide
0542D Editi, excepto Par. necnon reg. ms.,
opprobrium meum quod perpetravi, sed ait, etc.
opprobrium quod in me est: sed ait,
Circumcide opprobrium meum quod suspicatus sum, suspicionem opprobrii ex conscientia propriae infirmitatis ostendens.
0541B
In judicio.
In
0542D Vaticanus codex,
in judicio enim: corruptoris ausu, licet vere de judicio extremo hic sermo sit.
judiciis enim multi ad opprobrium resurgent. Quae quia his jucunda sint, in quibus peccati non manebit opprobrium; ipsam
illam quae in se est suspicionem a se circumcidi orat opprobrii, ut sibi Dei sint jucunda judicia.
17.
Deus quos vivificet.—Ac ne de
0542D Excusi,
admissa; castigantur ex mss.
admissi peccati conscientia precatus esse existimaretur, orationem omnem quam sub singulis octonis versibus defert, hac libertate
conclusit, Vers. 40:
Ecce concupivi praecepta tua: in aequitate tua vivifica me. Superius oravit, ut in Dei timore Dei in se statuerentur
0542B eloquia; dehinc ut a se suspicio circumcideretur opprobrii: nunc concupiscentiam ac desiderium suum erga Dei praecepta demonstrat,
et ut in aequitate Dei vivificetur orat; sciens proprium divinae aequitatis esse munus, ut vivificet eum, qui et praecepta
Dei desideraverit, cui et circumcisa opprobrii suspicione jucunda judicia sint, et in timore Dei in se constituantur eloquia.
0542B Sustulimus
Amen; quod a nostro quemadmodum et a caeteris mss. abest.
0542D Abest
Amen a nostris mss.