Tractatus Psalmi.
1.
Psalmi hujus ea non est quae se offert intelligentia. De terrena captivitate eum intelligi non vetat Hilarius. —Ratio et temporum et prophetiae intentam adhiberi ad praesentem psalmum cognitionis postulat diligentiam: ne forte nos ad
inanem intelligentiam absoluta quaedam verborum species et ipse ille gestorum corporalium ordo sollicitet: maxime cum plures,
interiores causas doctrinae propheticae nescientes, sensu Judaico
0693D Praeterita illa tempora nuncupantur respectu nostri, quibus jam praeterita est Babylonica captivitas, vel potius per oppositionem
ad aeterna, quae nondum obtinentes speramus, non autem respectu prophetiae. Sive enim David, sive Salomon hujus psalmi auctor
asseratur, utriusque respectu futura erat, non praeterita, quae sub Jeremia contigit captivitas.
praeteritorum temporum prophetiam contineri in his graduum canticis opinentur; ut ea captivitas Jerusalem praenuntiata sit,
0693B quae sub Jeremiae diebus acciderit, et ejusdem rursus depulsae captivitatis gratulatio
0693D Par.
profiteatur: editi alii et ms. reg.
gratulationem profiteatur. Turon.
profiteantur: castigantur ex Miciacensi.
prophetetur; sitque
0693D
Sitque eorum temporum, quae psalmis his enuntiatur.
eorum
0693D Apud Par.
sitque ex eorum. Illud
eorum ad nihil aliud referri posse videtur, nisi ad tempora praeterita.
, quae psalmis his enuntiantur, aut servitutis dolor, aut reditus laetitia. Non improbamus hunc sensum, neque eorum intelligentiam
coarguimus. Dignum est enim, ut miserabilem populi casum, et impietati ejus debitam poenam, et post longae servitutis sufficientem
peccatis gravibus satisfactionem, et misericordem in eos Dei indulto reditu voluntatem, secundum providentiae scientiam
0694D
Prophetiae spiritus. Infra,
prophetiae dolorem.
prophetae
0693D Mss. reg. et Turon.
prophetiae spiritus: et infra,
prophetiae dolorem.
spiritus praeloquatur.
466 2.
Aeterna in eo praenuntiari contendit.—Verum cum captivitatis illius reditum gravior sit et irremissa captivitas consecuta, et aedificationem civitatis receptae
miserabilis maneat et non demutanda
0693C vastatio, sciantque (
f. sciamque) et spiritalis reditus gloriam Israel reliquo reservari, et coelestis ac sanctae Jerusalem aedificationem usque
ad beati ac dominici regni tempora comparari; maximeque cum spes illorum dierum atque res, omnium horum psalmorum virtutes
et genera testentur: non intelligo cur tantum de caducis ac demutabilibus malis, ac non etiam de aeternis esse velint prophetae
dolorem; et temporalium magis gaudiorum, et eorum quae gravissimae postea demutaturae essent calamitates, potius quam indemutabilium
et aeternorum intelligant demonstratam esse laetitiam; cum magnificentiae propheticae magis dignum sit, beata et aeterna et
coelestia praedicasse.
0694D Lipsius, ac post eum Par.
Cum igitur, et mox,
tum etiam hic, pro
tamen etiam hic: minus displiceret, si hoc cum auctoritate et non renitentibus mss. posuissent.
Quamquam igitur psalmi superiores captivitatem non corporalem tantum et terrenam,
0694D In vulgatis,
sed sicuti. Rectius mss. reg. et Turon.
sicuti, sine
sed.
sicuti
0694A libertatem non caducam, non praesentem, non saecularem in se demonstrati sint continere: tamen etiam hic quoque psalmus
nihil in se terrenum, nihil humile, nihil praeteritis temporibus conveniens intelligitur esse complexus: sed secundum propheticam
et evangelicam et apostolicam auctoritatem eas spes omnes praenuntiare, in quas se patriarcharum desiderium, sanctorum exspectatio,
apostolorum fides, martyrum confessio, et omnium credentium cursus extendit, id est, in sancta tempora, in aeternae civitatis
incolatum atque coetum, in regni dominici beatitudinem, in spiritalis libertatis novam gloriam, in consortium divinae aeternitatis
et regni. Atque ut id absolutius intelligatur, ipsas illas verborum virtutes proprietatesque tractemus.
0694B 3.
Haec de templo Salomonis destruendo ac restituendo interpretantes improbantur.—Vers. 1 et 2.
Nisi Dominus aedificaverit sibi domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum
vigilaverunt qui custodiunt eam. In vanum est vobis diluculo surgere.
Volunt plures sanctum Salomonem, aedificationi civitatis et templi studentem, in eo ipso molitionis suae tempore eversionem
civitatis ac templi quod conderet prophetasse: quia et titulus antelatus auctorem cum psalmi hujus esse demonstret. Magnis
enim viribus et totis regni sui opibus magnificum aliquid et Deo dignum efficere 467 tentabat. Nam ad centum quinquaginta
millia virorum, sicuti scriptum est, in diversos aedificationis usus ac ministeria occupabantur.
0694C (II Paral. II, 17) . Et quamquam, instituta a se consuetudine, perfectis omnibus maxima
0694D
Custodiae.
custodia civitatis et templi sollicitudo esset adhibenda: tamen cum non ignoraret inanem tanti laboris operationem futuram,
civitate eadem a Babyloniis ob peccata populi diruenda, ista dixisse:
Nisi Dominus aedificaverit sibi domum, in cassum laboraverunt aedificantes eam. Putant autem prophetiam hanc consummatam in ea tempora fuisse, quibus post captivitatem populi, Dario rege reditum impertiente,
aedificata rursum per Zorobabel et
0694D Apud Zenonem, apud quem hic tractatus a primis dumtaxat, num. 3, verbis incipit, hic habetur,
et Josue filium Josedech: non male. Graecus tamen textus, quem Hilarius sequi solet,
Jesum prae se fert, non
Josue.
Josedech civitas fuit (Aggaei II, 3; I Es. V, 2) .
4. Quorum inopem sensum ipsa illa posset consummatio aedificationis arguere. Nam per Aggaeum prophetam ita ad hos eosdem
0694D Editi,
instauratores. Aptius est verbum quod substituimus ex mss. reg. et Turon. in quibus mox,
moveo coelum, non
movebo, dissentiente etiam graeco.
restauratores
0695A Jerusalem Dominus est locutus:
Adhuc semel, ego movebo coelum et terram, et mare et aridam; et subvertam sedes regum (Aggaei II, 7) . Psalmi ergo virtus non in tempora tantum Salomonis, sed etiam in Aggaei intelligenda est convenire. Aedificationis
enim utriusque labor vanus est. Aedificata namque per Zorobabel civitas, solum hodie ex se conflagrationis suae cinerem, et
deformium ruinarum praebet foeditatem. Et has sedes regum, quas se aedificatores
0695D
Ad regni.
0695D Editi hic praefigunt praepositionem
ad, quae elegantius abest a mss. reg., Turon. et apud Zenonem.
regni aeterni gloriam restaurare arbitrabantur, vastatio iterata subvertit, sede adhuc etiam caeterorum subvertenda regnorum.
5.
Opera hominum inania.—Bene autem inania humani operis propheta esse opera prophetavit. Scit inutiles esse humanarum custodiarum vigilias, scit
0695B in cassum esse consurgentium matutinas sollicitudines. Civitas et a se instituta, et ab aliis restituta, jam nulla est:
non profecit aedificatio vel prima, vel consequens. Et recte ille ipse evertendae civitatis propheta est, qui auctor fuerat
exstruendae. A Deo ergo domus est aedificanda quae maneat: quia nisi quae a Domino aedificata sit, non manebit. A Deo civitas
est custodienda ne pereat: quia nisi a Deo custodita sit civitas, diruetur. Et primum quae domus Dei sit, intelligamus: ut
per id cognosci possit, quatenus ab eo aedificanda mansura sit.
6.
Domus Dei quae vulgo. Locis non clauditur Deus. —Domus est habitantis habitatio. Sermo enim divinus secundum intelligentiae nostrae consuetudinem naturamque se temperat,
468 communibus rerum
0695C vocabulis ad significationem doctrinae suae et institutionis aptatis. Nobis enim, non sibi loquitur; atque ideo nostris
utitur in loquendo. Conventus quidem ecclesiarum, sive
0695D Particulam
tum, quae in vulgatis deerat, huc revocamus ex scriptis, eaque significat Hilarius, id quod modo apud nos Ecclesia appellatur,
tum templum dici solere, cum hic psalmus scribebatur.
tum templi, quos
0695D Regius ms. cum Turon.
ad sacratam.
ad secretam sacramentorum religionem aedificiorum septa concludunt, consuetudo nostra vel domum Dei solita est nuncupare,
vel templum. Scriptura quoque vel prophetica vel apostolica ad demonstrationem locorum his est usa nominibus. Verum non hanc,
quae a nobis ac nobiscum ita nuncupatur, domum Dei esse ex ipsius dictis docemur. Ait enim:
Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum: quam domum mihi aedificabitis, aut quis locus requietionis meae?
Nonne haec omnia fecit manus mea
(Esaiae LXVI, 1 et 2) ? Non concluditur ergo aedificiorum domibus infinitus
0695D Deus, nec locis in aliquo continetur virtus immensa,
0696A
0695D
Quae omnia est.
quae omnia fecit
0695D In duobus praedictis mss.
quae omnia est: quibus apud Zenon. subjicitur
operata.
: Apostolo idipsum ita testante:
Deus qui fecit mundum, et omnia quae in eo sunt: hic cum sit coeli et terrae Dominus, non in manu factis templis habitat (Act. XVII, 24) .
7.
Domus Dei quae vera.—Nulla ergo Deo requies est, et nulla habitatio? Et forte nequaquam creditur esse, qui nusquam est. Audiamus ergo ipsum de
requie sua et habitatione
0695D
Testatum. Ita et in editione Zenonis nostri. Exinde,
in saeculum saeculi.
testantem: ait enim:
Haec requies mea in saecula saeculorum: hic habitabo, quoniam elegi eam (Ps. CXXXI, 14) . Eligit autem Sion: sed numquid eam, de qua praesens prophetiae hujus querela est,
Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam? Sion in qua templum fuerat, eversa est: et ubi sedes Domini aeterna? ubi requies sempiterna? quod habitabile
0696B templum? Nempe illud, de quo dictum est,
Vos estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16) . Haec domus et hoc Dei templum est, doctrinis et virtutibus Dei plenum, et sanctitate cordis divini capax
incolatus, de quo idem hic propheta ita testatus est:
Sanctum templum tuum, mirabile in aequitate (Ps. LXIV, 5 et 6) . Sanctitas, aequitas, continentia humana, Deo templum est.
8.
Domus Dei structura.—Domus ergo haec aedificanda per Deum est. Humanis enim operibus exstructa non permanet, nec doctrinis saeculi instituta consistit,
nec inanis laboris et sollicitudinis nostrae cura custodietur. Exstruenda aliter est,
0696D Verba,
custodienda aliter est, absunt a mss. reg. et Turon. neque videntur necessaria.
custodienda aliter est:
0695D Verba,
non super terram, neque in codice habentur,
0695D neque apud S. Zenonem.
non super terram, non super fluxam et dilabentem arenam initianda; 469 sed
0696C fundamentum ejus super Prophetas et Apostolos locandum est. Lapidibus vivis augenda est, angulari lapide
0696D
Continenda est, mutuae, etc. mox ut apud Zenonem
extruenda est; quae repetitio Hilario perquam familiaris.
continenda, et mutuae connexionis augmentis in virum consummatum et in mensuram Christi corporis exstruenda, specie quoque
ac decore gratiarum spiritalium adornanda. Haec ita a Deo, id est, doctrinis ejus aedificanda, non concidet. Hujus domus aedificationem
nunc Israel captivus post plenitudinem gentium consequetur. Haec domus in domos plures diversis fidelium aedificationibus
in unoquoque nostrum ad ornatum et
0696D Vaticanus codex cum reg.
et plenitudinem. Eadem ratione hic una et plures Dei domus praedicantur, qua in ps. XIV, n. 3, una simul et plures Ecclesiae:
quia etsi in orbe Ecclesia una sit, tamen unaquaeque urbs ecclesiam suam obtinet: et una in omnibus est: cum tamen plures
sint; quia una habetur in pluribus.
amplitudinem beatae illius civitatis excrescet.
9.
Ut ei prospiciat ab initio Dominus.—Cujus civitatis jam diu Dominus vigil custos est, cum Abraham peregrinum tuetur, cum immolandum Isaac
0696D reservat, cum Jacob servientem ditat, cum Aegypto
0697A Joseph venditum praeficit, cum Moysen adversus Pharao confirmat, cum ducem bellis Jesum deligit, cum David omnibus periculis
liberat, cum Salomonem dono sapientiae muneratur, cum prophetis adest, cum Eliam rapit, cum Eliseum eligit, cum Danielem pascit,
cum in camino pueros irrorat, cum tribus quartus assistit, cum
0697C
Gignendus.
gignendo
0697D Apud Par. ex ms. Mic.
gignens se. In codice Vatic.
gignendus. In aliis,
gignendo se, hoc est nascituro se.
se ex virgine Joseph per Angelum instruit, Mariam confirmat, Joannem praemittit, Apostolos eligit, Patrem precatur, dicens:
Pater sancte, serva eos; cum essem cum his, custodiebam eos
0697D In reg. ms. deest
in nomine tuo.
in nomine tuo (Joan. XVII, 11 et 12) : cum denique ipse ille post passionem aeternae in nos custodiae suae vigilias pollicetur, dicens:
Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque in consummationem saeculi (Matth.
0697B XXVIII, 20) . Haec civitatis illius beatae atque sanctae aeterna custodia est, quae ex multis in unum convenientibus et in
unoquoque nostrum Deo civitas est. Est enim haec sancti corporis et fidelis animae ei placita possessio.
10.
A Domino est aedificanda.—
0697D Bad., Er. et Lips.
Quam domum aedificandam ipse in Evangelio: perperam, cum jam non de domo, sed de civitate sit sermo. Par. ex ms. Mic.
quae autem, omisso deinde
sit. Apud Zenonem,
quod autem. In ms. reg. secundis curis,
quando autem, cui lectioni favent proxime subjecta. Retinemus tamen quod in eodem ms. a prima manu, ut in Turon. exstat,
quam autem. Scopus enim hujus numeri est Christum ostendere civitatis hujus artificem atque consummatorem, atque ex occasione tempus
quo id operis consummandum sit declaratur.
Quam autem per Dominum aedificanda sit, ipse in Evangelio testatur, dicens:
Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat filius hominis (Matth. X, 23) . Et hujus quidem temporis et aedificationis beatus Apostolus meminit, dicens:
Cum autem intraverit plenitudo gentium, tum quod reliquum est Israel salvabitur (Rom. XI, 25 et 26) .
0697D Par. ex ms. Mic.
Hic igitur civitatis, et mox,
unum habet. Verius alii libri:
Hae igitur civitates, de
0698D quibus nimirum modo dictum erat,
non consummabitis civitates.
Hae igitur civitates, id est, sancti cujusque corporis atque animae Deo placitus incolatus et coetus, 470 hunc unum habent
0697C perfectae hujus
0697C Vocem
beatitudinis expunximus, nostri, aliorumque
0698C codicum, Zenonisque editionis suffragio.
aedificationis
0698D Mss. reg. et Turon.
perfectae hujus aedificationis artificem.
artificem. Aedificanda ergo per Dominum est haec civitas, ut in augmentum consummationis suae crescat. Non enim jam aedificatio
coepta perfectio est: sed per aedificationem perfectionis consummatio comparatur.
11.
Ars humana hic deficit.—Caeterum in aedificandis his domibus corporum et animarum civitatibus, humanae artes vacant. Inanes enim sunt omnes philosophorum
vigiliae, et otiosae sollicitudines, et frustratum in investigandis naturae secretis et perscrutandis mundi laboribus studium.
Sed lapsuram cito domum operatio talis aedificat. Inanis quoque erit matutina eorum resurrectio: quae quamquam
0698A omnibus, quae in lucem venerint, sit constituta corporibus: tamen ea quae non fuerint aedificata per Dominum, nequaquam
eam, quae in Domino ex mortuis resurgente jam coepta est, matutinae resurrectionis gloriam consequentur.
12.
Quam hic nullus de terrena aedificatione sermo. —Ac ne aliquam psalmus opinonem intelligentiae in se terrenae et corporalis admitteret; perfectionis istius tempus, et aedificandorum
significationem ipso dictorum suorum ordine docet. Nam humanis aedificationibus, et terrenis custodiis, et matutinis
0698D In ms. Turon. manus aequalis hic superscripsit,
earum.
eorum surrectionibus improbatis, ait:
Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini filii,
merces fructus ventris.
Nullus relictus est in his
0698B dictis ambigendi locus: intelligentiae tantum fides necessaria est; rem enim verba eloquuntur. Nam prophetiae veritatem
gesta deinceps consummant: cognitionem vero gestorum doctrina evangelica atque apostolica subministrat. Civitas ergo a Deo
est aedificanda quae maneat; quia humana aedificatio infirma sit et caduca. Ac ne lapides, caementa, ligna civitatem hanc
esse existimaremus; quae haec esset, et quando esset perfecta civitas, docet dicens:
Surgite postquam sederitis. Sessio quiescentium requies est: a qua surgere jubentur, qui ad perfectam hanc civitatem sint comparandi.
13.
Panem doloris edunt, qui sciunt bonum, nec nisu suo valent consequi.—Et qui tandem sunt isti, qui surgere postquam sederint jubentur? Nempe
qui
0698C
0698D Sic mss. reg. et Turon. Alii vero libri,
qui manducant. Videndus Hieronymus epist. CXLI ad Marcellam, ubi allatis variis lectionibus, ex quinta editione et Theodeotione
panem idolorum videtur praeferre, non
panen doloris.
manducatis panem doloris. Panem doloris manducat, quisquis se hominem in vitiis natum ac vivere meminit. Cum enim voluntas nostra 471 per Dei metum
0698D Reg. ms. cum Turon.
ad spem aeternorum ac perfectae innocentiae opera.
et spem aeternorum ad perfecta innocentiae opera contendat; et contra naturalis quaedam nos consuetudo vitiorum in ipsis
illis, e quibus emergere nitimur, demoretur: vitae dolorem
0698D In mox dictis mss.
et infirmitatem. Magis nobis probaretur
ex infirmitate. Hic diserte docet Hilarius non solam ad perficiendum opus bonum sufficere veritatis cognitionem.
per infirmitatem destitutae voluntatis accipimus, secundum dictum prophetae:
Qui apponit scientiam, apponit dolorem (Eccle. I, 18) . Cum enim veritatis cognitio voluntatem nostram ad profectum consequendae utilitatis instiget, et naturae
consuetudo voluntatem scientem se proficere oportere detineat; profectus scientiae, profectus
0699A doloris est: cum in tantum se per naturam doleat detineri, in quantum naturam sibi per cognitionem intelligat relinquendam.
Hinc ergo dolor vitae est, hinc panis doloris est. Cujus vitae et doloris hic idem propheta meminit, dicens:
Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis lacrymarum in mensura (Ps. LXXIX, 6) . Tendendum autem est semper, non etiam desinendum: neque idcirco ad perfectum non contendendum, quia doleamus
id quo tenditur non posse contingi. Sed in ipsa contendendi pertinacia, dolendum est non contingere nos posse quo tendimus.
Doloris hujus Dominus meminit, dicens:
Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5) ; beatitudinem consolationis ob luctum et dolorem non adeptae consummationis impertiens.
14.
Ob prophetiae certitudinem profertur in praesenti quod spondetur in futurum.—Propheticam autem virtutem ipse ille dispositus in tempora verborum ordo servavit, dicens:
Surgite postquam sederitis. Quorum alterum in praesens est, id est,
surgite, ne fides tamquam de incertis et dubiis ambigeret: cum veluti praesentem efficientiam veritas propheticae admonitionis afferret,
et vivis nobis fiduciam spei non
0699D Apud Zenon.
non cunctanter.
cunctantis insereret. Tempus autem hujus, quod praesens est, mandati distulit in futurum in eo quod ait,
cum sederitis. In non ambigendis ergo mandatis praesentis est veritas; in consequendis autem exspectandi temporis dispensatio reservatur.
15.
Resurrectionis tempus, mors sanctorum somnus.
0699C —Ut autem, quando sibi surgendum esset cum sederint, sciant; temporis ipsius demonstrata est
0699D In mss. reg. et Turon.
valitudo: quod potest referri ad vim surgendi.
plenitudo:
Cum dederit, inquit, 472
dilectis suis somnum. Mortem sanctorum Deus somnum frequentissime nuncupat:
0699D Apud Zenonem,
ut ad prophetam David: tollitur difficultas nata ex his verbis
ad hunc eumdem David. Iis enim David hujus auctor psalmi significatur, qui tamen ex regulis praefationis num. 2, dicendus esset Salomonis, cujus
nomen in titulo praescribitur. Attamen supra num. 13, consentientibus Zenonis exemplaribus, rursum habetur:
Cujus vitae et doloris hic idem propheta meminit, etc. Tanta vis est consuetudinis, qua psalmi illi David generatim dici consueverant, ut traditas de psalmorum auctoribus
regulas suas Hilarius noster interdum oblitus sit: si tamen hic oblitus dici possit, qui num. 3 meminit quod
titulus antelatus Salomonem auctorem psalmi hujus esse demonstret.
ut ad hunc eumdem David:
Cum dormieris, et requieveris cum patribus tuis, tunc excitabo de semine tuo, qui mihi erit in filium,
0699C
Et cui ero in patrem.
et ego ero ei in patrem (II Reg. VII, 12 et seqq.) ; et Dominus de Lazaro:
Lazarus dormit (Joan. XI, 11) ;
0700A et Apostolus de resurrecturis ait:
Quoniam nos qui vivimus non praeveniemus eos qui dormierunt (I Thess. IV, 14) . Plenitudine itaque gentium
0699C
In somnum.
post somnum mortis recepta, et Israel reliquo salvato, tunc post hanc sessionem atque somnum, resurrectionis est tempus.
Et quia dum temporum plenitudo concluditur, gentium quoque crediturarum, secundum Apostolum, consummabitur plenitudo (Rom.
XI, 25 et 26) , idcirco ait:
Cum dederit dilectis suis somnum: hoc surgendi
0699D Turonensis codex,
surgendi a sedendo. Reg.
surgendi sedendum.
sedentium, quod et dandi dilectis somni tempus esse demonstrans, id est, omni plenitudine jam recepta.
16.
Hereditas Domini et merces gentes quas in filios generat.—Vers. 3. Qui autem sint dormientes
0699D In mss. reg et Turon. omittuntur verba
dilecti et resurrecturi sedentes, quae ex Zenonis exemplaribus expressimus,
0700D cum antea legeretur,
dilecti et sessuri resurgentes.
dilecti, et resurrecturi sedentes, continuo cum quadam
0700B significatione rei praesentis ostendit, dicens:
Ecce hereditas Domini. Sancti scilicet dormientes, et resurrecturi sedentes hereditas Domini est: non ille carnalis Jacob, neque, terrenus Israel,
factus ex divisione gentium portio et
0699C
Funiculum, neutro genere constanter.
funiculus hereditatis, secundum Moysen dicentem:
Cum divisisset Excelsus gentes secundum numerum angelorum Dei, et facta est portio Domini Jacob, funiculus hereditatis Israel (Deut. XXXII, 8) . Et quia jam hic Israel ob impietatem suam esse non meretur hereditas; quae hereditas esset ostendi, dicens:
Ecce hereditas Domini filii (υἱοὶ)
merces fructus ventris. Ea ergo in filiis Domini hereditas est, quam ex mercede fructus ventris acceperit. Non enim inanis hic fructus est
0700C
Quo ex.
cum
0700D In vulgatis, etiam Zenonis,
quo cum. Rectius abest
quo a mss. Reg. ac Turon. Deinde
manens antea Deus, id est, exsistens antea. Verbum
manet amat Hilarius ad significandam Dei exsistentiam, quae initium et finem nullum habuerit. Locum hunc illustrant haec vulgati
Hieronymi:
Ipse Dominus natus ex Virgine factus est fructus ventris: cujus assumpta humanitas hanc accepit mercedem, ut gentes vocatae
in filiis sint haereditas ejus.
ex virginali ventre manens antea Deus
0700C nascitur. Nam merces ejus hereditas est,
0700C
Et haec hereditas.
et hereditas filii sunt.
Quotquot, inquit,
eum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12) , et rursum:
Filioli, adhuc pusillum vobiscum sum (Joan. XIII, 33) . Hi ergo filii hereditas est, et haec hereditas
merces
0700C
Fructus est, ut apud Zenonem.
fructus ventris. Est ergo Dominus fructus ventris, quem
0700D Illud
ex se ad Verbum, non ad Virginem referri suadent multa lib. X de Trin. quale est hoc num. 15:
Quod si assumpta sibi per se ex Virgine carne, ipse sibi et ex se animam concepti per se corporis coaptavit: et post pauca:
si non potente Verbo Deo ex se et carnem intra Virginem assumere. Expresse autem notat Verbum ex se de Virginis utero conceptum, ut ostendat conceptum absque viri opera. Mox in ms. Turon.
fructus ventris esse voluit.
ex se in vitae 473 nostrae fructum pariens Virgo progenuit. Et haec ejus merces est, qui ex Virgine nascendo
0701A fructum ventris esse se voluit: ut ei gentes, quas in filios per fidem generaret, haereditas sit.
17.
Mercedem meruit quia factus homo.—Quod
0701C
Cum autem.
autem, quia fructus ventris effectus sit, hanc mercedem haereditatis acceperit; psalmus alius testatur, dicens:
Posce a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8) ; testatur et Apostolus, dicens:
Qui cum in forma Dei
0701C Reg. et Turon. mss.
esset constitutus.
esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed se exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum
factus, et habitu repertus ut homo; humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod exaltavit
illum Deus, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne
0701B
genu flectatur, coelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quoniam Dominus Jesus in gloria est
Dei patris
(Phil. II, 6 et seq.) Haec ergo merces fructus ventris est, quae donatur in nomine, quae defertur in honore, quae praestatur
in gloria. Et hanc habet retributionem ab immortali ejus natura humanae infirmitatis suscepta nativitas: ut quia fructus ventris
factus
0701C Abest
ipse, etiam a Zenonis editione.
ipse est, merces quoque ejus gentium fiat haereditas, et haereditas ipsa sint filii.
18.
Sagittae doctrinae propheticae et apostolicae.—Dehinc sequitur, Vers. 4:
Sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum. Sagittarum hic usus est, ut emissae celeri volatu ferantur, et ad destinata quaeque indeflexa linea dirigantur. Esse autem
sagittas, quibus Dominus utatur, ita legimus cum ait:
0701C
Misit sagittas suas, et dissipavit eos (Ps. XVII, 15) . In Esaia quoque ita scriptum est, quod etiam de ipso Domino
0702C
Forte dictum.
dictum
0701C In mss. Vatic. et Mic.
forte dictum. Eadem verba de Domino absolute interpretatur Hilarius in Ps. CXIX, n. 8:
Sagittam autem ipsum Dominum nuncupatum in eodem Esaia meminimus hoc modo: Et posuit me tamquam sagittam.
esse possit intelligi:
Et posuit me tamquam sagittam electam, et in pharetra sua abscondit me, et dixit mihi, Magnum tibi est hoc vocari te puerum
meum
(Esa. XLIX, 2) . Sunt 474 ergo
0702A istius modi Dei sagittae volatu citae,
0701C Ita et apud Zenonem et in mss. reg. ac Turon. In aliis vero libris,
jactu. Quid sibi velit
ictu fideles, his postremis numeri subsequentis verbis exponitur,
infidelia corda doctrinae telo vulnerantes, etc.
ictu fideles: quas, quantum ratio spiritalis demonstrat, significare doctrinas propheticas atque apostolicas, in quibus Dei
verbum est, oportet intelligi, ubique missas; compungentes, arguentes, volantes.
19.
Excussorum filii, prophetae seu apostoli.—Quamquam plurimis locis meminerimus esse et mortiferas et lethales sagittas, de quibus scribitur:
Sagittas suas arsuris operatus est (Ps. VII, 14) . Verum hic de ultricibus sagittis dici aliquid, intelligi non potest: quia nunc
sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum. Pharao in mari Rubro in interitum ob crimen impietatis excussus est (Ps. CXXXV, 15) .
0701C Hieronymus epist. CXLI, ad Marcellam putavit hunc locum ab Hilario allatum, ut ex eo apostoli ostenderentur
0701D
filii excussorum, quia nimirum jussi sint pulverem e pedibus excutere. Quam interpretationem cum non probaret, quia hac ratione excutientes
seu excussores potius audirent apostoli, quam excussi; cum etiam Hilarium prae reverentia reprehendere non auderet, lapsum
rejecit in presbyterum Heliodorum, quo, inquit, Hilarius familiariter utebatur; adeo ut ille ab Hilario consultus, nec habens
ex Origene quid responderet, opinionem magis insinuare suam, quam inscitiam voluerit confiteri. At pace tanti viri dixerimus,
vocabulum
excussorum non intelligit Hilarius active, sed passive: cique
filii excussorum perinde est ac
filii maledictorum, seu eorum qui sunt maledicti. Ad hoc autem dumtaxat praemisit locum
0702C de excusso pulvere, sicut et de excusso Pharaone, ut inde ostenderet verbum
excussus in Scripturis maledictionem sonare. Demum Hilarii interpretatio ea ipsa est, quae Hieronymo in praedicta epistola tantopere
arridet. Sic enim post varias ex hebraeo interpretationes subjicit:
Legi et cujusdam librum, et elegantem in eo sensum reperi, excussos Judaeos dici a templo et lege et gratia Domini, pro eo
quod est, reprobos; et eorum esse filios apostolos, qui ex ipsorum semine procreentur, et in similitudinem sagittarum manu
Domini contineantur.
Sed haec, ut ait ipse,
furtivis operis scribens, et gravi stomachi dolore pressus,
0702D non satis attendit quid hoc loco nonnihil perplexo Hilarius sentiret.
Excussum quoque apostolicis pedibus pulverem, scimus sententiam esse maledicti (Matth. X, 14) . Et
0702B quia sive
0702C
Profetae ipsius.
prophetae ipsi, qui excussorum, id est, peccatorum et maledictorum filii, tamquam volantes et fideles sagittae doctrinae
coelestis emissi sunt: vel apostoli ecclesiarumque doctores de excussis per impietatem suam in maledictum gentibus
0702D Hic subintelligitur
nati: adeoque superius vocabulum
apostoli non significat solos duodecim, qui de gentibus nati non sunt, sed viros apostolicos et ecclesiarum doctores, qui iidem Christi
longe lateque praedicarint; qua ratione intelligendum est idem vocabulum in Psal. XIV, n. 3, ubi dicuntur
apostoli per omnes orbis terrarum partes, quaecumque adiri possunt, quin etiam in Oceani insulis habitationes Deo plurimas paravisse. Aut certe si ad duodecim referatur; illud de
excussis gentibus, id est de populis ac nationibus maledictis.
crediderunt: idcirco ait:
Tamquam sagittae in manu potentis, ita filii excussorum: orbem terrae volatu peragrantes, infidelia corda doctrinae telo vulnerantes, et peccatorum omnium incentiva salutari jaculo
pungentes.
20. Atque ut id ex his dictum intelligi posset, quos Deus de excussorum filiis ad doctrinam salutis modo emitteret sagittarum;
id consecutum in dictis est, Vers. 5:
Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis; non confundentur, cum loquentur inimicis
0702C
suis in porta. Beatus ergo ille est, qui ex ipsis desiderium suum potuerit implere, id est, vel de sagittis, vel de filiis excussorum; desiderabilibus
se scilicet doctrinae verbis replere, et de
0702D Editi,
speratis. Vatic. ms. cum reg.
precatis.
0703D Revocamus ex-Zenonis exemplaribus et ex ms. Turon.
praedicatis, puta ab apostolis ac prophetis, qui filii excussorum superius intellecti sunt.
praedicatis fructibus futurorum bonorum exspectatisque satiare. Atque ut hos ex Dei doctrina aedificatores
0703A esse illius, quam superius memoravit, civitatis ostenderet; idcirco ita clausit:
Ex ipsis non confundentur, cum loquentur inimicis 475
suis in porta. Quod ait,
ex ipsis, sive ad beatum virum pertinet, qui desiderium suum implevit ex ipsis: vel ipsis filiis excussorum erit proprium, quia ex
ipsis non confundantur, cum in porta inimicis suis loquantur.
21.
Justorum fiducia adversus inimicos.—Neque ambiguum est, qui in porta loquentur aedificatae per praedicationem suam a Domino civitatis. Meminimus autem psalmo
altero dictum:
Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudes tuas in portis filiae Sion (Ps. IX, 15) . Et hic quidem plures portae sunt, in quibus propheta a portis mortis exaltatus
0703B omnes Dei laudes praedicat: sed scimus unam esse portam regiam, dominicam, coelestem, de qua dictum est:
Haec est porta Domini, justi intrabunt
0703D
In eam, cum graeco.
per eam (Ps. CXVII, 20) . Et cum non confundentur
0703D Apud Zenon.
non confundentur hic, non
hi. Mox in reg. ms. oblitteratum est
non ante
confundantur. Retinendum est illud
non, ut supra
hi. Sic enim ratiocinatur Hilarius: Cum non de portis in plurali, sed de porta in singulari mentio fiat; necesse est ut sermo
ille de ea porta intelligatur, per quam justi intrabunt, ac de iis inimicis, qui cum confusione ab ejusdem portae aditu repellentur.
hi excussorum filii in porta inimicis suis loquentes; necesse est ut his inimicis suis loquentes non confundantur, qui cum
justis non merebuntur intrare; exprobrantes illis impietatem in Deum, inobedientiam in praedicantes, infidelitatem in aeterna
promissa, odia in innocentes, et in ipsa Ecclesiae membra saevitiam: ipsi confidentes, et nulla fidei suae ac religionis ambiguitate
trepidantes, sed hos inimicos suos ab ejus aditu ingressuque prohibentes, qui ait:
Nemo vadit ad patrem nisi per me (Joan. XIV, 6) ,
0703D Ita ms. Turon. Alii vero libri,
id est per Dominum
0704D
nostrum, etc.
Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum.
0703C Amen.