Liber Quintus.
Index Capitum.
1079B
Ad aliud contra gentilium Deos argumentum transit Arnobius, illudque petit ex historiis: quas quum ethnici usu quotidiano
retinerent festisque celebrarent annuis, eas profecto verissimas esse arbitrabantur. Prima est Numae Pompilii, qui a Jove
Elicio dolis et artibus decepto fulminis procurationem impetrasse perhibetur. Cap.
1, 2.
Ex omnibus autem hujus historiae circumstantiis manifestum facit auctor, nihil fingi posse a veritate et divinitate magis
alienum. Cap.
3, 4.
Secunda Acdestis et Attidis historia est, quae turpissimis
1079C
Jovis, Matris Deum, Nanae et Iae flagitiis, ignominiosa Attidis castratione illiusque et Iae morte aliisque illi adjunctis
famosissima fuisse comperitur. Cap.
5, 6, 7.
Contra illam igitur Arnobius haud aliter ac contra alias argumentatur. Urget ethnicos, eorumque ridet insaniam. Cap. 8, 9.
Alia excutit in eadem historia ineptiarum plenissima. Cap. 10, 11.
Eam tamem ostendit ab ethnicis non posse falsitatis coargui; quae scilicet ab antiquissimis illorum scriptoribus
1079D
tradita fuerit et ab ipsis ethnicis annuo Matris Deum festo celebrari consueverit. Cap. 12, 17.
Plures alias his similes Arnobius exsecranda earum foeditate deterritus se praetermittere declarat. Paucis tamen perstringit
Faunam Fatuam sive Bonam Deam virgis caesam, turpem Servii ortum, ac nefanda quae in Omophagiis, Corybantibus, Bacchanalibus,
Phrygiis sacris ac mysteriis fieri solebant. Cap.
18, 19.
Horum autem occasione Jovis incestus cum Cerere matre ac Proserpina filia ethnicis exprobrat. Cap. 20, 21.
Quibus expositis scite observat, tot tantaque Jovis narrari
1080B
adulteria aliaque flagitia, ut non alia causa natus videatur, nisi ut in eum omnis infamiae colluvies derivaretur. Cap. 22, 23.
Tum deinde alia persequitur sacra, videlicet Thesmophoria, Eleusinia. Cap. 24, 27.
Atque Alimontia; in quibus non minor quam in aliis lascivia ac petulantia. Cap. 28, 29.
His enarratis ab ethnicis postulat, utrum Christiani ad haec sacra agenda omni suppliciorum genere cogi debeant; simulque
mirum sibi videri profitetur, illum qui hos esse deos neget vel dubitet, atheum ac sacrilegum
1080C
ab ipsis appellari. Denique concludit, hujusmodi deos non christianis eos respuentibus, sed ethnicis tanta illorum crimina
praedicantibus infensos esse debuisse. Cap.
29, 30, 31.
Gentilium responsionem exsufflat, qui omnes hasce historias allegorico tantum sensu intelligendas esse contendebant. Cap. 32, 33.
Ejusmodi tergiversationis absurditatem vehementius urget. Cap. 34, 35, 36.
Id adhuc plenius evincit, Summani et Proserpinae, nec non Jovis ac Cereris historiis excussis.
1080D
Cap. 37, 38, 39.
Fac tamen, si velis, in historiae cujuslibet descriptione aliud omnino quam verba sonant significari: non minus certe illud
ad deorum dedecus et contumeliam redundabit. Cap.
40, 41, 42.
Denique multa in deorum historiis lectitari ostendit Arnobius, quae allegorico sensu explicari nequeant, ex quibus concludit,
nefas prorsus esse deos ab gentilibus, si eos revera existere persuasum habebant turpissimis et divina majestate plane indignis
vocari nominibus. Cap.
43, 44, 45.
1079D
I.—
Esto: ab ludentibus poetis, etc. Sensus est: Quae proposita antea do vobis a ludentibus et lascivientibus poetis conficta: quo tandem pacto
1080D excusabitis illa, quae historiae graves et seriae produnt; quaeque in sanctissimis vestris, ut existimatis, mysteriis traduntur
non minus ridicula. Recto
1081B itaque opponit historias graves et serias iis, quae per jocum et a ludentibus scribuntur animi causa, nullo proposito fine.
Hoc enim est
ludere, quo sensu Graeci etiam παίζειν dicunt eos, qui nihil agunt serio, sed μάτην: talesque elumbis ingenii homines ματαίους appellant.
V. c., Herodotus, Musa II, c. 173, de Amasi loquens: Ἐχρᾶτο δὲ καταστάσει πρηγμάτων τοιῇδε· τὸ μὲν ὄρθριον, μέχρι ὅτου πληθώρης
ἀγορῆς, προθύμως ἔπρησσε τὰ προσφερόμενα πρήγματα· τὸ δὲ ἀπὸ τούτου ἔπινέ τε καὶ κατέσκωπτε τοὺς συμπότας, καὶ ἦν μάταιός
τε καὶ παιγνιήμων. Eumdem paulo post ait fuisse φιλοπότην καὶ φιλοσκώμμονα καὶ οὐδαμῶς κατεσπουδασμένον ἄνδρα. Sic σκώπτειν
et σπουδάζειν saepissime opponuntur,
1081C quemadmodum παίζειν et σπουδάζειν. Eunapius praefatione: Εἰ γὰρ τὸ παίγνιον τῆς ἀρετῆς ἄξιον λόγου, ἀσεβοῖτο ἂν πάντως τὸ
σπουδαζόμενον σιωπώμενον. Idem animi vitium
lasciviam dicit Arnobius, quod vocabulum designat proprie dissolutam animi διάθεσιν, qua animi gratia, μάτην, nullo certo scopo proposito,
aliquid agimus. Sic
ludere est
lascivire supra, l. IV:
Existimare non possumus, utrumne istud serio, atque ex rei compertae faciatis fide, an ex fictionibus ludentes cassis ingeniorum
lasciviatis luxu.
Herald.
Neque in usu retineretis quaedam suo. Ita Gelenius et caeteri. Editio princeps et codex ms.:
quodam suo. Ed. Lugd. Bat.:
Neque in usu retineretis quotidiano, quod magis placet. Attamen nihil mutare ausim. Orell.
Moderaminis temperamentum. Vide supra, ad l. I, c. 2. Est itaque hoc loco
moderaminis temperamentum mediocritas inter nimiam narrationis prolixitatem et brevitatem. Orell.
1081D
In secundo Antiatis libro. De C. Valerio Antiate, Annalium scriptore antiquissimo, cujus meminere Livius, Plinius Major, A. Gellius, Macrobius, alii,
vide G. J. Voss., de Hist. lat., l. I, c. 10. Orell.
Procurandi fulminis scientiam. Procurare fulmen; id est avertere, expiare, id fecessere, ut Jupiter voluntati suae satisfactum videns avertat noxiam vim tempestatis iracundae.
Vide C. Barth., Adversar., l. LV, c. 13, et quae supra annotavimus, ad l. II, c. 49. Orell.
Egeriae monitu castos duodecim juvenes, etc.,
etc. In hac narratione conferendi cum nostro Plutarchus in Vita Numae, c. XV, et Ovidius, Fast. III, 259-350, qui locus est elegantissimus.
Orell.
Martius Picus. Martius est allusio ad transmutationem Pici in picum avem (quae erat Marti sacra) a Circe, ob spretum ejus amorem. Conf. Ovid., Met.
XIV, 319, seqq.; Virgil., Aen. VII, 187, ibique Servius; Plin., Hist. nat., l. X, c. 18 (20), ibique Harduin., vol. I, p.
552; et Plutar., in Quaest. Rom. Orell.
1082B
Ad id locorum. Scil. in monte Aventino. Plutarchus, in Vita Numae, c. 15: Μυθολογοῦσι γὰρ εἰς τὸν Ἀβεντῖνον λόφον οὔπω μέρος ὄντα τῆς πόλεως,
οὐδὲ συνοικούμενον, ἀλλ᾽ ἔχοντα πηγάς τε δαψιλεῖς ἐν αὐτῷ καὶ νάπας σκιερὰς, φοιτᾷν δύο δαίμονας, Πῖκον καὶ Φαῦνον, etc.
Conf. descriptionem elegantissimam Ovidii, Fast. III, 295 seq. Orell.
Regem pocula non parva mero vino mulsoque complesse. Non dubitavi Arnobio reddere lectionem veterem, quam e codice ms. fluxisse testatur Elmenhorstius. Caeteri editores omnes
ex interpolatione Gelenii:
Regem pocula non parvi numeri vino mulsoque complesse. Merum vinum est aqua non temperatum:
1082C
vinum, ut a matre natum fuit, appellat Plautus, Amphitr., act. I, scen. I. Orell.
More de solito. De apud Arnobium aliosque illius aevi scriptores saepissime abundat. Sic infra, lib. VI, c. 10:
Linguam ore de patulo potus aviditate projiciens, et Nemesian. Cyneget., vers. 17:
Quis non Semelen ignemque jugalem
Letalemque simul, novit de pellicis astu?
Ubi vide Burmann., pag. 333, et, qui multa exempla citat, C. Barth., Adversar., lib. XVII, c. 17, p. 884. Supra jam aliquoties
monuimus de abundantia ejusmodi particularum apud Arnobium. Orell. —Conf. Ovid. Met. VI. 80. Ochsner.
Sed cum liquoribus odoratis offendissent fragrantia pocula. Ovidius, Fast. III, 300 sq.:
Huc venit, et Fonti rex Numa mactat ovem.
Plenaque odorati Dis ponit pocula Bacchi,
Cumque suis antro conditus ipse latet.
1082D Ad solitos veniunt silvestria numina fontes
Et relevant multo pectora sicca mero.
Juretus ad Symmach., lib. I, epist. 26, pag. 39, ed. Lectii haec accipit de vino odoribus condito, e more Graecorum (Vid.
Fischer., ad Aristophan. Plut., vers. 808, qui hac de re multus est) . Male. Nam
pocula fragrantia liquoribus odoratis et pocula plena odorati Bacchi nihil aliud sunt, quam pocula vini natura sua fragrantissimi utpote vetusti ac generosi: quale describit Phaedrus, lib. III,
fab. I:
Anus jacere vidit epotam amphoram,
Adhuc, Falerna faece, e testa nobili,
Odorem quae jucundum late spargeret.
ubi vid. Burmann., in Commentar., pag. 118. Orell.
Obdormivisse factos graves. Ovidius l. l.:
Vina quies sequitur. Elmenh.
Injecisse madidatis vincula. Madidatis, hoc est ebriis. Vide N. Heins., Adversar., lib. I, cap. 10,
1083B pag. 102, et intpp. ad Apulei., Met., lib. VIII, p. 558. Oudend. Sic infra:
mero madidari multo. Orell.
Elici. Ovidius, Fast. III, 327:
Eliciunt coelo te, Jupiter: unde minores
Nunc quoque te celebrant, Eliciumque vocant.
Elmenh. Peculiare verbum de sacrificiis et evocationibus manium deorumque. Tertullianus, de Anima, cap. XXVIII:
Scimus enim Magos elicere explorandis occultis et paredros et pythonicos spiritus. Vid. C. Barth., Adversar., lib. IV, cap. 12, pag. 180. Orell.
Elexisse. Frustratur itaque hoc loco observatio
1083C Prisciani, lib. X, pag. 381, ed. Basil.,
terminationem praeteriti verbi elicio, ere, numquam esse elexi, sed elicui. Orell.
Expiabis, dixe, capite fulgurita. Antiquam formam
dixe pro
dixisse e codice ms. restituerunt Meursius in Append. et editor Lugd. Bat.
Fulgurita, religione insignia. Festus:
Fulguritum, id quod est fulmine ictum, qui locus statim fieri putatur religiosus, quod eum Deus sibi dicasse videretur. Glossae veteres ad illud Persii, sat. II:
Triste jaces lucis evitandumque bidental.
Bidental locus sacro percussus fulmine, qui bidente ab aruspicibus consecratur, quem calcare nefas sit. Immo etiam intueri talia loca fulgurales libri vetabant, ideoque ea studiose muniebant aruspices, et hydriam cum operculo
ibi collocabant, teste Ammiano Marcellino, lib. XXIII, pag. 246; ubi vid., qui hac de re multus est, H. Vales., in Not., pag.
259, ed. Paris.
1083D Conf. Rigalt., ad Artemidor. Oneirocrit., lib. II, cap. 9, pag. 73, vol. II. ed. Reiff., et intpp. ad Fest. V,
bidental. Orell.
Regem respondisse coepicio Jovem rursus humano, etc. Ovidius l. l.:
Caede caput, dixit. Cui Rex, Parebimus, inquit:
Caedenda est hortis eruta cepa meis.
Addidit hic, Hominis. Summos, ait ille, capillos.
Postulat hic animam: cui Numa. Piscis, ait.
Risit: et, His, inquit, facito mea tela procures,
O vir colloquio non abigende meo!
Orell.
Deum contra anima: piscis subjecisse Pompilium. Sic edidi ex emendatione Gelenii et Salmasii in edit. Lugd. Bat. V.
piscis deest in cod. ms. et ed. principe, ubi legitur:
Deum contra animali, subjecisse Pompilium. Tum sequitur . . . . signum lacunae, quam Gelenius explevit v.
piscis, Heraldus v.
maena, sequens Plutarchum, qui habet: Ἀποκριναμένου δὲ τοῦ Διὸς ἐμψύχοις, ἐπαγαγεῖν τὸν Νουμᾶν, μαινίσιν. De
1084B
maena pisce vide supr. ad lib. III, cap. 31. Stewechius legendum censet:
Deum contra animali (id est animato),
subjecisse Pompilium pompili, quae est etiam conjectura F. Ursini, ut sit lusus in ambiguitate verbi, quod et regis et piscis nomen.
Pompili scil. nomine duplex piscium genus significatur a Plinio, Hist. nat. lib. IX. Alterum thynni species cap. 15. Alterum animal
testaceum e nautilorum genere cap. 29, ubi vid. Laur. Th. Gronov., et Rittershus. ad Oppian. Halieut., I, 186. Sed vereor
ne sit haec conjectura sagacior quam verior, neque video cur eliminari debeat v.
piscis, quod etiam Ovidius habet, qui ex eodem fonte, scil. Valerio Antiate, hausisse videtur cum nostro. Malim cum Salmasio
1084C
piscis ponere ante
subjecisse, quod convenientius orationis cursui rapidissimo. Cogitandum scil. haec omnia quam citissime prolata et rapidissime. Numamque
haud permisisse Jovi voluntatem suam explicare pluribus verbis, sed unumquodque ejus verbum, simulac ἔφυγε ἕρκος ὀδόντων,
alio verbo suis consiliis aptiore intercepisse et quasi repulisse. Quod innuit etiam Plutarchus dicens: ὑπολαβόντος τοῦ Νουμᾶ,
etc., quod Kaltwasserus vertit,
Ihm geschwind in die Rede fallend. Neque in alia re constitit illa, quam Jupiter vocat, Numae astutia, quam in celeritate ac praesentia animi, qua singula verba
Jovis vix ore missa interpellans responso convenientissimo in alios sensus, ac Deus voluerat, retorquebat. Nimirum diis indecorum
eorumque majestate indignum habebatur verba, quae effati essent, brevia saepe et ambigua, explicare, eorumque sententiam consulentibus
interpretari, quod in oraculis praecipue notissimum. Orell.
1084D
Non capillo caepicio. Ita Gelenius et caeteri. Cod. ms. et editio Sabaei:
Numa capillo caepicio. Unde Heraldus leg. suspicatur:
Non autem capillo caepicio. Et hanc conjecturam retractans in Curis secundis:
Non maena aut capillo caepicio. Orell.
I. Esto: ab ludentibus poetis cuncta illa sint prodita
1081A de immortalibus diis probra. Quid illa, quae historiae continent graves, seriae, curiosae, quaeque in arcanis mysteriis
traditis, poetarum sunt excogitata lascivia? Quae si vobis viderentur ineptiarum talium fabulae, neque
1081B Quaeque
alii.
in usu retineretis quaedam suo, neque per cursus annuos laetitias exerceretis ut festas, neque ut rerum simulacra gestarum
sacrorum conservaretis in ritibus. Ex quibus tam multis unum interim ponam moderaminis temperamentum secutus, in quo stolidus
et imprudens ipse ille inducitur Jupiter, verborum ambiguitatibus lusus. In secundo Antiatis libro, ne quis forte nos existimet
concinnare
1081B per calumnias crimina, talis perscripta est fabula: Numam illum regem, cum procurandi fulminis scientiam non haberet, essetque
illi cupido noscendi,
1082A Egeriae monitu castos duodecim juvenes apud aquam celasse cum vinculis; ut cum Faunus, et Martius Picus ad id locorum venissent
haustum, nam illis aquandi solenne iter huc fuit, invaderent, constringerent, colligarent. Sed quo res fieri expeditius posset,
regem pocula non parva mero vino, mulsoque complesse, circaque accessus fontis insidiosam venturis opposuisse fallaciam. Illos
more de solito bibendi appetitione correptos ad hospitia nota venisse. Sed cum liquoribus odoratis offendissent fragrantia
pocula, vetustioribus anteposuisse res novas, invasisse aviditer, dulcedine potionis captos hausisse
1082B plus nimio, obdormivisse factos graves: tum bis senos incubuisse sopitis, injecisse madidatis vincla, expergitosque illos
statim perdocuisse regem, quibus
1083A ad terras modis Jupiter posset et sacrificiis elici; et accepta regem scientia rem in Aventino fecisse divinam, elexisse
ad terras Jovem, ab eoque quaesisse ritum procurationis. Jovem diu cunctatum expiabis dixe capite fulgurita; regem respondisse,
coepitio. Jovem rursus, humano; retulisse regem, sed capillo. Deum contra, anima; piscis, subjecisse Pompilium. Tunc ambiguis
Jovem propositionibus captum extulisse hanc vocem: decepisti me, Numa; nam ego humanis capitibus procurari constitueram fulgurita,
non capillo coepitio; quoniam me tamen tua circumvenit astutia, quem voluisti habeto morem; et his rebus, quas pactus es,
procurationem semper suscipies fulguritorum.
1084D
II.—
Ita enim sunt omnia excogitata et comparata derisui. Plutarchus, l. l.: Ταῦτα μὲν οὖν μυθώδη καὶ γελοῖα τὴν τῶν τότε ἀνθρώπων ἐπιδείκνυται διάθεσιν πρὸς τὸ θεῖον, ἣν ὁ ἐθισμὸς
αὐτοῖς ἐνεποίησεν. Herald.
Credimusne illum Faunum. Meursius conjicit:
Credemusne, etc., et sic in lineis sequentibus. Orell.
Vinctos somno. Fulv. Ursinus mavult
victos. Male. Lucretius, IV, 455:
Denique cum suavi devinxit membra sopore.
et vers. 1021:
Somno devincti credunt extollere vestem.
Orell. Conf. Fr. A. Wolf. ad Sueton. August., c. XVI, tom. I, pag. 127. Ochsner.
1085B
Edidere quaerenti. Annon legendum
edixere? quod esset significantius. Orell.
An numquid Jupiter solus hujus rei scientiam noverat, etc., etc. Integrum locum sic legi vult Meursius:
An numquid Jupiter solus hujus rei scientiam noverat (ab ipso enim decidunt), fulmina ut imminentia procurari alicujus debeant
scientiae disciplina.
Orell.
Noverat, ab ipso enim decidunt fulmina, ut imminentia procurare alicujus debeat scientiae disciplina. Proba lectio, nec eam sollicitare debebant. Neque enim imminentia fulmina procurantur, sed quae per fulmina significabantur
imminere. Mox:
Et si quando per fulgura significavero aliquid imminere. Herald. —Fulv.
1085C Ursin. scil. conj.:
Ab ipso enim imminent fulmina. Meursius totum locum sic legit et interpungit:
Noverat (ab ipso enim decidunt) fulmina ut imminentia procurari debeant. Orell.
Aliorum sit operis scire. Operis delendum censet Stewechius tamquam glossema et interpretamentum librarii. Orell.
Ipsum remedia scire. Scire sine dubio corruptum est. Nam hoc minime ridiculum, eumdem Jovem, qui hominibus mittat fulminum auspicia, etiam remedia scire
ad ea quae significantur fulminibus averruncanda, sed hoc absurdum dicit Arnobius, Jovem ipsum docuisse mortales, quibus rebus
potentia sua in nihilum redigi possit, quinimmo ritus etiam constituisse et cerimonias ordinasse, quibus adstrictus non possit
ipse exsequi postea suam indignationem. Quare legendum aut cum Heraldo in Curis secundis:
remedia sciscere, aut cum C. Barthio, in Adversar., lib. LV, cap. 13, pag. 2618 seq.:
remedia sancire, e quo per compendium scripto
scire facillime enasci
1085D poterat
scire. Orell.
Meas iras. Ita Salmasius ex emendatione Meursii in Append. Editio princeps:
Meas has. Gelenius:
Minas has. Sed paulo ante:
Quibus modis conveniat iras ejus atque animos temperare. Orell.
Et si quando per fulgura significavero aliquid imminere. Proprie
significare, ut Graecis σημαίνειν, et
significationes modo, διοσημεῖαι. Herald.
Et sacrorum vi vanescat. Sic restituit Cujacius ex ms., ubi legitur:
Et sacrorum vanescat. Editio princeps:
Et sacrum vanescat, vitiose. C. Barthius., Adversar., lib. LV, cap. 13, pag. 2619:
Et sacri vi vanescat. Sacrum scil. ritus ipse, ut traditus a Jove. Heraldus, in Curis secundis:
Sacro evanescat. Elmenhorstius:
Et cassum fatum vanescat, delens verba praecedentia
et vacuum. Meursius in Appendice post V.
sacrorum putat excidisse
peractione aut tale quid. Usum verbi simplicis
vanescere pro
evanescere multis exemplis illustrat L. Bünemann. ad Lactant., Inst. IV,
1086B cap. 8, pag. 449. Orell.
II. Quid primum, quid ultimum, vel exequatur animus,
1083B vel conticescat, nec facile dictu est, neque ullis
1084A considerationibus expeditum. Ita enim sunt omnia et excogitata, et comparata derisui; ut sit vobis connitendum, falsa ut
credantur haec esse, etiam si sint
1083B Sunt
Sab.
vera, quam obtinere velle pro veris, et velut quiddam mirabile non sine ipsius numinis insinuare contemptu. Quid enim dicitis,
o isti, credimusne illum Faunum, et Martium Picum, si ex numero sunt deorum, et ex illa perpetua immortalique natura, sitis
aliquando ariditate siccatos, atque ut aestum possent irrigare venarum, fluenta isse per fontium? Credimusne captos mero,
et dulcedine illectos mulsi, tamdiu se poculis ingurgitavisse fallacibus, ut usque ad ebrietatis periculum veniretur? Credimusne
vinctos somno, atque altissimi soporis oblivione
1084B demersos, vinciendi copiam sui animalibus praebuisse
1085A terrenis? Quibus deinde partibus vinculorum illae injectae sunt nexiones? soliditatis habebant quidquam, aut ex duris ossibus
informatae fuerant eorum manus, quae constringi laqueis, et nodorum possent illigationibus coerceri? Non enim requiro, non
exigo, an aliquid potuerint fari ebrietatis alienatione nutantes; an Jove invito, vel potius nescio, protrahendi ad terras
ejus ritum quisquam potuerit publicare; illud solum audire desidero, cur si Faunus et Picus sunt divini generis et potestatis,
non ipsi potius edidere quaerenti id, quod ab ipso Jove periculosius Numa cupiebat audire? An numquid Jupiter solus hujus
rei scientiam noverat, ab ipso enim decidunt fulmina, ut imminentia procurare alicujus debeat scientiae disciplina? An cum
ipse jaculetur hos ignes, aliorum
1085B sit operis scire, quibus modis conveniat iras ejus, atque animos temperare? Etenim revera stultissimum
1086A credere est, ipsum remedia scire, quibus averti possint, quae per fulminis jactum in humanis fieri constituerit rebus. Hoc
est enim dicere: illo ritus genere iras meas placabitis; et siquando per fulgura significavero aliquid imminere, facite hoc,
et illud, ut quod fieri statui, inane fiat et vacuum, et sacrorum vi vanescat.
1086B
III.—
Remedia scisse. Scisse a
scisco, sciscere. Videmus itaque, in cap. praecedenti pro
remedia scire legendum esse:
Remedia sciscere. Sic supra, lib. II, c. 19:
Antiquis opinionibus scitum est. Ubi male conjiciunt nonnulli
sancitum. Nam
scitum a
sciscere. Orell.
In verrucula collis unius. Vide supra, ad lib. II, cap. 49, et de locutione
sermones conserere Oudendorp., ad Apulei., Met. V, pag. 349. Orell.
Et quaenam illa quaeso divina res fuit, quae ab imperio rerum tanto Jovem compulit avocari. Sic edidi ex emendatione felicissima J. G. Graevii in Epistola 258, ad N. Heinsium Syllog. Burmann., vol. IV, pag. 332.
1086C Antea edebatur:
Ab impetu rerum tanto. Sed quis ille impetus rerum? Orell.
Mortalium sese denunciationibus sistere. Denunciatio proprie est interpellatio, qua quis per officiales magistratus in judicium provocatur. Paulus ICtus, lib. V Sentent. Tit.
V; Brisson., de Verb. Sign., lib. IV, p. 173. Elmenh. —Hoc loco, ut bene observat Priorius,
denunciatio idem est quod
condictio apud Augures, quae dicitur, cum denuntiatur, ut quis ante diem tertium ad inaugurandum adsit. Vide Serv. ad Virgil., Aen.
III, 117, et Gesner., in Thesaur., V.
condictio. Etiam sequens
sistere vocabulum forense. Cic., de Offic., III, cap. 10:
Vas factus est alter ejus sistendi. Orell.
Mola salsa, tus, sanguis, verbenarum suffitio. Sagax est, sed non necessaria conjectura doctissimi Scaligeri:
tus, sagmina verbenarum, suffitio. Festus:
Sagmina dicebant herbas verbenas, quia ex loco sancto arcebantur, legatis proficiscentibus ad foedus faciendum.
1086D ubi vide intpp. Ideoque conjungit ea cum verbenis Livius, lib. I, cap. 24. Sed nostro loco
sanguis videtur multo aptius propter ea quae praecesserunt:
mola salsa, tus. Verbenarum usus notissimus non solum in sacris Fetialibus, sed in caeteris quibuscumque. Locus classicus est Servii ad Aen., XII, 120:
Verbena proprie est herba sacra, rosmarinus, ut multi volunt, id est λιβανωτίς,
sumpta de loco sacro Capitolii, qua coronabantur Fetiales et pater patratus, foedera facturi vel bella indicturi. Abusive
tamen etiam verbenas vocamus omnes frondes sacratas, ut est laurus, oliva, vel myrtus.
Conf. Donatus ad Terent. Andr., act. IV, scen. III, vers. 11; Voss., ad Virgil. Eclog. VIII, 65:
Verbenasque adole pingues et mascula thura.
et, qui pleraque veterum loca diligentissime collegit, Jo. Saubert. de Sacrif., cap. 24, p. 541, seq. Meursio placet:
Verbenarum suffectio. Orell.
Nominum terribilium fremores. Nomina terribilia, id
1087B est magica. Vide supra, ad lib. I, cap. 52. Orell.
Voluntarium sese circumventionibus tradere. Ita ms. rectissime. Fulv. Ursinus conjecit:
circumventionibus traditis. Gelenius;
traderet. Orell.
1087C
Plena proloquii. Vide supra, ad l III, c. 44. Orell.
Utrumne capite vervecino, an suillo, an bubulo, an quolibet alio. Revocavi lectionem codicis ms. Quid enim moverit editores cunctos voces
an bubulo exulatum mittere, equidem nescio;
vervecino pro
cervicino, ut cod. ms. habet corruptissime, est ex emendatione Gelenii. Orell.
III. Sed concedamus, ut dicitur, ipsum adversum se Jovem remedia scisse, atque artes, quibus iri obviam suis significationibus
conveniret; etiamne credemus Deum numinis tanti tractum esse ad terras, et in verrucula collis unius cum homunculo stantem,
altercabilem conseruisse sermonem? Et quaenam illa, quaeso, divina res fuit, quae ad imperio rerum tanto Jovem compulit a
vocari, et mortalium sese denuntiationibus
1086B sistere? mola falsa, thus, sanguis, verbenarum sufficio, et nominum terribilium fremores? et
1087A potentiora quam Jupiter fuerunt haec omnia, ut eum compellerent invitum parere praeceptis, aut voluntarium sese circumventionibus
tradere? Quid? quod sequitur, fidem sumet, tam improvidum fuisse Saturnium; ut aut ea proponeret, quorum ambagibus ipse caperetur,
aut nesciret futurum quibus lusura se modis astutia esset calliditasque mortalis? Expiabis, inquit, capite fulgurita. Imperfecta
adhuc vox est, neque plena proloquii, circumscriptaque sententia. Scire enim necessario convenit, utrumne capite vervecino,
an suillo, an bubullo, an quolibet alio, expiationem istam sciscat Diespiter perpetrari. Quod cum nondum specialiter statuisset,
essetque adhuc pendens, et nondum sententia terminata, qui potuit Numa scire hominis Jovem dicturum caput, ut anteverteret,
1087B anteiret, et in caput coepitium
1087B Coepitii
Sab.
ambiguitatis illius incerta traduceret?
1087C
IV.—
Puerilium esse ingeniola fictionum. Deminutivum
ingeniolum, ut
ingenium, hoc loco pro re ingenio facta et inventa, εὓρημα, quo sensu Tertulliano imprimis frequentatissimum, apud quem tria vocabula,
ingenium, artificium et
argumentum, synonyma, ut observat Salmasius ad lib. de Pallio, p. 79. Conf. Semler., Ind. Latinitatis Tertullianeae. At melioribus quoque
scriptoribus argentei aevi hoc usitatum, verbi causa, Tacito, Annal XVI, 20,
noctium ingenia de libidinibus nocturnis ingeniose excogitatis, et Plin. Paneg., cap. 49:
Exquisita ingenia coenarum, ubi vid. Gierig., p. 147. Orell.
Cordis Numae vivacitas. Numae est casus tertius.
1087D Orell.
Imprudentia maxima importatur Jovi. Stewechius mavult
imputatur, quod suspicatur enatum esse ex scriptione antiqua
impoutatur, quam non intelligentes librarios fecisse
importatur. Sed
importatur impudentia alicui non minus bene dici potest, quam
aegritudinem, sollicitudinem, luctum, suspicionem alicui importare apud Ciceronem aliosque. Vid. G. Corte ad Cic., ad Fam., lib. XVI, Ep. 21, p. 847, et, qui de hoc verbo multus est, M. Gudius
ad Phaedri lib. I, fab. XXVIII, vers. 6, p. 247, ed. Burmanni. Orell.
Confiteri te captum. F. Ursinus:
Confiteri Deum captum. Sed tunc scribendum fuisset:
confiteri Deum captum se, neque
te abesse potest ob sequentia verba;
cum deceptum te doleas, pro quibus idem Ursinus substituit:
cum deceptum se doleat. Elmenhorstius:
Cum deceptum Deum doleas. Orell.
Et medicinam, quam obtuleras, ponere. Sagax est, at minime necessaria, conjectura Maureii et Heraldi in
1088B Curis secundis;
et medicinam, quam occulueras, promere. Ponit Jupiter, id est deponit, condonat Numae, quam prius obtulerat, medicinam, fulguritorum scil. expiandorum, pro capite
humano offerri sibi permittens
1088C caput caepicium. Orell.
Libidinose hominis inhiatum est cruori. Libidinose, id est crudeliter.
Libido enim pro quovis affectu vel cupiditate ponitur apud antiquos. Vide C Barth., Adversar., lib. XXIX, cap. 14, p. 1382. Orell.
Quid quod a Numa potuit et caepicio suscipi. Sic edidi ex emendatione editoris Lugd. Bat. Codex ms. habet:
quod Numa potuit ei caepicio suscipi, nullo sensu. Editio princeps;
quod Numa potuisse caepicio suscipi, quod tolerari potest, si
dixerit, quod sequitur, et hic subintelligamus:
quod Numa (scil. dixerit)
potuisse caepicio suscipi. Scriverius ap. Meursium mavult:
quod a Numa potuisset caepicio suscipi. Meursius ipse in Appendice:
quod Numa potius ex caepicio suscipi (scil. dixerit vel intellexerit). Stewechius tandem:
quod Numa putavit (vel
putaverit) caepicio suscipi. Orell.
IV. Nisi forte dicetis regem fuisse divinum: numquid ipso poterat esse Jove divinior? Nisi homo praesumens, quid dicturus
esset Jupiter, circumscripsit; Deus scire non poterat, quibus modis pararet circumscribere se homo. Ita non in promptu est,
et apparet
1088A puerilium esse ingeniola fictionum; quibus cum acquiritur cordis Numae vivacitas, imprudentia maxima importatur Jovi. Quid
enim tam imprudens, quam confiteri te captum argutia cordis humani, et cum deceptum te doleas, in victoris concedere voluntatem,
et medicinam quam obtuleras, ponere? Nam si fuit ratio, et quaedam convenientia naturalis, cur humano capite procuratio debuerit
suscipi fulguriti, non video cur ab rege relatio sit facta coepitii; sin autem poterat et coepitio transigi, libidinose hominis
inhiatum est cruori. Atque ita in contrarium pars utraque traducitur, ut nec Numam monstretur voluisse scire, quod voluit,
et crudelis Jupiter fuisse doceatur, qui quod a Numa potuit et coepitio suscipi, voluisse dixerit humanis capitibus expiari.
1088B
1088C
V.—
Apud Timotheum non ignobilem Theologorum virum. Timothei Theologi praeter nostrum nullus veterum meminit. Vid. G. J. Voss., de Historicis Graecis, lib. III; C. Barthius,
in Adversar.,
1088D lib. LV, cap. 13, putat eumdem esse cum poeta illo lyrico et musico peritissimo sub Philippo Macedone, inventione decimae
et undecimae chordarum lyrae nobilitato, de quo vide Suidam. Male, opinor. Nam quae Arnobius ex eo refert, petita videntur
ex libro aliquo historico de diis eorumque mysteriis. De Timotheo illo, quem et Plutarchus ἐξηγητὴν appellat, id est hierophantam,
mystagogum, sacrorum Eleusiniorum interpretem, vel, ut Tacitus loquitur
antistitem caeremoniarum, adeundus Gisb. Cuperus in Appendice ad Apotheosin Homeri, pag. 277. Pro
virum Fulv. Ursinus mavult
unum. Sed nil mutandum. Orell.
Super Magna Deorum Matre, superque sacris ejus origo haec sita est. Cum hac narratione conf. Pausanias in Achaicis, pag. 430, ed. Sylburgii, eamdem historiam sive fabulam describens, sed aliquanto
brevius. Orell.
Ex intimis eruta (quemadmodum ipse scribit insinuatque) mysteriis. Stewechius legendum suspicatur:
ex
1089B
intimis eruta (quemadmodum ipse scribit) insinuataque mysteriis. Sed jam aliquoties legimus apud nostrum:
tradit insinuatque; insinuare scil. i. q. tradere, docere. Vid. supra, ad lib. I, cap. 63. Orell.
Cui nomen est Agdus, regionis ejus ab indigenis sic vocatae. Ex ea . . . . Stewechius et Meursius malunt:
sic vocata. Ex ea. Male.
Sic vocatae est graeca constructio. Orell.
Sicut Themis mandaverat praecinens. Revocat hic locus in memoriam mihi insignem Acronis lapsum ad Hor., l. I, Od. 2, cum ait:
Diluvio facto cum tantum Parnassus emineret, Deucalion et Pyrrha, quomodo repararent genus humanum, Apollinem consuluerunt:
qui dum respondisset, ut jacularentur ossa matris, tunc cognoverunt terram esse matrem dictam, unde jaculante mox Pyrrha lapides
puellae, et Deucalione mares nati sunt.
Neque enim Apollinis, sed Themidis
1089C oraculum consultum fuit. Patet ex Arnobii loco hoc et Ovidio Metam. I, 320:
Numina montis adorant
Fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat.
Et certe prior Apolline Themis templum habebat in Boetica, juxta Cephisum. Vide Etymologum V. θεμιστεύων, Suidam V. θεμιστεύειν,
Juvenalis Interp., sat. I. (Placid. Lutat. in Stat. Thebaid., lib. III, p. 109, ed. Lindenbrog.) Immo Orpheus, Hymno Themidis
canit, eam oracula primam hominibus ostendisse et Apollinem edocuisse. Sic ait:
Ἣ πρώτη κατέδειξε βροτοῖς μαντήἳον ἁγνὸν
Δελφικῷ ἐν κευθμῶνι θεμιστεύουσα θεοῖσι
Πυθίῳ ἐν δαπέδῳ, ὅτε Πυθοῖ ἐμβασίλευεν,
Ἣ καὶ Φοῖβον ἀνακτα θεμιστοσύνας ἐδίδαξε.
Quamvis Pindari interpres Pani id tribuat contra Orphei mentem. Meurs., lib. V, c. 2.—Prima oraculo Delphico praeerat Tellus,
postea Themis, tandem
1089D Apollo. Vid. Aeschyl. Eumenid. init.; Pausan., Phocic., p. 809, Schol. Euripid. Ad Orest., vers 163. Orell.
Informata est. Informari, in vitam adigi, formam capere cogi, ut explicat C. Barthius in Adversar., lib. LV, cap. 13, pag. 2619. Contra
informis est, qui, unde cognosci possit, formam non habet. Hinc Apuleius, lib. V, de Psyche:
voces informes audiens, hoc est voces audiens quae unde manaverint, cognoscere non potuit. Orell.
Datam quieti et somno nequam incestis Jupiter cupiditatibus appetivit. Sic edidi ex emendatione lenissima et elegantissima C. Barthii in Adversar. l. l., et lib. XXIX: cap. 14,
nequam enim saepissime pro libidinoso, petulante. Sic Martialis, lib. I, epigr. 109:
Ista est passere nequior Catulli.
Eodem sensu
nequitia ap. Petron. Sat., cap. LXXXVII:
At ille non indelectatus nequitia mea. Antea edebatur:
1090B
Quam incestis, quod si sanum est, nihil aliud significare potest quam
valde, maxime incestis, ut
quam positivo junctum nonnunquam vice fungitur superlativi. Vide Tursellin., de Particulis Ling. lat., Sic auctor incertus de
bello Hispan., cap. 33:
Coenam afferri quam opimam imperavit. Sed hoc nostro loco nimis durum. Sequi itaque malui correctionem C. Barthii. Orell.
Voluptatem in lapidem fudit victus. Voluptas hoc loco de effectu libidinis, semine genitali. Similiter Hyginus, Poet. Astron., lib. II, cap. 13, de Vulcano Minervam appetente:
Et cum plenus cupiditatis ad eam, ut complexui se applicaret, ferretur, repulsus effudit in terram voluptatem. Elmenh.
Mugitibus editis multis prius, etc. Editio princeps et Gelenii:
Mugitibus editus multis prius, etc., unde C. Barthius Adversar., lib. XXIX, cap. 14, et lib. LV.,
1090C cap. 13, reponendum suspicatur:
Mugitibus auditus multis prius. scil. nascitur Adcestis. Sagax conjectura. Attamen nihil mutare ausim. Orell.
Insana et furialis libido, et ex utroque sexu. Ita Fulvius Ursinus et Gelenius. Editio princeps:
Et ex utraque sexus, nullo sensu. Meursius:
ex utroque sexus, ut sensus sit. Acdestin fuisse Androgynum: quod testatur etiam Pausanias: Διὰ ὑπνωμένον ἀφιέναι σπέρμα ἐς γῆν· τὴν δὲ ἀνὰ
χρόνον ἀνεῖναι δαίμονα, διπλᾶ ἔχοντα αἰδοῖα, τὰ μὲν ἀνδρός, τὰ δὲ αὐτῷ γυναικός. Ὄνομα δὲ Ἀγδίστιν αὐτῷ τίθενται. Heraldus
totam auctoris sententiam invertens et cum sequentibus conjungens legendum existimat:
et ex utero quippe saxi vis apta devastare, disperdere. C. Barthius, in Adversar., lib. XXIX, cap. 14, pag. 1383, Gelenii emendationem defendens putat,
sexu esse nominativum antiquum pro
sexus, auctorem citans Festum:
Sexus, aliter sexu, natura habitusque, ex graeco, etc., ubi vid. Jos. Scaliger. Ita Sallust., Hist., lib. II, Frag.
Undique virile et muliebre sexu per vias et tecta omnium
1090D
visebatur, et Sisenna, Hist., lib. IV:
Tum in muro virile ac muliebre sexu, populi multitudine omni collecta, ubi autem alii legunt
secus, quod et in nostro loco reponere vult Stewechius. Sed quid obstat, quominus et hoc loco
sexu accipiamus casu sexto, ut sensus sit, libidinem (
Geschlechtstrieb) utriusque sexus sensisse Acdestim, quippe androgynum. Orell.
Immanitas quo animi duxerat. Vide supra ad libri I, cap. 5, verba:
Ut ille immanis Xerxes. Salmasius edidit:
Ire immanitas quo animi duxerat. At multo significantior mihi videtur antiqua lectio:
omnia divastare, disperdere, quo (illum)
duxerat animi immanitas. Orell.
Nec praeter se quidquam potentius credere. Fulv. Ursinus mavult:
prae se. Orell.
V. Apud Timotheum non ignobilem theologorum virum, nec non apud alios aeque doctos super magna deorum matre, superque sacris
ejus, origo haec sita est, ex reconditis antiquitatum libris, et ex intimis eruta (quemadmodum ipse scribit, insinuatque),
mysteriis. In Phrygiae finibus inauditae per omnia vastitatis petra, inquit, est quaedam, cui nomen est Agdus,
1089A regionis ejus ab indigenis sic vocatae. Ex ea lapides sumptos, sicut Themis mandaverat praecinens, in orbem mortalibus vacuum
Deucalion jactavit et Pyrrha: ex quibus cum caeteris et haec, Magna quae dicitur, informata est Mater, atque animata divinitus.
Hanc in vertice ipso petrae datam quieti et somno, nequam incestis Jupiter cupiditatibus appetivit. Sed cum obluctatus diu
id, quod sibi promiserat, obtinere nequisset, voluptatem in lapidem fudit victus. Hinc
1089A Hanc
Sab.
petra concepit, et mugitibus editis multis prius, mense nascitur decimo materno ab nomine cognominatus Acdestis. Huic robur
invictum, et ferocitas animi
1090A fuerat intractabilis, insana et furialis libido, et ex utroque sexu, vi rapta divastare, disperdere, immanitas quo animi
duxerat, non deos curare, non homines, nec praeter se quidquam potentius credere: terras, coelum et sidera contemnere.
1090D
VI.—
Ludo et venationibus excitatam. Ludus hoc loco videtur significare res venereas, τὰ ἀφροδίσια. Orell.
Necessitatis in tempore. Haec est lectio codicis ms.
1091A et editionis principis. Alii:
Aestatis in tempore. Orell.
Parte altera proles cum ipsis genitalibus occupat. Proles pro testiculis dicit noster aliquoties. Sic infra, cap. 23 hujus libri:
Circumjectas prolibus diripientem membranulas, et lib. VII, cap. 24:
Polimina
1091B
porro sunt ea, quae nos proles verecundius diximus. Vide C. Barth. Adversar., lib. LV, cap. 13, et Gesner., in Thesaur. Orell.
Exhalata ille vi meri. Sic editor Lugd. Bath. ex emendatione felicissima Jos. Scaligeri. Cod. ms. habet:
Exaltata ille vi meri, quod defendit Stewechius intelligens de summo ebrietatis gradu (
als seine Trunkenheit auf den hochsten Grad gekommen). Male. Nam effectus summae ebrietatis in Acdesti erat sopor altissimus: a quo, soluta demum crapula, experrectus est. Legendum
itaque
exhalata cum Scaligero, quod et Heraldus probat.
Exsolutus ille vi meri, quod antea legebatur, est e correctione Gelenii. Editio princeps:
exaltatus, etc. Canterus:
exartatus. Orell.
Eo quo fuerat, privat sexu. Sensus flagitat, ut cum Fulvio Ursino legamus:
eo quo vir fuerat privat sexu. Androgynus enim fuit Acdestis, ut modo vidimus. Orell.
Cum discidio partium. Ita legendum esse ex emendatione
1091C Ob. Gifanii pro
dissidio, quod antea legebatur, docet Th. Canterus.
Discidium enim, vocabulum Lucretio usitatissimum, διαχωρισμὸς, διάλυσις, significat separationem violentam et abruptionem duorum inter
se conjunctorum, a
discindere, dissidium contra, a
dissideo, ere, indicat discordiam quamdam et animorum dissensum. Vid. Faern. et Bentley ad Terent. Andr., act. IV, scen. II, vers. 14, et
Gesner, in Thesauro, et imprimis Walkenaer, ὁ πάνυ, ad Callimach. Eleg. Fragm., pag. 102. C. Barthius mavult
decidio, quod idem est ac
discidium. Partes autem hoc loco κατ᾽ ἐξοχὴν de virilibus, genitalibus, quo sensu passim occurrit in Priapeiis, verbi causa, epigr. 8, 29 et
48, quos locos exscribere pudor vetat. Conf. Erhard., ad Petron., cap. 112, et P. Burmann., II, ad Anthol. lat., vol. II,
pag. 513. Quod non intelligens C. Barthius in Adversar., lib. LV, cap. 13, legendum putat:
Cum discidio (vel
decidio) patrum, asserens,
patres, fratres eodem obscoeno sensu dici apud Latinos, quo
proles, soboles, cujus vero significationis exemplum
1091D nullum attulit. Lectionem
discidio patrum, probat etiam Lindanus ad Hesychium, v. Ἑλέσθε, pag. 1172, tom. I, ed. Alberti, docens, eodem sensu testes vel testiculos
etiam κυάμους dici apud Graecos, verbi causa, in versu illo Empedoclis citato ab Agellio, Noct. Att., lib. IV, cap. 11;
Δειλοὶ, πάνδειλοι, κυάμων ἀπὸ χεῖρας ἔχεσθαι.
κυάμους, ut explicat Agellius,
more Pythagorae operte atque symbolice appellatos, quia sint εἰς τὸ κύειν δεινοὶ καὶ αἴτιοι τοῦ κύειν. Sed vulgatam lectionem praetulit Cl. Alberti. Orell.
Malus repente cum pomis ex his Punica nascitur. Sic edidi ex emendatione verissima Meursii. Alii:
malum . . . . . . . Punicum. Sed
malum et
pomum fructus arboris, non arbor. Vide Salmas., ad Solin., pag. 674. Orell.
Cujus Nana speciem contemplata regis Sangarii vel fluminis filia. Vel, quod omittunt priores editores,
1092A ex ms. primus revocavit Stewechius, probante Salmasio, ad Solin., pag, 618. De Sangario, fluvio Asiae, Arrianus, de Expedit.
Alexandri, lib. I, cap. 29: Τοῦ δὲ Σαγγαρίου αἱ μὲν πηγαὶ ἐκ Φρυγίας εἰσίν· αὐτὸς δὲ διὰ τῆς Θρακῶν τῶν Βιθυνῶν χώρας ἐξίησιν
εἰς τὸν Εὔξεινον
1092B πόντον. Latini, v. c., Ovidius appellant eum Sagarin. In ejus ripa habitabant Berecynthii Phryges Trojanis temporibus inclyti,
a quibus Berecynthiae nomen Cybelae tributum, quae colebatur in hac regione, ut docet Epigramma vetus in Analectis Brunkii,
vol. I, pag. 495, de Galo, sacerdote Cybeles:
ἐκ δὲ βοήσας
Μητέρα Σαγγαρίου χείλεσι πὰρ ποταμοῦ.
Vid. Oberlin., ad Vibium Sequestr., p. 187, seq. Pro
Nana, Salmasius, ad Solinum, l. l., nostrum locum citans edidit
Nava, nescio an operarum vitio. De eadem Pausanias in Achaic., p. 430, ed. Sylburg., sed brevius nostro: Θεοὶ δὲ Ἀγδίστιν δείσαντες
τὰ αἰδοῖά οἱ τὰ ἀνδρὸς ἀποκόπτουσιν. Ὡς δὲ ἀπὸ αὐτῶν ἀναφῦσα ἀμυγδαλῆ εἶχεν ὡραῖον τὸν καρπὸν, θυγατέρα τοῦ Σαγγαρίου ποταμοῦ
λαβεῖν φασι τοὺς καρπούς· ἐσθεμένης δὲ ἐς τὸν κόλπον, καρπὸς μὲν ἐκεῖνος ἦν ἀφανὴς αὐτίκα, αὐτὴ δὲ ἐκύει, τεκούσης δὲ, τράγος
περιηῖπε τὸν παῖδα
1092C ἐκκείμενον. Νίκαιαν vocant Nonnus Dionys., lib. XV, p. 422, ed. Hanov., et Memnon in Excerptis, cap. 41, aliam traditionem
sequentes, nimirum Sangarii filiam gravidam factam non e genitalibus Acdestis a Baccho exclusis, sed ebriam factam vitiatamque
ab ipso Baccho. Vide Notas nostras ad Memnon., p. 241. Orell.
Bacculis. Jos. Scaliger legend. censet
pabulis. Orell.
Repertum nescio quis sumit Phorbas, lacte alit hirquino. Secutus sum correctionem editoris Lugd. Bat. Quanquam hujus Phorbae nulla apud veteres mentio exstet, verosimile est ita
scripsisse Arnobium, cum addat
nescio quis, his verbis innuens, plures ejus nominis pastores memorari ab antiquis. Editores caeteri;
nescio quis sumit, format, etc., quod sine dubio vitiosum frustra tuetur C. Barthius, in Adversar., lib. LV, cap. 13, p. 2619, explicans: curat, ne
informis evadat et membris distortis. Sed vellem hujus significationis nobis exempla dedisset vir eruditionis vastissimae.
Nam
formatur puer jam in utero matris; et
1092D educatione ac cura forma homini non acquiritur, sed conservatur. Heraldus verbum
format delendum censet tanquam glossema, cum in Codice ms. legatur
formas, quod profectum ab imperito aliquo librario, qui in membranis, quas descripserat, ad vocem paulo post sequentem
scitulos in margine annotatum repererit
formosos, proque illo in textum retulerit
formas. Sed in Curis secundis hanc sententiam retractans legendum suadet:
nescio quis sumit, fovet, lacte alit hirquino. Equidem in lectione dubia malui sequi Salmasium. Orell.
Scitulos, id est pulchros, formosos, elegantes. Sic Plautus Rudent., act. IV, scen. I, vers. 2, seq.:
Jam clientas repperi
Atque ambas forma scitula atque aetatula.
Ita
scitus et
scitulus ap. Plautum haud semel de rebus optatis et jucundis visu et auditu, respondetque nostro
artig. Vide Gronov. ad Plaut. Bacchid., act. II,
1093A scen. II, vers. 31, et Oudendorp., ad Apulei. Met., lib. VII, p. 486. Male itaque Fulv. Ursinus corrigit
citulos. Orell.
Vel quia hircos Phryges suis Attagos elocutionibus nuncupant. In aliam ab Arnobio sententiam abit Bochartus, de Animal. Sacr., lib. I, cap. 53, p. 647,
1093B quem consule, si lubet. Galland.
Vel quia hircos Phryges suis Attagos elocutionibus usurpant, inde Attis nomen ut sortiretur effluxit. Hesychius: Ἀδαγοοὺς . . . . . Θεός τις παρὰ Φρυξὶν Ἑρμαφρόδιτος, quem eumdem esse cum Attide nostro docent interpretes Hesychii,
Sopingius et Bielius. Drusius, lib. I Animadvv., cap. 25, pro
Attagos legendum censet
Atasos vel
Atysos, ut inflectatur ad Hebr. hircus, ut Lais, λῖς, leo. Immo pergit: Puto esse a , unde : hirci majores. Iones dixisse ἀττηγὸν
hiscum, docet Eustathius ad Odyss. I, p. 1625, ed. rom. Bochartus
de Aeneae adventu in Italiam, p. 1075. (Opp.) conjicit, hunc eumdem esse, qui secundum fabulas natus fuit ex Mercurio et Venere (Ovid., Met., IV, 288),
et in Hesychio legendum censet Αδαγύους, tamquam a Phrygibus corruptum vocabulum ex Graeco Ἀνδρόγύνος. Bielius defendit lectionem
Ἀδαγοοὺς, ab Atago, τ in δ mutato pro dialecti varietate et ους terminatione solita in nominibus Phrygum propriis
1093C (ut supra habuimus
Agdus, nomen Phrygicum rupis illius ingentis, ex qua magna mater informata), et putat ab Attago hirco deum illum Phrygum dictum
ab Hesychio Ἀδαγοοὺς, a nostro
Attis, id est hircinus, quod forsitan vel κριοπρόσωπος cultus fuerit, ut Jupiter Ammon (de quo vid. Spanhem. de Usu et Praest. Numism.,
p. 349 seq.), vel κριοφάγος fuerit, hoc est deus aliquis, cui hirci immolati sint. Conf. Hesych., in κριοφάγος. Similiter
et Apollo Μαλόεις dictus est in Lesbo ἀπὸ τῶν μήλων, ab ovibus, quae ipsi immolabantur. Vid. Salmas ad Solin. (
Intpp. ad Hesych. v. Ἀδαγοούς.)
Hunc unice Mater deum, ore fuerat quod excellentissimo, diligebat. Ovidius, Fast. IV, 423, seq.:
Phryx puer in silvis facie spectabilis altis
Turrigeram casto vinxit amore Deam.
Hunc sibi servari voluit, sua templa tueri:
Et dixit, Semper fac puer esse velis.
Ille fidem jussis dedit; et, Si mentiar, inquit,
1093D Ultima, quam fallam, sit Venus illa mihi.
Fallit: et in Nympha Sagaritide desinit esse,
Quod fuit. Huic poenas exigit ira Deae.
Elmenh.
Et qua solum poterat, minus rectis assentationibus vinctus. Rectissime hanc codicis ms. lectionem, ut mihi quidem videtur, unice veram, in textum revocavit Salmasius. Sensus est: Acdestim,
hominem quippe, (ut supra illum descripserat,) insanis et furialis libidinis potuisse tantummodo
minus rectis, hoc est, turpibus et flagitiosis assentationibus vinciri. Quod nescio qua de causa offendit editores caeteros. Gelenius mutavit
haec more suo audacius;
et qua solum poterat amans, tectis assentationibus vinctus. Theodor. Canterus:
et qua solum poterat mimus, tectis assentationibus vinctus, probante P. Colvio ad Apulei., Met., lib. X, pag. 688, ed. Oudendorp. Canterum ex parte secutus Meursius totum locum sic
refigit:
Hunc unice mater deum, ore fuerat quod excellentissimo, diligebat. Diligebat et Acdestis . . . . . . . et qua solum poterat,
mimus
1094A
tectis, etc. Verissimum quidem,
mimus et
minus saepissime permutari a librariis. Sed qui potuit
mimus sive
mimicus dici amator ferocitatis animi intractabilis, qualis fuerat Acdestis? Non magis audiendus Stewechius refingens:
et qua solum poterat tactibus, assentationibus victum. Is. Pontanus, ad Macrob. Saturn.,
1094B lib. V, cap. 17, suadet:
et qua solum poterat amans imitus, etc.
Imitus adverbium, ut stirpitus, medullitus, sed mox tamen idem in omissis hanc conjecturam retractat. C. Barthius, in Adversar.,
lib. XXIX, c. 14, legendum censet:
eminus tectis assentationibus junctus, hoc sensu; eminus, quasi ex longinquo, non suppetente audacia aut copia, persequebatur Acdestis ephebum, tectisque assentationibus
animum aucupabatur ejus. At talis modestia alienissima ab Acdesti, deorum hominumque contemptore. Magis probanda conjectura
Heraldi proxime accedens ad Codicis scriptionem:
minus tectis assentationibus vinctus, durch allzuoffenbare Gunstbezeugungen. Praefero tamen lectionem Codicis ms. merito revocatam a Salmasio. Orell.
Unde vino, quod silentium prodidit, in ejus nefas est sanctum sese inferre pollutis. Et haec est codicis ms. lectio, merito in textum revocata ab editore Lugd. Bat. hoc sensu:
Vino pollutis nefas sese inferre in sanctuarium Attidis, propterea quod ille vino victus
1094C
silentium prodidit. Quam lectionem temere mutavit Gelenius:
Unde vinum, quod silentium prodidit, in ejus nefas est sanctuarium inferre pollutis, scil. Venere, libidine, amore illicito. Stewechius legendum censet:
Unde de vino, etc.
de abundanter positum accipiens, ut infra lib. VI, cap. 10:
sanguineo de ceroto, ubi vide notam Heraldi.
Sanctum pro sanctuario, templo infra occurrit eodem libro, cap. 39:
Pinus illa, solemniter quae in Matris infertur sanctum Deae. Aelius Lampridius autem, in Heliogabal., cap. 7, pro simulacro posuit, ubi vid. Salmas., vol. I, Script. Hist. Aug., pag.
807. Pro
pollutis alii legend. censent
polluctis, id est sacratis, devotis. Sic infra, c. 12, init.,
deorum opinione polluctus. Quod autem si sequamur, in antecedentibus verbis omnino rescribendum erit:
Unde vinum . . . . . inferre, etc. deleto
sese. Orell.
VI. Cujus cum audacia quibusnam modis posset vel debilitari, vel comprimi, saepenumero esset deorum in deliberatione quaesitum,
haesitantibus caeteris hujus muneris curam liber in se suscipit: familiarem illi fontem, quo ardorem fuerat suetus et sitiendi
lenire flagrantiam, ludo et venationibus excitatam, validissima
1090A
Ita Sab. Alii: validissimi,
bene.
succendit vi meri: necessitatis in tempore
1091A haustum accurrit Acdestis, immoderatius potionem hiantibus venis rapit: fit ut insolita re victus soporem in altissimum
deprimatur. Adest ad insidias Liber, ex setis scientissime complicatis unum plantae injicit laqueum: parte altera proles cum
ipsis genitalibus occupat: exhalata ille vi meri corripit se impetu, et adducente nexus planta, suis ipse se viribus, eo quo
fuerat, privat sexu, cum discidio partium sanguis fluit immensus: rapiuntur, et combibuntur
1092A haec terra: malus repente cum pomis ex his punica nascitur, cujus Nana speciem contemplata regis Sangarii vel fluminis filia
carpit mirans, atque in sinu reponit: fit ex eo praegnans: tamquam vitiatam claudit pater, et curat ut inedia moriatur, pomis,
atque aliis bacculis deum sustentatur a matre, enititur parvulum: sed exponi Sangarius praecipit: repertum nescio quis sumit
Phorbas, lacte alit hirquino: et quoniam Lydia scitulos sic vocat, vel quia hircos
1093A Phryges suis Atagos elocutionibus nuncupant, inde Attis nomen ut sortiretur, effluxit: hunc unice mater deum, ore fuerat
quod excellentissimo, diligebat, et Acdestis blandus adulto comes, et qua solum poterat, minus rectis assentationibus vinctus,
saltuosa ducens per nemora, et ferarum multis muneribus donans, quae puer Attis primo sui esse dicebat laboris, atque operis
glorians: per vinum deinde confitetur, et ab
1094A Acdesti se diligi, et ab eo donis sylvestribus honorari: unde vino, quod silentium prodidit, in ejus nefas est sanctum sese
inferre pollutis.
1094C
VII.—
Matrimonio ei suam filiam destinat. Ita Meursius. Antea:
Matrimonio ejus suam filiam destinat. Fortassis legendum:
matrimonio ejus Iam filiam
1094D
destinat. Orell.
Ac ne scaevus aliquis nuptialia interrumperet gaudia. Id est σκαιὸς, ἐπαρίστερός τις, sinistri ominis et infausti. In istis autem conjunctionibus et foederibus auspicia studebant
facere sibi prosperrima et contraria omnia vitare. Hinc Seneca Controversia V, libri 10:
Occurrunt nuptis omina dira, sacris publicis tristia; feriatis maxime et solemnibus, et hilaritati dicatis diebus semianimes
isti greges occurrunt.
Quare nec novis nuptis exequias licebat ire. Synesius, epistola III: οὐ γὰρ, οἶμαι, νομίζεται νυμφευτρίαις βαδίζειν ἐπ᾽ ἐκφοράν.
Herald. —
Scaevus itaque sinister, id est perversus, sensu scil. Graecorum. Conf., qui de hoc vocabulo multus est, Fr. Juretus ad Symmach.,
lib. I, epist. XXV, pag. 35, seqq., ed. Lectii. Orell.
Fecit oppidum claudi. Id est, jussit, nostrate dialecto (
faire fermer). Sic
fecit fieri observabamus apud Aelium Spartianum, et similia apud Cassiodorum, Chrysologum, et alios. Herald.
1095B
Conclamant exterriti ad horam Phryges. Ita felicissime correxit Salmasius, in ed. Lugd. Bat., et ad Solin. pag. 232.
Ad horam idem quod
ad praesens, in praesenti, παραχρῆμα, αὐθωρεί. Ita Quintilianus, Inst., lib. XII:
Itaque eum (oratorem),
si ad horam forte constiterit (hoc est si ex tempore dicere cogatur et statim causam agere),
neque in testationibus faciendis esse imperitum velim. Sensus itaque: Statim, ut suggessit convivantibus Acdestis, conclamant Phryges. Codex ms.
ad orandum, nullo sensu; non magis quam Sabaei et Gelenii lectio
adorandorum. Fulv. Ursinus:
Ad ora deorum. Meursius:
ad ora (hoc est adspectum)
amborum, quod probat Heraldus. Elmenhorstius ad Apulei., lib. X, pag. 302 (ed. Francofurt.):
Exterriti ad Dorium (scil. cantum)
Phryges. Stewechius:
Exterriti adornandorum Phryges, explicans commoti facinoribus, quae videbant convivas in se parare. adornare, et citans phrasin Plautinam
falli sermonis,
1095C Mox tamen hanc conjecturam retractans Gelenii lectionem
adorandorum defendere conatur eodem sensu, pro agendorum, faciendorum. Festus:
Adorare apud antiquos significabat agere, et in legg. XII Tab.
Si adorat (hoc est agit)
furtum, quod nec manifestum escit, duplionem luito. Sed hoc durissimum aeque ac insolentissimum. Alii tandem:
ad ora tantorum. Orell.
Mammas sibi demetit Galli filia pellicis. Festus:
Pellices nunc quidem appellantur alienis succumbentes, non solum foeminae, sed etiam viri, ubi vide Dacer. Sermo est de filia incerti cujusdam Galli, id est sacerdotis Cybeles. Nam haec de Midae Pessinuntii regis
filia, sponsa Attidis, accipere sequentia vetant. Orell.
Rapit Atis fistulam, quam instigator ipse gestitabat insaniae. Malui et hoc loco Salmasium sequi. Caeteri:
Rapit Attis testulam, quam lectionem defendunt Meursius in Appendice, Gallandus, ad h. l., et Ramirez.,
1095D in Pentecont., cap. 4, pag. 30, docens ex Plinio, Hist. nat., lib. XXXV, cap. XII,
Samia testa Matris Deum sacerdotes, qui Galli vocantur, virilitatem amputare. Sed v.
fistula, sequentibus verbis:
Quam instigator ipse gestitabat insaniae, hoc est quam gestitabat ut insaniam instigaret convivantibus, multo est accommodatior. Nam furor bacchantium vel Gallorum
instigatur non
testulis, sed tubis, tibiis, tympanis aliisque id genus instrumentis. Exsectionem autem sive evirationem Gallorum factam fuisse ad
tibiae cantum, quod tibia et furenti rabie stimulum addebat ad exsectionem, et castratis mox dolorem imminuebat, docent nos
Vossius et Gronovius ad Minuc. Felic., cap. 21, p. 204. Recipiendum itaque
fistulam cum Salmasio. Orell.
Et sub pini arbore genitalia sibi desecat, etc. Haec omnia refert etiam Pausanias in Achaicis, pag. 430 (ed. Sylb.), sed brevius: Ὡς δὲ αὐξανομένῳ κάλλους οἱ μετῆν
πλέω ἢ κατὰ εἶδος ἀνθρώπου, ἐνταῦθα τοῦ παιδὸς
1096B ἔρως ἔσχεν Ἀγδίστιν. αὐξηθέντα δὲ Ἄττην ἀποστέλλουσιν εἰς Πεσινοῦντα οἱ προσήκοντες συνοικήσοντα τῇ βασιλέως θυγατρί. Ὑμεναῖος
δὲ ᾔδετο, καὶ Ἀγδίστις ἐφίσταται, καὶ τὰ αἰδοῖα ἀπέκοψε μανεὶς ὁ Ἄττης· ἀπέκοψε δὲ καὶ ὁ τὴν θυγατέρα αὐτῷ διδούς. Ἀγδίστιν
δὲ μετάνοια ἔσχεν, οἷα Ἄττην ἔδρασεν. Καὶ οἱ παρὰ Διὸς εὕρετο μήτε σήπεσθαί τι Ἄττῃ τοῦ σώματος, μήτε τήκεσθαι. Τάδε μὲν
εἰς Ἄττην τὰ γνωριμώτατα. Elmenh.
Nunc etiam sacras velarier et coronarier pinus. Pinum in tutela matris Deum fuisse notissimum. Herald.
Valerius Pontifex. Quis ille pontifex ab Arnobio vocetur, dubium sane incertumque. Animum tamen adverte, utrum ille dici non possit M. Valerius
Messala, de quo Macrobius lib. I. Saturn. cap. 9.:
Messala Cn. Domitii in consulatu collega, idemque per annos quinquaginta et quinque augur, de Jano ita infit: Qui cuncta fingit
eademque regit.
Ex hujus etiam Messalae
1096C auguris primo de auspiciis libro Gellius Noct. Att. lib. XIII, cap. 15, longum fragmentum transcripsit. Constat itaque,
illum de Diis scripsisse: quidui ergo de Iae historia? Nourr, p. 549.—Hujus alibi nulla mentio. Vide G. J. Voss., de Hist.
lat. in append. Sequens
Iam est e cod. ms. Alii:
Ion. Orell.
Dat lacrymas cum Acdesti. Propria phrasis. Nam
dare lacrymas defuncto quasi debitum aliquod munus. Statim quum exspiravit aliquis, sequebatur propinquorum et amicorum fletus et ejulatus:
dein deponebatur humi: tuncque super terram esse dicebatur, ut docet Servius. Quum autem aliquot dies asservatus esset et
componeretur, ac pararetur jam pompa funeris, ultimum conclamabatur. Postremum, cum in ignem imponeretur, ultimum deflebatur.
Conf. Serv. ad Aen., VI, 218, seqq. Herald.
Mater suffudit et has Deum. Sic emendavit editor, Lugd. Bat., ut puto, rectissime.
Et has, id est,
et tales,
1096D scil. lacrymas, Codex ms. et editio princeps:
Mater suffodit et se Deum, ineptissime. Gelenius:
Mater suffodit eam Deum. Quod hoc loco nullum alium sensum admittit, quam
defodit, sepelivit. At
suffodere pro
defodere, quod sciam, nusquam legitur. Fulv. Ursinus mutavit audacius:
Mater sustulit et sepelit eam Deum. Sed malui correctionem Salmasii sequi multo leniorem et contextui accommodatissimam. Orell.
Unde amygdalus nascitur, amaritudinem significans funeris. Videtur hoc loco vel Arnobius ipse, vel Timotheus ille Theologus, quem in tota hac narratione exscripit, vocem ἀμύγδαλος,
amygdalus, derivasse ab ἀμύσσειν, quod significat
pungere, et per metaphoram de animi dolore, luctu, verbi causa, Hom. Iliad. A, 243:
. . . . . . σὺ δ᾽ ἔνδοθι θυμὀν ἀμύξεις
χωόμενος, etc.
Intelligenda autem amygdalus amara,
die bittere Mandel. Orell.
1097B
Pausatae circum arboris robur. Locus hic obscurissimus crucem fixit interpretibus. Heraldus, quid sit
pausata arbor, se nescire confitens, rescribendum putat:
et sauciat pectus pausate circum arboris robur; pausate, hoc est, τακτῶς, per pausas, certo quodam modo, quando scil. planctus ad neniam peragebatur, veris et crudis planctibus jam
effusis. Ita
Praeficae mulieres ad lamentandum mortuum conductae, dant caeteris modum plangendi, inquit Festus v.
Praeficae. Stewechius legendum censet vel
lanatae, hoc est laneis vittis redimitae, vel
lausatae (quod novum vocabulum et inauditum quid sibi velit, ignorare me fateor ingenue). Salmasius ad Ael. Spartian. Pescenn. Nigr.,
cap. 6, vol. I, Script. Hist. Aug., p. 661, legendum putat:
pausata circum arboris robur, id est ἀναπαυομένη.
1097C Editor Lugd. Bat. revocavit lectiones codicis ms. quam bene defendit C. Barthius, ad Stat. Theb. X, 168, vol III, p. 1145,
seq.
Pausatam igitur
arborem dicit Arnobius consecratam eo modo, ut, cum omnia in illo antro et fano furerent, illa tamen quiesceret, nec ullo vento aut
tumultu concuteretur, ex opinione scil. cultorum Cybeles, qualem arborem elegantissimis versibus describit Claudianus de Raptu
Proserp., lib. I vers. 200, seq.:
Templique colendi
Relligiosa silex, densis quam pinus opacat
Frondibus, et, nulla lucos agitante procella,
Stridula coniferis modulatur carmina ramis.
Terribiles intus thiasi, vesanaque misto
Concentu delubra gemunt. Ululatibus Ide
Bacchatur, timidas inclinant Gargara silvas.
vel, ut magis ex vero interpretatur Nourrius,
pausatam, quiescentem et positam in antro, tutam itaque a vi ventorum ac tempestatum.
Pausare pro quiescere
1097D verbum antiquum et Plautinum. Orell.
Putescat. Sic editio princeps ex ms. Gelenius autem
putrescat, sequente Salmasio. Sed
putescere, vel
putiscere est verbum antiquioris latinitatis, usurpatum Catoni de Re Rustica aliquoties et nostro infra, lib. VII, cap. 24:
Cum et ipsa, si nondum, mox tamen futura sint stercora, et exigui temporis contracta interjectione putescant. Vid. Gesner., in Thesaur., et Schneider., Ind. ad Script. Rei rust. Orell.
Digitorum ut minimissimus vivat. Superlativus ex superlativo. Sic infra cap. 14. Similiter ἐλαχιστότατος ap. Graecos, v. c. Sext. Empiric., adv. Mathem.,
lib. IX, ubi vid. Fabric., p. 627. Eadem forma occurrit
pessimissimus ap. Senec., Epist. 81, et
postremissimus apud Apuleium, Tertullianum et A. Gellium, lib. XV, cap. 12. Conf. Voss., de Analog., lib. II, cap. 26. Orell.
Perpetuo solus agitetur et motu. Proprius Arnobii stylus, qui amat has trajectiones. Vetus lectio est:
Et perpetuo solus agitetur et motu. Gelenius ultimam
1098B copulam sustulit. Herald.
Et sacerdotum intestibus honorasse. Haec est palmaria emendatio Salmasii in ed. Lugd. Bat. et ad Tertullian, de Pallio, pag. 155,
intestibus, hoc est, qui testibus carent. Antea legebatur
antistitibus, falsissime, nam
antistes et
sacerdos unum idemque, quod pluribus docet idem Salmasius in Confutatione virulentissima Antonii Cercoetii (Dion. Petavii) pag. 146
seqq. Veterem lectionem
antistitibus contra Salmasium defendit Is. Vossius ad Catullum, pag. 164, loco Dionis Chrysostomi, orat. XXXV, de Celaenis Phrygiae: Ἄλλους
σοφοὺς ὑμῖν ἀποδεικνύουσιν τρεῖς ἢ τέτταρας κομήτας, καθάπερ τοὺς ἱερέας τῶν παρ᾽ ὑμῖν τοὺς μακαρίους λέγω τοὺς ἁπάντων ἄρχοντας
τῶν ἱερέων, τοὺς ἐπωνύμους τῶν δύο ἠπείρων, τῆς ἑσπὲρας ὅλης.
1098C ubi ἱερέας interpretatur
Gallos, τοὺς ἁπάντων ἄρχοντας ἱερέων
Archigallos, eosdem quos Arnobius hic appellat
sacerdotum antistites. Orell.
VII. Tunc Pessinuntius rex Midas alienare cupiens tam infami puerum conjunctione, matrimonio ei suam filiam destinat: ac
ne scaevus aliquis nuptialia interrumperet gaudia, fecit oppidum claudi. Verum deum
1095A mater adolescentuli fatum sciens, interque homines illum tamdiu futurum salvum, quamdiu esset solutus a matrimonii foedere,
ne quid accideret moesti, civitatem ingreditur clausam, muris ejus capite sublevatis: quod esse turritum ratione ab hac coepit.
Acdestis scatens ira convulsi a se pueri, et uxoris ad studium derivati, convivantibus cunctis furorem et insaniam suggerit:
conclamant exterriti ad horam Phryges: mammas sibi demetit Galli filia pellicis: rapit Attis fistulam, quam instigator ipse
gestitabat insaniae: furiarum et ipse jam plenus, perbacchatus, jactatus projicit se tandem, et sub pini arbore genitalia
sibi desecat, dicens: Tibi, Acdesti, haec habe, propter quae motus tantos furialium discriminum concitasti.
1096A Evolat cum profluvio sanguinis vita: sed abscissa quae fuerant, magna legit mater Deum, et injicit his terram, veste prius
tectis, atque involutis defuncti. Fluore de sanguinis viola flos nascitur, et redimitur ex hoc arbos. Inde natum et ortum
est, nunc etiam sacras velarier et coronarier pinos. Virgo sponsa quae fuerat, quam Valerius pontifex Iam nomine fuisse conscribit,
exanimati pectus lanis mollioribus velat, dat lacrymas cum Acdesti, interficitque se ipsam, purpurantes in violas cruor vertitur
interemptae. Mater suffudit et has deum, unde amygdalus nascitur, amaritudinem significans funeris. Tunc arborem pinum, sub
qua Attis nomine spoliaverat se viri, in antrum suum defert, et sociatis planctibus
1097A cum Acdesti tundit et sauciat pectus pausatae circum arboris robur. Jupiter rogatur ab Acdesti, ut Attis revivisceret, non
sinit: quod tamen fieri per fatum posset, sine ulla difficultate condonat, ne corpus ejus putescat, crescant ut comae semper,
digitorum ut minimissimus vivat, perpetuo solus agitetur et motu, quibus contentum beneficiis Acdestim consecrasse corpus
in Pessinunte: caerimoniis annuis, et sacerdotum intestibus honorasse.
1098C
VIII.—
Perpetuitatis honore mactastis. Vide supra ad lib. I, cap. 41. Orell.
Contumeliae reus sis et injuriae. Ms.
et injuriis, vitiose: unde Meursius in Append. legendum putat,
et injurius. Orell.
Deum mater diluvii causa nulla fuit in parte naturae. Revocavi codicis ms. lectionem quamvis falsissimam et corruptissimam, cum vera et genuina lectio incerta videatur et nondum
ad liquidum perducta.
Diluvii tempore, quod pleraeque editiones habent, est ex interpolatione Gelenii. Fulv. Ursinus conj.
diluvii casu, quod proxime accedit ad scriptionem Codicis.
Causa enim et
casus saepissime confunduntur a librariis. Sed quamquam notissimum sit, v.
casus ab optimis scriptoribus poni pro eo, quod accidit, evenit in utramque partem, tamen maximopere dubito an
1098D dici possit latine
diluvii casu pro tempore quo diluvium acciderat. Quamobrem magis placet Salmasii emendatio:
Deum Mater ante diluvii casum nulla fuit in parte naturae. Heraldus legendum suspicatur:
Deum Mater diluvii pausa nulla fuit in parte naturae. Diluvii pausa, hoc est,
fine diluvii, finito diluvio. Sic paulo post, cap. sequente:
Cum ab Jovis ipsius maledictis nullam pausam facere vel exigui temporis intercapedine quiveritis. Atqui contrarium plane dicit Arnobius, deorum matrem fuisse, extitisse diluvio finito, non autem ante diluvium. Orell.
Et beneficiis debet Pyrrhae. C. Barthius, in Adversar., lib. XXIX, cap. 14, mavult,
beneficae debet Pyrrhae. Orell.
Quod orari se conspicit in alicujus substantiae qualitate. Idem Barthius, in Adversariis, l. l., legendum suspicatur,
quod morari se conspicit, etc., quia non de cultu sermo sit, sed de substantia sive τῷ esse, ut hodie loquuntur. Immo vero sermo est de cultu et
1099B vulgata lectio sanissima, hoc sensu,
quod (deum scil. mater)
adorari se conspicit tamquam substantia aliqua, h. e. res vel persona vere existens, non hominum ficta imaginatione,
als ein wirkliches Wesen. Orell.
Unam fuisse de nobis. Vide supra ad lib. I, cap. 45.
1099C Orell.
Et ex eadem ratione jaciendi. Ita legendum esse pro
ratione faciendi, quod antea edebatur, primi viderunt Meursius et Stewechius, nec displicet, quod idem conjicit in se fuentibus verbis,
suscitarentur pro
substituerentur. Orell.
Ad usque Hirtii consulatum et Pansae, qui incidit in annum urbis conditae 711, ante Christum 43. Vide Jansson., Fast. Consular., p. 101. Orell.
Cum quo, si stat fides, Mater quoque dicenda est. Lenissima haec et felicissima correctio Heraldi in Curis Il. Sensus est:
cum eodem (Varrone), si illi stat fides, nach dieser seiner Angabe, wenn man ihr Glauben beymessen darf. Editio princeps:
Cum quo stat fides. Gelenius edidit:
cui si constat fides. Ed. Lugd. Bat.:
Cui dicto si constat fides. Orell.
Perpetua in continuatione sortitos. Verissimam hanc codicis ms. lectionem primus Arnobio reddidit Stewechius. Antea legebatur:
Perpetua in cognitione
1099D
sortitos, Meursius conj.:
In conditione. Orell.
VIII. Si contemptor aliquis numinum, et sacrilegi pecturis immanitate furiosus, intendisset animum maledicere diis vestris:
auderet in eos quidquam gravius dicere, quam ista prodit historia, quam velut quiddam mirabile commentarii contulistis in
formulam, ac ne illam vis temporis, et vetustatis obsolefaceret
1097B longitudo, perpetuitatis honore mactastis?
1098A Quid est enim de diis in ea positum, quidve conscriptum, quod non si in hominem dixeris pudibundis moribus et disciplinis
horridioribus educatum, et contumeliae reus sis, et injuriae, et offensionis odium simultatibus subeas inexpiabilibus comparatum?
Ex lapidibus, inquitis, quos Deucalion jactavit et Pyrrha, deum procreata est mater. Quid, o theologi, dicitis? quid supernarum
antistites potestatum? Ergone deum mater diluvii causa nulla fuit in parte naturae? et nisi omne mortalium genus interemisset
vis imbrium, procreationis illius causa atque origo cessaret? Humanum est ergo munus quod esse se sentit; et beneficiis debet
Pyrrhae, quod orari se conspicit in alicujus substantiae qualitate; quod quidem, si verum est, et illud erit necessario non
falsum, hominem
1098B illam fuisse, non divam. Nam si certum est homines
1099A ex illo lapidum jactu nativitatis suae originem ducere, et hanc necesse est credi unam fuisse de nobis, consimilium causarum
rationibus procreatam. Neque enim fieri rerum per repugnantiam quit, ut ex uno lapidum genere, et ex eadem ratione jaciendi,
immortalium quidam sortis, conditionis alii substituerentur humanae. Varro ille Romanus multiformibus
1099B Multiformis
ms.
eminens disciplinis, et in vetustatis indagatione rimator, in librorum quatuor primo, quos de gente conscriptos romani populi
dereliquit, curiosis computationibus edocet, ab diluvii tempore, cujus supra fecimus mentionem, ad usque Hirtii consulatum
et Pansae, annorum esse millia nondum duo; cum quo si stat fides
1099B Cui quod si
Meurs. Vide Not.
, Mater quoque dicenda est Magna intra hujus numeri fines aevitatem suam habere conclusam; atque ita perducitur res eo, ut
quae omnium numinum
1099B genitrix esse narratur, non sit mater, sed filia; quinimmo infans et parvula, siquidem deos concedimus neque initia, neque
fines saeculorum perpetua in continuatione sortitos.
1099D
IX.—
Sed quid terrenis obsolevisse vos sordibus deum loquimur matrem. Ita lego pro
obsolvisse, quod habet codex ms. Active enim
obsolere usurpavit, quomodo
irruere lib. I,
proruere, ruere, penetrare, emergere, Terentius. Virgilius, Plautus, Apuleius. Meurs.
in Append. Fulv. Ursinus:
obvolvisse, Salmasius:
obsolvisse. Orell.
Pausam facere. Lucilius, libro I. Satyr.:
Haec ubi dicta dedit, pausam facit ore loquendi.
Plautus Rudente, act. V, scen. VI; Apuleius, lib. IX Met., p. 365; Nonius in
Pausa. Elmenh.
Cum in summo Agdi vertice Deum dormiret tum genetrix, obrepere. Meursius haec ita ordinat:
Cum in summo Agdi vertice Deum dormiret genetrix, tum obrepere, etc. Orell.
Etiamne in matrem, etc. Augustinus, de Civ. Dei,
1100B lib. II, cap 4:
Habet etiam quiddam erga parentes humana verecundia, quod nec ipsa nequitia possit auferre. Elmenh.
Sed animalibus quoque nonnullis natura ipsa subjecit.
1100C Varro, de Re rust., lib. II, cap. 7.
Cum equus matrem ut saliret, adduci non posset, et eum capite obvoluto proriga adduxisset, et coegisset matrem inire; cum
descendenti (velum) dempsisset ab oculis, ille impetum fecit in eum et mordicus interfecit.
Elmenh. et Herald.
An respectus pietatis et honesti Capitoliorum defuit praesidi. Secutus sum emendationem hanc Salmasii lenissimam et proxime accedentem ad scriptionem Codicis ms.
depuit, quod facillime corrumpi poterat a librariis ex
defuit litteris majusculis scripto. Gelenius edidit:
despuitur praesidi. Editio Rom. secunda:
despuit praesidii, nec hoc mendo vacat. Meursius in Appendice mavult
depuvitur, citans Festum, qui
depuvere explicat
caedere. Fr. Modius legendum conjicit:
depuduit praesidi, quod tuetur Stewechius citans locum Ovidii Heroid. Epist IV, 155:
Depuduit, profugusque pudor sua signa reliquit.
Sed tunc scribendum fuisset
praesidem. Nec enim latina constructio est
pudet, depudet mihi hujus rei,
1100D non magis ac
depudet mihi respectus, pudor. Et in Ovidii loco supplendum
depuduit scil. me, id est, ut bene explicat Heinsius:
omnem pudorem abjeci. Malui itaque sequi Salmasium. Orell.
Palpabat res intimas, Res sensu obscoeno pro genitalibus. Vide supr. ad lib. III, cap. 10. Orell. —ms.:
pellabat. Forte:
fellabat. Meurs.,
in Append.
Altitudinem dormientis . . . . tentans. Hoc est,
tentans, quam alte, profunde dormiret. Vel possumus interpretari
majestatem dormientis. Non itaque necessaria Meursii transpositio:
altitudinem dormientis matris et patientiam tentans. Orell.
O habitus foedus Jovis. Ita editor Lugd. Bat. ex ms. Alii:
foedi. Orell.
Properus obreptionis esset rejectus a furto. Ita Fulv. Ursinus, rectissime. Nam paulo ante legimus:
obrepere conquiescentis pudori filius enisus est. Editio princeps:
1101C
objectionis, vitiose. Stewechius:
subactionis. Meursius:
oblectationis. Orell.
Dijunxit. Ita Meursius et ed. Lugd. Bat. Alii:
devinxit. Orell.
IX. Sed quid terrenis obsolevisse vos sordibus deum loquimur matrem, cum ab Jovis ipsius maledictis
1100A nullam pausam facere vel exigui temporis intercapedine quiveritis? Cum in summo Agdi vertice deum dormiret tum genitrix,
obrepere conquiescentis pudori filius, inquitis, insidiator enixus est. Post innumeras virgines, et spoliatas castitate matronas,
etiamne in matrem cupiditatis infandae spem Jupiter coepit, nec ab illius appetitionis ardore horror eum quivit avertere,
quem non hominibus solis, sed animalibus quoque nonnullis natura ipsa subjecit, et ingeneratus ille communiter sensus? An
respectus pietatis et honesti Capitoliorum defuit praesidi, nec quid sceleris cuperet conturbatis per insaniam mentibus, aut
retractare poterat, aut pervidere? Sed ut res est
1100B Ut ut res est
Fulv.
, ponderis et majestatis oblitus, ad furta illa flagitiosa correpens ibat, pavens ac trepidus anhelitu oris presso, suspensis
per formidinem gressibus, et inter media
1100B constitutus sollicitudinis speique confinia palpabat res intimas, altitudinem dormientis et matris
1100B Matris et
Fulv.
patientiam tentans. O rerum imaginatio indecora! o habitus foedus Jovis ad obscoeni certaminis expeditionem parati! Ergo
ille rex mundi cum incautus, et properus obreptionis esset rejectus a furto, in impetum
1101A se vertit, et cum rapere voluptatem insidiosa fraude non quivit, vi matrem aggressus est, et apertissime coepit venerabilem
subruere castitatem? Colluctatus ergo diutissime cum invita est, victus, fractus, superatusque defecit; et quem pietas dijugare
ab infando matris non valuit appetitu, effusa libido dijunxit?
1101C
X.—
Conventionis hujusmodi coetum genus vitat atque execratur humanum. Sic edidit Salmasius ex emendatione Heraldi. Antea legebatur:
conventionis in hujus modi coeptum. Jan. Guilielmus, Quaest. in Plauti Curcul., cap. 5, in Gruteri Lampade, vol. III, part. II, p. 366, legendum suspicatur:
conventiones in hujus modi coetum, id est, τὰς συνουσίας εἰς ἀφροδισιασμόν.
Convenire enim liberis operam dare. Sic infra lib. VII:
Amant suos foetus et gignendis conveniunt liberis, et
conventus, conventio pro concubitu supra, lib. II, cap. 70:
Ex conventu Jovis inseminati et nati sunt. Eodem sensu
coetus, ut supra jam annotatum. Ita Lucretius, lib. III, 857, seq.:
Nil tamen hoc ad nos, qui coetu conjugioque
Corporis atque animae consistimus uniter apti.
1101D Et Juvenal., sat. VI:
Audax et coetus posset quae ferre virorum.
Eodem sensu dicebatur etiam
colloquium. vid. Moeris Atticist. v. διαλέγεσθαι, ibique Pierson., p. 131, sq. Et fateor, mihi magis placere emendationem Guilielmi,
quam illam Heraldi. Fulv. Ursinus v.
conventionis tamquam glossema delendum censet. Sed tales abundantiae familiares Arnobio. Orell. et Stewech.
Cupide appetitionis suae irritamenta complere. Ita Salmasius ex emendatione Meursii. Caeteri:
cupidae, etc. Fulv. Ursinus mavult
cupitae. Orell.
Silex, inquit, etc. Hinc omnino legendum
inquiunt. Nam praecessit:
frugalitatis magnae viri, etc., nullo sequente verbo, ad quod referatur. Nisi malimus ita supplere:
inquit, scil. adversarius,
frugalitatis magnae viri (dicunt), ebibit, etc., quod esset sane durissimum. Orell.
1102C
Jaculatam combibisse sementem. Sic auctoritate libri vetusti scribendum pro
jaculatum, foeminino namque genere. M. Tullius non uno loco
sementis nomen collocavit. In orationibus illius primum scriptum sic:
semente prohibita ac messe amissa. Ab eodem in opusculis philosophicis posita
malorum sementis. Stewech. —Ita correxit Stewechius ex ms., rectissime. Nam
sementis, is, est generis foeminini. Alii:
jaculatum. Meursius conj.:
jaculatum combibisse semen, tum et completis, etc. et in sequentibus
tulisse pro
sustulisse. Orell.
Et tonitrus patrios jam mugiens imitatusque referebat. Haec est lectio vetus, quam mutare nolim, quamquam mirifice placeat Salmasii correctio sagacissima:
imitus intusque referebat (imitus adverbium antiquum, usurpatum A. Gellio, lib. XVII, cap. 10, et Apuleio Met., V:
imitus narratis nobis, quae gesta sunt, id est imo de pectore, ubi vid. Oudend., pag. 266. Conf. sup., ad cap. 6). Fulv. Ursinus conj.
imitabatur atque referebat. Stewechius:
incitatus referebat,
1102D pessime, nam hoc significaret, mugitus retulisse Acdestin, quoties incitatus fuerit, petra scilicet, qua inclusus fuerat,
impulsa. Orell.
Coeli ab regione. Stewechius legendum suspicatur:
Coeli ab regimine. Non male. Orell.
Seminis illud nocentissimum virus. Tertullianus, de Anima, cap. 27:
In illo ipso voluptatis ultimae aestu, cum genitale virus expellitur. Papias in
Eunuchus: Horum quidam coeunt et virus emittunt. Elmenh. —Conf. Casp. Barth. ad Stat., I, Silv. IV, 104, vol. I, p. 128, et Gesner., in Thesaur. Orell.
X. Nisi forte dicetis, conventionis hujusmodi coetum genus vitat atque execratur humanum; apud deos incesta sunt nulla. Et
cur mater acerrime repugnabat
1101B Pugnabat
ms.
inferenti vim filio? cur ab illius amplexibus tamquam illicitos vitans refugiebat attactus? Nam si nihil esset in re mali,
tam gerere illa morem sine ulla retractatione debuerat, quam volebat hic cupide appetitionis suae irritamenta complere. Et
sane hoc
1101B loco frugalitatis magnae viri, et circa res etiam flagitiosi operis parciores, ne sancta illa semina frustra videantur effusa,
silex, inquit, ebibit Jovialis incontinentiae foeditatem. Quid deinde, quaeso, consecutum est? dicite. In sinu medio lapidis,
atque in illa cotis duritie informatus atque animatus est infans, Jovis magni futura progenies. Non est facile contradicere
tam prodigiosis conceptionibus, tamque miris. Cum enim genus humanum ex lapidibus apud vos
1102A ortum, procreatumque dicatur, necesse est credere, et receptacula lapides habuisse genitalia, et jaculatam combibisse sementem,
et completis temporibus sustulisse alvos graves, et ad postremum peperisse foeminei moris difficultate connixos. Illud nostram
subigit curiositatem requirere, cum post decem menses redditum esse dicatis partum; illo tempore quo in utero lapidis fuit
clausus, quibus alimoniis irrigatus est, quibus succis; vel ex rigore quae saxeo nutricia potuit ducere, ut est foetibus solemne
de matribus. Nondum, inquit, contigerat lucem, et tonitrus patrios jam mugiens, imitatusque referebat? Et
1101B At
alii.
postquam illi datum est coelum diemque conspicere, obvia quaeque vastabat incursans, atque ipsos sibi spondebat deos coeli
posse a
1102B Ab
ms.
regione detrudere. O cauta
1102B et provida deum mater, quae ne nati invidiam tam insolentis subiret, aut mugiens foetus somnis suis officeret, aut interpellaret
quietem, subtraxit se ipsam, et seminis illud nocentissimum virus transmisit ab se longe, et saxorum asperitatibus propinavit.
1102D
XI.—
Quibusnam modis possit intractabilis illa vis feritatis edominari. Ita ms. optimi,
edominari, id est, edomari. Nam veteres
domo, domino dicebant (ut supra docuit ad lib. I, cap. 50), cujus passivo nunc deponentialiter utuntur. Certe active veteres extulisse
testatur hic Arnobii locus et vetus poeta, sive Ennius, sive alius, cum passive
dominari dixerit;
1103A O domus antiqua, heu quam dispari dominare domino.
Meurs.,
in Append. Male itaque N. Heinsius, Adversar., lib. I, cap. 6, pag. 73, mutat
edomitari. Sabaeus et Gelenius habent
edomari. Pro
possit editio princeps habet
esset, quod Canterus tuetur constructione graeca ἦν δαμᾶσθαι pro ἐξῆν. Orell.
Ut mero madidaretur multo. Multo ex Cod. ms. addidit Stewechius. Orell.
Et viribus spoliaretur abscissis. Nihil hic mutandum. Nam vires Eunucho masculae sane cum virilibus adimuntur, unde et enervati vocantur. Claudianus in Eutrop.,
lib. I, vers. 315:
Spado Tiresias, enervatusque Melampus.
Praeterea mirifice Arnobius ludit appellationibus hujus partis. Modo enim
virum, modo
societatem, quasi διδύμους, modo
proles, aliquando
flores nominat. (C. Barthius, in Adversar., lib. XXIX, cap. 14, pag. 1383) .—Eodem sensu
vis in capite sequenti:
cum vis illa telluris cooperta est gremio, ubi vide notam Heraldi;
virilibus, quod caeteri habent, est ex interpolatione Gelenii. Orell.
Qui sibi demessuerint has partes. Horatius I, satyra II, 45:
Accidit, ut cuidam testis caudamque salacem
Demeterent ferro.
1103C Lactantius, Inst., lib. V, cap. 9:
Qui virilia sua ferro metant, et quod est sceleratius, ut sint religionis antistites. Herald. —Conf. Bünemann., ad Lactant., I. l, pag. 617. Orell.
Majoris petulantiae fieri. Verum id quidem, sed prolem tamen extundere nequeunt. Papias:
Eunuchorum quidam coeunt, et etiam virus emittunt, sed ad gignendum vanum et invalidum. Firmicus, Astron., lib. III, cap. 7:
Facit eunuchos, abscissos, archigallos aut hermaphroditos, et qui semper haec non agunt, sed patiuntur, quae mulieres pati
consueverunt, praeposteris libidinum ardoribus vulvae tentigine concitati.
Et cap. 11:
Facit eunuchos, vel viros sine semine, et qui coire non possunt, infames, impudicos, cinaedos. Conf. Terent. Eunuch., act. IV, scen. III, et Juvenal., sat. VI, vers. 364, seqq. Elmenh. —Muret., Var. Lect., X, 11. Ochsner.
Vellem tamen videre. Meursius conj.:
Vellem
1103D
tam videre, per ellipsim explicans. Orell.
Si esset mihi illis nasci temporibus datum. Illis pro
his quod antea legebatur, reposuit Stewechius, recte. Loquitur enim Arnobius de illis temporibus quibus res ista a Libero Deo
gesta fuit. Orell.
Post deorum augustissimas curias. Repono:
Post deorum augustissimas curas, id enim non injuria admiratur Arnobius, fabularum poeticarum confictores in tantum decori (quod erga deos maxime servandum
erat) oblitos, ut, qui rebus magnis, curis augustissimis in coelo detinentur, eos ad res, non dico nihili, sed spurcissimas,
impudicissimas, in terram usque audeant devocare. Arnobius, lib. III:
Quid? quod non contenti tam deformibus subdidisse atque implicuisse deos curis. Idem libro ultimo:
superorum conquievisse terrores, et ad hominum curam familiaritatemque revocari. Stewech. —Non placet Stewechii conjectura, et vulgata lectio videtur multo elegantior.
Post deorum augustissimas curias est scilicet i. q. post deorum habitum senatum augustissimum. Ita
1104A
curia pro senatu per metonymiam ap. Cic., lib. XII, ad Attic., epist. 21:
Quid enim mihi cum foro sine judiciis, sine curia, id est, amisso senatu, cum senatus nullus sit. Ubi vid. Manut. Nec dubitandum est ita scripsisse Arnobium. Nam supra, cap.
6, dixerat:
Cujus cum audacia quibusnam modis posset vel debilitari vel comprimi, saepenumero esset deorum in deliberatione
1104B
quaesitum; et paulo ante:
Aestuatum est in conciliis deorum, quibusdam modis posset intractabilis illa vis feritatis edomitari. Ridet itaque plenum deorum senatum habitum in re tam vili et abjecta. Orell.
Peniculamenta decurtantem cantheriorum. Secutus sum emendationem Jos. Scaligeri ad Virgilii Moretum, vers 23, in Catalectis, p. 162,
peniculamentum a
peniculus, deminut. a
penes, is, sensu antiquo et primario. Festus:
Penem antiqui codam vocabant, a qua antiquitate etiamnum offa porcina cum cauda in coenis puris offa penita vocatur, et peniculi,
queis calciamenta tergentur, quod e codis extremis faciebant antiqui, qui tergerent ea: dictum est forsitan a pendendo.
Cicero, ad Fam., lib. IX, epist. 22;
Caudam antiqui penem vocabant; ex quo est propter similitudinem penicillus. At hodie penis est in obscoenis. Ubi vid. Manut. Eodem sensu et
peniculamentum hoc loco pro cauda, hinc etiam per metaphoram de vestimenti genere crasso et villoso Vide Nonium et Column. ad Ennii Fragment.
pag. 97, ed. Hessel.,
peniculamenta sive
penicula
1104C (quod idem Scaliger proponit)
cantheriorum decurtare est itaque setas evellere, sive abscindere e caudis equorum.
Cantherius proprie equus castratus, cui excisi sunt testiculi, hinc 2, pro equo in gen. editio princeps habet,
peniculantem decuramenta cantherios, nullo sensu. Gelenius refingens
peniculantem decuramenta cantheriorum, videtur accepisse
decuramenta pro vocabulo efficto e graeco κουρὰ, barbam, crines, pilos vel lanas evulsas vel tomacula abscissos significante, cujus vero
vocabuli nulla exstat auctoritas. Salmasius in ed. Lugd. Bat. dedit,
peniculantem decurtantem cantherios, quam correctionem tamquam lenissimam et stylo Arnobii eadem pluribus verbis repetentis maxime congruam in textum recipere
non dubitassem, nisi cum Gesnero in Thesauro et Vossio in Etymol. Rom. V.
penis desiderassem aliud exemplum verbi rarissimi
peniculare vel
peniculari, quod explicant caudam vellere. Malui itaque sequi emenda ionem Scaligeri, probatam quoque a
1104D Stewechio et Heraldo. Sequentia,
decurtantem cantherios, Meursius, pag. 158 ita mutat,
decurtantem cauterio, male. Orell.
Innectentem laqueos mobiles. Minime contemnenda conjectura Stewechii legentis,
laqueos nodabiles, id est, qui duci, coarctari possunt in nodos (
zugehende, zulaufende Stricke). Nam paulo post dicit Arnobius,
ut omnia cingerent circumpositi laqueorum morsus. Orell.
Aquarum innoxias puritates multa sauciantem vi meri. Sauciantem, hoc est mutantem, temerantem, vim illis tribuendo inebriandi. Vide C. Barth. Adversar. lib. VIII, cap. 3, p. 365. Ita
saucius saepissime pro ebrio. Petronius, Sat., cap. 67;
Interim mulieres sauctae inter se riserunt, ebriaeque junxerunt oscula. Justinus, lib. I, cap. 8,
priusque cythae ebrietate, quam bello vincuntur. Nam cognitis his Cyrus reversus per noctem saucios opprimit, omnesque Scythas
cum reginae filio interficit.
Ubi vid. interpretes, pag. 40, ed. A. Gronov. Orell.
1105B
Artificii curas tum rebus adhibuisse perituris. Stewechius mavult,
artificii curatum rebus adhibuisse perituris, a
curatus, us, quarta declinatione cujus autem vocabuli exemplum alibi frustra quaesivi, nec quidquam mutandum censeo, cum tales particulas
saepissime περιττῶς usurpet Arnobius. Ed. Lugd. Bat. habet:
Artificii curam sic tum rebus adhibuisse perituris. Res periturae sunt Acdestis partes genitales, ad quas perdendas omnis generis artificia adhibuit Liber. Orell.
XI. Aestuatum est in conciliis deorum, quibusnam modis esset
1102B Posset
Sab. Recte.
intractabilis illa vis feritatis edominari, et cum via nulla superesset, ad opem concursum est
1103A unicam, ut mero madidaretur multo, et viribus spoliaretur abscissis. Quasi vero affecti corporalibus his damnis, fiant languidioris
audaciae, et non quotidie videamus eos qui sibi demessuerint has partes majoris petulantiae fieri, atque omnibus postpositis
pudoris et verecundiae frenis, in obscoenam prorumpere vilitatem, flagitiorum confessione vulgata. Vellem tamen
1104A videre, si esset mihi iis nasci temporibus datum, patrem illum Liberum debellatorem ferocitatis Acdestiae, post deorum augustissimas
curias coeli ab culminibus lapsum, peniculamenta decurtantem cantheriorum, innectentem laqueos mobiles, aquarum innoxias puritates
multa sanciantem vi meri; et postquam ebrietas potu emersit, inseruisse caute manus, contrectavisse
1105A virilia dormientis, atque ut omnia cingerent circumpositi laqueorum morsus, artificii curas tum rebus adhibuisse perituris.
1105B
XII.—
Eorum opinione polluctus. Amplector verissimam hanc emendationem Salmasii;
polluctus, imbutus et quasi sacratus. Vide supra, ad cap. 7
1105C hujus libri et Turneb., Adversar., lib. XI, cap. 7. Alii,
pollutus, male Orell.
Aut mortalium saltem in numero computaverit. Sic editio princeps, rectissime; nam paulo post quaerit Arnobius:
Si enim nostrae sortis et conditionis habebatur humanae (Acdestis),
cur terrorem tantum numinibus inferebat? Quare non audiendi, qui corrigere volunt
immortalium. Orell.
Cujus obscoenitas amputata. Vide supra ad lib. IV, cap. 19. Orell.
Aut divino aliquid ex corpore desecari. Lectio vetus est:
Aut de divino aliquid ex corpore desecari. Similem pleonasmum habemus lib. IV, c. 18:
Quid est enim, quod dici de immortalibus diis possit, quod non ex hominum de scriptis ad humanas pervenerit notiones? Herald. —Nil probat hic locus mendose excusus, ut in notis ostendimus. Neque in Arnobio uspiam invenimus duplicem praepositionem
unum eumdemque nominis casum regentem, quamquam praepositiones aeque ac caeteras particulas abundanter usurpet saepissime.
Orell.
Fluore de sanguinis, et ex genitalibus amputatis arbor mali enata est Punici. Forte legendum:
Etiamne
1105D
fluore de sanguinis viola flos nascitur, et ex genitalibus. etc. Sic enim supra, cap. 7:
fluore de sanguinis viola flos nascitur et redimitur ex hac arbos. Th. Canter. —At fallitur Canterus; nam in citato loco non de Acdesti, sed de Attide sermo est, et verba
fluore de sanguinis intelligenda de sanguine ex genitalibus Acdestis laqueo constrictis prorumpente; de quo supra, cap. 6 legimus:
cum discidio partium sanguis fluit immensus. De forma
fluor, oris, Arnobio frequentata vid. Notas ad lib. I, cap. 45. Pro
mali Punici Meursius mavult:
Mali Punicae. Orell.
Cum vis illa telluris cooperta est gremio. Id est, vir ille, membrum illud, pars illa. Supra, cap. 11:
Viribus spoliaretur abscissis. Herald.
Balaustiis. Plinius, Hist. nat., lib XIII, cap. 19 (34, ed Harduin.) :
Circa Carthaginem Punicum malum cognomine sibi vindicat: aliqui granatum appellant. . . . . . . . . . . . Flos balaustium
vocatur, et medicinia idoneus et lingendis vestibus; quarum color
1106B
inde nomen accepit. Ubi vid. Harduin. Dioscorides, lib. I, c. 155: βαλαύστιόν ἐστιν ἄνθος ἀγρίας ῥοιᾶς. Elmenh. —Conf., qui de hoc vocabulo
multus est, Ez. Spanhem. de Praestant. et usu numism, dissert. VI, tom. I, p. 315 et seq., et intpp. ad Alciphron., I Epist.
II, p. 20 et seq., ed. Wagner. Hinc enata vox
Balluster. qua nos Helveti in ignimus eumdem mali Punici florem in hortis educatum. Orell.
In puncti spatio Ita Fulv. Ursinus ex ms. sequente ed. Lugd. Bat. Editio princeps:
In punctis ratio, nullo sensu, unde Gelenius efficiebat
in punctistitio. Punctum, scil. temporis, ut apud Lucretium aliquoties. Orell.
1106C
Idcirco illis color est purpurei luminis suffectione subluteus. Haec est lectio vetus, pro qua substituit Salmasius
luminis offectione. Sufficere, verbum tinctorum significat substernere colorem, cui alius deinde inducitur. Vide Gesner. in Thes. Male itaque interpretatur
Nonius
inficere. Seneca, Quaest. nat., lib. I, cap. 5:
Praeterea cum dicitur tibi, nubem sole esse suffectam, non dicitur tibi, colorem illi immixtum esse velut duro corpori ac
stabili et manenti, sed ut fluido et vago, et nil amplius, quam perbrevem speciem recipienti.
Ita
suffecta leto lumina, subfecti sanguine oculi, maculis subfecta genas, etc. Eodem sensu itaque
suffectio hoc loco ut sensus sit subluteus, ita ut suffectum sit, subluceat purpureum lumen, hoc est, purpureus color;
gelblich mit durchscheinender Purpurfarbe. Nec minus bene legitur
purpurei luminis (vel coloris)
offectione, quod significat lumen impeditum, interceptum, alius corporis, scil. corticis sive putaminis mali Punici, interpositione.
Ita Lucretius, lib. V, vers. 772, seq., de eclipsibus solis et lunae:
1106D Solis uti varios cursus, lunaeque meatus
Noscere possemus, quae vis et causa cieret:
Quove modo soleant offecto lumine obire.
Equidem tamen nihil definire audeo, cum nesciam utrum lectio ex ms. fluxerit. Pro
purpurei luminis Meursius mavult
purpurei fluminis suffectione, quia praecesserit
fluore de sanguinis viola nascitur. Orell.
Quod ex sanguine saburrato genus ducunt. Et hoc loco, dubius adhuc et incertus de vera lectione dedi scriptionem vulgatam. Cod. ms. habet
ex sanguine saburratio, mendose. Salmasius edidit
ex sanguine saporatiore, id est, ex sanguine melioris, acidioris saporis, quam caeterorum hominum:
von schmackhafterm, gewurzhasterm Blute. Eodem sensu Constantinus Afer de Febribus, cap. IV (citatus a Gesnero in Thes.),
sanguis, inquit,
est omnibus elementis saporosior. Vulgatam lectionem tuetur N. Heinsius, in Adversar., lib. I, c. 10, p. 102, et docet legendum vel
saburrato; vel
saburratiore, vel
saburralitio,
1107B vel tandem
saburracco, a
saburra, hoc est, ingluvies, πλήρωμα, τῆς νεὼς ἕρμα. Vide Scaliger., ad Varron., de Ling. lat., lib. VI, p. 151. Hinc apud Plautum
Cistell., act. I, scen. II, mulieres cibo potuque saturae dicuntur
saburratae. Hinc
sanguis saburratus vel
saburratior dicitur sanguis hominis ebrii, qualis fuit Acdestis, qui, ut supra dictum est, cap. 6,
potionem validissima vi meri a Libero succensam immoderatius hiantibus rapuerat venis: idque optime respondet praecedentibus verbis,
uvida, idcirco vinosa. Nourrius legendum censet:
Quod ex sanguine saburrata (id est repleta et onerata poma illa, quae de profluente sanguine Acdestis orta fabulabantur)
genus ducunt. Verumtamen fateor magis mihi placere lectionem vulgatam eo sensu, quo diximus. Orell.
O Abdera, Abdera, dares quantas vias mortalibus irridendi. Sic e cod. ms. restituit Stewechius, ubi legitur:
O Abdera, Abdera, quantas vias mortalibus
1107C
irridendi dares; quod sensus flagitat, addidit Salmasius. Sabaeus et Gelenius ed.:
O Abdera, Abdera, quam fias mortalibus inridenda. Meursius conj.
quam tu fias mortalibus inridenda. Grotius:
quantum fias. Quanti . . . . . tanti pro
quot . . . . tot haud raro etiam apud optimos scriptores. Vide Broukhus., ad Propert., lib. I, eleg. V, vers 10, p. 21, et Duker., de Latinitate
jureconsultorum, p. 358. Apud ecclesiasticos scriptores, Tertullianum. Ambrosium, Augustinum, etc., nil frequentius. Conf.
Havercamp., ad Tertulliann. Apologet., cap. I, p. 8, et Bünemann., ad Lactant. Inst., lib. I, cap. 4, p. 22. Abderitarum insania
ac stupiditas notissima in proverbium abiit in stultos, stolidos quosvis. Hinc Cicero, ad Attic., lib. IV, epist. XVI, de
Senatu Romano:
Hic Abdera, non tacente me, dices. Tamen tu non quiescis? ignosce, vix possum. Verumtamen quid tam ridiculum? Conf. Worth., ad Tatian., Orat in Graec., pag. 63. Orell.
Dicunt eam cuncti patres. Fulv. Ursinus leg. conj.
discunt, etc. Sed praefero equidem lectionem vulgatam.
1107D
Dicunt, hoc est, docent eam fabulam
cuncti patres, scil. religionum, id est, sacerdotes, antistites. Pro
cuncti Stewechius mavult
cati. Orell.
Superciliosae perlegunt civitates. Vocem
superciliosus tamquam barbaram damnat G. J. Vossius de Vitiis serm.; tuctur Ol. Borrichius in Cogitatt., pag. 249, loco Senecae, epist.
CXXIII:
Istos tristes et superciliosos alienae virtutis censores, suae hostes, publicos paedagogos assis ne feceris. Sed frequentior hujus vocabuli usus tempore Arnobii. Ita verbi causa Sidonius lib. VII, epist. X:
Catonianum superciliosae frontis arbitrium, et Martianus Capella, lib. VIII:
Me superciliosior increpabas. Orell.
XII. Hoccine de diis quisquam vel exigua dixerit eorum opinione polluctus? aut si talibus occupati sunt negotiis, cogitationibus,
curis, quisquam eos sapiens aut deos esse crediderit, aut mortalium saltem in numero computaverit? Acdestis iste, oro, cujus
obscoenitas amputata securitatem fuerat illatura coelestibus, ex terrenis animantibus unus fuit, an deorum aliquis, et immortalitatis
praeditus honore? Si enim nostrae sortis, et conditionis habebatur humanae, cur terrorem tantum numinibus inferebat? Deus
autem
1106A si fuerat, qui potuit decipi, aut divino aliquid ex corpore desecari? Sed quaestionem movemus parte in hac nullam, fuerit
licet de divino genere, vel ex nobis aliquis, si hoc rectius existimabitis dici; etiamne fluore de sanguinis, et ex genitalibus
amputatis arbor mali enata est punici? an tum cum vis illa telluris cooperta est gremio, solum radice complexa est, in stipitis
exilivit robur, oneratos fudit balaustiis ramos, et in punctistitio poma extulit mitia perfectionis propriae maturitate completa?
et quia de rubro exorta sunt haec sanguine, idcirco illis color est purpurei luminis suffectione subluteus; addite huc etiam
idcirco esse uvida, idcirco vinosa, quod ex sanguine
1106B saburrato genus ducant, et fabulam convenienter
1107A impletis
1107A Implestis
ms. Melius. Meurs.
. O Abdera, Abdera, dares quantas vias mortalibus irridendi, talis si apud te esset fabula ita conflata? Dicunt eam cuncti
patres, et superciliosae perlegunt civitates, et esse tu fatua, et stoliditatis frigidissimae judicaris.
1107D
XIII.—
Sequitur se ratio. Meursius corrigit:
sequitur scilicet ratio, putans
se ortum ex abbreviato
sc. Non male. Orell.
Poma ibi necesse est suriant. Felicissimam hanc correctionem Fulv. Ursini merito in textum recepit Salmasius.
surire, καπρᾷν. vide supra, ad lib. I, cap.
1108B 2. Antiqua lectio est
surgant, quam frustra tuentur Heraldus et Elmenhorstius. Orell.
Alebat Berecynthia religatam. Malim
relegatam. Supra, cap. 6:
Tamquam vitiatam claudit pater, et curat, ut inedia moriatur; pomis atque aliis bacculis deum sustentatur a matre. Herald. —Nil mutandum.
religata scil. est carceri inclusa apud patrem:
relegata esset vel ablegata, exulatum missa, vel inclusa, custodita in alio loco remotiore. Orell.
Dedignatus est sobolem sui pignoris nuncupari. Sic emendarunt Heraldus in Curis II, et Stewechius. Codex ms.:
Designatus et sobolem sui pignoris nuncupari, quod Gelenius mutavit:
et si gnatus esset, sobolem sui pignoris nuncupari, sequente ed. Lugd. Bat.
Pignora pro liberis. Vide supra, ad lib. II, cap. 76. Orell.
Secus virile. Ita ms., ut testantur Heraldus et Stewechius. Vide supra, ad lib. I, cap. 59. Orell.
1108C
Sed pecudes etiam fiunt ex maribus matres. Dedi emendationem Fulv. Ursini lenissimam et proxime accedentem ad lectionem codicis ms.:
sed pecudes etiam fiunt ex maribus mares, cui nullus inest sensus. Gelenius et plerique eum secuti:
Pecudes . . . . . fiunt exmares. Meursius conj.:
ex matribus matres, hoc est, μητέρας μὴ ἔχοντας, ut
exos et similia, quod plane contrarium est illi, quod dicere voluit Arnobius. Ridet scilicet hircum ubera praebentem Attidi, tamquam
fabulam absurdissimam. Nam apud Romanos aeque ac apud nostrates de re absurda prorsus et impossibili proverbium est
hircum mulgere, quod testantur Virgilii versus notissimi Eclog. III, vers. 90, seq.:
Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi,
Atque idem jungat vulpes et mulgeat hircos.
Stewechius, omnia confundens, legendum censet:
sed virgines etiam fiunt exmammares, quasi hoc loco sermo sit de Galli filia mammas sibi demetente, de qua
1108D paulo post loquitur Arnobius. Salmasius edidit:
Sed pecudes etiam fiunt ex maribus, deleta voce
matres vel
mares, cujus conjecturae rationem indicat in notis ad Aelii Lampridii Commodum, cap. 7, Script. Hist. Aug., vol. I, pag. 493,
ex maribus explicans, qui perdidere virilia, ut apud Plautum in Amphitryone:
Mulier facta est ex viro, hoc est, virum perdidit. Eodem sensu Graeci caecos dicunt ἐξ ὀμμάτων, Latini
ab oculis vel unica voce
aboculos. Sed hanc explicationem si sequamur,
pecudes fiunt ex maribus significaret tantummodo: pecudes castrantur testiculis exsectis, non autem, quod indicare vult Arnobius: pecudes mares in
foemellas, hirci in capras transformantur. Malui itaque sequi Fulv. Ursinum. Orell.
Foetor . . . . . caprinus. Facile carere possumus annotatione Elmenhorstii. Hic enim non de foetore alarum, quem
hircum vocant Latini (vide Horat., Epod. XII, 5) , sed de foetore contracto ex hirquini lactis alimonia sermo est. Orell.
1109B
Sed quid Midas horruerit, non est facile divinantibus suspicari. Immo:
non est difficile. Horrebat enim detestandam Acdestidis patientiam. Herald.
1109C
Admiramur quidem. Meursius:
haud miramur quidem. Orell.
Quod cum legis meminisset et fati, patefecerit hostibus minus providam civitatem. Haec est verissima emendatio Heraldi in Curis II. Cod. ms.:
A te fecerit hostibus, etc., unde Gelenius effecerat:
cum legis meminisset et fati Atys, fecerit hostibus, etc. Sed ne dicam, muris (ut supra, cap. 7, dictum) capite sublevatis, non minus providos, sed cautiores civitatis incolas
effecisse Berecyntiam, scribendum fuisset
fati Attidis. Nam haec est hujus nominis declinatio Arnobiana. supra enim lib. I, cap. 41, habemus accusativum:
Attin Phrygem abscissum, et lib. IV, c. 29, ablativum:
Specioso ab Attide. Quam ob causam nec audiendus Fulv. Ursinus corrigens:
Quod cum legis meminisset et fati Atys, fecit hostibus nimis perviam civitatem. Minus providam civitatem dicit Arnobius ob nuptiarum gaudia, quae ne interrumperentur, oppidum claudi jussit rex Midas. Itaque non necessaria est
conjectura
1109D editoris Lugd. Bat.:
minus provida, ac Meursii:
minus provisam civitatem. Orell.
Nisi puer abscissa societati objecisset offensae. Sic edidi ex emendatione sagacissima Heraldi in Curis II. Lectio vetus est:
nisi puer abscissa satietatis objecisset offensi. Gelenius edidit:
objecisset offensam, sequentibus caeteris, excepto Salmasio, qui in ed. Lugd. Bat. refinxit audacius:
nisi puer abscissas has partes objecisset offenso. Meursius:
nisi abscissae puer Atys objecisset offensam. Orell.
XIII. Per sinum, inquit, Nana filium concepit ex pomo; sequitur se ratio; ubi enim cautes, et saxa pariunt dura, poma ibi
necesse est suriant. Glandibus, atque ficis alebat Berecyntia religatam, convenienter et recte; pomis enim debuerat vivere,
quae mater
1108A fuerat facta de pomo. Postquam foetus emissus est, longe jussus est ab Sangario projici; quem conceptum divinitus credidit
esse jamdudum, dedignatus est sobolem sui pignoris nuncupari. Lacte infans educatus hirquino est. O fabulam sexui inimicam
semper atque infestissimam masculino; in qua sexus viriles
1108A
Leg. Secus virile.
Vide Not.
non solum homines ponunt, sed pecudes etiam fiunt ex maribus matres. Pulchritudine inclyta, et praedicabili fuit insignitus
decore. Admirabilis res satis, quod non illum foetor vitabilem reddidit fugiendumque caprinus. Mater eum dilexit magna, si
1109A nepotem ut avia, res simplex; sin theatra ut percrepant, infamis et flagitiosa dilectio est. Diligebat et Acdestis, venatoriis
eum muneribus locupletans; a
1109B Ab
ms.
semiviro quidem nullum esse poterat periculum castitatis; sed quid Midas horruerit, non est facile suspicantibus existimare
1109B Aestimare
Fulv.
. Ipsis mater est ingressa cum moenibus. Admiramur
1110B Admirabamur
ms.
quidem in hac parte vires, et fortitudinem numinis; sed culpamus negligentiam regis
1110B Rursus
ms.
, quod cum legis meminisset et fati patefecerit hostibus minus providam civitatem. Nuptialia celebrantibus vota furias Acdestis,
insaniamque subjicit, si Midas rex offenderat, qui uxore adulescentulum vinciebat; quid admiserat Gallus, quid pellicis filia,
ut ille se viro, haec mammarum honestate privaret? Tibi habe haec, inquit, propter quae res tantas animorum
1109B subversionibus concitasti. Nesciremus adhuc omnes quid in adulti corpore furor desiderasset Acdestius, nisi puer abscissa
societati objecisset offensae.
1109D
XIV.—
Quid dicitis, o gentes . . . . . nationes. Vide supra notam Heraldi ad titulum operis. Orell.
Virilium veretrorum. Glossae:
Veretrum . . . αἰδοῖον. Infra, lib. VI:
veretrorum magnitudines publicatae. Papias:
Veretrum. Suetonius Tiberio, cap. 62. Elmenh.
Genitalia illa desecta cum fluoribus. Ita Fulv. Ursinus rectissime, sequentibus caeteris. Antea legebatur:
Genitalia illa disjecta. Pro
fluoribus alii
floribus. Meursius:
prolibus. Orell.
1110B
Ipsa per se moerens. Verba
per se tamquam interpretamentum magistelli cujusdam delenda censeo. Meurs.
1110C
Ac ne nuda in gremio diffluerent sic soli. Legendum existimo:
scil. soli. Clarius fuisset:
ac ne scil. nuda, etc. Scriptum autem fortasse fuerat
sc., unde factum
sic. Herald.
Priusquam veste velaret ac tegeret. De more eluta et uncta cadavera vestiendi vide H. Column., ad Fragmentum Ennii, pag. 54, ed. Hessel.:
Tarquinii corpus bona femina lavit et unxit.
Et quos citat Savaro, ad Sidon., lib. III, epist. III, pag. 191. Orell.
Unde enim violae nasci potuissent odorae, nisi putorem membri unguentorum illa suffectio temperaret. Sic edidit Salmasius. Lectio vetus est:
unde enim violae nasci potuissent, odore, nisi, etc. De V.
putor aliisque ejusmodi nominibus in
or exeuntibus vide C. Barth., ad Stat., Theb. V, 147, vol. III, pag. 99. Orell.
Nonne vobis videmini aut textriculas puellas audire, etc. Ovidius, Met. IV, 36, seqq.
1110D E quibus una levi deducens pollice filum,
Dum cessant aliae, commentaque sacra frequentant,
Nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinet, inquit,
Utile opus manuum vario sermone levemus.
Perque vices aliquid, quod tempora longa videri
Non sinat, in medium vacuas referamus ad aures.
Herald.
Infantibus credulis. Probabilis est conjectura Fulv. Ursini:
Infantibus querulis, quod magis conveniens sequenti
avocamenta probat etiam Scioppius ad Apulei., Met. IV, pag. 299, ed. Ondendorp. Orell.
Avocamenta. Significanter.
Avocare est alio mentem abducere et sevocare. Apuleius, Met. lib. IV, p. 299:
Sed ego te narrationibus lepidis, anilibusque fabulis protinus avocabo. Ubi vid. Oudend. Eodem sensu Tertullianus circulatorem sive agyrtam vocat
avocatorem hominum. Orell.
Ac ne esset omnino durissimus. Annon legendum:
At ne esset, etc. Orell.
1111B
Minimissimus. Vide supra, ad cap. 7. Orell.
Pilum in mortuo crescere. Hoc tamen affirmant medicorum alumni: et ipsa experientia testatur id fieri in suspensis. Vid. Tertullian. de Anima, cap.
51, Elmenh. —Quod Arnobius negat fieri posse, id affirmat Aristoteles, de Hist. animal., lib. III, cap. 11:
1111C Αὔξονται δὲ τρίχες ἔν τε νόσοις τισὶν, οἷον ταῖς φθισικαῖς μᾶλλον, καὶ ἐν γήρᾳ, καὶ τεθνεώτων, καὶ σκληρότεραι γίνονται
ἀντὶ μαλακῶν. (Petav.,
ad Synes., Encom. Calvitii, not. pag. 32). Causam explicat Alexander Aphrodisiensis in Problemate 145. Orell.
Partem non interiisse, non, quod sensus flagitat, addidit primus Fulv. Ursinus. Orell.
Mortale. Ita ed. Lugd. Bat. e correctione Meursii, rectissime. Alii
immortale, quod plane contrarium est ei quod dicere vult Arnobius. Orell.
XIV. Quid dicitis, o gentes: quid hujusmodi deditae opinionibus nationes? Nonne cum ista promuntur, arripit vos pudor, et
tantarum verecundia foeditatum? Nos avemus a vobis quid de diis dignum vel audire,
1110A vel discere: at vero vos nobis mammarum expromitis exectiones, amputationes virilium veretrorum, iras, sanguinem, furias,
interitus virginum voluntarios, et ex sanguine mortuorum flores, atque arbores procreatas. Dicite, o iterum, ergone deum mater
genitalia illa disjecta, cum fluoribus ipsa per se moerens officiosa sedulitate collegit, ipsa sanctis manibus, ipsa divinis
contrectavit ac sustulit flagitiosi operis instrumenta foedique, abscondenda etiam mandavit terrae, acne nuda in gremio diffluerent
sic soli, priusquam veste velaret, ac tegeret, lavit utique balsamis, atque unxit? Unde enim violae nasci potuissent odorae,
nisi putorem membri unguentorum illa suffectio temperaret? Cum historias, quaeso, perlegitis tales, nonne vobis videmini aut
textriculas
1110B puellas audire taediosi operis circumscribentes moras: aut infantibus credulis avocamenta quaeritantes anus longaevas, et
varias fictiones sub imagine veritatis expromere? Cum Jove locutus est Acdestis, ut amato restitueret vitam: annuere Jupiter
recusavit, quia fatis potentioribus prohibebatur: ac ne esset omnino durissimus, unam largitus est gratiam, ne putore corpus
dissolveretur ullo, succrescerent comae
1111A semper, minimissimus digitorum solus ut in corpore viveret, solus motus perpetuos exhiberet. Hoccine quisquam admiserit,
aut credulitatis assensione firmarit, pilum in mortuo crescere, partem interisse, et sejunctum a lege putredinis mortale corpus
adhuc usque durare?
1111C
XV.—
Comparationem. Forte legendum
comprobationem. Canter.
Nisi stultitiae pars esset et talia discere. C. Barthius, in Adversar., lib. XXIX, cap. 44, p. 1383, mavult:
Nisi stultitiae par esset. Pro
discere Stewechius legendum suspicatur
hiscere, citans lib. I, cap. 23:
Ipsa denique hiscere si animantia muta potis essent, et lib. IV:
Experiri volumus, an mutire, an hiscere
1111D
deorum in mentione possitis. Sed nil mutandum: dicit Arnobius, stultitiae partem esse fabulas tam absurdas vel discere, hoc est legere, nedum eas comparare
rimarique altius. Orell.
Exterminatos. Vide ad lib. I, cap. 1. Orell.
Esse illam in rebus, etc. Sic editio princeps, quam secutae sunt caeterae. Fulvius autem Ursinus conj.
in diebus, hoc est in libris dierum, actis diurnis, ephemeridibus. Quod probat Elmenhorstius. Sic infra lib. VII, cap. 9:
Quanta vix explicari decem millibus queant vel annalium vel dierum. Ubi vide notas. Vulgata lectio si sana est,
esse illam (historiam vel fabulam)
in rebus significat, existere illam, tradi pro re in facto posita:
Sie sey auf Thatsachen gegrundet. Heraldus suspicatur:
Esse illam in ritibus, id est, in sacris caeremoniis, quod maxime placet. Meursius
illam refert ad praecedens
offensionis causam. Sic enim legit pro
offensionis causas, et sequentia audacius
1112B sic refingit:
In libros a vobis et commentarios relatam. Orell.
Futuri temporis pro instructione. Secutus sum emendationem editoris Lugd. Bat. Antiqua lectio est:
per structionem, nullo sensu. Fulv. Ursinus edidit
praestructione, quod quid sibi velit vellem nobis explicasset.
1112C Orell.
Neque in publicam testificationem sacrorum celebritatibus miserimus. Idem Fulvius leg.
inseruimus, perperam. Nam si
sacrorum celebritatibus accipiamus in casu sexto, non video cur sollicitanda sit constructio:
in publicam testificationem (aliquid)
mittere. Orell.
XV. Urgere vos jamdudum ad istius rei comparationem possemus, nisi stultitiae pars esset, et talia discere, et hujusmodi
rerum indicia postulare. Sed historia haec falsa est, neque ullam continet veritatis in se partem. Nostra quidem nihil interest,
quorum causa contenditis exterminatos esse a terris deos: utrumne sit constans, et fidei firmitate connixa: an contra mendaciter,
et falsitatis alicujus fictione composita. Nobis enim satis est, quibus hodie manifestare
1111B propositum est: numina ista, quae promitis, si sunt uspiam gentium, atque irarum fervoribus incalescunt, non magis a nobis,
quam a vobis accipere offensionum furialium causas: et esse illam in rebus, et a vobis in commentarios relatam, et a volentibus
quotidie perlegi, et futuri temporis pro instructione, per ordinem succedentium tradi. Quae si utique vera est,
1112A nullam videmus subesse rationem, cur nobis irasci perhibeantur dii coelites, cum turpitudines illorum tantas neque prodiderimus
1111B Neque nos prodiderimus
ms.
, neque in litteras contulerimus ullas, neque in publicam testificationem sacrorum celebritatibus miserimus. Sin autem, ut
remini, falsa est, et mendaciis interpolata fallacibus, ambigere hominum nullus potest, quin causa vos sitis offensae, qui
vel talia quosdam conscribere siveritis, aut conscripta durare saeculorum in memoria sitis passi.
1112C
XVI.—
Esse vera. Meursius mavult
esse veram, scilicet,
scriptionem istam. Bene. Orell.
Exploratae fidei. Ita Fulvius Ursinus ex ms., optime. Gabaeus et Gelenius ed.:
explicatae fidei. Orell.
Quid enim sibi vult illa pinus, quam semper statis diebus in deum matris intromittitis sanctuario? Hoc fiebat die undecimo Kalendas Aprilis, ut notatum in Calendario Romano Constantini Magni ad illum diem.
Arbor intrat, quod de arboris pinus intromissione in sanctuarium matris deum intelligendum. Qui enim sequuntur dies, variis solemnitatibus
ejusdem matris deum erant dedicati, ut
Sanguinis dies notatus ad nonum Kalendas Aprilis in eodem Calendario,
Hilaria
1112D ad octavum,
Requietio ad septimum,
Lavatio ad sextum. Salmasius,
in Append. ad Solin., de Hyle Iatr., pag. 3. Valesius ad Ammian. Marcellin., lib. XXIII, pag. 255, legendum putat:
quam . . . . . in deum matris intromittitis sanctuarium. Sed nihil mutandum.
Intromittere in sanctuario non minus bene dici potest, quam supra lib. II, cap. 2:
Veram in orbe religionem inducere, et lib. I, cap. 42:
quae (dona)
ab eo profecta in nobis sunt, ubi hanc rationem loquendi pluribus exemplis illustravimus. Caeterum progressu temporum mutatas fuisse istas caeremonias
et deum matri consecratos dies ad tres tantum redactos, discimus ex Juliani Orat. v. Conf. Sainte-Croix librum de Mysteriis
veterum germanice versum a Lenzio, cap. 4, pag. 72, seq. Orell.
Quibus Ia deficientem et contexit. Ita legendum pro vulgato:
Quibus jam deficientem et contexit, docuit Stewechius, rectissime Haud enim magna Mater,
1113A sed
virgo sponsa quae fuerat, quam Valerius pontifex Iam fuisse conscribit, exanimati (Attidis)
pectus lanis mollioribus velat. Caeterum hujus virginis alibi, quod sciam, nulla mentio, et egregie fallitur Stewechius eam putans commemorari ab Homero;
quae
1113B conjectura solummodo depravata scriptione versus Homerici, Odyss. XIV, 435, fulcitur. Orell.
Quid pectoribus applodentes passis cum crinibus Galli. Ovidius, IV Fast.:
Venit in exemplum furor hic mollesque ministri
Caedunt jactatis vilia membra comis.
Elmenh. —Apuleius, Milesia VIII:
Cinaedum et senem, calvum quidem, cincinnis semicanis et pendulis capillatum: unum de triviali popularium faece, qui per plateas
et oppida cymbalis et crotalis personantes deamque Syriam circumferentes mendicare compellunt.
Iterum eodem libro:
Diuque capite demisso, cervices lubricis intorquentes motibus, crinesque pendulos rotantes in circulum, et nonnumquam morsibus
suos incurtantes musculos, ad postremum ancipiti ferro, quod gerebant, sua quisque brachia dissecant.
Sic omnes fanatici, harioli et ejusmodi agyrtae capillati, quod e veteribus scriptoribus
1113C satis notum. Hinc Arrianus, lib. IV Dissert. Epicteti, cap. 8: οὗτος φιλόσοφος. Διὰ τί; τρίβωνα γάρ ἔχεί καὶ κόμην, οἱ δὲ
ἀγύρται τί ἔχουσιν; Herald.
Quid temperatus ab alimonio panis, cui rei dedistis nomen Castus. Vide quam periculosum sit aliquid ex ingenio et sine libris emendare, et ab antiquis vestigiis recedere: cum enim in Romano
recte legeretur:
temperatus ab alimonio panis, Gelenius emendavit:
temperatus fabae alimonio panis. Sed ignoratio significationis vocabuli
temperatus ei ansam errandi praebuit. Non enim hic
temperatus pro mixtura, ut ille putavit, sed pro temperantia et abstinentia accipitur. Plura de hoc loco diximus Variar. Lect. lib.
II, cap. 21 (in Lampade Gruteri, vol. III, pag. 766, seq.). Th. Canter. —Abstinebant a pane Cybeles et Isidis sacerdotes.
B. Hieronymus, Epist. ad Laetam. de Institutione filiae:
Faciant hoc cultores Isidis et Cybeles: qui gulosa abstinentia Phasidis aves et fumantes turtures vorant, ne scil. Cerealia
dona contaminent.
Abstinentiam illam et, ut loquitur Arnobius, temperatum appellabant
castum. B. Hieronymus, lib. II, contra Jovinianum:
De ciborum sibi placent abstinentia; quasi non superstitio gentilium castum (perperam scriptum erat
cessum) matris Deum observet et Isidis. Haec eadem vox reponenda eodem libro:
Quomodo autem virginitati verae non praejudicet imitatio virginum diaboli: ita nec veris jejuniis castorum Isidis et Cybeles,
et quorumdam ciborum in aeternum abstinentia: maxime cum apud illos jejunium panis sagina carnium compensetur.
Tertullianus, libro de Jejuniis:
Sed bene quod in nostras xerophagias blasphemias ingerens, casto Isidis et Cybeles eas adaequas. Ergo
castus proprie Isidis et Cybeles, sed aliorum etiam deorum; quorum in casto certis et statis diebus quandoque erant, id est, certis
cibis abstinebant, aut etiam usu Veneris, ut qui erant in casto Cereris. Festus:
Minuitur privato luctus, cum in casto Cereris est. Macrobius, lib. I Sat. cap. 23:
Vehitur enim simulacrum Dei Heliopolitani ferculo, uti vehuntur in pompa ludorum Circensium
1114A
deorum simulacra; et subeunt plerumque provinciati proceres raso capite, longi temporis castimonia puri. Castimoniam heic appellat ἁγνείαν et abstinentiam ab operibus Venereis. Dixit
castimonia πληθυντικῶς Apuleius Miles. XI:
Quod enim sedulo percontaveram, difficile
1114B
religionis obsequium, et castimoniorum abstinentiam satis arduam, cautoque circumspectu vitam, quae multis casibus subjacet,
esse muniendam.
Heic
castimoniorum abstinentiam vocat rigidam abstinentiam ab omni cibaria voluptate, ab animalibus, a vino, et simul ab rebus illis temperatum. Explicate
postea eodem libro:
Idque plane cunctis arbitris praecipit, decem continuis illis diebus cibariam voluptatem coercerem, neque ullum animal essem
et invinius essem.
Ergo
castus a careo, cassum; unde cassus, ac litterarum μεταβολῇ
castus. Festus:
Puri menstruo esse dicebantur, qui sacrorum causa toto mense in caerimoniis sunt, id est puri sunt certis rebus carendo. Idem:
Denariae cerimoniae dicebantur, et tricenariae, quibus sacra adituris decem continuis diebus, vel triginta, certis quibusdam
rebus carendum erat.
Idem. —Dicebatur itaque
castum, i, et
castus, us, m. ut h. l. Vid. Nonius v.
Castus. Auson. Popm. ad Varron. Fragment., pag. 303, ed. Bipont.; Meurs., in Glossario graeco-barbaro,
1114C v. Καστεῖα; D. Petav., in Juliani Orat. v. pag. 88, ed. Lips.; et in primis Kuhn., ad Aelian., Var. Hist. II, 33, pag. 152,
seqq. ed. Gronov. Sic et Graeci. Marinus, de Vita Procli, pag. 45 (16. ed. Boisson.): Τὰς δὲ Μητρῳακὰς . . . . . . καστείας
ἑκάστου μηνὸς ἥγνευεν. Ubi καστείας pro ἁγιστείας, quod ed. Fabricii habet, e Codd. restituit doctissimus Boissonade. Vid.
ejus notam, p. 105 seq. Orell.
XVI. Et tamen qui potestis falsitatis arguere conscriptionem istam, cum ipsa sacra sint testimonio, quae per cursus annuos
factitatis, et credi a vobis esse vera, et exploratae fidei judicari? Quid enim sibi vult illa pinus, quam semper statis diebus
in Deum matris
1112B intromittitis
1112B Intermittitis
ms.
sanctuario? Nonne illius similitudo est arboris, sub qua sibi furens manus et infelix adolescentulus intulit, et genitrix
divum in solatium sui vulneris consecravit? Quid lanarum vellera, quibus arboris colligatis et circumvolvitis stipitem? Nonne
illarum repetitio lanarum est, quibus Ia deficientem contexit, et teporis aliquid rata est se posse membris
1113A conciliare frigentibus? Quid compti violaceis coronis, et redimiti arboris ramuli? Nonne illud indicant, uti mater primigeniis
floribus adornaverit pinum, miserabilis indicem testimoniumque fortunae? Quid pectoribus applodentes palmas passis cum crinibus
Galli? Nonne illos referunt in memoriam luctus, quibus mater turrita cum Acdesti lacrymabili puerum prosecuta est ejulatu?
Quid temperatus ab alimonio panis, cui rei dedistis nomen Castus? Nonne
1114A illius temporis imitatio est, quo se numen ab Cereris fruge violentia moeroris abstinuit?
1114C
XVII.—
Cur more lugentium caedant cum pectoribus lacertos. Supra:
Et sociatis planctibus cum Acdesti tundit et sauciat pectus pausatae circa arboris robur. Ac de hac pectoris ac lacertorum pulsatione lugubri plana res est. Idcirco igitur scribit Artemidorus, lib. I, cap. 43, mulieres
in luctu ubera plangere atque foedare, αὐταὶ γὰρ ἐν πένθει καὶ τοὺς μαζοὺς λωβῶνται. Haec autem omnia interpretabantur allegorice:
ut deorum Mater terram significaret, Galli autem lacertos sibi lacerarent ac virilia demeterent propter
1114D arationem et messem. Sic enim ista significabant. Hoc observat Tertullianus, adversus Marcionem, lib. I, cap. 13, obscuro
loco, et quem nullo modo intelligunt interpretes:
Ipsa quoque vulgaris superstitio communis idololatriae, cum in simulacris de nominibus et fabulis veterum mortuorum pudet,
ad interpretationem naturalium refugit, et dedecus suum ingenio obumbrat, figurans Jovem in substantiam fervidam, et Junonem
ejus in aerem, secundum sonum graecorum vocabulorum: item Vestam in ignem, et Camenas in aquas, et magnam matrem in terram,
seminalia demessam, lacertis aratam, lavacris rigatam.
Quod addit
lavacris rigatam, hoc ait, quia Almone lavabatur Deum Mater solemni die. Herald. —Simili modo allegorice explicat hos ritus Julianus Orat.
V Add. Sainte-Croix de Mysteriis, cap. 4, pag. 77 versionis Lenzii. De more verberandi lacertos exemplorum struem congessit
C. Barthius ad Statii Theb. VI, vers. 133, vol. III, pag. 400. Orell.
1115B
Quid coronae? quid violae? quid voluere mollium velamenta lanarum? Non dubitavi in textum recipere egregiam hanc emendationem I Fr. Gronovii in Diatribe ad Statii Silv., lib. I, carm. VI,
cap. 20, pag. 110. Antiqua lectio est:
Quid coronae? quid violae? quid volucra mollium velamenta lanarum? Editor Lugd. Bat.:
mollium et velamenta lanarum. Elmenhorstius v.
velamenta delendum censet tamquam glossema et interpretamentum vocis
volucra. Orell.
Quam initiant viles Galli. Ita editor Lugd. Bat.
1115C cod. ms., mendosissime:
inhiant. Gelenius:
ineant. Fulv. Ursinus:
initient, et in seq.:
conficiant. Heraldus in Curis II:
inchoant. Sed apud hos scriptores non raro
initiare pro inchoare, incipere,
initiari pro initium sumere. Tertullianus adversus Valentinianos, cap. 15:
Audisti moerorem et timorem. Ex his initiata sunt caetera. Julius Firmicus Mathes. II, cap. 12:
Ver initiatur, cum primam Arietis partem sol fuerit ingressus. Orell.
Exoleti. Vide supra, ad lib. II, cap. 42, et lib. IV, cap. 35. Orell.
XVII. Aut si ea, quae dicimus, non sunt ita, vos edissertate, vos, dicite: evirati isti, mollesque, quos interesse vobiscum
in istius numinis videmus sacris, quidnam istic habeant negotii, sollicitudinis, curae? et cur more lugentium caedant cum
pectoribus lacertos, et fortunam imitentur in lamentabili constitutorum
1115A sorte? Quid coronae? quid violae? quid voluere mollium velamenta lanarum? Cur ad ultimum pinus ipsa paulo ante in dumis
inertissimum nutans lignum, mox ut aliquod praesens atque augustissimum numen, deum matris constituatur in sedibus? Aut enim
haec causa est, quam in vestris scriptis et commentariis invenimus: et manifestum est vos non divinas conficere caerimonias
1115B Querimonias
ms.
, sed imaginem tristium redintegrare gestorum: aut si alia ratio est, quam mysterii nobis abnegavit obscuritas, et ipsa quoque
necesse est turpitudinis alicujus participetur infamia. Quis est enim, qui credat, honestatis aliquid in ea re esse, quam
initiant viles Galli, effoeminati conficiant exoleti?
1115C
XVIII.—
Vel mysteria illa continent sancta, quibus initiis nomen est. Cicero, de Legg. II, cap. 14:
Nam mihi cum multa eximia divinaque videntur Athenae tuae peperisse, atque in vitam hominum attulisse, tum nihil melius illis
mysteriis, quibus ex agresti immanique vita exculti ad humanitatem et mitigati sumus: initia ut appellantur, ita re vera principia
vitae cognovimus.
Herald. —Livius, lib. XXXIX, cap. 8, de Bacchanalibus:
1115D
Initia erant, quae primo paucis tradita sunt: deinde vulgari coepta per viros mulieresque. Graece dicebantur τελεταί. Orell.
Et quae non omnibus vulgo, sed paucorum taciturnitatibus traditis. Ita ed. Lugd. Bat., cod. ms. habet:
sed paucorum taciturnitatibus tradidisse. Gelenius edidit:
traduntur. Alii:
tradunt. Scholiastes Aristophanis ad Ran. et ex eo Suidas: μυστήρια, παρὰ τὸ τοὺς ἀκούοντας μύειν τὸ στόμα, καὶ μηδενὶ ταῦτα ἐξηγεῖσθαι.
Herald. et Orell.
Corporaliter prohibet universa nos exsequi. Corporaliter hoc loco idem quod
per membra, per partes, en détail. Cujus significationis alia exempla mihi non succurrunt. Orell.
Faunam igitur Fatuam, Bona quae dicitur Dea. Ita edidit Ursinus. At in editione principe et ms. reg. legebatur:
Foedam igitur Fatuam. Nec erat temere ac sine librorum auctoritate mutanda haec lectio. Fortasse enim
Foedam appellat
Fatuam παρὰ προσδοκίαν pro
Faunam propter eas foeditates, quas statim perstringit.
1116B Herald. —Equidem prorsus assentior Heraldo. Nam supra, lib. I, cap. 28, || legimus:
Qui Fatuas, civitatumque genios, qui Pausos reverentur et Bellonas, ubi in notis citavimus locum Lactantii de Bona Dea classicum, Inst. lib. I, cap. 22. Orell.
Seriam meri ebiberit plenam. Vide N. Heins., Adversar., lib. IV, cap. 9, p. 624. Orell.
Sextus Clodius indicat sexto de diis graeco. Fulv. Ursinus ed.:
Sexto de diis Graecorum, male. Nam Fatua dea erat non Graecorum, sed priscorum Latinorum,
1116C et Lactantius, l. l. expresse dicit librum Sexti Clodii de diis graece scriptum. Sextum hunc Clodium eumdem esse cum Rhetore
ejusdem nominis et pronominis, Siculo, Latinae simul et Graecae eloquentiae professore, cujus vitam describit Suetonius de
Clar. Rhet., cap. 1, contendunt Bosius et Graevius, ad Cic., lib. IV, ad Att. epist. XV, pag. 412. Conf. Burmann., ad Sueton.,
vol. 2, pag. 183; et Bünemann., ad Lactant., l. l, pag. 152; et G. J. Voss., de Hist. graec., lib. IV, part. III, pag. 511.
Stewechius putat intelligendum esse Cloatium Verum, cujus fragmenta haud pauca e libris sacrorum obvia apud Pompeium Festum.
De virgis myrteis vid. Macrob., lib. I Saturnal., cap. 7. Orell.
Cum ei divinam rem mulieres faciunt. Hoc est
sacrificia offerunt. Vide Savaro, ad Sidon., lib. V, ep. XVII, pag. 365, qui de hac loquendi forma multus est. Orell.
Vini amphora constituatur obtecta. Lactantius:
Idcirco
1116D
in sacris obvolutam vini amphoram poni. Scribit Plutarchus (in Quaest. rom.), vinum, quod inferebatur Bonae Deae, lac appellatum fuisse: vas, in quo vinum inditum
erat, mellarium dictum scribit Macrobius. Herald.
Sicut suis scribit in Causalibus Butas. Hujus scriptoris meminit Plutarchus in Romulo, cap. 21, Βούτας δέ τις αἰτίας ἐν ἐλεγείοις περὶ τῶν Ῥωμαἳκῶν ἀναγράφων. Herald.
in Addend.—Cod. ms. et ed. princeps:
Putas, unde effecerunt
Plutarchus, ideo quod eadem quaestio expandatur in Plutarchi Quaestionibus romanis. Male. Titulus operis procul dubio fuit Αἰτίαι, quales
scripsere apud Graecos Plutarchus, Butas, Callimachus. Orell.
Deos conserenteis. Ita ut editio Lugd. Bat. habet, legendum esse docuit Salmasius ad Solin., cap. II, pag. 46.
Conserentes itaque Lares illi, qui Ocrisiam gravidam in foco fecerunt, dicti a
conserendo, eo scil. sensu, quo Lucretius dicit lib. IV, vers. 1101.
Atque in eo est Venus ut muliebria conserat arva.
1117A Eliminanda ergo antiqua lectio
Conferentes, et multo pejor conjectura Meursii et Stewechii:
Consentes. Nam isti ab hoc loco alienissimi. Vide supra ad lib. III, cap. 40. Orell.
Flaccus. Intelligendus vel Granius ille Flaccus, de quo egimus supra ad lib. III, cap. 31, vel potius Verrius Flaccus, illustris Grammaticus,
qui sub Augusto vixit et scripsit inter alia libros rerum memoria dignarum citatos ab A. Gellio, lib. IV, cap. 5, et Plinio
majore aliquoties. Ejusdem libros de verborum significatione in compendium redegit Pompeius Festus.
1117B Vid. Sueton., de illustr. Grammat., cap. 17, et G. J. Voss., de Hist. lat., lib. I, cap. 20. Conf. ad lib. I, cap. 59, annotata.
Orell.
Obruisse se cineri. Ita Meursius et Salmasius. Alii:
Obruisse cineri. Orell.
Ollula extorum. Jo. Fr. Gronovius, ad lib. XXV, cap. 16, legendum censet:
Ollula extari. Glossarium vetus:
Extar . . . . . olla ubi exta coquebantur. Sed ipse Gronovius citat
aulam auri apud Plautum. Quidni etiam
olla extorum? Orell.
Quem cum Tanaquil dimoveret Etruriae disciplinarum perita, etc. Eamdem historiam fusius enarrat Dionysius Halicarnassensis, Antiq. Rom., lib. IV, init.: Φέρεται δὲ ἐν ταῖς ἐπιχωρίοις
ἀναγραφαῖς ἕτερος ὑπὲρ τοῦ αὐτοῦ (Servii scil. Tullii) λόγος, ἐπὶ τὸ μυθῶδες ἐξαίρων τὰ περὶ αὐτὸν, ὃν ἐν πολλαῖς. Ῥωμαἳκαῖς
ἱστορίαις εὕρομεν, θεοῖς τε καὶ δαίμοσι λέγεσθαι φίλος, τοιοῦτός τις. Ἀπὸ τῆς ἑστίας τῶν βασιλέων, ἐφ᾽ ἧς ἄλλας
1117C τε συντελοῦσι Ῥωμαῖοι ἱερουργίας, καὶ τὰς ἀπὸ δείπνων ἀπαρχὰς ἁγίζουσιν, ὑπὲρ τοῦ πυρὸς ἀνασχεῖν λέγουσιν αἰδοῖον ἀνδρός.
τοῦτο θεάσασθαι τὴν Ὀκρισίαν πρώτην φέρουσαν τοὺς εἰωθότας πελάνους ἐπὶ τὸ πῦρ, καὶ αὐτίκα πρὸς τοὺς βασιλεῖς ἐλθοῦσαν εἰπεῖν.
Τὸν μὲν οὖν Ταρκύνιον ἀκούσαντά τε, καὶ μετὰ ταῦτα ἰδόντα τὸ τέρας, ἐν θαύματι γενέσθαι· τὴν δὲ Τανακυλίδα τά τε ἄλλα σοφὴν
οὖσαν, καὶ δὴ καὶ τὰ μαντικὰ οὐδενὸς χεῖρον Τυῤῥηνῶν ἐπισταμένην, εἰπεῖν πρὸς αὐτὸν, ὅτι γένος ἀπὸ τῆς ἑστίας τῆς βασιλείου
πέπρωται γενέσθαι κρεῖττον ἢ κατὰ τὴν ἀνθρωπείαν φύσιν, ἐκ τῆς μιχθείσης τῷ φάσματι γυναικὸς. Τὰ δὲ αὐτὰ καὶ τῶν ἄλλων τερατοσκόπων
ἀποφηναμένων, δόξαι τῷ βασιλεῖ, ἧ πρῶτον ἐφάνη τὸ τέρας, εἰς ὁμιλίαν αὐτῷ συνελθεῖν· καὶ μετὰ τοῦτο τὴν γυναῖκα κοσμησαμένην,
οἷς ἔθος ἐστὶ κοσμεῖσθαι τὰς γαμουμένας κατακλεισθῆναι μόνην εἰς τὸν οἶκον, ἔν ᾧ τὸ τέρας ὤφθη· μιχθέντος δέ τινος αὐτῇ
θεῶν ἢ δαιμόνων, καὶ μετὰ τὴν μίξιν ἀφανισθέντος, εἴτε Ἡφαίστου, καθάπερ οἴονται, εἴτε τοῦ κατ᾽ οἰκίαν ἥρωος (Lare familiari),
ἐγκύμονα γενέσθαι,
1117D καὶ τεκεῖν τὸν Τύλλιον ἐν τοῖς καθήκουσι χρόνοις. Elmenh.
Surrexisse se deos a
subrigo, ere, pro quo antiqui per lyncopen dixerunt
surgo. Sic ap. Plautum in Epidico versu ultimo in nonnullis codicibus legitur:
Plaudite et valete, lumbos surgite atque extollite;
ubi editiones habent
lumbos pergite. Vide Taubmann., p. 458, et Sciop., in suspect. Lectt. lib. IV, epist. XVII. Orell.
Corniculanae inde imperavisse captivae. Sic edidi e correctione Meursii et Fulv. Ursini, quam probat etiam Arntzenius ad Aurel. Victor., de Viris illust., c. 7,
p. 79, et Gesnerus in Thesauro, v.
Conserentes dii. Ocresia Corniculana dicitur apud Ovidium, lib. VI Fast., vers. 627:
Namque pater Tulli Vulcanus, Ocresia mater
Praesignis facie, Corniculana fuit.
1118A a Corniculo scilicet, quae civitas capta est a Tarquinio Prisco, teste Livio, lib. I, cap. 38. Orell.
Ocrisiam, prudentissimam foeminam. Varie scribitur mater Servii:
Ocresia, Ocrisia, Oclisia. Vide Arntzen., ad Victor., l. l., et Ant. Augustin., ad Fest., l. l. Caeterum venustatis et pudicitiae laudem ei etiam attribuit
Dionysius Halicarnassensis Antiq. Rom., lib. IV, init.: Ἐν Κορνικόλῳ πόλει τοῦ Λατίνων ἔθνους ἀνήρ τις ἐκ τοῦ βασιλείου γένους
γυναικὶ συνῆν Ὀκρισίᾳ, καλλίστῃ τε καὶ σωφρονεστάτῃ τῶν ἐν Κορνικόλῳ γυναικῶν. Hanc, marito in pugna occiso, gravidamque
captivam
1118B Romam abduxit Tarquinius Priscus; uxor autem Tarquinii Tanaquil cum gravidam agnovisset, servitio prohibitam domi habuit,
et quod regnum puero portendi ostento intellexisset, marito, ut generum illum adscisceret, persuasit. Conf. Liv., lib. 1,
c. 36; Plinius, lib. XXVI, cap 27; Valerius Maximus, lib. III, cap. 4; Dionysius, l. l. Caeterum de natalibus Servii Tullii
non semel addubitatum, adeo ut Seneca in epistolis scribat, hunc regem habitum sine patre natum. Alii patrem ejus Spurium
Turnum Corniculanum (vid. Fest. v.
nothus), alii Vulcanum faciunt: unde nata fabula haec turpis et absurda. Stewech. et Orell. —Pro
prudentissimam Meursio placet
pudentissimam. Non male. Orell.
Tunc sancta et ferventia numina vim vomuisse Lucilii. Ridicula haec pueri conceptio, et obscura sententia, nisi illam
vim Lucilii quis intelligat. Nobis interpretis vicem fungetur M. Terentius Varro, cujus haec e libro IV de Sermone latino (p. 19, ed
Bipont.):
1118C
Poetae, inquit,
de coelo semen igneum cecidisse dicunt in mare, ac natam e spumis Venerem: conjunctione ignis et humoris, quam haberet vim,
significantes, a qua vi nateis dicta Vita, ut illud a Lucilio: Vis est vita vides, quae nos facere omnia cogit.
Stewech. —Conf. Scaliger. ad Manil. Astron., lib. II, pag. 187, ed. Heidelberg., ap. Commelin. Auson. Pomp. ad Varronis
l. l.; in notis, p. 43, qui
vim recte explicat γονὴν, θόρον: ac apposite F. Dousa ad Lucilii Fragmenta, pag. 207, ed. Havercamp., adducit graecum versiculum
eamdem exprimentem sententiam:
Βίος καλεῖται δ᾽, ὃς βίᾳ πορίζεται.
Sancta numina per ironiam, ut supra, lib. IV, c. 26:
Hercules sanctus Deus. Orell.
XVIII. Postulat quidem magnitudo materiae, atque ipsius defensionis officium, ut similiter caeteras turpitudinum
1115B species persequamur: vel quas produnt
1116A antiquitatis historiae, vel mysteria illa continent sancta, quibus initiis nomen est, et quae non omnibus vulgo, sed paucorum
taciturnitatibus traditis: sed sacrorum innumeri ritus, atque affixa deformitas singulis, corporaliter
1115B Specialiter
Fulv.
prohibet universa nos exequi: quinimmo, ut verum
1116B Verius
ms. Non male. Meurs.
exprimamus, a quibusdam
1116B
Ita Fulv. Alii: a quibus.
nos ipsi consilio, et ratione deflectimus: ne dum explicare contendimus cuncta, expositionis ipsius contaminationibus polluamur.
Faunam igitur Fatuam, Bona quae dicitur Dea, transeamus: quam myrteis caesam virgis, quod marito nesciente seriam meri ebiberit
plenam, Sextus Clodius indicat Sexto de diis Graeco: signumque monstrari, quod cum ei divinam rem mulieres faciunt, vini amphora
constituatur obtecta: nec myrteas fas sit inferre verbenas: sicut suis scribit in causalibus Butas. Sed et deos conserenteis
pari
1116B more ac dissimulatione taceamus, quos cum caeteris
1117A scribit Flaccus in humani penis similitudinem versos obruisse se cineri, qui sub ollula fuerat factus extorum: quem cum
Tanaquil dimoveret Etruriae disciplinarum perita, surrexisse se deos, et nervis obduruisse divinis. Corniculanae inde imperavisse
captivae, ut intelligeret, et agnosceret, qui sibi res vellent:
1118A Ocrisiam prudentissimam foeminam divinos inseruisse genitali: explicuisse motus certos. Tunc sancta, et ferventia numina
vim vomuisse Lucilii, ac regem Servium natum esse Romanum.
1118C
XIX.—
Bacchanalia etiam praetermittamus immania. Immania pro
inania reposuit Gelenius, rectissime. Caeterum hic locus iterum petitus ex Clemente
1118D Alexandr. in Protrep. (pag. 11, ed. Potter.): Διόνυσον μαινόλην ὀργιάζουσι Βάκχοι, ὠμοφαγίᾳ τὴν ἱερομανίαν ἄγοντες, καὶ
τελίσκουσι τὰς κρεωνομίας τῶν φόνων ἀνεστεμμένοι τοῖς ὄφεσιν, ἐπολολύζοντες Εὐάν. Fuse agit de his Bacchanalibus C. Barthius,
ad Stat., Theb. II, 74, tom. II, p. 294-299; et M. A. Delrio, in Syntagm. Tragoediae lat. part. III, pag 324, seq. Orell.
Quibus nomen Omophagiis graecum est. C. Barthius, Adversar., lib. XI, cap. 15, legendum censet:
Ophiophagiis, quia Bacchantes aliquando impune dentibus lacerarint serpentes, quod comprobat auctoritate Prudentii, in cujus libro I, adversus
Symmachum, vers. 130, haec legimus:
Virides discindunt ore chelydros,
Qui Bromium placare volunt.
Sed rectissime defendit lectionem vulgatam Ch. G. Schwarzius, in Opusculis academicis, cap. 3, de
1119A gemma antiqua sacrificium Bacchi referente, p. 82, ed. Harles. Potuerunt enim ab Arnobio et Clemente illa sacra recte appellari
Omophagia, in quibus a Bacchantibus carnes crudas et viscera vitulorum, vaccarum, taurorum et praecipue caprorum discerpi consuevisse
omnino vel ex Euripide, act. III. Baccharum
1119B constat. Eodem sensu ab Homero, Iliad., ύ. 592, lupi vocantur ὠμοφάγοι,
crudivori, quia discerpunt devorantque crudas carnes aliorum animantium. Et apud Hesychium legimus: ὠμοφάγους δαῖτας . . . . . τοὺς
τὰ ὠμὰ κρέα μερίζοντας καὶ ἐσθίοντας. Haec verba doctissimi Schwarzii. Conf. Gisb. Cuper., in Harpocrate, pag. 60. Orell.
Sequestrata pectoris sanitate. Sequestrata, hoc est separata, divisa, sejuncta. Hoc verbo a
sequestre notissimo ICtis deducto usi sequioris aevi scriptores, verbi causa, Boethius, de Consol. Philos., lib. II, prosa V:
Quod si natura pulchra sunt, quid id tua refert? Nam haec per se a tuis quoque opibus sequestrata placuissent. Ubi vid. Sitzmann., pag. 79, ed. Lugd. Bat. c. not. var., et, qui de hoc verbo multus est, C. Barth., ad Stat., Theb. II.
425, vol. II, pag. 499, seqq. Orell.
Circumplicatis vos anguibus. Demosthenes de Corona: Τοὺς ὄφεις τοὺς παρείας θλίβων, καὶ ὑπὲρ τῆς κεφαλῆς αἰωρῶν, καὶ βοῶν εὐοῖ σαβοῖ. Herald. —Conf.
1119C Clemens, l. l.; Euripides in Bacchis; Plutarchus Alexandro; Horatius, lib. II, od. XIX, et imbi ejus Scholiastes, Jul. Firmic.,
de Errore Prof. Rel., et Schwartz. in libro laudato. Elmenhorst. et Orell.
Caprorum reclamantium viscera cruentatis oribus dissipatis. Martialis, lib. III, epig. 34:
Vite nocens rosa stabat moriturus ad aras
Hircus, Bacche, tuis victima grata sacris.
Servius, ad Virgil., Georg. II, 380:
Victimae numinibus aut per similitudinem, aut per contrarietatem immolantur. Per similitudinem, ut nigrum pecus Plutoni: per
contrarietatem, ut porca, quae obest frugibus, Cereri, et caper, qui obest vitibus, Libero. Item capra Aesculapio, qui est
Deus salutis; cum capra numquam sine febri sit . . . . . . . Libero ubique caper immolatus; quia vites, quae in honore ipsius
fuerant, ab eo comestae sunt. Iratus Bacchus eum occidi fecit, et ei tolli utrem, in quo mitti vinum fecit pro ejus vindicta.
Conf.
1119D Varro, lib. I de Re rost., c. 2, et Ovidius, Fast. I, 357. Quamvis vero ordinarium Bacchi sacrificium fuit hircus, invenimus
tamen, eidem aliquando et oves et tauros immolatos. Schwarz.,
de Gemma antiqua sacrificium Bacchi exhibente, § 8,
Opusc. Acad. pag. 79.—Th. Gatakerus, Miscell. posthum., c. 43, Op. tom. I, pag. 885, suspicatur, Arnobium in allato Clementis loco pro κρεωνομίας
φόνων legisse κρεωνομίας ἐρίφων. Orell.
Nec non et Cypriae Veneris, etc., etc. Et haec ex Clemente, cujus verba exscripsimus supra ad lib. IV, cap. 5. Orell.
In quibus sumentes ea. Proprium
sumere initia. Sic
initia suscipere apud Spartianum in Hadriano:
Post hoc per Asiam et insulas ad Achaiam navigavit, et Eleusinia sacra exemplo Herculis Philippique suscepit. Sic
sacra accipere, Apuleius Milesia XI:
Et mihi in dies magis magisque accipiendorum sacrorum cupido gliscebat. Arnobius, infra, cap. 26:
Ipsa denique symbola, quae rogati sacrorum in acceptionibus respondetis:
1120A
Jejunavi, etc. Sic μυστήρια παραλαμβάνειν. Suidas: οἱ τὰ μυστήρια παραλαμβάνοντες μύσται καλοῦνται. Herald. —Frustra itaque locum
sanissimum sollicitavit Jo. Wowerius, ad Firmic, de Errore prof. rel., pag. 426, ed. Gronov., conjiciens:
in quibus sumentes aera. Orell.
1120B
Referunt phallos propitii numinis signa. Clemens in Protrept. (p. 13. ed. Potter.): Ἡ μὲν οὖν ἀφρογενής τε καὶ κυπρογενὴς, ἡ Κινύρᾳ φίλη, τὴν Ἀφροδίτην λέγω, τὴν
φιλομηδέα, ὅτι μηδέων ἐξεφαάνθη, μηδέων ἐκείνων τῶν ἀποκεκομμένων Οὐρανοῦ, τῶν λάγνων, τῶν μετὰ τὴν τομὴν τὸ κῦμα βεβιασμένων·
ὡς ἀσελγῶν ὑμῖν μορίων ἄξιος Ἀφροδίτη γίνεται καρπὸς ἐν ταῖς τελεταῖς. Ταύτης τῆς πελαγίας ἡδονῆς τεκμήριον τῆς γονῆς, ἁλῶν
χόνδρος, καὶ φαλλὸς τοῖς μυουμένοις τὴν τέχνην τὴν μοιχικὴν ἐπιδίδοται· νόμισμα δὲ εἰσφέρουσιν αὐτῇ οἱ μυούμενοι, ὡς ἑταίρᾳ
ἐρασταί. De phallorum ostensione in mysteriis Cereris, Bacchi, Veneris, etc., pluribus egit vir doctus, cujus nomen mihi excidit,
in Wielandi, l. l.
Deutscher Merkur, ann. 1806. Orell.
Oblivoni etiam Corybantia sacra donentur, etc. De his paulo latius Clemens (pag. 15 seq., ed. Potter.): Εἰ θέλεις δ᾽ ἐποπτεῦσαι καὶ τῶν Κορυβάντων ὄργια, τὸν τρίτον
ἀδελφὸν ἀποκτείναντες οὗτοι, τὴν κεφαλὴν τοῦ νεκροῦ φοινικίδι ἐπεκαλυψάτην, καὶ καταστέψαντες ἐθαψάτην, φέροντες ἐπὶ χαλκῆς
ἀσπίδος, ὑπὸ τὰς ὑπωρείας
1120C τοῦ Ὀλύμπου· καὶ ταῦτ᾽ ἔστι τὰ μυστήρια, συνελόντι φάναι φόνοι καὶ τάφοι. Οἱ δὲ ἱερεῖς οἱ τῶνδε. οὓς Ἀνακτοτελέστας, οἷς
μέλον καλεῖν, καλοῦσι, προσεπιτερατεύονται τῇ συμφορᾷ, ὁλόριζον ἀπαγορεύοντες σέλινον ἐπὶ τραπέζης τιθέναι· οἴονται γὰρ
δὴ ἐκ τοῦ αἵματος τοῦ ἀποῤῥυέντος τοῦ Κορυβάντικοῦ τὸ σέλινον ἐκπεφυκέναι. Canter —Jul. Firmicus de Errore prof. rel. pag.
426. ed. Gronov.:
In sacris Corybantum parricidium colitur. Nam unus frater a duobus interemptus est, et ne quod indicium necem fraternae mortis
aperiret, sub radicibus Olympi montis a parricidis fratribus consecratur. Hunc eumdem Macedonum colit stulta persuasio. Hic
est Cabirus, cui Thessalonicenses quondam cruento cruentis manibus supplicabant.
Conf.
Ste.-Croix a Lenzio versus
über die alten Mysterien cap. 4, pag. 69. Orell.
Trucidatus. Alii:
trucidatur. Orell.
Apium. σέλινον.
Milchpetersilie. De hac planta, cujus praecipuus usus in coronis et sertis etiam apud Romanos, qui sacri quid et arcani ipsi inesse autumabant,
1120D dicta
sanguis Corybantum, vid. imprimis Boettiger., V. Cl., in l. l.:
Sabina, oder Morgenscenen im Putzzimmer einer reichen Römerin. et in commentatione tit.:
Racemationen zur Gartenkunst der Griechen und Römer in Wielands Neuen Deutsch. Merkur 1800.
Mart. p. 100. Orell.
Sed et illa desistimus bacchanalia altera praedicare, etc, De his Bacchanalibus sic Clemens (in Protrept., p. 15, ed. Potter.): Τὰ γὰρ Διονύσου μυστήρια τέλεον ἀπάνθρωπα· ὃν εἰσέτι
παῖδα ὄντα, ἐνόπλῳ κινήσει περιχορευόντων Κουρήτων, δόλῳ δὲ ὑποδυνόντων Τιτάνων, ἀπατήσαντες παιδαριώδεσιν ἀθύρμασιν οὗτοι
δὴ οἱ Τιτᾶνες διέσπασαν, ἔτι νηπίαχον ὄντα, ὡς ὁ τῆς τελετῆς ποιητὴς Ὀρφεύς φησιν ὁ Θράκιος·
Κῶνος καὶ ῥόμβος, καὶ παίγνια καμπεσίγυια,
Μῆλά τε χρύσεα καλά παρ᾽ Ἑσπερίδων λιγυφώνων.
Καὶ τῆςδε ὑμῖν τῆς τελετῆς τὰ ἀχρεῖα σύμβολα οὐκ ἀχρεῖον εἰς κατάγνωσιν παραθέσθαι· ἀστράγαλος, αφαῖρα, στρόβιλος, μῆλα, ρόμβος,
ἔσοπτρον, πόκος.
1121B Ἀθηνᾶ μὲν οὖν τὴν καρδίαν τοῦ Διονύσου ὑφελομένη, Παλλὰς ἐκ τοῦ πάλλειν τὴν κάρδίαν προσηγορεύθη. Οἱ δὲ Τιτᾶνες, οἱ καὶ
διασπάσαντες αὐτὸν, λέβητά τινα τρίποδι ἐπιθέντες, παὶ τοῦ Διονύσου ἐμβάλλοντες τὰ μέλη, καθήψουν πρότερον· ἔπειτα ὀβελίσκοις
περιπείραντες, ὑπείρεχον Ἡφαίστοιο. Ζεὺς δὲ ὕστερον ἐπιφανεὶς, εἰ θεὸς ἦν, τάχα που τῆς κνίσσης τῶν ὀπτωμένων κρεῶν μεταλαβὼν,
ἧς δὴ τὸ γέρας λαχεῖν ὁμολογοῦσιν ὑμῶν οἱ θεοὶ, κεραυνῴ τοὺς Τιτᾶνας αἰκίζεται, καὶ τὰ μέλη τοῦ Διονύσου Ἀπόλλωνι τῷ παιδὶ
παρακατατίθεται καταθάψαι. Ὁ δὲ οὐ γὰρ ἠπείθησε Διῒ, εἰς τὸν Παρνασσὸν φέρων, κατατίθεται διεσπασμένον τὸν νεκρόν. Canter.
—Conf. observationem Elmenhorstii ad lib. I, cap. 41. Orell.
Suavitate nidoris. Alii:
odoris. Utrum ex ms. fluxerit, incertum mihi; sensus idem. Orell.
Invocatus, hoc est,
non vocatus, non rogatus, ut recte explicat Stewechius. Orell.
1121C
Cujus rei testimonium argumentumque fortunae suis prodidit in carminibus vates Thracius: talos, speculum, turbines, volubiles
rotulas, et teretes pilas et virginibus aurea sumpta ab Hesperidibus mala.
Quid sibi singula ista symbola voluerint, quaerere hodie serum est. De speculo Bocchi (sive solis) mystico vid. doctiss.
Creuzer. in commentat. I, de causis rerum bacchicarum, pag. 39 et seq. Pro
turbines, volubiles rotulas N. Heinsius, in Adversar., lib. III. cap. 11, p. 477, legendum suspicatur:
turbinis volubiles rotulas, putans his verbis trochos designari, qui
turbines Maroni et Tibullo dicti. Sed trochum a turbine differre pluribus docent Vossius, in Etymol. rom., v.
trochus et Arntzenius, ad Dionys. Caton., Distich. pag. 34 ed. novissimae. Equidem nihil mutare ausim. Fortassis enim
volubiles rotulae symbola sunt rotarum poenalium in Tartaro. Et prorsus assentior doctissimo Salmasio, qui in Appendice ad Solinum, de Hyle
Iatr., pag. 3,
turbines apud nostrum et κώνους ac στροβίλους apud Orpheum et Clementem exponit
1121D nuces pineas, citans Glossarium vetus: κῶνοι, οἱ στρόβιλοι καὶ οἱ θύρσοι. Ὁ Διογενιανός. Nuces scil. pineae symbola initiorum
Bacchicorum, quas in summo thyrsorum Bacchae gerebant. Nam sacra Bacchica cognata erant sacris matris Deum, eadem utriusque
initia, hinc etiam pinus, quae arbor in Cybeles tutela Vide supra ad cap. 16; mala κατ᾽ ἐξοχὴν enumerantur in Bacchicorum
mysteriorum symbolis, quia pomorum et aliorum ἀκροδρύων inventio Baccho tribuitur, teste Athenaeo, Dipnos., lib. III, cap.
7, pag. 82, ed. Casaubon. Hinc μῆλα Διονύσου celebrata ap. poetas, v. c., Theocrit., Idyll. II, vers. 120:
Μῆλά μὲν ἐν κόλποισι Διονύσοιο φυλάσσων,
Κρατὶ δ᾽ ἔχων λεύκαν, Ἡρακλέος ἱερὸν ἔρνος.
Idem Athenaeus eodem capite paulo post: Ἑσπερίδων δὲ μήλων οὕτως καλεῖσθαί τινα φησιν Τιμαχίδας ἐν τῷ τετάρτῳ . . . . .
. καὶ ἐν Λακεδαίμονι παρατίθεσθαι τοῖς θεοῖς φησι Πάμφιλος ταῦτα, εὔοσμα δὲ εἶναι καὶ ἄβρωτα, καλεῖσθαι δ᾽ Ἑσπερίδων μῆλα.
ubi Dalechampius
1122B intelligit nostra aurea mala (
Goldäpfel), odoris suavissimi, quorum vis credebatur eximia in amoribus, quippe quae pellicerent ad concubitum puellasque ad amorem
traherent. Vid. Jos. Scaliger et Petr. Burmann., II ad Anthol. lat., lib. VII, epigr. LXX, vol. II, pag 544, seq. Et mala
in genere tamquam amoris symbola adhibita fuisse a veteribus docet etiam Boettiger. V. Cl. in Sabina, pag. 219, et omnino
sub allegorica
horti et
pomi notione lusisse antiquos, ubi quid subturpe intellectum vellent, ostendit N. Ignarra ad Homer., Hymn. in Cerer. vers. 372,
pag. 501, ed. Ruhnkenii noviss. Caeterum in his mysteriis Bacchicis Semelae filium Thebanum confundi cum Iaccho, sive Horo
Aegyptio, quem a Titanibus discerptum, sed resuscitatum ab Iside matre, refert Diodorus. Bibl. lib. I, cap. 25, pluribus ostendit
Sainte-Croix
über die alten Mysterien, cap. 5, pag.
1122C 128, seq. Orell.
XIX. Bacchanalia etiam praetermittamus immania, quibus nomen Omophagiis Graecum est, in quibus
1119A furore mentito, et sequestrata pectoris sanitate, circumplicatis vos anguibus, atque ut vos plenos Dei numine ac majestate
doceatis, caprorum reclamantium viscera, cruentatis oribus dissipatis. Nec non et Cypriae Veneris abstrusa illa initia praetereamus,
quorum conditor indicatur Cinyras rex fuisse; in quibus sumentes ea certas stipes inferunt ut meretrici,
1120A et referunt phallos propitii numinis signa donatos. Oblivioni etiam Corybantia sacra donentur, in quibus sanctum illud mysterium
traditur, frater trucidatus a fratribus, interempti ex sanguine apium natum, prohibitum mensis olus illud apponi, ne a manibus
mortui inexpiabilis contraheretur offensio. Sed et illa desistimus Bacchanalia altera praedicare,
1121A in quibus arcana et tacenda res proditur insinuaturque sacratis; ut occupatus puerilibus ludicris, distractus ab Titanibus
Liber sit; ut ab iisdem membratim sectus, atque in ollulas conjectus ut coqueretur; quemadmodum Jupiter, suavitate odoris
illectus, invocatus advolaverit ad prandium; compertaque re gravi grassatores obruerit fulmine, atque in imas Tartari praecipitaverit
sedes. Cujus rei testimonium, argumentumque fortunae, suis prodidit in carminibus Vates Thracius; talos, speculum, turbines,
volubiles rotulas, et teretes pilas, et
1122A virginibus aurea sumpta
1121A Assumpta
Sab.
ab Hesperidibus mala.
1122C
XX.—
Ea erat nobis consilium praeterire. Sic editi cum Salmasio, ut his verbis novum caput inchoetur. Alii cum praecedentibus jungentes ediderunt:
Talos, speculum . . . . . . et virginibus aurea sumpta ab Hesperidibus mala erat nobis consilium praeterire. Sed verba
talos, etc., sine dubio pendent a verbis:
Cujus rei testimonium argumentumque fortunae, suis prodidit in carminibus vates Thracius: quod videmus ex loco Clementis et versibus Orphicis modo laudatis.
Ea itaque rectissime addidit Salmasius. Intelligenda scil. non symbola, sed ipsa mysteria. Orell.
Strictim. Id est, breviter, celeriter cursim summam rerum cutem quasi ac superficiem stringendo. Sic Cicero, ad Attic., II, 1:
Quem (librum)
tu Corcyrae strictim attigisti; ubi vide Manut. et Ernesti in Clavi, et Sallust. Catil., cap. 4:
Statui res gestas populi romani strictim (ita enim nonnulli codices habent pro
carptim) ut quaeque memoria digna videbantur perscribere. Orell.
1122D
Inequitare. Idem quod
insultare. Infra lib. VII, cap. 30:
Sed frustra, inquit, inequitas nobis. Eodem modo nos dicimus
auf einem herumreiten. Orell.
Quondam Diespiter, inquiunt, cum in Cererem suam matrem, etc. Sic Clemens, in Protrept. (pag. 13 ed. Potter.): Δηοῦς δὲ μυστήρια, καὶ Διὸς πρὸς μητέρα Δήμητραν ἀφροδίσιοι συμπλοκαὶ,
καὶ μῆνις, οὐκ οἶδ᾽ ὅτι φῶ λοιπὸν. μητρὸς, ἢ γυναικὸς, τῆς Δηοῦς· ἧς δὴ χάριν Βριμῶ προσαγορευθῆναι λέγεται ἱκετήρια Διὸς
καὶ πόμα χολῆς καὶ καρδιουλκίαι, καὶ ἀῤῥητουργίαι· ταῦτα οἱ Φρύγες τελίσκουσιν Ἄττιδι καὶ Κυβέλῃ καὶ Κορύβασιν. Τεθρυλλήκασιν
δὲ, ὡς ἄρα ἀποσπάσας ὁ Ζεὺς τοῦ κριοῦ τοὺς διδὺμους, φέρων ἐν μέσοις ἔῤῥιψε τοῖς κόλποις τῆς Δηοῦς, τιμωρίαν ψευδῆ τῆς βιαίας
συμπλοκῆς ἐκτιννύων, ὡς ἑαυτὸν δῆθεν ἐκτεμών Τὰ σύμβολα τῆς μυήσεως ταύτης, ἐκ περιουσίας παρατεθέντα, οἶδ᾽ ὅτί κινήσει γέλωτα,
κἄν πη γελᾶσαι ἔπεισιν ὑμῖν, διὰ τοὺς ἐλέγχους· ἐκ τυμπάνου ἔφαγον ἐκ κυμβάλου ἔπιον· ἐκερνοφόρησα· ὑπὸ τὸν παστὸν ὑπέδυον.
Ταῦτα οὐχ ὕβρις τὰ σύμβολα; οὐ χλεύη τὰ μυστήρια; τί δ᾽ εἰ καὶ τὰ ἐπίλοιπα προσθείην;
1123B κύει μὲν ἡ Δημήτηρ· ἀνατρέφεται δὲ ἡ Κόρη· μίγνυται δ᾽ αὖθις ὁ γεννήσας οὑτοσὶ Ζεὺς τῇ Φερεφάττῃ, τῇ ἰδίᾳ θυγατρὶ, μετὰ
τὴν μητέρα τὴν Δηὼ, ἐκλαθόμενος τοῦ προτέρου μύσους· πατὴρ καὶ φθορεὺς Κόρης ὁ Ζεύς καὶ μίγνυται δράκων γενόμενος· ὃς ἦν ἐλεγχθείς.
Et Paulo post Κύει καὶ ἡ Φερεφάττα παῖδα ταυρόμορφον· Ἀμέλει,
1123C φησί τις ποιητὴς εἰδωλικὸς . . . . . . . . . . ταῦρος
Πατὴρ δράκοντος, καὶ πατὴρ ταύρου δράκων.
Cariter. Pro
in Cererem Codex ms. habet:
inicere Cererem, unde Jos. Scaliger legendum suspicatur:
Inire Cererem. Meursius in Appendice:
Inigere Cererem. Orell.
Nam genitrix haec Jovis regionis ejus ab accolis traditur. Ceres nempe, quod vel Graecum ejus nomen arguit, eadem quae
Terra, Vesta, Cybele, unde mater etiam Jovis habita. Proclus, Theol. Platon. V, 11, pag. 267: Κατ Ὀρφέα τῷ μὲν Κρόνῳ συνοῦσα Ῥέα καλεῖται· τὸν
δὲ Δία παράγουσα καὶ μετὰ Διὸς ἐμφαίνουσα τούς τε ὅλους καὶ τοὺς μερικοὺς διακόσμους τῶν θεῶν, Δημήτηρ. Conf. Tz. Spanhem.,
de Usu et praest. Numism., diss. 6, tom. I, pag. 312. Orell.
Castitate imminueret genetricem. Sic lib. IV, cap. 16:
Castitatis purae imminuta es sanctitate. Ubi vide notas. Orell.
Subsessoris. Vide supra, ad lib. IV, cap. 23. Orell.
1123D
Agit incestius res suas. Ita Salmasius. Alii:
incestus. Orell.
Spumat. ms.:
Exspumat. Vide ad lib. I, cap. 17. Orell.
Ex continua passione Brimo deinceps ut appelletur assumpsit. Ita ex Clemente emendavit Arnobium felicissime Guil. Canterus, in Nov. Lectt., lib. I, cap. VI, p. 519, quae correctio probata
a P. Leopardo Emendatt., lib. XVI, cap. 11, in Lampade Gruteri, vol. III, pag. 331, seq., ut testatur Heraldus, confirmatur
etiam auctoritate Codicis ms.
Brimo, Βριμὼ, vocatur tum Ceres, tum Proserpina, tum etiam Hecate (ἀπὸ τοῦ βριμᾶν) ab Apollonio Rhodio et Lycophrone, vers. 1176;
ubi vid. Meurs. Conf. C. Barth., ad Statii Silv., vol. I, pag. 221. Antea legebatur:
Ex continua passione primo deinceps, etc., nullo sensu. Idem vocabulum Propertio, lib. II, eleg. II, vers. 11, restituit A. Turnebus, in Adversar., lib. XI, cap.
16, legens:
1124B Mercurio et sanctis fertur Boebeidos undis
Virgineum Brimo composuisse latus,
ubi antea legebatur:
Mercurioque Sais fertur Boebeidos undis
Virgineum primo composuisse latus.
Appelletur est ex emendatione Meursii. Ms. habet
appellaretur.
1124C Sabaeus:
Appellatur, male. Orell.
XX. Ea erat nobis consilium praeterire, praetervehi illa etiam mysteria, quibus Phrygia initiatur, atque omnis gens illa,
nisi nomen interpositum his Jovis prohiberet nos strictim injurias ejus ignominiasque transire: non quo nobis dulce sit tam
foedis inequitare mysteriis, sed ut ipsis vobis promptum etiam atque etiam fiat, quid in eos congeratis injuriae, quorum profitemini
vos esse custodes, vindices, veneratores. Quondam Diespiter, inquiunt, cum in Cererem matrem libidinibus improbis atque inconcessis
1123A cupiditatibus aestuaret, nam genitrix haec Jovis regionis ejus ab accolis traditur, neque tamen auderet id, quod procaci
appetitione conceperat, apertissima vi petere, ingeniosas comminiscitur captiones: quibus nihil tale metuentem castitate imminueret
genitricem: fit ex deo taurus, et sub pecoris specie subsessoris animum atque audaciam celans, in securam et nesciam repentina
immittitur vi furens, agit incestius res suas, et prodita per libidinem fraude, intellectus et cognitus evolat: ardescit furiis
atque indignationibus mater, spumat, anhelat, exaestuat, nec fremitum continere tempestatemque irarum valens, ex continua
passione Brimo deinceps ut appelletur, assumpsit: neque alia cordi est res ei, quam ut audaciam filii poenis, quibus potis
est, persequatur.
1123B
1124C
XXI.—
Bene grandibus cum testiculis. Bene pro valde (ut Gallorum
bien) etiam apud optimos scriptores, v. c., Ciceronem, occurrere res notissima. Vide Horat. Tursellin., de Particulis lat., h.
v. Apud nostrum et sequioris aevi scriptores nil frequentius. Orell.
Virilitate pignoris visa. Quintilianus, lib. V, cap. 17:
Mancipiorum negotiatores formae puerorum virilitate excisa lenocinantur. Plinius, lib. VII, cap. 4:
Mox barbam et virilitatem provenisse. Martialis:
Virilitatis damna moeret ereptae.
Sic ἀνδρεῖα Graecis, ut docet Artemidorus, lib. I Oneirocrit., cap. 47. Elmenhorst. et Herald.
Et concepti foetus revocatur ad curam. Sic edidit Fulv. Ursinus, probante Stewechio et sequentibus editoribus. Antea legebatur:
Et concipit, foetus revocatur ad curam. Orell.
1124D
Liberam. Nomen Proserpinae apud priscos Latinos. Vide Cic., de Nat. deor., lib. II, cap. 23, et intpp., ad Liv. III, c. 55. Orell.
Verveceus Jupiter. Ita
verveceum caput ap. Plautum in Poenulo. Vide Colv. et Oudendorp. in Apulei., Met., lib. VII, pag. 491. Orell.
Redit ad priores actus. Actus, scil. incestus et adulterii, quorum paulo ante mentio facta. Facile igitur carere possumus conjectura Meursii et Stewechii
rescribentium:
Redit ad priores astus. Orell.
Sub obtentu fero. Scribo:
Et sub obtutu fero, sive malis:
Obtentu feri. Praecedentia enim mihi prae oculis sunt:
In draconis terribilem formam migrat. Ferum, torvum ac tetricum aspectum ab obtuendo obtutum vocat. Non aliter Apuleius, libro I Floridorum, de Socrate loquens:
Arbitrabatur, ait,
homines non oculorum, sed mentis acie et animi obtutu considerandos. Stewech. —Nil mutandum.
Obtentus, praetextus, ubi falsum aliquid pro vero obtenditur. Orell.
1125B
Pellaciae. Vide supra, ad lib. IV, cap. 35. Orell.
Tum illum citabimus Tarentinum notumque senarium: Taurus, etc. Hic erat poetae alicujus Tarentini senarius. Nam et Clemens Alexandrinus ejus auctorem facit poetam aliquem εἰδωλικόν:
ne quis existimet versum esse incerto auctore vulgatum. Quare nolim pro
Tarentinum substitui a nonnullis (Meursio)
tritum. Auctor hujus versus erat fortasse Rhinto, Tarentinus, comicus celeberrimus, ἀρχηγὸς τῆς καλουμένης ἱλαροτραγῳδίας, inquit
Suidas. Herald. —Meursius scil. et Elmenhorstius legendum putant:
Auctorem desiderabit rei tantae (hoc est tam atrocis);
tum illum citabimus tritum, etc. Orell.
Taurus draconem genuit et taurum draco. Jul. Firmicus, de Errore prof. rel., cap. 27 (pag. 453, ed. Gronov.) :
Sequitur aliud adhuc symbolum, quod pro magno miserorum hominum credulis auribus traditur: Ταῦρος δράκοντος καὶ δράκων ταύρου πατήρ.
1125C Elmenh. —Conf. locum Clementis allegatum ad caput praecedens, et Sainte-Croix
uber die alten Mysterien, segm. VI, cap. 4, pag. 286, vers. Lenz. Orell.
Quibus Sebadiis nomen est. Ita ms. Alii
Sabaziis. Ed. Lugd. Bat.,
Sabadiis. Sed et Jul. Firmicus, de Errore prof. rel. (pag. 426, ed. Gronov.), ubi de eadem re loquitur, scribit
Sebazius. Verba ejus sunt:
Sebazium colentes Jovem, anguem, cum initiantur, per sinum ducunt. Ubi vid. Jo. Wower. Et
Sebadius etiam apud Macrobium I Saturnal, c. 18:
Item in Thracia eumdem haberi Solem atque Liberum accipimus, quem illi Sebadium nuncupantes magnifica religione celebrant. Graece Σαβάζιος. Clemens, p. l.: Σαβαζίων γοῦν μυστηρίων σύμβολον τοῖς μυουμένοις ὁ διὰ κόλπου θεός· δράκων δέ ἐστιν οὗτος,
διελκόμενος τοῦ κόλπου τῶν τελουμένων, ἔλεγχος ἀκρασίας Διός. Nam ζ Graecorum a Latinis per
d efferri, pluribus exemplis ostendunt Valesius, ad Harpocration., p. 100; Salmasius, ad Julii Capitolini Antonin. Pium, c.
9;
1125D Script. Hist. August., vol. I, p. 269; Meursius, in Critico Arnob., 1. V, c. 8, et interpretes ad Apulei. Met., VIII, p.
574. Ita in Glossis
Trapedias . . . . . mensas pro
trapezas, obridtum aurum apud Isidorum pro
obryzo, Ladi pro
Lazi, etc. De Deo Sabazio ejusque cultu conf. Selden., de Diis Syris, c. 3, et Sainte-Croix, de Mysteriis vet., l. l.; et Ast.
V. Cl. ad Theophrast. Charact. XXVII, p. 233. Orell.
Dimittitur. Fulv. Ursinus mavult
demittitur. Orell.
Consecratis. Quos antea
sacratos appellavit:
In quibus arcana et tacenda res proditur insinuaturque sacratis. Apuleius, Milesia XI:
Mane factum est et perfectis solemnibus, processi duodecim sacratus stolis. Et:
Hanc Olympiacam stolam sacrati nuncupant. Et
sacrari, τελεῖσθαι. Interpres Irenaei vetus, l. I. c. 18:
et quasi mysticum conficiunt cum quibusdam profanis dictionibus iis, qui sacrantur. Verba Irenaei erant: καὶ μυσταγωγίαν ἐπιτελοῦσι μετ᾽ ἐπιῤῥήσεών τινων τοῖς τελουμένοις. Et paulo post:
Et haec quidem profantur ipsi,
1126B
qui sacrant. Qui autem sacratur, respondet. Scripserat Irenaeus: καὶ ταῦτα μὲν ἐπιλέγουσιν οἱ τελοῦντες· ὁ δὲ τετελεσμένος ἀποκρίνεται. Herald.
XXI. Jupiter satagit fractus metu: nec quibus remediis leniat violatae animos, reperit: fundit preces, et supplicat: obstructae
sunt dolentis aures: allegatur deorum universus ordo, nullius auctoritas tanta est, ut audiatur: ad postremum filius vias
satisfactionis inquirens, comminiscitur remedium tale. Arietem
1124A nobilem bene grandibus cum testiculis deligit, execat hos ipse
1123B Ipsi
Sab.
, et lanato exuit ex folliculi tegmine. Accedens moerens, et summissus ad matrem, et tamquam ipse sententia condemnasset se
sua, in gremium projicit, et jacit hos ejus: virilitate pignoris visa sumit animum mitiorem, et concepti foetus revocatur
ad curam, parit mensem post decimum luculenti filiam corporis, quam aetas mortalium consequens modo Liberam, modo Proserpinam
nuncupavit: quam cum verveceus Jupiter bene validam, floridam, et succi esse conspiceret plenioris, oblitus paulo ante quid
malorum et sceleris esset aggressus, et temeritatis quantum, redit ad priores actus: et quia nefarium videbatur satis, patrem
cum filia cominus uxoria conjugatione misceri in draconis terribilem
1124B formam migrat: ingentibus spiris pavefactam colligat virginem, et sub obtentu fero mollissimis ludit atque adulatur amplexibus;
fit ut et ipsa de semine fortissimi
1123B Summi
Fulv. male.
compleatur Jovis, sed non eadem conditione qua mater: nam illa filiam reddidit liniamentis descriptam suis, at ex partu virginis
tauri species
1124B Species est
Fulv.
1125A fusa Jovialis monumenta pellaciae. Auctorem aliquis desiderabit rei, tum illum citabimus Tarentinum, notumque senarium,
quem antiquitas canit dicens:
Taurus draconem genuit, et taurum draco. Ipsa novissime sacra, et ritus initiationis ipsius, quibus Sebadiis nomen est, testimonio esse poterunt veritati, in quibus
aureus coluber in sinum dimittitur consecratis, et eximitur rursus ab inferioribus partibus atque imis.
1126B
XXII.—
Quantasque ignominias. Fulv. Ursinus, ed.
quantumque ignominiae. Sed nihil mutandum.
Quantas pro quot, ut paulo ante:
Quantaeque insint in partibus pravis turpitudinum scatebrae flagitiorumque, ubi pro
pravis equidem legendum suspicor
parvis, hoc est in minimis partibus eorum mysteriorum:
In den kleinsten Theilen derselben. Et supra, c. 12:
O Abdera, Abdera, dares quantas vias mortalibus invidendi, ubi vide notas. Orell.
Dii ferant. Ita Meursius et caeteri eum secuti. Antea edebatur
differant. Orell.
Quod genus est nullum probri infame, adulterium nullum. Stewechius legendum suspicatur:
Quod genus est nullum probri, infamiae, adulterium nullum, probante Heraldo tamquam propius Arnobianum
1126C stylum. Orell.
Ad mulieris nomen properavit Europa. Mulier facta est, cum esset virgo. Ita
mulier separata a virgine: quod non solum nostrate lingua usurpamus, sed et Graeci olim lingua sua usurparunt. Sic rusticula illa
apud Theocritum (Idyll. XXVII) devirginata, virginem venisse ait se, redire mulierem, γυναῖκα.
Παρθένος ἔνθα βέβηκα, γυνὴ δ᾽ εἰς οἶκον ἀφέρψω.
Atque haec distinctio a vulgo proprie frequentata, et quotidiano loquendi usu quasi sancita. Tertullianus de velandis virginibus:
Sed quoniam ita mulieris nomen usurpant, ut non putent competere illud, nisi ei soli, quae virum passa sit; probari a nobis
oportet, proprietatem ejus vocabuli ad sexum ipsum, non ad gradum sexus pertinere, quo communiter etiam virgines censeantur.
Arnobius, infra, c. 24:
Quodam, inquiunt, tempore, cum in Siciliae pratulis purpureos legeret nondum mulier flores et adhuc virgo Proserpina. Optatus Milevitanus, l. II:
Inde revertentes Urbanus Formensis,
1126D
et Felix Idicensis, invenerunt matres, quas de castimonialibus fecerunt mulieres. Herald. Conf. Oudend., ad Apulei. Met., VII, p. 486. Orell.
Electra. Electra Nympha fuit Oceani et Thetidos filia, quae a Jove constuprata Dardanum, teste Ovidio (Fast. IV, vers. 49) , sive,
ut Dionysius Halicarn. (Ant. Lib. I, pag. 49) opinatur, Dardanum et Jasum peperit. Nourr.,
pag. 595.—Atlantis filia, quae Jovi Dardanum peperit. Virgilius, Aen. VIII, 135, seqq.
Dardanus Iliacae primus pater urbis et auctor,
Electra, ut Graii perhibent, Atlantide cretus,
Advehitur Teucros: Electram maximus Atlas
Edidit, aetherios humero qui sustinet orbes.
Orell.
Laodamia. Bellerophontis filia, ex qua Jupiter genuit Sarpedonem, Lyciae regem, ut canit Homerus Il. VI, vers. 197, sq.
Λαοδαμείῃ μὲν παρελέξατο μητιέτα Ζεύς,
Ἠ δ᾽ ἔτεκ᾽ ἀντίθεον Σαρπηδόνα, χαλκοκορυστήν.
Nourr.
ibid.
1127B
Catamitus. Vide supr., ad lib. IV, cap. 26. Orell.
In quo ejus non nomen consociatis libidinibus conseratis. Haec est lectio vetusta, pro qua alii
consecratis, Salmasius in ed. Lugd. Bat.
inseratis. Mihi levissima mutatione et transpositione legendum videtur:
quod non ejus in nomen consociatis libidinibus congeratis. Sic paulo ante:
adulterium nullum, quod in ejus non caput, velut in aliquam congeratis vilem luteamque personam. Orell.
Ut videatur prorsus nullam non esse causam. Meursius legendum putat:
ullam non esse causam. Sed duplicem negationem interdum more Graecorum negare vehementius docuimus supra ad lib. I, cap. ult. Orell.
1127C
Criminum seges. Sic emendavit Meursius in Crit. Arnob., lib. V, cap. 8.
Criminum seges, hoc est, ager quasi, e quo innumera vis criminum progerminat. Eodem sensu
scelerum seges apud Prudentium in Hamartigen., et
stimulorum seges ap. Plautum Aulul., act. I, scen. I, vers 6, ubi vid. Taubmann., pag. 142. Antea legebatur
criminum sedes. Orell.
In quem spurcitiae se omnes scenarum colluvionibus derivarent. Editor Lugd. Bat. mutavit:
sentinarum colluvionibus. Male. Respicit enim Arnobius ad ea, quae supra dixerat, lib. IV, cap. 35, de Jove ejusque adulteriis in theatris saltatione
mimica ab histrionibus repraesentatis. Orell.
Sed tolerabilis esset maleactionis injuria. Prima Arnobii editio habet
malectionis, inde Gelenius edidit
maleactionis: quod cum membranae tueantur, retinendum puto, neque audiendos (v. c., Th. Canterum), qui
maledictionis nomen supponunt. Nam aeque latina
1127D sunt, aeque scriptori nostro usurpata
maledictio, maleactio, maletractio. Stewech. —Fulv. Ursinus ed.
maletractationis. Orell.
In filiam . . . . . . . adhinnivit. Vide supra, ad lib. IV, cap 14. Orell.
XXII. Non esse arbitror necessarium sermone quoque hic multo, membra ire per singula, quantaeque insint in partibus pravis
turpitudinum scatebrae flagitiorumque monstrare. Quis est enim mortalium vel exiguae humanitatis sensum ferens, qui non ipse
pervideat,
1126A qualia sint haec omnia, quam scelerata, quam foeda, quantasque ignominias dii ferant ex ipsis mysteriorum sacris, et ex
sacrorum originibus indecoris? Jupiter, inquit, exarsit in Cererem. Quid tantum, quaeso, de vobis Jupiter iste, quicumque
est, meruit, quod genus est nullum probri infame, adulterium nullum, quod in ejus non caput velut in aliquam congeratis vilem
luteamque personam? Matrimonii prodidit jus Leda: Jupiter esse dicitur auctor culpae. Virginitatem Danae custodire nequivit:
furtum esse narratur Jovis. Ad mulieris nomen properavit Europa, expugnator pudicitiae idem esse jactatur. Alcmena, Electra,
Latona, Laodamia, mille aliae virgines, ac
1127A mille matres, cumque illis Catamitus puer pudoris spoliatus est honestate: eadem ubique est Jupiter fabula, neque ullum
turpitudinis genus est, in quo ejus non nomen consociatis libidinibus conseratis: ut videatur miserabilis prorsus nullam non
esse causam ob aliam natus, nisi ut esset criminum seges, maledictorum materia, locus quidam expositus, in quem spurcitiae
se omnes scenarum colluvionibus derivarent. Quem tamen si diceretis cum extraneis habuisse commercium foeminis, impia res
quidem, sed tolerabilis esset maleactionis injuria. Etiamne in matrem, etiamne in filiam efferati pectoris appetitionibus
adhinnivit? neque illum sanctitas, aut reverentia genitricis, horror etiam pignoris ex se sati, ab imagine potuit tam foedae
cogitationis abducere?
1127B
1127D
XXIII.—
Patrem illum Deorum Jovem, aeternam rerum atque hominum potestatem. Habet a Virgilio, apud quem Venus, lib. X Aeneid., vers. 18.
O pater, o hominum divumque aeterna potestas.
ubi
potestas pro potente, abstractum pro concreto. Legisse autem videtur Arnobius, ut etiamnum legitur in Codd. et editionibus nonnullis:
O pater, o hominum rerumque aeterna potestas!
Vide Heyne V. S. in Var. Lectt. Herald. et Orell.
Ruminantem pallentes herbas. Virgilius, Eclog. VI, 54.
Ilice sub nigra pallentes ruminat herbas.
Herald.
Suffragines, talos molli fimo perlitum. Haec est
1128B palmaria emendatio Fulvii Ursini. Editio princeps:
suffragine, talo mollissimo perlitum, nullo sensu, pro quo Gelenius:
talos mollissimos perlitum. Stewechius:
talos mollissimo fimo perlitum. Suffragines crurum flexurae in animalibus, ὧν τὰ σκέλη εἰς τὸ ὄπισθεν κάμπτει, ut ait Aristoteles. Vide Plin., Hist. nat. XI, cap. 45.
Orell.
Tum deinde secreta rimantem ferventi smila. Ita Gelenius. In Romano codice legitur
ferventi nullas. Neutrum mihi placet: sed quid pro eo substitui debeat, doctioribus judicandum relinquo. Canter. —Stewechius Gelenii conjecturam
approbans
ferventi smila explicat quasi nimia samiatione (samiare antique
1128C pro acuere) calente smila, hoc est scalpello, scalpro, ὀξυτόμῳ κοπίδι. Latini
sicilam vocabant. Vid. Casaubon., ad Sueton. Vitell., cap. 2, pag. 235, vol. III, ed. Wolfii. Salmasius in ed. Lugd. Bat. edidit:
secreta rimantem illa, deleto
ferventi, audacius. Magis placet emendatio Heraldi in Curis secundis refingentis:
secreta rimantem vervecis. Fortasse scripsit Arnobius:
Secreta rimantem vervecina, vel:
secreta rimantem vervecis ultima, hoc est, intima, abditissima, ultra quae nihil reperiri poterat. At judicent doctiores. Orell.
Summotisque arbitris, circumjectas prolibus diripientem membranulas. Meursius legendum censet:
summotisque arietis . . . . . . . . . . . . prolibus, quod conspirat cum stylo Arnobii verba sic transponere amantis. Malim tamen retinere lectionem vulgatam et
prolibus accipere in dandi casu.
Proles quid sint, supra explicavimus ad cap. VI hujus libri. Pro
diripientem Stewechius more suo antiquissima et obsoleta vocabula
1128D aucupandi legendum suspicatur
diribentem, quod antiqui dixerunt pro dividere, unde
diribitorium ea pars domus, qua pueria reliqua familia secludebantur, vel etiam locus, in quo stipendia militibus persoluta. Vid. Stewech.
Orell.
Velut quasdam infulas. Id est velamenta, quibus utebantur supplices. στέμματα Graeci dixerunt, verbi causa, Homerus in notissimo versu II. I:
Στέμματ᾽ ἔχων ἐν χερσὶν ἑκηβόλου Ἀπόλλωνος.
Optimus Homeri interpres Ovidius in Arte:
Audierat laurumque manu, vittasque ferentem
Pro nata Chrysem non valuisse sua.
Nam laurus, sive olea et vittae, seu vittata laurus velamentum. Hinc λευκοστεφεῖς ἱκετηρίαι Aeschylo in Supplicibus. Heic
igitur apud Arnobium
infulae sunt στέμματα, velamenta. Glossae:
infulae . . . στέμματα. Herald.
Offerentem. Id est, porrigentem. Velamina enim sua ad eorum, quibus supplicabant, genua protendebant;
1129B immo quandoque deponebant. Euripides, Iphygen. in Aul., 1216:
Ἱκετηρίας δὲ γούνασιν ἐξάπτω σέθεν.
Etiam aras ipsas, ad quas confugerant, velabant ut hac eas ratione sanctas magis et inviolatas efficerent. Idem in Heraclidis:
Ἱκέται κάθηνται παῖδες οἵδ᾽ Ἡρακλέους,
Βωμὸν καταστέψαντες, ὡς ὁρᾷς, ἄναξ.
Herald.
Aut ulla gens inveniri tam irreligiosis potest opinionibus
1129C
praedita. Stewechius inducit
tam, cujus omissionis plura quidem exempla in illius aevi scriptoribus Nolim tamen quidquam mutare. Orell.
Qui nimmo res omnes in antiquae speciem confunderet unitatis. Hoc est
uniformitatis (ut barbare loquuntur), in qua nullae partes variarum figurarum discerni possent. Videtur Arnobius hoc loco respexisse ad
locum illum Ovidii notissimum Met. I, vers. 6, ubi eodem modo describitur Chaos:
Unus erat toto Naturae vultus in orbe,
Quem dixere chaos.
Orell.
XXIII. Vellem itaque videre patrem illum deorum
1128A Jovem, aeternam rerum atque hominum potestatem, bubulis esse cohonestatum cornibus: hirsutas agitantem aures, contractis
in ungulam gressibus ruminantem
1127B
Ita Sab. Rumigantem
ms.
pallentes herbas, et ex parte postica caudam, suffragines, talos molli fimo perlitum, atque intestina proluvie delibutum.
Vellem, inquam, videre, dicendum est enim saepius, torquentem illum sidera, et qui pallidas nationes fragore perterret et
prosternit: consectantem vervecum greges, inspicientem testiculos arietinos, arripientem hos manu censoria illa atque divina,
qua vibrare coruscos ignes, et saevire fulminibus suetus est: tum deinde secreta rimantem ferventi smila, summotisque arbitris
circumjectas prolibus diripientem membranulas, ferventique adhuc matri velut quasdam infulas eliciendae miserationis offerentem;
deductum, pallidum, saucium, simulantem
1128B doloris cruces, et ad fidem facto faciendam,
1129A arietino sanguine coinquinatum, et mendacia vulneris laneis fasceis, linteolisque contectum. Hoccine audiri, et perlegi
sub mundi hoc axe? et eo, qui haec tractant, existimari se velle pios, sanctos, religionumque custodes? Estne aliquod sacrilegium
hoc majus; aut ulla gens inveniri tam irreligiosis potest opinionibus praedita
1129B Praedicata
ms.
, quam quae talia credit, aut accipit, aut sacrorum intimis in mysteriis, prodit? Jupiter ille, quicumque est, si sentiret
se esse, aut si ullo sensu afficeretur injuriae, nonne digna res esset, propter quam iratus, et percitus terram nostris subduceret
gressibus, solis lumina extingueret atque lunae, quinimmo res omnes in antiquae speciem confunderet unitatis?
1129C
XXIV.—
Sed non sunt, inquit, Reipublicae nostrae haec sacra. Inquit pro
inquiunt (quod Fulv. Ursinus conj.) ex editione principe rectissime revocavit Heraldus. De qua loquendi ratione supra jam aliquoties
observatum. Orell.
Thesmophoria. De his sacris, quae celebrare foeminis solummodo licebat, exclusis viris, vid. Meurs., in Graecia Feriata, et St. Croix,
über die alten Mysterien,
1129D segm. VI, cap. I, pag. 236, seqq. Caeterum in his et sequentibus Arnobius Thesmophoria confundit cum Eleusiniis. Nam quae
in sequentibus refert de mysteriorum illorum origine et apparatu omni, haec omnia ad Eleusiniorum religionem pertinent, ut
pluribus ostendit Salmasius ad Solin., pag. 527. Contra Clemens, quem in toto hoc loco ad verbum pene exscripsit, bene distinguit
τὰ Ἐλευσίνια ἀπὸ τῶν Θεσμοφορίων, ut mox videbimus. Orell.
Pervigilia consecrata sunt, et pannychismi graves. Sic emendavit Gelenius monstrum lectionis editionis primae:
et phanniciis migrave, cui nullus inest sensus. Nec abhorret haec emendatio ab Arnobii stylo unam rem eamdemque pluribus verbis exprimentis. Nam
privilegium et
pannychismus unum idemque. Glossae:
pervigilium—παννυχισμὸς, καὶ ἡ διὰ νυκτὸς ἀγρυπνία.
pannychismi graves itaque essent pannychismi sacrosancti,
die heiligen, mystifchen Nächte. Vide Sainte-Croix, l. l., Segm. V. cap. IV. p. 203. Fulv. Ursinus
1130B edidit:
Pervigilia consecrata sunt et pannychia? Ni grave Vultis. Id est, nisi grave est, vultis, etc. Heraldus legendum conjicit:
Pervigilia consecrata sunt et pannychismi migravere, hoc est, profecti sunt, a gente scil. attica. Sed si ita legamus, sensus exit plane alienus ab eo quod dicere voluit Arnobius,
nimirum alias nationes ab attica gente mutuatas fuisse nocturna haec sacra. Atque
migravere pannychismi significaret exularunt, aboliti in attica gente, atque ad alias sunt translocati, quod autem repugnat historiae. Novimum
enim, eleusinia sacra usque ad Theodosii
1130C tempora perdurasse. Mihi Codicis lectio depravatissima,
phannyciis migrare, dubitationem subjecit, annon fortassis scripserit Arnobius:
quibus gente ab attica sancta illa pervigilia consecrata sunt et phallica miracula, hoc est, turpe phallorum spectaculum, quo sensu
miraculum occurit capite sequenti:
ludibriorum statuit exhilarare miraculis, ut mox videbimus. Phallorum publicatio in eleusiniis notissima. vide Sainte-Croix, l. l., pag. 194, vers. Lenz. Orell.
Athenas . . . . . . . humanitatis artibus studiisque pollentes. Propertius, lib. II, eleg. VI.
At mihi sit tanti doctas cognoscere Athenas.
Lib. III, eleg. XXI:
Magnum iter ad doctas proficisci cogor Athenas.
Valerius Maximus, lib. IV, cap. 3.:
Licet Athenae doctrina sua glorientur. Elmenh. Locutiones
pollere doctrina, studiis, eloquiis, pluribus exemplis illustrat Savaro ad Sidon. lib. V, epist. I, pag. 318.
1130D Et hic ante oculos habuit Arnobius Clementis verba: Καὶ τί θαυμαστὸν, εἰ Τυῤῥηνοὶ οἱ βάρβαροι αἰσχροῖς οὑτῶ τελίσκονται
παθήμασιν, ὅπου γε Ἀθηναίοις καὶ τῇ ἄλλῃ Ἑλλάδι, αἰδοῦμαι λέγειν, αἰσχύνης ἔμπλεως ἡ περὶ τὴν Δηὼ μυθολογία, etc. Orell.
Quam dictitent alii. Ita Stewechius e msto, verissime. Alii:
dictent. Orell.
Quodam, inquit, tempore, cum in Siciliae pratulis, etc. Vide Firmic., de Errore prof. Rel., (pag. 419 seqq. ed. Gronov.) Appollodorus, Bibl., lib. I; Hygin., fab. 146; Diodorus.
Sic., Biblioth., lib. I, pag. 287 (Rhodom.) Ovidius, lib. IV Fast., 420—620 (qui locus elegantissimus). Elmenh.
Nondum mulier . . . . et adhuc virgo. Stewechius e cod. msto reposuit
virago. Non male. Sic infra cap. 37:
In nemore, inquit, Hennensi quondam flores Proserpina lectitabat. Et eodem capite:
quae virago jamdudum florum in lectionibus habebatur. Virago proprie mulier fortis, quae viro similis sit et virilia
1131A opera faciat, graece ἀντιάνειρα, proprium epitheton Minervae et Dianae. Vide Serv. ad Virgil.; Aen. XII, 468. Sed Arnobius
etiam de Proserpina usurpat,
1131B quae virgo, κόρη, κατ᾽ ἐξοχὴν appellatur a veteribus. Meursius mavult:
sed adhuc virgo. Orell.
Per profondae altitudinis specum. Similiter Lactantius Inst., lib. VI, cap. 4:
Ut non ante quis fraudem perspicere possit, quam praecipitatus in altitudinem profundam cadat. Ubi hanc loquendi rationem pluribus exemplis illustrat L. Bunemann., p. 713, seq. Alii legunt:
per profundae altitudinis speluncam. Orell.
Successibus. Vide ad lib. I, cap. 50. Orell.
Sumit faces geminas flammis comprehensas Aetnaeis. Sic emendarunt Fulvius et Gelenius. Infra cap. 35:
Quid sumptus ignis ex Aetna, comprehensaeque isto faces? Editio princeps habet:
faces geminas flammis onere pressas Aetneis, nullo sensu. Herald. Conf. Ovid., Met., V. 438. Orell.
XXIV. Sed non sunt, inquit, reipublicae nostrae
1129B haec sacra. Quisnam istud dicit, aut quis reponit? Romanus, Gallus, Hispanus, Afer, Germanus, aut
1130A Siculus? Et quid adjuvat causam, si vestra haec non sunt
1129B Sint
Sab.
, cum qui ea conficiunt, sint vestrarum partium? aut quid refert, utrumne ea probetis, nec ne: cum quae vestra sint propria,
aut simili
1130B Aut in simili
ms.
foeditate, aut turpitudinis genere reperiantur esse majore? Vultis enim consideremus mysteria et illa divina, quae Thesmophoria
nominantur a Graecis: quibus gente ab Attica sancta illa pervigilia consecrata sunt, et pannychismi graves? Vultis, inquam,
videamus, quas origines habeant, quasve causas, ut Athenas etiam probemus, ipsas humanitatis artibus, studiisque pollentes,
tam in deos dicere contumeliosa, quam dictitent alii: nec minora ab his probra, quam caeteris objiciantur a vobis, religionis
sub specie publicari? Quodam, inquiunt, tempore cum in Siciliae
1130B pratulis purpureos legeret nondum mulier flores, et adhuc virgo Proserpina: cumque illam per floream
1131A messem huc atque illuc passim lectionis cupiditas avocaret, per profundae altitudinis specum rex prosiliens Manium, raptam
virginem secum vehit, et terrarum absconditur successibus rursus. Quod cum factum nesciret Ceres, nec filia esset ubinam gentium,
suspicaretur, intendit animum perditam toto in orbe conquirere: sumit faces geminas flammis comprehensas Aetneis, quibus sibi
praelucens, pergit ire quaesitum terrarum in regionibus cunctis.
1131B
XXV.—
In istius conquisitionis errore eleusinios etiam pervehitur fines, etc. Clemens (in Protrept., p. 16. ed. Potter.): Ἀλωμένη γὰρ ἡ Δηὼ κατὰ ζήτησιν τῆς θυγατρὸς τῆς Κόρης, περὶ τὴν Ἐλευσῖνα (τῆς
Ἀττικῆς
1131C δέ ἐστι τοῦτο τὸ χωρίον) ἀποκάμνει, καὶ φρέατι ἐπικαθίζει λυπουμένη. Τοῦτο τοῖς μυουμένοις ἀπαγορεύεται εἰσέτι νῦν, ἵνα
μὴ δοκοῖεν οἱ τετελεσμένοι μιμεῖσθαι τὴν ὀδυρομένην. ᾤκουν δὲ τηνικάδε τὴν Ἐλευσῖνα οἱ γηγενεῖς· ὀνόματα αὐτοῖς Βαυβὼ, Δυσαύλης
καὶ Τριπτόλεμος· ἔτι δὲ Εὔμολπός τε καὶ Εὐβουλεύς. Βουκόλος ὁ Τριπτόλεμος ἦν· ποιμὴν δὲ ὁ Εὔμολπος· συβώτης δὲ ὁ Εὐβουλεύς·
ἀφ᾽ ὧν τὸ Εὐμολπιδῶν καὶ τὸ Κηρύκων, τὸ ἱεροφαντικὸν δὴ τοῦτο, Ἀθήνῃσι γένος ἤνθηκεν. Canterus.
Qui illud temporis has partes incolebant, terrigenae, etc. Legendum videtur:
Atque illud temporis. ᾤκουν τηνικάδε τὴν Ἐλευσῖνα οἱ γηγενεῖς, ait Clemens Alexandrinus. Heraldus.
Baubo. Missam vocat Nicander Alexipharm., 130, seqq. et Antonin. Liberal. Metamorph., cap. XXIV; ubi vid. Verheyk. pag. 107, ed.
Teucher. Auctor Hymni in Cererem, qui Homero tribuitur, Cererem dicit a Metanira, Celei eleusinii conjuge, primum recreatam
potu, postquam ab Iamba, Metanirae famula, exhilarata esset, vers. 197—208. Conf.
1131D Schott. ad Procli Chrestomath. Poet. pag. 30. Gierig. ad Ovid. Met. v. 447. Orell.
Boum jugator Triptolemus. De Triptolemo locus classicus est Xenophontis Hellen. VI, 3, § 6: Ἐπεὶ λέγεται μὲν Τριπτόλεμος ὁ ἡμέτερος πρόγονος, τὰ Δήμητρος
καὶ Κόρης ἄῤῥητα ἱερὰ πρῶτος ξένοις δεῖξαι, Ἡρακλεῖ τε, τῷ ὑμετέρῳ (Λακεδαιμονίων) ἀρχηγέτῃ, καὶ Διοσκούροιν, τοῖν ὑμετέροιν
πολίταιν, καὶ τοῦ Δήμητρος δὲ καρποῦ εἰς πρώτην τὴν Πελοπόννησον σπέρμα δωρήσασθαι. Servius ad Georg. I, 19:
Triptolemus frumenta divisit. Quod munus ei Ceres dedit propter humanitatem patris Icari (lege
Rhari, ex emend. Ruhnkenii ad Homer., hymn. in Cerer., pag. 53),
qui eam, cum Proserpinam raptam in conjugiunda Plutone quaereret, in Attica suscepit hospitio. Conf. Pausan., att., pag. 13. (Sylb.) Hygin., fab. 227. Hesych., verb. Ῥάρον. Suid., verb. Ραριάς. Orell.
Triptolemus, Eubuleus, Dysaules, Eumolpus: boum jugator Triptolemus, capellarum Dysaules custos, Eubuleus
1132A
porcorum, gregis lanicii Eumolpus. Sic e Codice msto supplevit Salmasius. Celebratissima autem haec in Mysteriis eleusiniis nomina. Vide Sainte-Croix,
1132B pag. 108, seq. versionis Lenzii. Pro
Eubuleus, Εὐβουλεὺς, quod Meursius restituit, priores editores habent
Euboleus, male. Eubuleus frater Triptolemi, Dysaules pater, teste Pausania, lib. I, cap. 14, qui tradit, eos a Cerere frumenta serendi
rationem accepisse, quod ex illis primum filiae raptum cognovisset. Orell.
A quo et gens fluit Eumolpidarum. In romano Codice legitur:
gens et fluit, unde suspicor legendum:
gens effluit. Sic infra:
causae atque origines effluunt. Canter. Ita et Fulv. Ursinus. Hesychius: Εὐμολπίδαι . . . . . οὕτως οἱ ἀπὸ Εὐμόλπου ἐκαλοῦντο, τοῦ πρώτου ἱεροφαντήσαντος.
πολλοὶ γὰρ γεγόνασιν ὁμώνυμοι Εὔμολποι. Herald. Conf. Meurs., Eleusin., cap. 13. Orell.
Et qui postea floruerunt caduceatores, hierophantae atque praecones. Videtur caduceatores et praecones appellare τοὺς κήρυκας, atque his duobus vocabulis vocem graecam exprimere voluisse. Sed
cum hierophantas interserat, sane suspicio est,
caduceatores
1132C illum a praeconibus distinguere voluisse. Quare existimo, caduceatores hic eos appellari, qui in his sacris σπονδοφόροι
dicebantur, quos etiam cum praeconibus conjungii Pollux: ἱεροφάνται, δᾳδοῦχοι, κήρυκες, σπονδοφόροι. Et certe σπονδοφόροι
sunt caduceatores. Clemens Alexandrinus Protreptico: ὁ σπονδοφόρος καὶ διαλλακτὴρ, καὶ σωτὴρ ἡμῶν λόγος. Herald. Atqui σπονδοφόροι
sunt sacerdotes libationes offerentes, ut liquet ex laudato Pollucis loco, lib. I, cap. 1, Segment. 35. Conf. Sainte-Croix,
pag. 145, vers. Lenzii. Videtur itaque prior explicatio praeferenda. Orell.
Hierophantae. Hesychius: ἱεροφάντης . . . μυσταγωγὸς, ἱερεὺς ὁ τὰ μυστήρια δεικνύων. Nempe ὁ τὰ ἱερὰ φαίνων, qui sacra et symbola τοῖς
τελουμένοις ostendebat. Plutarchus in Alcibiade: Ἀπομιμούμενον τὰ μυστήρια, καὶ δεικνύοντα τοῖς ἑαυτοῦ ἐταίροις ἐν τῇ οἰκίᾳ
τῇ ἑαυτοῦ. ἔχοντα στολὴν, οἵανπερ ἱεροφάντης ἔχων δεικνύει τὰ ἱερά. Atque hic erat caeterorum sacerdotum antistes.
1132D Ait Plutarchus in Numa Pompilio, Pontificem Maximum apud Romanos eum obtinuisse inter sacerdotes locum, quem προφήτης, vel
ἐξηγητὴς, aut potius, inquit, ἱεροφάντης obtinebat apud Graecos: ὁ δὲ μέγιστος τῶν Ποντιφικῶν, οἷον ἐξηγητοῦ, καὶ προφήτου,
μᾶλλον δὲ ἱεροφάντου τάξιν ἐπέχει. Ergo prophetae et hierophantae idem erat officium. Sed hoc videtur fuisse discrimen, quod
hierophanta ὁ φαίνων τὰ ἱερὰ, quatenus officio fungebatur, erat etiam προφήτης, quatenus scil. mysticam religionem explanabat;
at vero subjectos etiam habebat προφήτας καὶ ἐξηγητὰς, quorum opera quandoque utebatur, quorumque officium erat siparia reducere,
simulacrum initiatis ostendere, et ea interpretari, quae in mysteriis obscura sunt. Herald. Conf. Sainte-Croix, l. l., segm.
IV, cap. 1, pag. 132. Orell.
Praecones. Harpocration: Κήρυκες γένος ἐν Ἀθήναις ὠνομασμένον ἀπὸ κήρυκος Ἑρμοῦ. Diodorus Siculus libro I. ait, Cerycas similes esse
Aegyptiorum pastophoris: Eumolpidas autem Aegyptiorum sacerdotibus:
1133A atque rem inde Athenas fuisse translatam. Ceryces igitur constituebant quasi sacrosanctum aliquod collegium. Eumolpidae
autem sacerdotes erant. Herald. —Intelligit Arnobius sine dubio Hieroceryces, quorum erat tertia dignitas in eleusiniis post
Hierophantas et δᾳδούχους. Vid. Sainte-Croix, lib. I.
1133B Orell.
Igitur Baubo illa, etc., etc. Hunc locum pene ad verbum expressit ex Clemente Alexandrino Arnobius noster. Clementis verba haec sunt (in Protrept.,
pag. 17, ed. Potteri): Καὶ δὴ (οὐ γὰρ ἀνήσω μὴ οὐχὶ εἰπεῖν) ξενίσασα ἡ Βαυβὼ τὴν Δηῶ, ὀρέγει κυκεῶνα αὐτῇ· τῆς δὲ ἀναινομένης
λαβεῖν, καὶ πιεῖν οὑκ ὲθελούσης· πενθήρης γὴρ ἦν· περιαλγὴς ἡ Βαυβὼ γενομένη, ὡς ὑπεροραθεῖσα δῆθεν, ἀναστέλλεται τὰ αἰδοῖα,
καὶ ἐπιδεικνύει τῇ θεῷ· ἡ δὲ τέρπεται τῇ ὄψει ἡ Δηώ. καὶ μόλις ποτὲ δέχεται τὸ ποτὸν, ἡσθεῖσα τῷ θεάματι. Ταῦτ᾽ ἔστι τὰ
κρύφια τῶν Ἀθηναίων μυστήρια· ταῦτά τοι καὶ Ὀρφεὺς ἀναγράφει. Canter.
Sitienti adoris oggerit potionem cinnum. Sic edidit Salmasius ad vestigia Cod. ms. qui habet
sitienti adori, unde alii fecerunt
sitienti ardori; hujusque emendationis rationem reddit in Exercitt. Plinianis, in Solin., pag. 232.
Potio adoris est cyceon, cui ador sive polenta vel hordei tosti farina erat admixta. Vid.
1133C Fest. et Nonius, hoc vers. Quae correctio confirmatur etiam locis Ovidii et Antonini Liberalis, ubi eadem tractatur fabula.
Sic ille Met. V, 449, seq.:
Prodit anus, Divamque videt, lymphamque roganti
Dulce dedit, tosta quod coxerat ante polenta.
Liberalis autem Met., cap. 24: καὶ αὐτὴν ὑπὸ πολλοῦ καύματος ὑποδέχεται Μίσμη, καὶ διδοῖ ποτὸν ὕδωρ, ἐμβαλοῦσα γλήχωνα καὶ
ἄλφιτον εἰς αὐτό. Ubi vid. Verbeyk. Conf. Scholiast. Euripid. Orest., ad vers. 962. Vulgata lectio
sitienti ardori defendi quidem posset verbis illis ex capite II, ejusdem libri de Fauno et Pico:
Sitis aliquando ardore siccatos, atque ut aestum possent irrigare venarum, fluenta isse per fontium. Sed longe praefero emendationem Salmasii talibus auctoritatibus fultam. Orell.
Cinnum, cyceonem quam nuncupat Graecia. Nonius, verbo
concinnari: Cinnus potionis genus ex multis liquoribus
1133D
confectum dici solet. Graeci cinnum vocant κυκεών. Hesych. et Suidas in κυκεών. Eustath. in Homeri II. λ. Elmenh. —Potio confecta e tosta polenta,
melle, vino floribus herbisque variis. Vid. Heins. et Burmann., ad Ovid., lib. I; Munker. ad Lactant. Argum.; Delrio, ad Senec.
Hercul. Oet., vers. 1097; Fischer. Ind. Theophrasti h. v. Verheyk. ad Antonin. Liberal., loco citato; et imprimis doctissimum
Creuzer. in comment. I, de Causis rerum bacchicarum, pag. 50.
Cocetum vocat Tertullianus adv. Valentinianos, cap. 12.
Cinnum restituit Canterus ex ms. Alii
cynum, male. Orell.
Nec eam fortuna perpetitur valetudinis meminisse communis. Ita Gelenius et Heraldus in Curis II., sequentibus caeteris. Editio princeps:
fortunam, nullo sensu. Orell.
Ne fastidium. Cod. ms.:
ane. Legendum fortasse:
anus ne. Herald.,
in Curis II.
1134A
Ineluctabile propositum. Quo quis dimoveri nequeat, ut bene explicat C. Barthius, ad Stat. Theb., V, 45, vol. III, pag. 30. Orell.
Ludibriorum statuit exhilarare miraculis. Festus:
Miracula, quae sunt digna admiratione, dicimus, antiqui in rebus turpibus utebantur. Ubi vid. intpp. Conf.
1134B quae observavimus ad Caput praecedens et Meursium, lib. V, cap. 9. Orell.
Partem illam corporis, per quam secus foemineum et sobolem prodere et nomen solet acquirere generi, eam longiore ab incuria
liberat.
Ita reposuit ex ms. Lud. Carrio. Antea legebatur;
Per quam sexus faemineus. Vide supra ad lib. I, cap. 59. Behotius, in Apophoretis, lib. III, cap. 5 legendum censet:
Parte illa corporis . . . . . . eam (scil. Cererem)
longiore ab incuria (ἀθυμία)
liberat, male, ut mox videbimus. Verba:
Et nomen solet acquirere generi, eam longiore ab incuria liberat, dedi ex emendatione Gelenii. Cod. ms. habet:
Generi, cum longiore, etc. Stewechius edidit:
genericum; longiore, etc. Salmasius:
Nomen generi, tum longiore. Quid sit
eam partem ab incuria liberare, ignorare se fatetur Stewechius, pro
incuria substituens
interula. At explicat id nobis Artemidorus in loco simillimo Oneirocrit. lib. I, cap. 41:
1134C Τὸ δὲ λάσιον . . . . . . γυναιξὶ χηρείαν μαντεύεται, ἀμελέστερον γὰρ διάγουσι καὶ δασύνονται, ἐπειδὰν μὴ παρῇ δι᾽ ὃν ἀσκοῦσι
τά σώματα. Ubi vid. Rigalt., pag. 25, vol. II, ed. Reiff. Partem itaque illam
ab incuria, hoc est. ἀπὸ τοῦ λασίου, liberat Baubo, pilis in ea silvescentibus vel evulsius, vel detonsis novacula. Igitur maximopere
fallitur Behotius verba
eam . . . . . . ab incuria liberat ad Cererem referens. Nam ita si interpretemur, omnia fiunt luxata ac conturbatissimus verborum ordo.
Partem illam . . . . . . eam, etc. scitus est pleonasmus. Similiter Plautus Pseudolo, act. I, scen. V, vers. 114:
Tibicinam illam, tuus quam gnatus deperit, eam circumducam lepide lenonem. Livius, lib. I, cap. 19:
Regno ita potitus urbem novam conditam vi et armis, jure eam legibusque et moribus de integro condere parat. Iterumque, de Lucretia, lib. I, cap. 58:
Cultrum quem sub veste habebat, eum in corde defigit. Quae loca citavit Gronovius Obss., lib. I, cap. 22, quem virum doctissimum in toto hoc loco illustrando
1134D et explicando consentire mecum, magno cum gaudio animadverti, cum jam observationes hasce chartae tradidissem. De V.
sylvescere et similibus in
asco, esco, isco desinentibus multus est Dresemius ad Jos. Iscan., de Bello Trojan. I, vers. 7, pag. 4, ed. Perizonii. Sed jam manum tollo
ab rebus hisce obscaenis ac turpibus. Orell.
Facit sumere habitum puriorem. Behotius legendum censet:
vadit sumere habitum, de veste accipiens. Sed haec verba cum praecedentibus esse conjungenda, sequentia
et in speciem levigari, etc., aperte ostendunt. Sensus itaque est:
facit sumere (eam scil. partem)
habitum (hoc est, adspectum, vultum)
puriorem. Orell.
Et in speciem levigari nondum duri atque striculi pusionis. Duri, id est, hirti et pilosi. Sic Juvenalis, sat. II, 11:
Hispida membra quidem et durae per brachia setae
1135A Promittunt atrocem animum.
et Sidonidus Apollinaris, lib. I, epist. II:
Dura brachia,
1135B hoc est, setis aspera, ubi vide Savaron., pag. 12. Pro
striculi Meursius reponit
istriculi e glossis Philoxeni, ubi
istriculus exponitur δασύπρωκτος. Sed ut
Spanus pro Hispanus,
Spalis pro Hispalis,
strio pro histrione, ita etiam
strix pro hystrix (vid. Grot., ad Martian. Capell., lib. VI, pag. 201), et
striculus pro hystriculus, ὑποκοριστικὸν, ab hystrix, quasi parvus hystrix, cujus animalis nota pilorum densitas et asperitas. Eodem
sensu
ericium pro hirsuto et hispido dicit Varro apud Nonium.
Nondum striculus pusio est, itaque nondum pilis vestitus. Vide, qui de hoc verbo multus est, Salmasium ad Tertullian., de Pallio, pag. 244, seq.,
et ad Script. Hist. August., vol. I, pag. 219 et 288. Orell.
Redit ad deam. Cod. ms. habet
redita, unde Stewechius fecit:
Redit ita ad Deam, non male. Orell.
Atque pubi affigit oculos diva. Atque veteribus sonasse
illico, confestim, significatione temporis, demonstratum est a me lib. I, de Particulis linguae lat.,
1135C ubi haec Plauti Menaechmis explicavi:
Nam ego quidem postquam illam dudum tibi dedi, atque abii ad forum. Cicero, lib. II de Legg.:
Si in jus vocet, atque eat. Virgilius, lib. I Georg., 203:
. . . . . . . . Si brachia forte remisit,
Atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.
Si lubet, vide et Nonium et Agellium, lib. X, cap. 29. Stewech. —Conf. J. Fr. Gronov., ad Liv., lib. XXVI, cap. 39; Heyn.,
V. S., ad Virgili lib. I. Ingratissima quidem est repetitio τοῦ,
atque, sed Arnobio, scriptori parum polito, facie condonanda: nisi in praecedentibus verbis
atque omnia illa pud ris loca, etc. pro
atque malimus legere
adeoque. Pubes pro parte pudenda, ut saepius. Virgil., Aen. III, 427:
Prima hominis facies et pulchro corpore virgo
Pube tenus.
Orell.
XXV. In istius conquisitionis errore eleusinos
1132A etiam pervehitur fines; pagi istud est nomen regione in Attica constituti: qui illud temporis has partes incolebant terrigenae,
quibus nomina haec fuerant: Baubo, Triptolemus, Eubuleus, Dysaules, Eumolpus, boum jugator Triptolemus, capellarum Dysaules
custos, Eubuleus porcorum, gregis lanitii Eumolpus: a quo et gens fluit Eumolpidarum, et ducitur clarum illud apud Cecropios
nomen, et qui postea floruerunt Caduceatores, Hierophantae, atque Praecones.
1133A Igitur Baubo illa, quam incolam diximus eleusini fuisse pagi, malis multiformibus fatigatam accipit hospitio Cererem: adulatur
obsequiis mitibus: reficiendi corporis rogat curam ut habeat: sitienti adoris oggerit potionem cinnum, cyceonem quam nuncupat
Graecia: aversatur, et respuit humanitatis officia moerens dea, nec eam fortuna perpetitur valetudinis meminisse communis.
Rogat illa, atque hortatur contra, sicut mos est in hujusmodi casibus, ne fastidium suae humanitatis
1134A assumat: obstinatissime durat Ceres, et rigoris indomiti pertinaciam retinet. Quod cum saepius fieret, neque ullis quiret
obsequiis ineluctabile propositum fatigari, vertit Baubo artes, et quam serio non quibat allicere, ludibriorum statuit exhilarare
miraculis. partem illam corporis, per quam secus foemineum et sobolem prodere, et nomen solet acquirere generi, eam longiore
ab incuria liberat, facit sumere habitum puriorem, et in speciem levigari nondum duri atque striculi pusionis: redit ad
1135A deam tristem, et inter illa communia, quibus moris est frangere ac temperare moerores, retegit se ipsam: atque omnia illa
pudoris loca revelatis monstrat inguinibus: atque pubi affigit oculos diva, et inauditi specie solaminis pascitur. Tum diffusior
facta per risum, aspernatam sumit atque ebibit potionem: et quod diu nequivit verecundia Baubonis exprimere, propudiosi facinoris
extorsit obscoenitas.
1135C
XXVI.—
Threicii vatis. Orphei, quem
vatem appellat
1135D Arnobius, non tantum poetam, sed etiam μυσταγωγὸν significans, quia τὰς Θεῶν τελετὰς. Deorum cerimonias, instituisse fertur,
teste Pausania in Boeoticis, Tatiano Cohort. adv. gentes initio et aliis. Orell.
Et cantando per saecula generi publicavit humano. Cantando est dativus gerundii pro
ad cantandum, nisi malimus legere:
quos cantandos per saecula, etc. Orell.
Sic effata, etc. Versus hos transtulit Arnobius ex Clemente Alexandrino, apud quem in Proptrept., pag. 17, ed. Potteri, et iisdem fere,
verbis apud Eusebium in Praeparat. Evangel., lib. II, cap. 5, ita leguntur:
Ὡς εἰποῦσα, πέπλους ἀνεσύρετο, δεῖξε δὲ πάντα
Σώματος οὐδὲ πρέποντα τύπον· παῖς δ᾽ ἦεν Ἴακχος,
Χειρί τέ μιν ῥίπτεσκε γελῶν Βαυβοῦς ὑπὸ κόλποις.
Ἡ δ᾽ ἐπεὶ οὖν μείδησε θεὰ, μείδησ᾽ ἐνὶ θυμῷ,
1136A Δέξατο δ᾽ αἴολον ἄγγος, ἐν ᾦ κυκεὼν ἐνέκειτο.
In quorum versuum vel lectione vel sententia constituenda
1136B multum et forte plus satis elaborarunt viri docti, v. c., Dan. Heinsius ad Clementem, Paul. Leopardus Emendd. lib. VI, c.
25 (in Gruteri Lampade, vol. III, pag. 125, seqq.) Salmasius, ad Solinum, pag. 527, seq.; Jo. Cornel., de Pauw, ad Anacreont.,
pag. 181, et Jo. M. Gesner., ad Orphei Fragmentum XVI, pag. 475, ed. Hermanni. Nos in re turpi et obscaena brevitati studentes
ea solummodo adferemus quae ad Arnobium illustrandum et emendandum proxime spectant. Ante omnia monendum, Arnobium carminis
hujus Orphici paraphrasin potius quam strictam interpretationem dedisse, vel potius illos versus aliter legisse, ac Graeca
habent Eusebii et Clementis exemplaria. Iacchi enim, cujus Orpheus meminit vers. 2, apud notrum nulla mentio. Et omnino Orphica
sonant multo verecundius et honestius quam Arnobiana. Quare probabilis est sententia Dan Heinsii, homines religiosos, quos
verborum
1136C pudebat, versus hos interpolasse. Arnobium autem vera et genuina poetae Graeci verba ita legisse:
Ὡς εἰποῦσα, πέπλους ἀνεσύρατο, δεῖξε δὲ πάντα
Σώματος οὐδὲ πρέποντα τύπον, παιδήἳον ἄνθος.
Χειρί τέ μιν ῥίπτασκεν ἑῇ Βαυβώ ὑπὸ κόλποις.
Ἠπίη οὖν μείδησε θεὰ, μείδησ᾽ ἐνὶ θυμῷ,
Δέξατο δ᾽ αἴολον ἄγγος, ἐν ᾧ κυκεὼν ἐνέκειτο.
Sed jam singula videbimus. Orell.
Sic effata sinu vestem contraxit ab imo. Sic habet editio Lugd. Bat. e correctione Dionys Lambini ad Lucret., lib. VI, pag. 784. Alii:
Sic effata simul, etc. Orell.
Objecitque oculis formatas inguinibus res. Ita expressit Arnobius verba graeci poetae: σώματος οὐδὲ πρέποντα τύπον. Nam talis παρατιλμὸς, qui, teste Suida, in deliciis
fuit Atheniensibus antiquis, inverecundae
1136D mulieris nota. Vide Aristoph., in Lysistrata.
res sensu obscoeno Vide supra. ad lib. III, cap. X, et lib. V, cap. 11. Orell.
Quas cava succutiens Baubo manu. Syllabarum quantitati in hoc versu neglectae variis conjecturis succurrere conati sunt viri docti. Dan. Heinsius legendum
censet:
Quas cava succutiens Baubus manu, etc.,
manu nominativus Lucretio frequentatissimus pro
manus. Joannes Auratus mavult:
Quas cava succutiens Bacchi manu, exprimere volens verba Orphici carminis . . . . παῖς δ᾽ ἦεν Ἴακχος· Χειρί τέ μιν ῥίπτεσκε, etc., ut sensus sit, puerum Iacchum
sive Bacchum, quem Ceres lactaverat, Baubus pudenda contrectavisse. Sed, ut rectissime docet Heraldus, nihil est mutandum.
Numeri enim neglecti apud illius aevi poetas innumera exempla exstant. Quod Orpheus uno verbo ῥιπτάσκειν exprimit, id Arnobius
reddidit tribus verbis,
succutere, plaudere, contrectare. Orell.
1137B
Nam puerilis Ollis vultus erat. Ita ex ms. reg. reposuit Heraldus, rectissime.
ollis, scil. rebus, vel partibus, quas Baubo
fecerat sumere habitum puriorem et in speciem levigari nondum duri atque striculi pusionis. Antea legebatur
olli. Orell.
Contrectat amice. Hoc est, leniter palpat. Orell.
Mollita. Graece ἠπίη. Ita enim legendum in versu 410 orphici carminis pro Ἡ δ᾽ ἐπεί. Ἤπιος i. q. πρᾶος, interprete Hesychio. Dan.
Heins.
Poclum. Ita
gubernaclum ap. Virgilium,
serracla, vernacli, fiblae, fiblatoria, pro serracula, vernaculi, fibulae, etc., et alia sexcenta. Vid. Salmas., ad Script. Hist. Aug., vol. I, pag. 871. Orell.
1137C
Perducit totum cyceonis laeta liquorem. Perducit, id est, ebibit. Juvenalis. sat. VI, 427:
. . . . . . . . De quo sextarius alter
Ducitur ante cibum.
et Plautus, Amphitryon., act. I, scen. I, Me.:
Cadus erat: inde implevi hirneam. Sos.:
ingressus est. Me.:
Eam ego ut matre fuerat natum vini eduxi meri Stewech. et Elmenh. —Non solum
ducere et
perducere ita usurparunt, sed etiam
trahere. Seneca in Agamemnone:
Merumque in auro veteris Assaraci trahunt.
Sic ἕλκειν et σπᾷν Graecis, v. c. Aristophani et Athenaeo. Herald. —Conf. Lambin., ad Lucret., lib. VI, pag. 784; L. Bunemann.,
ad Lactant. Inst., lib. VII, cap. 27, pag. 993, et Jo. Rhod., in lexico scriboniano, hoc verbo. Orell.
Quid Erichtheo sati. Haec est antiqua lectio, quam mutare invitis codd. non ausim. Salmasius edidit:
Quid Erechthidae, o cati, ex emendatione Fr. Pithoei.
1137D Similiter Apuleius, lib. X:
Quare autem et illud judicium apud legiferos Athenienses, catos illos et omnis scientiae magistros. Ubi vide notas, pag. 747, ed. Oudendorpii. Orell.
Cives Minervii. Id est Athenienses. Hyginus, Fab. 275; Servius, ad lib. I, Georg., pag. 60, et lib. III, Aeneid., pag. 494. Elmenh.
Tam confossis. Ita Livius, lib. V, cap. 11:
Et tamen eos tot judiciis confossos praedamnatosque venire ad populi judicium. Ubi vid. Doering. Metaphora ducta a gladiatoribus. Orell.
Non est ista falsa suspectio. Sic emendavit J. Lipsius Epistol Quaest., lib. III, Epist. XV, eamque lectionem confirmat etiam Codex mstus. Antea edebatur
susceptio. Fulv. Ursinus, ed.
suspicio. Sed
suspectio idem significat. Vide P. Burmann., ad Quintilian. Declam. I, 2; Stewech., ad Vegetium, de Re milit., lib. III, cap. 6, pag.
253, seq., ed. Vesal.; Fr. Oudendorp., ad Frontin. Stratagem., lib. I,
1138B cap. 8, pag. 105; Munker., ad Fulgent. Mythol. III, prooem.; Ed. Lugd. Bat., dedit
subscriptio. Orell.
Eleusiniorum vestrorum notas et origines producunt turpes antiquarum elogia litterarum. Scribo:
Eleusiniorum vestrorum notae; vel:
notas et origines producam. Meurs.,
pag. 169.—Non animadvertit scil. Meursius,
elogia esse hoc loco nominativum. Orell.
Ipsa denique symbola. Clemens Protreptico (pag. 18 ed. Potter.): Τὸ σύνθημα Ἐλευσινίων μυστηρίων· Ἐνήστευσα, ἔπιον τὸν κυκεῶνα, ἔλαβον ἐκ κίστης,
ἐργασάμενος ἀπεθέμην εἰς κάλαθον, καὶ ἐκ καλάθου εἰς κίστην. Καλά γε τὰ θεάματα καὶ θεά πρέποντα. Elmenh. —Quod
1138C appellat
symbolum hoc loco Arnobius, σύνθημα dicit Clemens Alexandrinus. Erant nempe sacratorum quaedam συνθήματα et signa, quibus se invicem
internoscebant. Apuleius Apologia:
Caeteris autem clarissima voce profiteor, si qui forte adest eorumdem solemnium mihi particeps, signum dato, et audiat licet,
quae ego asservem. Nam equidem nullo umquam periculo compellor, quae reticenda accepi, haec ad profanos enuntiare.
Et quemadmodum in militia signorum duo erant genera, vocalia et muta, ita in his sacris. Ac vocale est, quod habemus heic:
muta sunt apud Apuleium quaedam, nempe quae a sacerdotibus accipiebant sacrati. Apuleius eadem Apologia:
Sacrorum pleraque initia in Graecia participavi. Eorum quaedam signa et monumenta tradita mihi a sacerdotibus sedulo conservo.
Nihil insolitum, nihil incognitum dico. Vel unius Liberi patris symmystae qui adesti, scitis, quid domi conditum celetis,
et absque omnibus profanis tacite veneremini.
Appellat
signa et
monumenta, nimirum
1138D quibus se internoscebant, ut observabam modo, et quibus etiam arcana illa sacramenta in memoriam sibi revocabant. Unde eadem
appellat
memoracula eodem libro; et propter priorem illam causam
crepundia, id est, γνωρισματα, ut optime interpretati sunt veteres magistri. Herald.
Apposite Murrius in commentar. ad Tabulas herculanenses, tom. V, tabula 8, nostrum locum citans, symbola haec comparat cum
notis illis quibus se etiamnum internoscunt collegiorum quorumdam arcanorum sodales (
Freymaurerzeichen). Orell.
Jejunavi, atque ebibi cyceonem, ex cista sumpsi, etc. Sic e Clementis verbis emendavit locum Hadrianus Junius Animadvv. lib. VI, cap. 23. Antea legebatur
exta sumpsi, vitiosissime Pleniorem harum cerimoniarum descriptionem qui videre cupit, consulat Jo. Meursii Eleusinia, cap. 10: et Sainte-Croix,
de Mysteriis vet., segm. V, cap. 1. Orell.
XXVI. Calumniari nos improbe si quis forte hominum
1136A suspicatur, libros sumat Threicii vatis, quos antiquitatis memoratis esse divinae: et inveniet nos nihil neque callide
1135A Calide
Sab.
fingere
1135A Effingere
Fulv.
, neque quo sint risui deum quaerere atque efficere sanctitates: ipsos namque in medio ponamus versus quos Calliopes filius
ore edidit graeco, et cantando per saecula generi
1136A
Juri Sab. pessime.
publicavit humano:
Sic effata, sinu vestem contraxit ab imo,
Objecitque oculis formatas inguinibus res,
Quas cava succutiens Baubo manu
1136A Succutiens quas Baubo cava manu
Fulv.
, nam puerilis
1137A Ollis vultus erat, plaudit, contrectat amice.
Tum dea defigens augusti luminis orbes,
Tristitias animi paulum mollita reponit:
Inde manu poclum sumit, risuque sequenti
Perducit totum cyceonis laeta liquorem.
Quid Erichtheo sati, quid cives Minervii dicitis? Avet animus scire, quibus sitis eloquiis tam periculosa negotia defensuri,
vel artibus habeatis, quibus tam confossis salutem dare personis, vulneribus, atque causis. Non est ista falsa suspectio,
nec delatione appetimini calumniosa: Eleusiniorum vestrorum notas et origines producunt turpes
1137B
Ita Sab. Produnt urbes
Fulv.
, et antiquarum elogia litterarum: ipsa denique symbola, quae rogati sacrorum in acceptionibus respondetis: «Jejunavi, atque
ebibi cyceonem: ex cista sumpsi, et in calathum misi, accepi rursus, in cistulam transtuli.»
1138A
1138D
XXVII.—
Miserorum insignia. Editio princeps habet
1139B
miseriarum. Talem hominem describit Terentius Euneuch., act. II, scen. II, vers 5:
Video sentum, squalidum, aegrum, pannis annisque obsitum.
Orell.
Quas inter aures castas sine venia nefas est et sine honoribus appellare praefatis. Praefatur honorem, qui turpe aliquid dicturus, excusandi sui gratia, verbis utitur veniam petentibus, ut: Ignosce, pace dicam tua, et similibus;
vide P. Manut. in Cic., ad Fam., lib. IX, epist. XXII verba:
Nos autem ridicule si dicimus: Ille patrem strangulavit, honorem non praefamur; sin de Aurelia aut Lollia aliquid, honos praefandus
est.
Formulam praefandi honoris in rebus obscoenis conservavit nobis Quinctilianus Declam. III,:
Tuis honor sit habitus sanctissimis auribus. Respondet nostrum:
mit Respect zu melden. Orell.
Quidnam quaeso in spectu tali, etc. Sic ed. Lugd. Bat. e correctione levissima et felicissima Stewechii.
Spectus, us, vocabulum antiquum, qualia amat Arnobius.
1139C Festus:
Spectu sine praepositione Pacuvius in Duloreste usus est, cum ait: Amplius rubicundo colore, et spectu protervo ferox. Ubi vid. Dacer. Conf. G. J. Voss., Etymol. Rom., v.
Specio; et Gesner., in Thesaur. Editio princeps habet
specu, unde alii refinxerunt
spectaculo. Orell.
Verendisque. Sic emendavit Th. Canterus pro
reverendisque, quod antea legebatur.
Verenda αἰδοῖα, vox aliquoties usurpata Plinio majori et minori. Orell.
Irridentes cavillantesque depromere, mimice illudentes. Prudentius in Martyrio Laurentii,
Impune tantas furcifer
Strophas cavillo mimico
Te nexuisse existimas,
Dum scurra saltas fabulam?
Glossae:
cavillatio, κακοήθεια, εἰρωνεία. Herald. —Vide supra ad lib. IV, cap. 36. Orell.
XXVII. Ergone, ut promunt sancta illa atque arcana mysteria, rapiuntur, et rapiunt dii vestri? matrimonia copulant fraudibus
appetita furtivis? a repugnantibus, et invitis decus virginitatis eripitur? imminentes nesciuntur injuriae, quidnam raptis
acciderit, ignoratur? amissi quaeruntur ut homines: et sub sole clarissimo cum lucernis et facibus orbis peragrant vastitatem?
afficiuntur, aegrescunt, lugentium sumunt sordes, et miseriarum insignia, atque ut animum commodare alimoniis possint, victuique
sumendo, non ratio, non tempus, non sermo aliquis adhibetur gravis, aut affabilitas seria, sed propudiosa corporum monstratur
obscoenitas, objectanturque partes illae, quas pudor communis abscondere, quas naturalis verecundiae lex jubet: quas inter
aures castas
1138B sine venia nefas est, ac sine honoribus appellare
1139A praefatis. Quidnam, quaeso, spectu in tali, quid in pudendis fuit verendisque Baubonis, quod foeminei sexus deam et consimili
formatam membro in admirationem converteret, atque risum, quod objectum lumini conspectuique divino, et oblivionem miseriarum
daret, et habitum in laetiorem repentina hilaritate traduceret? O qualia, o quanta irridentes potuimus cavillantesque depromere,
si non religio nos gentis
1139A Noscentis
ms. Inepte.
et litterarum prohiberet auctoritas!
1140A
1139C
XXVIII.—
Circumhiscere. Id est, hiante ore circumspicere, ut bene explicat Gesnerus in Thesauro.
1139D Caeterum verbum hoc ἅπαξ λεγόμενον. Orell.
Tricas, quemadmodum dicitur, conduplicare Tellenas. Varro apud Nonium (v.
tricae): Putas eos non citius tricas Atellanas, quam id extricaturos? Dici videntur
tricae Atellanae mimorum strophae, quibus tergiversari et effugere consueverunt. At in quibusdam Nonii libris ms. observant legi
tricas Tellenas, sicque haec Arnobii lectio confirmatur, et haustum fortasse proverbium e Graecorum fontibus apud quos τὰ τοῦ Τέλληνος ἀείδειν
dicuntur, qui ineptam cantilenam identidem inculcant. Herald. —Aliter et, ut mihi quidem videtur, rectius, ac Heraldus et
Hadrianus Junius in Supplemento ad Erasmi Adagia, centur. v. proverb. 68, explicat hoc proverbium Ausonius Popma in Notis
ad Varronis fragmenta, vol. II, pag. 350, ed. Bipont.: «Tricae Tellenae (inquid ille) παροιμιωδῶς dicuntur res impeditae et
intricatae, a Tellena, urbe antiqua Latinorum, quam Ancus Martius, rex VI cepit.» Conf. A. Turneb. Advers. XVII, 21, et Ruhnken.
Epist. Crit. I, in Hymn. Homer., in
1140B Cer. pag. 203, ed. noviss. Orell.
Dum pudor me habet Alimontia illa proferre mysteria, etc. Clemens Alexandr. in Protrept. (pag. 29 ed. Potteri) : Ἁλλὰ τὰ μέν ἐπὶ Σάγρᾳ μυστήρια, καὶ τὰ ἐν Ἀλιμοῦντι τῆς Ἀττικῆς,
Ἀθήνῃσιν περιώρισται αἶσχος δὲ δὴ κοσμικὸν οἵ τε ἀγῶνες καὶ οἱ φαλλοὶ οἱ Διονύσῳ ἐπιτελούμενοι, κακῶς ἐπινενημένοι τὸν βίον.
Alimontia edidit Salmasius ad vestigia Codicis msti, qui, teste Cantero, habet:
Alimoniae illa proferre, unde Gelenius fecit:
Alma illa proferre mysteria. Primus veram loci sententiam intellexit Pithoeus corrigens:
Alimuntis illa, etc. Alimus Atticae pagus. Orell.
Quibus in Liberi honorem patris ityphallos subrigit Graecia. Lucianus de Dea Syria, cap. XVI: Φαλλοὺς Ἕλληνες Διονύσῳ ἐγείρουσι· ἐπὶ τῶν καὶ τοῖόνδέ τι φέρουσι, ἄνδρας μικροὺς ἐκ ξύλου
πεποιημένους, μεγάλα αἰδοῖα ἔχοντας. καλέονται δὲ τάδε νευρόσπαστα. ἔστι δὲ καὶ τόδε ἐν τῷ ἱρῷ, ἐν δεξιᾷ τοῦ νηοῦ· κάθηται
σμικρός ἀνὴρ χάλκεος, ἔχων αἰδοῖον μέγα. Ubi Scholiastes vetus: Τῷ Διονύσῳ ἑορτὴν ἄγοντες οἱ Ἕλληνες φαλλοῖς ἐτίμων
1140C αὐτόν. Φαλλὸς δέ ἐστιν ἐκ δέρματος ἐρυθροῦ σχῆμα αἰδοίου ἀνδρός. καὶ τοῦτο περιετίθουν ἑαυτοῖς, καὶ ἐν τοῖς τραχήλοις καὶ
ἐν τοῖς μέσοις μηροῖς, καὶ ἐξωρχοῦντο τιμῶντες ἐκ τούτου τὸν Διόνυσον. cum quo consentit Suidas: φαλλοὶ . . . αἰδοῖον σύκινον,
ὕστερον δὲ ἐκ δερμάτων ἐρυθρῶν, σχῆμα αἰδοίου εἶχον ἀνδρώου, etc. Elmenh. —Praecedebat in istis pompis et, ut ita dicam,
processionibus ἡ κανηφόρος: sequebatur deinde ὁ φαλλοφόρος: subsequebantur postea οἱ ᾅδοντες τὸ φαλλικόν Totum hujus nefandae
superstitionis mimum habes apud Aristophanem in Acharnensibus. Herald. —
Subrigit restituit Arnobio Jan. Guilielmus, Quaest. in Plauti Curcul., cap. V (in Lampade Gruteri, vol III, part. II, pag. 367) ,
verissime. Nam haec emendatio confirmatur iis, quae infra dicit cap. sequenti:
Totam interroget Graeciam, quid sibi velint hi phalli, quos per rura, per oppida mos subrigit et veneratur antiquus. Glossae veteres:
Subrigit, ὑπορθοῖ, ὑποστηρίζει.
subrigo, ἀναβιβάζω, ἀνορθῶ. Virgilius, de
1140D Fama:
Tot subrigit aures, significans idem quod Terentius:
Arrige aures, Pamphile. Antea legebatur
subrugit, quod explicabant de viris rauca voce et mascula carmina ithyphallica canentibus. Pro
ithyphallos Salmasius edidit
phallos, sed mutare equidem nihil ausim. Nam aperte distinguit phallos ab ithyphallis Scholiastes Luciani, l. I.: Φαλλοὶ δέ εἰσιν
οὗτοι πάντες, ἰθύφαλλοι δὲ εἰς τοὺς μηροὺς ἐπ᾽ εὐθεῖαν ἀποδεσμούμενοι Sic etiam diversum erat metrum phallicum et ithyphallicum,
ut docet, Jos. Scaliger ad Priapeia, carm. 36. Sensus itaque nostri loci hic erit: Graecia ithyphallos (scil. ἐν μηροῖς) subrigit
in honorem Liberi, et icunculis talibus per vicos et oppida positis territoria cuncta florescunt. Orell.
Territoria. Meursius legendum suspicatur
tectoria, male. Nam infra:
Quos per rura, per oppida mos subrigit. Orell.
Atque admiratus res tantas puris semper in sensibus meticulosa observatione custodi. Nam sacra illa arcana summa religione et εὐλαβείᾳ cautissima in animo esse
1141B continenda, nec sine magno peccandi metu vulganda existimabant. Jul. Firmicus, lib. IV, Mathes., c. XVI:
Explicaturo mihi nunc doctrinae hujus veneranda secreta, quae divini veteres cum maxima trepidatione dixerunt, quaeque obscuritatis
ambagibus involuta reliquerunt, ne, publicata divina scientia ad profanorum hominum notitiam perveniret, intento animo et
quieto, nec aliis rationibus occupato, quidquid illi dixerint, in hoc tractatu facillimis rationibus intimetur.
Hic tantus horror, tamque attonita reverentia in mysteriis praecipue. Generaliter autem in omnibus sacris metus aliquis et
attonita reverentia. Unde jubebantur εὐφημεῖν, nec solum favere linguis, sed mentem ipsam tacite custodire. Quintilianus in
Declamationibus:
In templo vero, in quo verbis parcimus: in quo animos componimus: in quo etiam tacitam mentem nostram custodimus, pulsare,
velut in solitudine, velut in secreto quodam, non est ferendum.
Herald.
Cum inter homines, inquiunt, esset adhuc Nysius et
1141C
Semelius Liber. Liberi nomen ab adulterina manu huc accersitum reor, eo quod istiusmodi epithetis solis, nullo adjecto substantivo, libenter
usum observo hunc scriptorem.
Semeleium vocat Bacchum a matre, de quo nos supra notavimus: pariter pro Jove Saturnium cognominavit, non semel. Nysium quoque vocat
Liberum ab urbe Nysa, sive ea Arabiae, seu Indiae est, ubi a Nymphis educatum fabulantur. Stewech. —Nysius non ab urbe Arabiae
Nysa, sed potius Nyso, illius patre. Nam Cicero (lib. III, de Nat. deor.) , post quem auctor noster quinque Dionysos sive Liberos
recenset, diserte asserit:
Quintum Nyso natum et Thione. Nourr., pag. 394.—De Nysa et Baccho Nysio loci classici sunt ap. Diodor., Bibl., I, cap. 15. (ubi vid. Wesseling.)
et lib. III, cap. 57-60. Orell.
Nosse inferos expetivit, etc. Hunc similiter locum a Clemente actor noster mutuatus est (pag. 29, seq. ed. Potter.): Διόνυσος γὰρ κατελθεῖν εἰς ᾅδου
γλιχόμενος, ἠγνόει τὴν ὁδόν· ὑπισχνεῖται δ᾽ αὐτῷ φράσειν
1141D Πρόσυμνος τοὔνομα, οὐκ ἀμισθεί. ὁ δὲ μισθὸς, οὐ καλὸς, ἀλλὰ Διονύσῳ καλός· καὶ ἀφροδίσιος ἦν ἡ χάρις ὁ μισθὸς, ὃν ᾐτεῖτο
Διόνυσος. Βουλομένῳ δὲ τῷ θεῶ γέγονεν ἡ αἴτησις· καὶ δὴ ὑπισχνεῖται παρέξειν αὐτῷ, εἰ ἀναζεύξοι, ὅρκῳ πιστωσάμενος τὴν
ὑπόσχεσιν. μαθὼν ἀπῇρεν· ἐπανῆλθεν αὖθις· οὐ καταλαμβάνει τὸν Πρόσυμνον· ἐτεθνήκει γὰρ. ἀφοσιούμενος τῷ ἐραστῇ ὁ Διόνυσος,
ἐπὶ τὸ μνημεῖον ὁρμᾷ, καὶ πασχητιᾷ. κλάδον οὖν συκῆς, ὡς ἔτυχεν, ἐκτεμὼν, ἀνδρείου μορίου σκευάζεται τρόπον· ἐφέζεταί τε
τῷ κλάδῳ, τὴν ὑπόσχεσιν ἐκτελῶν τῷ νεκρῷ. Ὑπόμνημα τοῦ πάθους τούτου μυστικὸν, φαλλοὶ κατὰ πόλεις ἀνίστανται Διονύσῳ·
εἰ μὴ γὰρ Διονύσῳ πομπὴν ἐποιοῦντο, καὶ ὕμνεον ᾆσμα, αἰδοίοισιν ἀναιδέστατα εἴργασται. ὡϋτὸς δὲ Αΐδης καὶ Διόνυσος, ὅτεῳ
μαίνονται καὶ ληναΐζουσιν, οὐ διὰ τὴν μἐθην τοῦ σώματος, ὡς ἐγὼ οἶμαι, τοσοῦτον, ὅσον διὰ τὴν ἐπονείδιστον τῆς ἀσελγείας ἱεροφαντίαν.
Canterus.
Prosumnus. Variant in nomine auctores, qui eamdem enarrant fabulam. Πρόσυμνον,
Prosumnum cum nostro et Clemente appellat etiam Gregorius Nazianzenus
1142B Στηλιτευτ. β. Pausanias, Corinthiacis, pag. 80, et Nonnus, in Expositione profanarum Historiarum, quarum Gregorius meminit,
vocant Πολύμνον. Theodoretus, in Curatione Graec. Affect., et sermone VIII, de Martyribus et Tzetzes, in Lycophron., vers
212. Πολύϋμνον. Phavorinus, v. Ἐνόρχης Πολυσύμνον. Hyginus tandem Poet. Astron., lib. II, cap. 5.
Hypolipnum vel
Hypolymnum, mendose; pro quo Munkerus et Jo. Wowerius scribendum existimant
Polyhypnum et apud Tzetzen Πολύϋπνον. Elmenhorst. et D. Heins.,
ad Clement. Woverius ad Firmic., de Errore prof. Rel., pag. 428. ed, Gron. Meursius leg.
Polymnus. Orell.
Satis pronus. Satis pro nimis, ut supra observavimus ad lib. II. Orell.
Expeditionis. Ita Stewechius restituit ex Membranis. Verbum familiare Arnobio, mutuatum scil. ac diverse tralatum a re militari. Supra
lib. III:
ut venationum praepotens habeatur in expeditionibus Diana. Antea legebatur
expetitionis. Orell.
1142C
Ex viventium numero index ille decedit. Sic emendarunt Gelenius et Stewechius. Antiqua lectio erat:
ex viventium numero index inde decidit, quam tuetur Heraldus, sublata tantummodo particula
inde, repetita ex praecedenti
index. Orell.
Evius. Acron ad Horat. II, Od. XI, 17:
Ita Liber pater dictus eo, quod, cum dii bellum cum gigantibus gererent, primus in leonem conversus occidit gigantem, ex quo
facto eum Jupiter ita laudavit: Euhye, hoc est, bone fili; graece enim
υἱὸς
filius dicitur; haec vox etiam Bacchis in sacris trahebatur, ut Virgilius, Euhye. Conf. H. Column., ad Ennii Fragment., pag. 407., ed. Hessel., pag. 265. Orell.
Qui ut fidem compleret pacti, et jurandi solveret religione se juris. Atqui solutus erat jurandi religione juris eo mortuo, cui obsequium promissum erat. Nihilominus en religiosus Deus vult aliquid
etiam praeter officium adjicere. Haec quum εἰρωνικῶς dicit Arnobius, ostendit tamen, quam religiose jusjurandum
1142D veteres observarint: qui etiam idcirco, ne se vel tantilla aberratione polluerent, quum jusjurandum concipiebant, verba
sua attente considerabant et expendebant; et ne qua tamen calumnia aliter explicari possent, mente se potius quam lingua jurare
affirmabant, id est, in ea quae sentirent tantum, jusjurandum concipere se, non item stricte verba esse capienda. Erat idcirco
formula usitata:
Si sciens fallo. Et quia τὸ δυνατὸν solum praestatur, idcirco et hujus conditionis mentionem quandoque faciebant. Praeterea ne post mortem
etiam eorum manes tacita vi obligari viderentur, mortem etiam excipiebant. Hinc Achilles, in Iliad. A. vers 88, seq.:
Οὔτις, ἐμεῦ ζῶντος καὶ ἐπὶ χθονὶ δερκομένοιο,
Σοὶ κοίλῃς παρὰ νηυσὶ βαρείας χεῖρας ἐποίσει.
Herald. Observa hic tmesin et transpositionem verborum insolitam:
jurandi solveret religione se juris, pro
solveret
1143B
se religione jurisjurandi. Simile exemplum supra jam observavimus. Orell.
Et ficorum ex arbore ramum validissimum praesecans
1143C
dolat, runcinat, levigat, etc. Minucius Felix, cap. XXIII:
Deus enim ligneus, rogi fortasse vel infelicis stipitis portio, suspenditur, caeditur, dolatur, runcinatur. Ubi vid. Wower., pag. 239, ed. J. Gronov. Tertullianus, Apologet., cap. VII:
At in deos vestros per omnia membra validius incumbunt asciae et runcinae et scobinae. Runcina instrumentum fabrile (planulam semibarbari dicebant), quo tabulae sive asseres raduntur vel potiuntur. Graece ῥυκάνη, gallice
rabot, Germ.
Hobel, unde
runcinare, runcina polire. Orell.
Subdit, insidit. Stewechius mavult
subsidit, male, nam
subsidere et
insidere, h. l. unum idemque. Contra
subdo, ere, scil. sibi:
sich etwas uterschieben. Orell.
Lascivia deinde surientis assumpta. Verissimam hanc Cod. msti lectionem Arnobio reddidit idem, Stewechius. (De V. surire vide supra ad cap. 3, et ad lib. I,
cap 2) . Antea edebatur:
Lascivia deinde luxuriantis. Orell.
Huc atque illuc clunes torquet. scil. ad patiendum stuprum. Glossae:
Clunes, πυγαί. Juvenalis, sat. II,
1143D vers 20:
. . . . . . . . . Et de virtute locuti
Clunem agitant.
Priapeia, epigr. XVIII:
Quae clunem tunica tegente nulla
Extis aptius altiusque motat.
Elmenh. Conf. P. Burmann., II, in Appendice Notarum ad Anthol. lat., vol. I, pag. 743. Orell.
Quod jamdudum in veritate promiserat. Veritatem personis vel rebus fictis, simulationi, inani ostentationi exquisite opponi, multis exemplis illustrarunt Gronovius Obss.,
lib. IV, cap. 7; Markland., ad Stat., v. Silv. V, 39; Salmasius. ad Script. Hist. Aug., vol. I, pag. 821; Ernesti, in Clav.
Cic., v.
veritas, et Ruhnkenius, ad Rutil. Lup., pag. 92. Sic noster infra lib. VI, cap. 10:
Potest ut hic flavus sit, qui in veritate habet oculos caesios. Orell.
XXVIII. Jamdudum me fateor haesitare, circumhiscere, tergiversari, tricas, quemadmodum dicitur, conduplicare Tellenas, dum
pudor me habet, Alimontia illa proferre mysteria, quibus in liberi honorem patris ithyphallos subrigit Graecia, et simulacris
virilium fascinorum territoria cuncta florescunt. Quid sit istud, obscurum est forsitan, et qua fiat ratione disquiritur:
quisquis istud ignoras, disce, atque admiratus res tantas, puris semper in sensibus meticulosa
1141A observatione custodi. Cum inter homines, inquiunt, esset adhuc Nysius et Semeleius liber, nosse inferos expetivit, et sub
Tartari sedibus quidnam rerum ageretur, inquirere: sed cupiditas haec ejus nonnullis difficultatibus impediebatur, quod qua
iret ac pergeret, inscitia itineris nesciebat. Prosumnus quidam exoritur ignominiosus amator dei, atque in nefarias libidines
satis pronus, qui se januam Ditis, atque Acherusios aditus pollicetur indicaturum, si sibi gereret morem deus, atque uxorias
voluptates pateretur ex se carpi. Deus facilis jurat potestatis
1142A futurum ac voluntatis se ejus, sed cum primum ab inferis compos voti atque expeditionis redisset Viam comiter Prosumnus
edisserit, atque in limine ipso prostituit inferorum. Interea dum liber Stygem, Cerberum, Furias, atque alias res omnes
1141A Omni
ms.
curiosa inquisitione collustrat, ex viventium numero index ille decedit
1142A Decidit
alii.
, atque ex more sepelitur humano: emergit ab inferis Evius, et recognoscit extinctum ducem. Qui ut fidem compleret pacti,
et jurandi solveret religione se juris, locum pergit ad funeris, et ficorum ex arbore ramum validissimum praesecans, dolat,
1143A runcinat, levigat, et humani speciem fabricatur in penis: figit super aggerem tumuli et postica ex parte nudatus, accedit,
subdit, insidit. Lascivia deinde surientis assumpta, huc atque illuc clunes torquet, et meditatur ab liguo pati, quod jam
dudum in veritate promiserat.
1144B
XXIX.—
Heraclito testi. Ita ed. Lugd. Bat. Antea:
Heraclito ut testi. Vide Clementis locum supra laudatum. Orell.
1144C
Quid sibi velint hi phalli, etc. Sic Stewechius edidit e msto codice, qui habet
hi valli. Priores editores
ithyphalli. Vide ad cap. praecedens. Caeterum quid moverit Graeciam phallos in honorem Liberi erigere, explicat nobis Scholiastes Aristophanis,
ad Acharnenses, vers. 245. Alias causas physicas afferunt mysteriorum interpretes philosophici, Plotinus, Jamblichus, Eusebius.
Vide Sainte-Croix, l. l., pag 208, seqq., ed. Lenz. Orell.
Inveniet causas eas esse, quas diximus. Salmasius edidit:
Inveniet causas et eas res esse, quas diximus. Orell.
Praetextatis. Id est, pueris praetexta adhuc utentibus. Ita Juvenalis, sat. IV, vers. 78:
Praetextatus adulter. Vide Macrob. I, Saturn., cap. 6, qui locus de ea re classicus. Orell.
Quas Liber induxerit pactiones suis cum amatoribus. Similiter Julius Firmicus (qui in toto hoc capite cum nostro conferendus) de Errore prof. Rel., pag. 428:
Muliebria patitur aliquis, et effoeminato corpori solatium quaerit? Videat Liberum amatori suo post mortem etiam
1144D
promissae libidinis praemia imitatione flagitiosi coitus repraesentantem. Orell.
Ex iisdem seminibus fratres. Genus masculinum tamquam dignius saepissime sub se concludere foemininum, docet R. Bentleius ad Orat., I, Serm. I, 100. Sic
Digest., II, 10, 38:
Lucius et Titia fratres. Tacit., Annal., XII. 4:
Fratrumque (Silani scil. et Juniae Calvinae)
non incestum sed incustoditum amorem ad infamiam traxit. Liv. XXXVII, 3:
Legati ab Ptolomaeo et Cleopatra, regibus Aegypti. Orell.
Concubitus, lectulos. Concubitus tamquam glossema delendum existimant Meursius et Heraldus. Equidem nolim delere in Arnobio amante tales sermonis abundantias.
Orell.
Audientia tota claudenda est. Audientia pro aures, ut supra lib. III, cap. 29:
Quem (Janum)
in cunctis anteponitis precibus, et viam vobis pandere deorum ad audientiam creditis. Orell.
Ubi enim primam perfectamque naturam, etc., etc.
1145B Respicere videtur Arnobius ad locum illum notissimum Terentii in Eunucho, act. III, scen. V, vers. 38, seqq.:
1145C Suspectans tabulam quamdam pictam, ubi inerat pictura haec, Jovem
Quo pacto Danaae misisse aiunt quondam in gremium imbrem aureum.
Egomet quoque id spectare coepi: et quia consimilem luserat
Jam olim ille ludum, impendio magis animus gaudebat mihi,
Deum sese in pretium convertisse, et per alienas tegulas
Venisse clanculum, per pluviam fucum factum mulieri.
At quem Deum? qui templa caeli summa sonitu concutit.
Ego homuncio hoc non fecerim? ego vero illud fecerim ac lubens.
Orell.
XXIX. At ne quis forte a nobis tam impias arbitretur confictas res esse, Heraclito testi non postulamus ut credat, nec mysteriis
volumus, quid super talibus senserit, ex ipsius accipiat lectione: totam interrogat Graeciam, quid sibi velint hi phalli,
quos per rura, per oppida mos subrigit et veneratur antiquus, inveniet causas eas esse quas dicimus: aut si fuerit puditum
veritatem simpliciter explicare, quid obscurare, quid tegere causam ritus, atque originem
1143B proderit, cum criminatio
1143B Cum
Fulv. addidit.
ipsa religionis in re sit? Quid dicitis, o gentes, quid occupatae, quid deditae templorum venerationibus nationes? Ad haecne
nos sacra, flammis, exiliis, caedibus, atque reliquo
1143B Aliquo
Sab.
genere suppliciorum compellitis, et crudelitatis metu? hoscine nobis deos importatis, insinuatis, infligitis: quorum similes
nec vos esse, neque alium velitis
1144A quemquam sanguinis vobis gradu, et jure familiaritatis adjunctum? Potestisne impubibus et praetextatis vestris, quas Liber
induxerit, pactiones suis cum amatoribus indicare? Potestis vestras nurus, quinimmo vobis matrimonio conjugatas, ad verecundiam
Baubonis impellere, atque ad pudicas Cereris voluptates? Vultis vestri juvenes sciant, audiant, discant, Jupiter ipse qualis
in unam extiterit atque alteram matrem? Vultis adultae virgines, robustique adhuc patres, idem iste in filiam qua luserit
arte cognoscant? Vultis germani jam fervidi, atque ex iisdem seminibus fratres, eumdem rursus accipiant concubitus lectulos
non esse aspernatum
1144B
Ms. inepte: Aspernaturos.
sororis? Ita ergo non protinus ab hujusmodi fugiendum diis longe, ac ne irrepat in animum tam impurae religionis obscoenitas,
audientia
1144B tota claudenda est? Quis est enim mortalium tam pudicis moribus institutus, quem non ad hujusmodi furias deorum documenta
proritent? Aut quis suas comprimere cupiditates a cognatis valeat reverendisque personis, cum apud superos sanctum nihil in
libidinum videat confusione servatum? Ubi enim primam perfectamque naturam intra
1144B Inter
Sab.
fines constiterit
1145A justos cupidinem suam non valuisse fraenare, cur non in promiscuos appetitus effundat se homo, et ingenita fragilitate praeceps
datus, et magisterio sanctae divinitatis adjutus?
1145C
XXX.—
Qui deos esse. Stewechius conj.:
Qui deos hos esse. Orell.
Cum si verum fiat atque habeatur examen. Meursius mavult:
Cum si rerum fiat, etc. Orell.
Quam si aperte hoc facere confessis maledictionibus combibissetis. Combibere hoc loco significat penitus
1145D sibi in animum inducere. Eodem sensu
imbibere ap. Lucretium, III, 1009:
Qui petere a populo fasceis saevasque secureis
Imbibit.
Et VI, 70:
. . . . . . Non quod violari summa Deum vis
Possit, ut ex ira poenas petere imbibat acreis.
Herald. Ed. Lugd. Bat. habet
coimbibissetis, nescio an ex msto. Compositiones verborum ex
con familiares quidem Arnobio, ut supra ostensum ad lib. II, cap. 18. Sed hoc loco nihil mutare ausim, cum
combibere translate occurrat etiam, ap. Cic., de Finibb., III, cap. 18. Pro
confessis Stewechius mavult
contextis. Cod. ms. habet
contestis. Et notum litteras
st et
x saepissime permutari ab librariis. Orell.
Fidem rebus non accommodat involutis. Πολλὰ γὰρ τὰ κωλύοντα εἰδέναι, ἥ τε ἀδηλότης καὶ βραχὺς ὢν ὁ βίος
1146B τοῦ ἀνθρώπου. Perstringit enim Protagorae sententiam. Herald.
Subsicivis tamen accumulat laudibus. Ita restituit Canterus, confirmante etiam codice msto, pro
subcisivis,
1146C quod ineditis erat,
subsicivum vel
subsecivum dicebant agrimensores,
quod superest extra lineam normalem, hoc est eam, quae latus quadrati claudit. Nam limitatio redigebatur ad quadraturam. Vide W. Goesi Antiquitt Agrar., c. 12,
in Scriptt. Rei agrariae, p. 102, seqq. Etiam apud sutores dicebantur
subseciva ea, quae de materia praecidentes quasi supervacua abjiciebant, a subseco, are, pro quo antiqui dicebant
subsico, are. Vid. G. J. Voss., Etymol. rom., V.
subsicivum, et interpp. ad Cic. Orat. Philipp. II, cap. 8, pag. 244, vol. VI, ed. Graev. Hinc translato
subsecivae horae, operae ap. Cic. l. l.,
tempora, studia, et hoc loco
subsicivae laudes. hoc est, laudes, quae hic in censum non veniunt, aliae, diversae ab iis, quas vos diis vestris vel tribuitis, vel tribuendas
illis exspectatis aut postulatis,
auderweitige Lobsprüche. Orell.
XXX. Jamdudum me fateor reputantem mecum in animo rerum hujuscemodi monstra, solitum esse mirari, audere vos dicere quemquam
ex his atheum, irreligiosum, sacrilegum, qui deos esse omnino aut negent, aut dubitent; aut qui eos homines fuisse contendant,
et potestatis alicujus et meriti causa deorum in numerum relatos: cum si verum fiat atque habeatur examen, nullos
1145B Nullius
Sab.
quam vos magis hujusmodi par sit appellationibus nuncupari, qui sub specie cultionis plus in eo ingeratis maledictionum et
criminum, quam si aperte hoc facere confessis maledictionibus combibissetis? Deos esse qui dubitat, aut
1145B esse omnino qui negat, quamvis sequi sententias immanes opinionum videatur audacia, sine ullius tamen insectatione personae
fidem rebus non accommodat involutis: et qui generis asseverat eos fuisse terreni, quamvis eos privet sublimitate coelitum,
subsicivis tamen accumulat laudibus: siquidem illos
1146A divinitatis ad meritum beneficiis autumat, et virtutum admirationibus sublevatos.
1146C
XXXI.—
Propagatores. Fulv. Ursinus ed.
propugnatores. Orell.
Num ex his quempiam. Gelenius et Salmasius ediderunt:
1146D
Unum ex his quempiam. Orell.
Vel nominis saltem auctoritate Meursius conj.:
Vel numinis, etc. Orell.
Scitulos pusiones. Vide supra, ad cap. VI, hujus libri, et Oudend., in Apulei. Met., lib. VII, pag. 486. Orell.
Venustissimis lineis. Lineae, lineamenta corporum,
Gesichtszühe. Metaphora ducta a pictoribus. Vide Salmas., ad Solini Prooem. Exercitt. Plinian., pag. 5, et quae nos supra observavimus
ad lib . III, cap, 13. Orell.
Inhoneste. Ita Elmenhorstius et ed. Lugd, Bat. ex emendatione Meursii. Antea
injuste. Orell.
Abscissos. scil. (κατὰ) genitalia. Orell.
Sepulturas etiam meruisse terrenas. Γηΐνων τάφων τυχεῖν. Hoc enim
mereri heic, locisque aliis infinitis. Herald. —Vide ad lib. I, cap. 3. Orell.
Deorum in contumelias crimina. Ita Canterus ex msto. Antea:
In contumeliis. Orell.
1147B
Nostri nominis causa. Hoc loco confirmatur, supra
1147C lib. I, cap. 5, legendum esse:
Nostri nominis effectum est causa. Orell.
XXXI. Vos vero, qui vindices, et eorum contendiditis immortalitatis esse propagatores, num ex his quempiam praeteristis,
transistis vestris maledictionibus invulneratum? aut genus ullum est probri tam communi existimatione damnabile, quod in eos
conferre metueritis, vel nominis saltem auctoritate tardati? Quis caduca et mortalia corpora deos edidit amasse? non vos?
Quis illa furta dulcissima in alienis genialibus perpetrasse? non vos? Quis cum matribus liberos, quis cum suis virginibus
rursus patres infaustos miscuisse concubitus? non vos? Quis scitulos pusiones, atque adultos venustissimus lineis appetitos
1146B esse inhoneste? non vos? Quis abscissos, quis exoletos, quis versipelles, quis fures, quis in vinculis habitos, quis in
catenis, quis denique fulminibus appetitos, quis vulneratos, quis obiisse supremos dies, sepulturas etiam meruisse terrenas?
non vos? Cur igitur a vobis tot et tanta conflata sint deorum in contumelias crimina, audetis objicere nostri nominis
1147A causa numinum esse offensas mentes, cum jamdudum vos liqueat irarum esse tantarum reos, et divinae indignationis auctores?
1147C
XXXII.—
rerum in sectatione. Equidem puto scribendum una voce
rerum (hoc est nostrarum religionum)
in insectatione. Orell.
Nec quas facile quivis possit ingenii vivacitate pernoscere. Vivacitatem appellat saepe Arnobius animi promptitudinem et robur: quomodo et
pectus vivum (supra lib. III, cap. 6, ubi vid. notas) , Nam contra tardi homines quasi mortui videntur. Servius, ad lib. VI. Aeneid.:
In sano enim corpore alia est vivacitas mentis, in aegro pigrior. Herald. —Vid. J. Fr. Gronov. Observat., lib. III, cap. 4, pag. 352, ed. Platneri. Orell.
Sed allegoricis sensibus, etc. Vid. Plato, in Cratylo; Theodoret., Serm. III. contra Graecos, pag. 44 et 45; Firmicus, de Errore prof. rel.; Clemens,
Recognit., lib. X, pag. 163. Elmenh.
Veneris complexiones. Meursius corrigere voluit:
1147D
Cereris complexiones Male,
Veneris complexiones sunt
complexiones Venereae, amatoriae, περιπλοκαὶ πορνικαὶ, nil amplius. Orell.
Jovem pro pluvia, pro tellure Cererem nominat, C. Barthius ad Stat., Theb., IV, 758, pag. 1256, legendum conjicit
Rheam, cum sequatur statim mentio
filiae, Cereris scil. At supra, cap. 20, legimus:
Diespiter cum in Cererem suam matrem libidinibus improbis atque inconcessis cupiditatibus aestuaret, nam genetrix haec Jovis
regionis ejus ab accolis traditur.
Nihil igitur mutandum Orell.
Qui raptam Dite a patre Proserpinam. Firmicus l. l.
Frugum substantiam volunt Proserpinam dicere, quia fruges hominibus, cum seri coeperunt, prosunt. Elmenh.
Non (ut reris) in turpissimos appetitus. Ita Fulv. Ursinus e cod. ms. Editio princeps:
Non ut Cereris, corruptissime Gelenius;
non vi Cereris. Orell.
XXXII. Sed erras, inquit, et laberis, satisque te esse imperitum, indoctum, ac rusticum, ipsa rerum in sectatione demonstras.
Nam istae omnes historiae, quae tibi turpes videntur, atque ad labem pertinere divinam, mysteria in se continent sancta, rationes
miras, atque altas: nec quas facile quivis possit ingenii vivacitate pernoscere. Neque enim quod scriptum est, atque in prima
est positum verborum fronte, id significatur, et dicitur, sed allegoricis sensibus, et subditivis intelliguntur omnia illa
secretis. Itaque qui dicit
1147B Dicet
Sab.
, cum sua concubuit Jupiter matre, non incestas significat aut propudiosas Veneris complexiones,
1147B sed Jovem pro pluvia, pro tellure Cererem nominat. Et qui rursus perhibet lascivias eum exercuisse cum filia, nihil de foedis
voluptatibus loquitur, sed pro imbris nomine ponit Jovem, in filiae significatione sementem. Sic et ille, qui raptam Dite
a patre Proserpinam dicit, non ut reris, in turpissimos appetitus viraginem dicit raptam; sed quia glebis occulimus semina,
isse sub terras deam, et cum Orco significat foedera genitalis conciliare foeturae. Consimili ratione et in historiis caeteris
aliud quidem dicitur, sed intelligitur
1148A aliud, et sub vulgari simplicitate sermonis latet ratio secreta, et altitudo involuta mysterii.
1147D
XXXIII.—
Nam quoniam rectas accipere lectiones pudet, dedecet, decursum est in has partes. Ita
1148B Salmasius. Codex mstus habet:
Indecorum est in has partes, nullo sensu. Sabaeus et Gelenius correxerunt:
1148C
inclinatum est in has partes. Stewechius supplet:
pudet, dedecet, indecorum est, itum in has partes, Heraldus:
inde cotum (antique pro cautum)
est in has partes, et in Curis II:
Itur in has partes. Equidem salmasianae emendationis, vestigia sequens propius ad codicis msti lectionem sic emendaverim:
inde cursum est in has partes. Lectiones hoc loco sunt scriptorum sententiae, quo sensu Tertullianus hanc vocem usurpat aliquoties. Orell.
In verborum eminentium significatione. Stewechius conjecit
emanantium, male. Nam
verba eminentia bene opponuntur
obscurae sensuum menti. Orell.
Ac ne tamen videamur inspicere, quale sit istud quod dicitur nolle. Construe:
Attamen ne videamur nolle inspicere, quale sit istud quod dicitur. Orell.
Si modo commodare patientiam vultis. Meursius legendum putat:
commodare parientiam, id est obedientiam. Sed cum hoc vocabulum nulla scriptorum veterum,
1148D sed criticorum tantummodo id in Agellio, Cassiodoro, Salviano, Pandectis, etc., restituentium auctoritate fulciatur, nolim
contra codicum fidem mutare
patientiam, id est aures patientes. Orell.
Primum allegorico genere. Primum hoc loco prorsus abundat, cum praecesserit:
Primum illud a vobis . . . . . exquirimus. Orell.
Unde est vobis cognitum, vel unde intimatum? In consilium scriptores advocavere vos scilicet? aut tum in eorum pectoribus
latitabatis,
etc. Sic edidi ex interpunctione Heraldi et Oberthurii. Antiqua lectio erat:
Unde est vobis cognitum, vel unde intimatum in consilium scriptores advocare? vos scilicet tum in eorum pectoribus latitabatis, etc. Orell.
Intimatum. Glossae:
Intimare . . . . γνωρίσαι. Martianus Capella, de Napt. Philol., lib. VI, p. 192:
Quae etiam ipsos edocui, quod numquam fere accidit, Romuleis ut potero vocibus intimabo. lib. VII, p. 136:
Cuncta ejus auribus intimavit. Usus hac voce Apuleius
1149C et Firmicus, Astron., lib. VI, cap. 12; Prudentius, in Martyrio Romani; Aelius Spartianus in Pescennio Nigro, cap. 7. Elmenh.
—
Cognitum et
intimatum differunt.
Intimare, γνωρίσαι, ἐμφανίσαι, φανερῶσαι:
intimatum igitur τὸ φανερωθὲν,
cognitum τὸ γνωσθὲν δι᾽ ἡμῶν. Sic eodem libro
scire et
cognoscere distinguit Arnobius, vide, qui de hoc verbo multus est, Herald., Adversar., lib. I, cap. 3, pag. 7. sq., nec non Casaubon.
et Salmas., ad Script. Hist. August., vol. I, p. 405, seq. Orell.
Inter veritate capta. Tmesis familiaris Arnobio pro
intercepta veritate, ut alii corrigunt, male. Ita
adquaesitum pro adquisitum,
aedifacere pro aedificare; etc. Stewech.
1149D
Ut quod illi noluerunt, vos velitis intelligere, vos scire, etc. Meursius haec ita transponit:
Ut, quod illi noluerunt vos intelligere, velitis vos scire, etc. Non male. Orell.
XXXIII. Argutiae sunt, ut apparet, atque acumina haec omnia, quibus fulcire solemne est malas in judiciis causas. Quinimmo,
ut verius dicam, sophisticarum disputationum colores, non quibus verum, sed imago et species veri semper, atque umbra conquiritur.
Nam quoniam rectas accipere lectiones pudet, dedecet, decursum est in has partes, ut alia subjiceretur res alii, et in speciem
decoris, turpitudinis interpretatio cogeretur. Sed quid ad nos istud, an alii sensus, aliaeque sententiae conscriptionibus
vanis subsint? Nobis enim satis est, qui deos a vobis scelerate contendimus impieque tractari, quod scriptum est,
1148B quod auditur accipere, nec curare in abdito quid sit, cum contumelia numinum non in obscura sensuum mente, sed in verborum
eminentium significatione teneatur. Ac ne tamen videamur inspicere, quale sit istud quod dicitur, nolle: primum illud a vobis,
si modo commodare patientiam vultis, exquirimus primum, allegorico genere vel scripta haec esse, vel eodem modo intelligi
oportere, unde est vobis cognitum, vel unde intimatum? in consilium scriptores advocare vos scilicet? aut tum
1148B
Bene utrum
ms. Meurs.
in eorum pectoribus
1149A latitabatis, cum pro aliis res alias inter veritate capta subdebant? Deinde si illi rationis alicujus, et religionis metu
mysteria illa convolvere tenebrosa obscuritate voluerunt, quantum vobis audaciae est, ut quod illi noluerunt, vos velitis
intelligere: vos scire et cunctorum substernere notioni, quod
1149C Quid
Sab.
illi frustra verbis minus verum significantibus occulerunt?
1149D
XXXIV.—
Cervas pro Iphigeniis dici. Proverbialis locutio:
Cervae pro Iphigeniis, vel:
Cerva pro virgine, ἔλαφος ἀντὶ παρθένου. Achilles Tatius, Amor., lib. VI, cap. 2: Κᾀκεῖνος, ὡς τὸ εἰκὸς, θέαμα ἰδὸν παραδοξότατον, τῆς κατά
τὴν ἔλαφον ἀντὶ παρθένου παροιμίας, ἐξεπλάγη καὶ ἔστη σιωπῇ. Ubi vid. Boden., pag. 506 seq. Proverbium dictum in eos, qui
vel magna spe excidentes exiguum quid referunt, vel qui criminis puri, rei tamen accusati, liberantur, vel tandem, ut hoc
loco quum aliud pro alio, falsum pro vero fraudulenter substituitur. Vid. Hadr. Junii Adag., cent. VI, No. 2. Fundus est notissima
fabula de Iphigenia, filia Agamemnonis, quae Aulide, cum pro salute Graecorum immolanda arae jam imposita esset a patre, rapta
dicitur a Diana, et in ejus locum cerva
1150C supposita. Vid. Euripid., Iphigen. in Aul. vers. 1585, seqq.; Ovid. Metam., XII, 34; Hygin., Fab. 78 et 261. Orell.
Panditis. et Lugd. Cat. .
Expanditis. Orell.
XXXIV. Sed ut vobis assentiamur, in fabulis his omnibus cervas pro Iphigeniis dici, unde tamen vobis liquet, cum allegorias
istas vel expanatis, vel panditis, eadem vos interpretari, eademque sentire
1150C Sentiri
Fulv.
, quae sub tacitis cogitationibus ipsis ab historicis sensa sunt, nec per voces proprias, significationibus sed aliis explicata?
Vos Jovis, et Cereris coitum imbrem dicitis dictum telluris in gremium lapsum: potest
1149B alius aliud et argutiis fingere, et veri cum similitudine suspicari: potest aliud tertius, potest aliud quartus, atque ut
se tulerunt ingeniorum opinantium qualitates, ita singulae res possunt infinitis interpretationibus explicari. Cum enim e
rebus occlusis omnis ista quae dicitur allegoria sumatur, nec habeat finem certum, in quo rei, quae dicitur, sit fixa atque
immota sententia, unicuique liberum est, in id quod velit attrahere lectionem, et affirmare id positum, in quod eum sua suspicio
et opinabilis conjectura duxerit. Quod cum ita se habeat, qui potestis res certas rebus a dubiis sumere, atque unam adjungere
significationem dicto, quod per modos videatis innumeros expositionum varietate deduci?
1150C
XXXV.—
Si accommodum ducitis, accommodus idem quod simplex
commodus. Virgilius Aen., XI, 522, seq.:
Est curvo anfractu vallis, accommoda fraudi
Armorumque dolis.
Orell.
Omnes de Diis fabulas. Ita Salmasius ex emendatione Meursii. Antea legebatur:
omnes de his fabulas. Heraldus in Curis II, mavult:
Omnesne has fabulas. Orell.
1150D
Id est singulas. Delet haec Meursius tamquam interpretamentum τοῦ
omnes. Orell.
Totas ambifarias. Sic emendavit Gelenius, sequentibus caeteris. Cod. mstus habet:
An bifarias, quod tuetur Stewechius. Orell.
Et pro Libera ac patre Dite, submersionem seminis atque jactum. Verissima haec emendatio deletur Meursio.
Libera est Proserpina, ut supra ostensum. Antea legebatur:
et pro Libero et pro patre Dite, quae lectio Fulv. Ursinum movit sequentia ita corrigere
submersionem seminis atque vini jactum. Orell.
Brimo. Sic restituit Th. Canterus ex msto, ut supra cap. 20, ubi vide Notas. Orell.
Comprehensaeque isto faces. Isto, scil. igne, quae codicis msti lectio confirmatur verbi praecedentibus, cap. XXIV:
Sumit faces geminas flammis comprehensas Aetneis. Antea edebatur:
comprehensaeque istae faces. Stew. et Orell.
Quid novatio. Verissimam hanc codicis msti lectionem,
1151B temere sollicitatam a Stevechio, qui scribendum suspicatur
quid nudatio, bene defendit Salmasius ad Aelii Lamprid. Heliogabal., cap. 31. Scrip. Hist. Aug., vol. I, p. 871.
Novare ap. Latinos eleganter pro nitidare et quasi nova facere. Valerius Flaccus:
1151C Hic sale purpureo, vivaque nitentia lympha
Membra novat.
Hinc
barbam novare, id est expolire et quasi novam facere:
novaculum instrumentum, quo barba novatur et raditur cutisque expolitur. Bene itaque
novatio, id est,
levigatio pudendorum, quae
fecerat sumere habitum puriorem, ut supra dixit cap. 25. Orell.
Neque potestis supponere. Ita Meursius pro
opponere, verissime. Nam antea dicit:
quid oporteat subjici. Adhaeserat.
s fini praecedentis dictionis, et
o pro
u more suo scripserat librarius. Orell.
Nec alterum rerum vocare contextum. Revocavi in textum lectionem hanc editionis primae proxime accedentem ad scripturam Codicis depravatam:
nec alterutrum . . . . . contextum. Alterum, diversum, mutatum, ut ap. Horat. II, Od. X. 14.:
Sperat infaustis, metuit secundis
Alteram sortem bene praeparatum
1155D Pectus.
vocare pro advocare, recipere ad vestram, scil. causam.
Rerum contextus est rerum continuatio, cum omnia inter se consentiunt et inter se apta sunt. Ita Cic., de Finibb., lib. v. c. 28:
Et, Hercle, mirabilis apud illos contextus rerum: respondent extrema primis, media utrisque, omnia omnibus. Sensus itaque nostri loci hic erit: nisi potestis alium, plane diversum a vero tenorem rerum nexumque advocare ad vestram
causam,
wen ihr nicht einen ganz andern Zusammenhang der Dinge annehmen konnet. Quod non intelligentes mutarunt Gelenius:
Nec ad rerum vocare contextum, scilicet singula; Stewechius:
Neque ad alterum rerum vocare contextum; Heraldus et Meursius:
Neque ad verum rerum vocare contextum; editor Lugd. Bat.:
Neque ad alterum sensum rerum vocare contextum. Orell.
1152B
Quid allegoriis obscuratis honestis id. Sine dubio legendum
inhonestis. Nam turpes et obscoenae hae fabulae, quas affert Arnobius. Orell.
XXXV. Denique si accommodum ducitis, etiam
1149C illud a vobis repetita interrogatione conquirimus,
1150A omnes de Diis fabulas existimetis, id est singulas totas ambifarias ac bilingues, et versipellibus esse scriptas modis;
an alias earum partes nihil ambiguum dicere, alias vero multifidas atque allegorici tegminis superjectione velatas? Si enim
ad finem a capite textus omnis expositionis et series obtensionibus allegoricis clausa sunt, edissertate, monstrate, quid
pro rebus singulis, quas unaquaeque eloquitur fabula, supponere debeamus, et promere, quasque in res alias atque intelligentias
vocare. Ut enim Jovem pro pluvia, Cererem, verbi causa, pro terra vultis audire, et pro Libera ac patre Dite submersionem
seminis atque jactum: ita dicere vos convenit, quid pro tauro debeamus accipere, quid pro indignatione Cereris atque irae?
quid sibi velit Brimo verbum, quid Jovis
1150B solliciti supplicatio? quid allegati coelites nec auditi? quid exectus aries? quid execti arietis proles? quid satisfactio
his facta? quid quae rursus gesta sunt libidine obscoeniore cum filia? consimiliter et in altera fabula Enneae nemus, et flores
quid sint? quid sumptus ignis ex Aetna, comprehensaeque isto faces? quid peragratio cum his orbis? quid Attica regio? quid
eleusinius pagus? quid Baubonis tugurium atque hospitium rusticanum? quid cyceonis significet potio? quid adspernatio potionis?
quid novatio et revelatio pudendorum? quid spectaculi flagitiosa dulcedo, et ex remediis talibus orbitatis oblivio comparata?
Quod si pro his omnibus, quod oporteat subjici rerum immutatione monstratis, erit ut vobis assensum super tali asseveratione
tribuamus: sin autem singula
1151A in singulis neque potestis supponere, nec alterum rerum vocare contextum: quid allegoriis obscuratis honestis id, quod simpliciter
dictum est, et communem ad intelligentiam publicatum?
1152B
XXXVI.—
Caeterum partes alias esse communiter scriptas. Id est, simpliciter et communem ad intelligentiam. Nescio igitur, cur hunc locum interpolare voluerint. Herald. —Fulv Ursinus
ed.:
uniter
1152C
scriptas. Lugd. Bat.:
communiter conscriptas, nescio ante codice msto.
Communiter itaque idem est quod nos dicimus
popular. Orell.
Urbana est ista subtilitas, et quibuslibet brutis patens. C. Barthius, in Adversar., lib. XXIX, cap. 14, legendum censet:
Urbana est ista subtilitas: at quibuslibet brutis patens. Putat scil. vir doctus, jocari hic verbisque ludere Arnobium, et quia urbanam dixerat subtilitatem, Bruti, urbani rectoris
et primi consulis, nomen ambiguo sensu ponere, quod virum in altera sapientem, stolidum altera significatione indicat. Sed
hac emendatione non opus habemus, si
urbanam subtilitatem interpretemur non facetam et elegantem, sed levem, jocularem subtilitatem (
gemeine, abgedroschne Subtilitat). Vide Victor. Var. Lectt., IV, 12: J. Fr. Gronov., de Sestert., lib. IV, cap. 9, pag. 318, seqq., et Ernesti, in Clav. Cic.,
v.
urbanus. Orell.
Differitas. Sic restituit L. Carrio ex msto. Alii:
1152D
differentia. Vide supra, ad lib. II, cap. 16. Orell.
XXXVI. Nisi forte dicetis, non toto in historiae corpore allegorias has esse, caeterum partes alias esse communiter scriptas,
alias vero dupliciter, et ambifaria obtentione velatas. Urbana est illa subtilitas, et quibuslibet brutis patens. Nam quia
cuncta, quae scripta sunt, inexpeditissimum vobis est traducere, invertere, derivare, eligitis quaedam vestrae convenientia
voluntati, et ex ipsis obtinere contenditis nothas atque adulteras lectiones interiori esse superpositas veritati. Quod tamen
ut vobis ita sese habere,
1151B quemadmodum dicitis, annuamus, qui scitis, aut unde cognoscitis, utra pars sit sententiis historiae scripta simplicibus,
utra vero sit dissonis atque alienis significationibus tecta? Potest enim fieri, ut quod vos existimatis sic esse, alter se
habeat; aut quod aliter creditis, conceptionibus aliis contrariisque prolatum sit. Ubi enim dicitur in unius materiae corpore
pars esse allegorice scripta, indubitabili altera sermone,
1152A rectoque, nec inest in re signum, quo differitas judicari ambiguorum possit simpliciterque dictorum, tam potest quod simplex
est, ambiformiter dictum existimari, quam quod ambigue scriptum est, reclusis esse obtentionibus credi. Quod quidem quo genere
aut fiat, aut fieri posse credatur, intelligere confitemur minime nos posse.
1152D
XXXVII.—
Flores Proserpina virago lectitabat. Virago ex msto addidit J. Meursius, probante Heraldo. Orell.
Nam quadrigae, currus. Meursius conj.:
Quid quadriga currus, adjective. Sed apud Arnobium haud infrequentes tales sermonis abundantiae. Orell.
Summanus. Vide supra, ad lib. III, cap. 44, et I. Fr. Gronov., in Lectt. Plaut., pag. 87; Plautus Curc., III, 46, finxit inde verbum
summanare pro furari, avide rapere. Orell.
Ut in aliud subito converteretur historia. Subito, quod in prioribus editionibus abest, primus e cod. ms. in textum revocavit Th. Canterus. ms. habet
aliud, quod tuetur Meursius tamquam antiquum et Lucretianum. Vid. Doering. ad Catull., carm. LXVI. vers. 28. Sed vix credendum Arnobium
hoc uno loco usum esse
1153C antiqua hac forma et obsoleta, quae alibi nusquam occurrit in toto hoc opere. Orell.
Suis hic moribus et conditionibus dicta sunt. Id est moribus et conditionibus Diis illis propriis. Frustra igitur locum sollicitavit Stewechius legendum suspicans:
Suis hic notionibus et conditionibus dicta sunt, ut supra lib. I.:
Pestilentiam, grandines qua potuit notione signare. Fulv. Ursinus conj.:
nominibus et distinctionibus. Orell.
Ad verum Jovem. Meursius legendum conjicit:
Ad verbum Jovem. Male. Orell.
XXXVII. Inspiciamus enim quod dicitur hoc modo. In nemore, inquit, Ennensi quondam flores Proserpina virago lectitabat. Integrum
adhuc istud est, et recta pronuntiatione prolatum; nam et nemus et flores quid sint, quid Proserpina, quid virago, cunctis
indubitabiliter notum est. Emicuit Summanus e terris curru quadrijugo vectitatus; simplex et hoc aeque
1152B est; nam quadrigae, currus, atque Summanus interpretationem desiderant nullam. Improvisus Proserpinam rapuit, et sub terras
secum avexit; seminis, inquit, abstrusio raptione in Proserpinae nuncupatur. Quid accidit, quaeso, ut in aliud subito converteretur
historia, ac semen Proserpina diceretur? ut quae virago jamdudum florum in lectionibus habebatur, postquam sublata et rapta
est, significationem coeperit
1153A habere sementis? Jupiter, inquit, in taurum versus, concubitum matris suae Cereris expetivit; ut expositum supra est, nominibus
his tellus et labens pluvia nuncupatur. Legem allegoricam video tenebrosis ambiguitatibus explicatam. Irata Ceres est, et
exarsit, et arietis proles pro poena atque ultione suscepit. Hoc iterum video communibus in proloquiis promptum: nam et ira,
et testes, satisfactio, suis hic moribus, et conditionibus dicta sunt. Quid ergo hic accidit, ut ab Jove, qui pluvia, et ab
Cerere, quae appellata est terra, res transiret ad verum Jovem, atque ad rerum simplicissimam dictionem?
1153C
XXXVIII.—
Conversionem non potest in allegoricam duci. Sic e msto codice restituit Canterus. Antea legebatur:
In allegoriam. Quid si legamus
1153D cum Elmenhorstio
conversione non potest in allegoriam duci? Orell.
Potest quidem proscriptio, quemadmodum Tullius ludit, pugna dici appellarique Cannensis. Cicero pro Roscio Amerino, cap. XXXII:
Te pugna Cannensis accusatorem sat bonum fecit. Multos caesos non ad Thrasimenum lacum, sed ad Servilium vidimus. Elmenh.
Quae gesta est dudum, pugna esse non potest eadem eademque proscriptio. Fulv. Ursinus et Stewechius conj.:
quae gesta est dudum pugna, pugna esse non potest, etc. Orell.
XXXVIII. Aut igitur debent allegorico genere omnia esse scripta, et posita, demonstrandaque universa
1153B nobis: aut genere isto conscriptum est nihil; quoniam esse quod creditur, quasi parte ex historiae non videtur. Allegorico
genere scripta sunt haec omnia. Minime istud videtur certum. Quaeritis qua ratione, qua causa? quia omne quod gestum est,
et in alicujus operis evidentia constitutum
1153C Constitutum est
Sab.
, conversionem non potest in allegoricam duci: neque enim potest infectum esse, quod factum est; aut rei gestae natura in
alienam potest degenerare naturam. Numquid bellum Iliacum in socraticam verti condemnationem potest? aut pugna illa Cannensis
proscriptio fieri crudelitasque Syllana? Potest quidem proscriptio, quemadmodum
1153C Tullius ludit, pugna dici, appellarique Cannensis.
1154A Sed quae gesta est dudum, pugna esse non potest eadem, eademque proscriptio; neque enim quod gestum est, potest aliud, ut
dixi, quam id esse, quod gestum est; aut in alienam migrare substantiam id, quod in vi propria, atque in sui generis qualitate
defixum est.
1153D
XXXIX.—
Unde igitur probamus historias has rerum esse gestarum conscriptiones. Etiam hic vox deest. Scribo:
omnes allegoricas rerum, etc. Lege praecedentia et videbis. Meurs.
Vel quae in abdito tradunt gentes. Audax est nec necessaria conjectura Salmasii:
vel quae in abdito tratuntur initiatis. Orell.
1154C
Pinus illa solemniter, quae in Matris infertur sanctum deae. Et hoc loco Stewechius corrigere vult
sanctuarium. Male. Vide supra ad hujus libri cap. VI et XVI, et Ez. Spanh., de Usu et Praest. Numism., diss. VI, tom. I, p. 313. Orell.
—Jul. Firmicus, de Errore prof. Rel. (pag. 457. ed. J. Gronov.):
In sacris Phrygiis, quae Matris Deum dicunt, per annos singulos arbor pinea caeditur, et in media arbore simulacrum juvenis
subligatur.
Elmenh. —Meursius mavult
in matris . . . . . Deum, recte: nam constanter ita eam appellat noster. Orell.
Sibi Attis virum . . . . . abstulit. Virum, id est vilia, ut supra observavimus. Orell.
Phallorum. Ita ms. Alii:
Ithyphallorum. Elmenh.
Nebridarum familiam pellicula cohonestavit hinnulae.
1154D Non memini uspiam legere familiam ullam in Attica hoc nomine fuisse. Sed Arnobius, vel auctor ille, unde sumpsit, quum legisset
Νεβριδῶν familiam in Coa insula (vid. Stephan. Byzant. v. Κῶς), eam in Atticam transtulit, quia Cereris sacris qui initiabantur,
hinnulei pellicula, quam Graeci νεβρίδα vocant, cingerentur. Bacchus vel Iacchus in illis initiis Cereris Atticis simul colebatur,
cujus ministri et bacchae νεβρίδας gestabant, ut ex infinitis auctorum testimoniis patet. In Eleusiniis itaque mysteriis,
quae communia Cereris et Iacchi fuere, νεβρίδες etiam ab initiantibus usurpatae. Νεβρίζειν hoc vocabant et νεβρισμόν. Vide
Harpocrationem in ea voce. Confudit itaque τοὺς Νεβρίδας Coenses (dictos a Nebro, Hippocratis magni avo, ut docet L. Holstenius
ad Stephan., l. l., pag. 184.) et τοὺς νεβρίζοντας Atticae. Salmas.
Exercit. Plin. in Solin., pag. 607. Heraldus
Nebridas dictos putat Cereris mystas, eo quod Ceres filiam quaerens et per terrarum vastitates oberrans hinnuli pellicula
1155C contecta fuerit, cujus autem rei, quod sciam, nulla apud veteres mentio. Sed Bacchi et bacchantium insigne hinnuli pellis.
Clemens Alexandr. in Protrept. ἧκε, ὦ παραπλὴξ, μὴ θύραν σκηριπτόμενος, μὴ κιττῷ ἀναδούμενος, ῤίψον τὴν μίτραν· ῥίψον τὴν
νεβρίδα, σωφρόνησον. Pro
hinnulae. Fulv. Ursinus edidit
hinnulea. Orell.
Si rebus actis, etc. Idem Fulvius:
si e rebus actis? etc. Orell.
Qui sibi ritum religionis affixerint. Meurs.:
affinxerint. Male. Sic enim Arnobius infra. lib. VI, cap. 1:
Consuestis crimen nobis maximum impietatis affigere. Et
1155D cap. 26:
torpedine in perpetua affigeretur. Ubi male, Meursius: affligeretur. Orell.
XXXIX. Unde igitur probamus, historias has omnes rerum esse gestarum conscriptiones? Ex solemnibus scilicet sacris atque
initiorum mysteriis; vel quae statis fiunt temporibus, ac diebus; vel quae in abdito tradunt gentes
1153C Genitis
Sab. male.
, moris proprii perpetuitate servata. Neque enim credendum est, sine suis originibus haec esse, frustra atque inania
1154C
Ita Sab. Inaniter
alii.
fieri, nec habere conjunctas primis institutionibus causas. Pinus
1154B illa, solemniter quae in matris infertur sanctum deae, nonne illius imago est arboris, sub qua sibi Attis virum demessis
genitalibus abstulit, et quam memorant divam in solatium sui consecravisse moeroris? Phallorum illa facinorumque subrectio,
quos ritibus annuis adorat et concelebrat Graecia, nonne illius facinoris similitudinem refert, quo se a debito Liber liberavit?
Eleusina illa mysteria, et sacrorum reconditi ritus, cujus memoriam continent? nonne illius erroris, quo in filiae conquisitione
Ceres fessa, oras ut venit ad atticas, triticeas attulit fruges, nebridarum familiam pellicula cohonestavit hinnulae, et illud
1154C spectaculum maximum Baubonis in inguinibus risit?
1155A aut si alia causa est, nihil ad nos istud, dummodo causa cuncta ista confiant. Neque enim credibile est, nullis antecedentibus
causis, suscepta haec esse; aut insanire judicandum est Atticos, qui sibi ritum religionis affixerint conflatum rationibus
nullis. Quod si liquet, et constat, id est, si rebus actis mysteriorum causae atque origines effluunt, in allegoricas species
nulla possunt conversione traduci. Quod enim factum, gestum est, infectum non potest fieri, rerum prohibente natura.
1155D
XL.—
Labem imbris e coelo. Labem hoc loco idem quod lapsum. Nihil amplius. Orell.
Madorem. Vide ad lib. I, cap. 2. Orell.
Rei rusticae de opere proloqui. Verissimam hanc lectionem primus e codice msto eruit Stewechius, qui tamen mavult legere:
de opere loqui. Antea edebatur:
Cum nota Ditis patris rei rusticae Dei proloqui, ineptissime. Quis enim umquam dixit Ditem patrem Deum rei rusticae? Orell. —Scribo:
cum nota Ditis patris et rei rusticae Dei, pro
Deae. Sic lib. III:
Dianam, Cererem, Lunam caput esse unius Dei triviali germanitate pronuntiant. Sic Virgilius:
Descendo ac ducente Deo flammam inter et hostes.
Conf. Macrob. Saturn., lib. III, cap. 8. Meurs.,
pag. 174.—Sed in appendice accedit idem lectioni codicis msti. Orell.
Atque scaturiginem istam vocis et strepitum foedae loquacitatis amittere, etc. Codex ms. habet:
quam scaturiginem,
1156C etc.; unde Stewechius locum sic refunxit:
quam scaturiginem istam vocis et strepitum foedae loquacitatis emittere. Non male. Orell.
XL. Et tamen ut vobis ita se habere assentiamur res istas, id est, ut historiae aliud verbis sonent, nescio quid aliud more
hariolantium dicant, ita non animadvertitis, non videtis, quanta istud dicatur et cum ignominia fieri, contumeliaque divorum?
an injuria
1155B gravior ulla potis est reperiri, quam terram, et pluviam, vel quodlibet aliud, nihil enim refert quae fiat interpretatione
conversio, Jovis et Cereris dicere atque appellare concubitum? et cum deorum criminibus labem imbris e coelo, et telluris
significare madorem? Potest irreligiosus quidpiam vel existimari, vel credi, quam semina terris mersa, vel quodlibet aliud,
nihil enim similiter refert, raptum Proserpinae dicere, et cum nota Ditis patris rei rusticae de opere proloqui? Nonne millies
optatius fuit,
1155C elinguem fieri atque mutum, atque scaturiginem
1156A istam vocis, et strepitum foedae loquacitatis amittere, quam deorum nominibus res appellare turpissimas? quinimmo turpibus
deorum factis negotia significare vulgaria?
1156C
XLI.—
Antea mos fuerat allegoricas dictiones honestissimis sensibus obumbrare, res turpes et foedas prolatu honestorum convestirier
dignitate.
Dedi lectionem antiquam, quae sensum bonum et expeditum habet, scil. morem fuisse allegoricas dictiones (obscoenas nimirum)
honestissimis sensibus sive explicationibus obumbrare. Meursio placet
obumbrari, quod etiam mihi placet ob sequens
convestirier. Salmasius autem, nescio an codicis msti nisus auctoritate, sic edidit:
Antea mos fuerat in allegorica dictione,
1156D
honestissimis sensibus obumbrare res turpes, et foeda prolatu, etc. Orell.
Commemorantur. Sic optime Meursius et Salmasius pro
commorantur. Orell.
Ut quod olim pravitas foedorum verecundia contegebatur, nunc verniliter turpiterque dicatur dignorum elocutione mutata. Dedi lectionem codicis msti merito revocatam a Salmasio, et si postrema verba
dignorum, etc., exceperis, sanissimam. Primus editor Sabaeus omnia mutavit audacissime sic edendo:
ut quod olim pravitas foedae rei verecundia contegebatur, nunc scurriliter turpiterque dicatur digna res elocutione mutata. Qua in lectione, ut alia taceam,
verniliter pessime mutatum in
scurriliter. Sed omnia sana erant, modo post v.
dignorum inseramus unam vocem:
gravitas, scil. ut opponatur
dignorum gravitas pravitati foedorum. Orell.
Voluisses. . . . . indicaris. Ita ed. Lud. Bat. Alii:
voluisset. . . . . indicaret. Orell.
Periculum habuit ullum? Ita lego cum Meursio pro:
periculum habuit nullum? Orell.
1157C
Foedae rei species. Et hic in msto:
foedorum. Herald.
Subjiciat. Ita Gelenius. Editio princeps:
subeat. Or.
XLI. Antea mos fuerat, allegoricas dictiones honestissimis sensibus obumbrare, res turpes, et foedas prolatu, honestorum
convestirier dignitate. At vero vobis auctoribus per turpitudinem dicuntur res graves, et castitate pollentia obscoenis commemorantur
in vocibus; ut quod olim pravitas foedae rei
1155C
Scribe: Foedorum.
Notas. Foederum
ms. Mendose.
verecundia contegebatur, nunc scurriliter, turpiterque dicetur, dignorum elocutione mutata. Quod in adulterio dicimus Martem,
inquit, et Venerem Vulcani esse circumretitos arte, cupiditatem dicimus atque iram,
1156B vi pressas consilioque rationis. Quid enim prohibebat, quid obstabat, suis unamquamque rem verbis, et suis significationibus
promere? immo quid urgebat, cum nescio quid indicare per commentarios et scripta voluisses, nolle illud intelligi quod indicaris;
sed contrarias res simul una expositione suscipere, studium docere cupientis, et nolentis ostendere malignitatem? An deos
adulteros dicere periculum habuit ullum? prolatio cupidinis atque irae linguam et os fuerant obscoeno coinquinatura contactu?
Quod si
1156C utique fieret, et allegoricae coecitatis obumbratio tolleretur,
1157A et facilis ad discendum res esset, et deorum dignitas conservaretur illaesa. Nunc vero cum dicitur in Martis et in Veneris
vinctione vitiorum esse significata compressio, perversissimae res duae simul iisdem temporibus fiunt, ut et foedae rei
1157C
Ms. iterum: Foederum.
species intellectum subjiciat
1158C
Ita Sab. Alii: Subeat.
honestatis, et prius animum turpitudo, quam religionis alicujus perstringat auctoritas.
1157C
XLII.—
Aut cur ea dissolvere in allegoriarum explicatione curatis? Ita ed. Lugd. Bat. verissime. Alii:
in explicationem. Orell.
Connumeratis et dicitis. Forsitan legendum:
commemoratis. Canter.
Cui inter sacros cultus res videmus fieri specialiter annuas nominatimque divinas. Trajectio verborum familiaris Arnobio pro:
cui inter sacros cultus res divinas annuas videmus fieri specialiter nominatimque (hoc est ejus Attidis, non solis nomine invocando.) Orell.
1157D
Sin hirquinum et Phrygium est. Supra, cap. 6:
vel quia hircos Phryges suis Attagos elocutionibus nuncupant, inde Attis nomen ut sortiretur, effluxit. Orell.
Abscisso ab homine. Meursius legendum suspicatur:
abscissi agnomine. Male. Nam modo dixerat:
an ab homine ad solem facta translatio est? scil. nominis Attis. Orell.
Dignus videretur vocari. Probabilis est conjectura Stewechii:
Divus videretur vocari. Elmenh. leg.:
dignius. Orell.
XLII. Nisi forte dicetis, hoc enim solum restat, quod a vobis posse videatur opponi, deos sua mysteria nolle ab hominibus
sciri; et idcirco historias ambagibus esse allegoricis scriptas. Et unde vobis est liquidum, quod hominibus superi nolint
sua mysteria publicari? Unde illa vos scitis, aut cur ea dissolvere in allegoriarum explanationem curatis?
1157B Ad extremum et ultimum, quid sibi dii volunt, ut honesta cum nolint, turpissima de se dici atque indecora patiantur? Attidem
cum nominamus, solem, inquit, significamus, et dicimus: sed si Attis sol est, quemadmodum connumeratis, et dicitis, quis erit
Attis ille, quem in Phrygia genitum vestrae produnt atque indicant litterae? quem passum esse res certas, fecisse item res
certas? quem in spectaculis ludicris theatra universa noverunt? cui inter sacros cultus res videmus fieri specialiter annuas,
nominatimque divinas? utrumne ab sole ad hominem, an ab homine ad solem vocabuli hujus facta translatio est? Si enim nomen
istud principaliter habet
1157C originem solis, quid tandem de vobis sol aureus
1158A meruit, ut ei cum semiviro faceretis vocabulum istud esse commune? sin hirquinum, et Phrygium est, quid Phaetontis genitor,
pater hujus luminis et claritatis admisit, ut abscisso ab homine dignus videretur vocari, et augustior fieret evirati corporis
nuncupatione signatus?
1157D
XLIII.—
In Jovis et Cereris coetu. Alii
coitu, male. Vide supra. Orell.
Occulvatio seminis. Sic restituo pro
occupatio, quae lectio hunc locum legenti statim sese offert. Orell.
XLIII. Sed quid sit istud, jam promptum est omnibus: nam quia talium scriptorum, historiarumque vos pudet, nec abolere videtis
posse ea, quae sunt foede semel in commentarios relata, nitimini cohonestare res turpes, atque omnibus argutiarum modis pro
rebus subditis, verborum invertitis corrumpitisque naturas; atque ut olim accidere male sanis assolet, quorum turbida vis
morbi sensum atque intelligentiam depulit, confusa atque incerta jactatis,
1158B et inanium per rerum figmenta bacchamini. Esto in Jovis et Cereris coetu irrigatio sit significata telluris; occultatio
seminis patris in Ditis raptu, vina per terras sparsa distractis in visceribus Liberi; cupiditatis et temeritatis compressio,
colligatio dicta sit adulteriorum Veneris atque Martis.
1157D
XLIV.—
Versuras. Hoc est,
mutationes, τρόπους, sensu proprio et primario. Ita
foliorum versura ap. Varron., de Re rust., I, cap. XLVI, ubi vid. Ind, Schneideri. Orell.
1158C
Quid enim subjiciemus pro illi fustibus. Fustes dicit Arnobius ramum illum ficulneum validissimum, quem in humani speciem penis elaboratum figit Liber super aggerem tumuli,
sub quo humatus erat Prosumnus, ut legimus supra cap. 48. Quare non video, quid moverit Salmasium
fustibus mutare in
fluctibus. Orell.
Semeleiae subolis urigo contorsit. Ita legendum esse pro
origo, quod habet editio princeps, docuerunt Stewechius et Salmasius ad Solin., pag. 28 et 628. Fulv. Ursinus et Heraldus corrigunt
prurigo. Sed
urigo idem significat, scil. pruriginem coitus, καυθμὸν, κραῦσιν (
die Brunst). Sic Apuleius, Met, I:
Illa mox urigine percita, cubili suo (me)
applicat. Ubi vid. Stewech.
1158D et Oudendorp., pag. 35. Plura exempla collegit Meursius pag. 475. Eodem sensu
uri de amore flagrantissimo usurpant poetae veteres, verbi causa Virgilius:
Uritur infelix Dido, etc. Ovidius:
Uror, ut inducto ceratae sulphure taedae,
Ut pia fumosis addita thura rogis.
Substantivo
urigo caret Thesaurus Gesneri.
Contorquere sensu obscoeno, ut simplex
torquere supra cap. 28:
Huc atque illuc clunes torquet. Orell.
Et quid pro illis Ganymedibus raptis. Sic restituit Canterus ex emendatione L. Fruterii. Antea:
Ganymedibus partis. Orell.
In libidinum magisteria substitutis. Si sana lectio est, sensus erit, substitutum fuisse Ganymedem, libidines ut doceat Jovem. Ita supra cap. 29.:
Homo. . . . . . magisterio sanctae divinitatis adjutus. quod falsissimum. Quare amplector conjecturam C. G. Schwarzii ad
1159B Plin. Paneg. legentis:
In libidinum ministeria substitutos. Vid. Burmann., ad Valer. Flace, VII, 536, et Sueton. Aug. cap. 11. Orell.
Pellax. Vide supra ad lib. IV, cap. 36. Orell.
Conscriptione de superis tali. Fulv. Ursinus ed.
conscriptioni, etc., male. Orell.
Addidistis, ut dicitur, garo gerrem. Scripturam hanc codicis msti, ex quo illam protulit Meursius in Appendice, verissimam et elegantissimam Arnobto reddidit
1159C N. Heinsius, Adversar., lib. VI, cap. 8, p. 619. (ed. Burmann.), et Salmasius, in ed. Lugd. Bat.
Garo gerrem addere, proverbium dictum in eos, qui res pretiosissimas et augustissimas inquinant et honore suo privant, res vilissimas et abjectissimas
cum illis conjungentes. (Simile proverbium, spurcum quidem ac turpiusculum, etiamnum in usu est apud homines plebeios: D .
. . . .
in die Milch machen) Nam
garum, liquamen exquisitum ex intestinis piscium (scombrorum praecipue, quorum optimi capiebantur in Hispania) sale maceratis, in
pretiosissimis habebatur eduliis. Vide apic. Coel., lib. I, cap. 7, ibique Lister., intpp. ad Petron., cap. 36; Gesner., in
Thesauro, et imprimis, Geoponic. lib. XX, cap. 46, ibique Niclas, pag. 1270; it. Heindorf. V. Cl., ad Horat. II, satir. VII,
46, pag. 437. Contra gerres tamquam vilissimos pisciculos commemorant Plinius, Hist. nat., lib. XXXII, cap. 53, (ubi vide
Harduin., pag. 594, vol. II) ac Martialis, lib. III, epigr. 76.:
Teque juvant gerres et pelle melandrya cana.
et lib. XII, epigr., 32:
Fuisse gerres, aut inutiles maenas
1159D Odor impudicus urcei fatebatur.
Ausonius, in Prooem, ad Idyll. XI, pag. 448, ed. Tollii:
Misi itaque ad te frivola gerris Siculis vaniora: ut, cum agis nihil, haec legas: et ne nihil agas, defendas. Glossae:
Gerres, μαινίδες. Vide Turneb., Adversar., lib. XXIV, cap. ult. Quod non intelligens
1160B Sabaeus, sequentibus reliquis editoribus usque ad Salmasium, edidit:
addidistis, ut dicitur, gangraenam, quod Hadr. Junius in Supplementis ad Erasmi Adagia centur. VIII, Proverb. 5, exponit: geminastis malum, veterem culpam novae
noxae additione gravastis. Gangraena enim cancri species. Lucilius in Satyris:
Serpere uti gangraena malo atque herpestica possit.
1160C Sed multo elegantior et significantior Codicis lectio, quam Oberthurium in editionem suam non recepisse valde miror. Orell.
Conquinavistis. Stewechius mavult:
Coinquinavistis, ut supra lib. IV, cap. 34.:
Carmen malum conscribere, quo fama alterius coinquinetur et vita, observans ex Festo, verba
inquinare et
coinquinare ducta esse ab antiquo
cunire, quod significat stercus facere. Sed
conquino et dici et scribi vult Victorinus de Orthographia, pag. 2467. Collect. Putschii. Conf. Scaliger. et Mercer. ad Plauti Pseudol.,
act III, scen. II, vers 75. Orell.
Indubitabili. Alii:
indubitabile.
XLIV. Sed si fabulas has vultis more allegorico scriptas, quid caeteris fiet, quas non videmus posse versuras in hujusmodi
cogi? Quid enim subjiciemus pro illis fustibus, quos super aggerem tumuli Semeleiae sobolis urigo contorsit? Et quid pro illis
Ganymedibus raptis, atque in libidinum magisteria substitutis? Quid pro illa conversione formiculae, in
1158C quam Jupiter maximus vastitatis suae liniamenta
1159A contraxit? Quid pro cycnis, et satyris? quid pro aureis imbribus, in quos idem se pellax fraude induit perfida formarum
varietatibus ludens? Ac ne de Jove solo loqui videamur voluisse, in amoribus numinum reliquorum esse allegoriae quae possunt?
quae in mercenariis conditionibus, ac servitutibus? quae in vinculis, orbitatibus, planctibus? quae in cruciatibus, vulneribus,
sepulcris? in quo cum unam contrahere possetis culpam conscriptione de superis tali, addidistis, ut dicitur, garo gerrem,
cum deorum nominibus appellavistis res turpes, et vocabulis rursus deos rerum conquinastis infamium. Quod si adesse hic eos,
aut esse illos uspiam cognitione indubitabili crederetis: in mentione illorum facienda praestringeret vos metus; et tamquam
vos audirent, vestrasque acciperent voces, ita credi oportuit, et haberi in cogitatione defixum. Apud enim homines
1159B officiosis religionibus deditos non ipsi dii tantum,
1160A verum etiam nomina deberent esse deorum reverenda: quantumque est in ipsis, qui censentur his nominibus, tantum esse par
est in eorum appellationibus dignitatis.
1160C
XLV.—
Da veram judicii formam. Sic e cod. msto emendavit Stewechius citans locum geminum, lib. II, cap. II:
Da verum judicium, ubi autem cum Heraldo legendum:
Da puerum judicem. Alii:
Ad veram judicii formam. Pro
formam Meursius conjicit
normam. Orell.
Sed oratio sordida est, verbis fuerit polluta si talibus, Verecundia laude condigna, etc. Cod. ms habet:
Verecundia ac laude condigna, unde Stewechius legendum suspicatur:
Verecundi ac lauti condigne erubescitis,
1160D etc., homines lautos explicans homines ad gravitatis studium eruditos, quo sensu occurrit libro VII. Meursius, in Appendice
legendum censet:
Verecundia haec laude condigna. Ed. Lugd. Bat.:
Sed oratio sordida, verbis fuerit polluta si talibus, verecunda ac laude condigna (per ironiam scil.). Equidem nolim quidquam mutare invitis Cod. Orell.
XLV. Da veram judicii formam, et in illa estis reprehensionis parte, quod in usu sermonis vestri Martem pro pugna appellatis,
pro aquis Neptunum, Liberum patrem pro vino, Cererem pro pane, Minervam pro stamine, pro obscoenis libidinibus
1159B
Sic ms. Bene. Libidinis
Sab.
Venerem. Quae enim est ratio, ut cum suis censeri appellationibus res possint, nominibus cognominentur deorum, et ea fiat
numinibus contumelia, quam nec homines sustinemus, si nostra quis nomina res ducat atque invertat in frivolas? Sed
1160B
Alii: Et.
oratio sordida est, verbis fuerit polluta si talibus. Verecundia laude condigna, erubescitis panem et vinum nominare,
1160B et pro coitu Venerem non metuitis dicere.