Patrologiae Cursus Completus.
Elenchus Operum Quae In Hoc Decimo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Decimo Tomo Continentur.
Admonitio In Librum De Dono Perseverantiae.
Admonitio In Librum De Dono Perseverantiae.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Dono Perseverantiae Liber Ad Prosperum Et Hilarium Secundus .
Fulgentius in fine libri de Incarnatione et Gratia D. N. J.
Admonitio In Opus Imperfectum Contra Secundam Juliani Responsionem.
Admonitio In Opus Imperfectum Contra Secundam Juliani Responsionem.
Ex Epistola CCXXIV Ad Quodvultdeum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundam Juliani Responsionem Imperfectum Opus , Sex Libros Complectens.
I. Julianus. Magnis licet impeditus angoribus
XI. Jul. Quibus gestis inter voluminis primas partes, progressus est ad distinctionem
XXXIV. Jul. Ne ergo in infinita volumina extendatur oratio, hic, hic harum de quibus agimus
XXXVIII. Jul. Differentiam vero ejus non absurde intelligere possumus, variam
XCIX. Jul. Nunc autem omnibus perfidus, dicis factam in natura carnis, peccati necessitatem.
CIV. Jul. Verumtamen, ad destructionem totam dogmatis tui proficit, ut etiam
CXV. Jul. Ac ne nesciremus de quo tempore loquereris
IX. Jul. Haec ergo Manichaeorum scorta dogmatum impurissimorum lenocinantur auribus .
LX. Jul. Ac per hoc nihil sibi vel de jucunditate ejus, vel de verecundia potest diabolus vindicare.
LXVIII. Jul. Mors autem judicialis transiit in eo quo omnes,
LXXXVI. Jul. Proba igitur, hoc quod intellexit Apostolus vestris cohaerere dogmatibus.
CXXXI. Jul. Ille dixit, Gratia ex multis delictis in justificationem: ille peccati efficientiae
CXXXII. Jul. Apostolus ergo ubi praetulit gratiam peccato, nostrum dogma communit.
CXLIII. Jul. Verum quia hic fui longior, pergamus ad reliqua.
CLXIV. Jul. Qui ergo dicit multa delicta, nihil de uno Manichaeorum, id est, traducis suspicatur.
CLXVIII. Jul. Restituet ergo totum fideliter, quod fidelibus repromisit.
CLXXII. Jul. Et post reconciliationem, quam cum Deo habere promeruimus, per operam videlicet
CLXXXIV. Jul. Nec dixisset, In eo transiit mors, in quo omnes peccaverunt
CLXXXIX. Jul. Ita etiam in parte contraria Adam dicitur forma peccati, non prima, sed maxima.
CXCV. Jul. Secutus est, Et ita in omnes homines mors pertransiit.
CC. Jul. Peccatum autem, inquit, non imputatur, cum lex non est
CCVII. Jul. Assere ergo hoc peccato Manichaeorum, id est, traducis convenire.
LXVIII. Jul. Quia Deo judici iniquitatis crimen affigit.
LXXV. Jul. Et pro auctoritatibus sacris, Dei criminationibus intumescit .
LXXVI. Jul. In cujus praeceptis immoderationem tyrannicam:
LXXVII. Jul. In judiciis iniquitatem barbaram:
LXXVIII. Jul. In juramentis falsitatem punicam inesse confirmat.
XCVII. Jul. Eumque esse figulum irae et perditionis vasa fingentem.
CIV. Jul. Deum quoque talium hominum assere conditorem, quales manibus ejus justitiaeque conveniunt.
CXXVIII. Jul. Creat igitur malum Deus.
CXXIX. Jul. Et puniuntur innocentes, propter quod facit Deus.
CXXX. Jul. Et a diabolo possidentur, quia hoc facit Deus.
CXXXI. Jul. Et imputat hominibus crimen manuum suarum Deus.
CXXXIII. Jul. Et fructum ab homine bonitatis reposcit, cui malum ingenuit Deus.
CXXXIV. Jul. Et postea tota lege mentitur, quia justus sit Dominus .
CXXXV. Jul. Et qui tot crimina capit, adhuc vocatur Deus?
CXXXVII. Jul. Sed videamus et reliqua.
CLXXXIII. Jul. Jam vero illud tuum, quod priore opere ventilavi ( Opere scripto ad Turbantium
CXCI. Jul. Sed intelligi non potest aliud mala natura, quam id quod malum est habere congenitum.
CC. Jul. Sed adeo mala non est, ut nisi Manichaeus eam accusare non possit.
CCI. Jul. Ego, inquit, tamen non sum Manichaeus, qui eam absolvo verbis, et condemno judiciis.
CCXIII. Jul. Nec alia apud vos argumenta esse pro traduce, quam quae Manichaeus tribuisset, ostendi.
XI. Jul. Et quod laudas catholica, pavoris tui esse , non fidei.
XII. Jul. Quod ergo laudata vituperas, non esse judicii, sed furoris.
XLIX. Jul. Tam gravi, ut res indicat, in fidem Catholicorum adulatione , non solum nihil necessaria,
XCII. Jul. Quidquid enim naturale est, voluntarium non esse manifestum est.
C. Jul. Est ergo jam sine voluntate peccatum, cum invenitur in his quibus malam eripis voluntatem .
CII. Jul. Id est, peccatum per hoc esse sine voluntate, per quod non potest esse sine voluntate.
CX. Jul. Numquid legi Dei aut operi Dei scripta disputatorum praejudicant?
XXXI. Jul. Verum vehementem objectionem putasti, ut diceres unde in ipso primo
L. Jul. Malum autem quod agit, a possibili agit.
Appendix Tomi Decimi Operum S. Augustini Hipponensis Episcopi In Tres Partes Divisa. Prima parte continentur subdititia opuscula, scilicet: Hypomnesti
Admonitio In Hypomnesticon.
Hypomnesticon Contra Pelagianos Et Coelestianos, Vulgo Libri Hypognosticon.
Hypomnesticon Contra Pelagianos Et Coelestianos, Vulgo Libri Hypognosticon.
Liber Primus. In quo Pelagianorum primum dogma convellitur.
Liber Secundus. Refellitur secundum dogma Pelagianorum.
Liber Tertius. Adversus tertium dogma Pelagianorum.
Liber Quartus. Contra quartum dogma Pelagianorum.
Liber Quintus. Adversus quintum dogma Pelagianorum.
Liber Sextus. In quo de praedestinatione contra Pelagianos disputatur.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Praedestinatione Et Gratia, Suspecti Auctoris Liber.
De Praedestinatione Et Gratia, Suspecti Auctoris Liber.
De Praedestinatione Dei, Libellus Ignoti Auctoris.
De Praedestinatione Dei, Libellus Ignoti Auctoris.
De Libro Cujus Inscriptio Erat, S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi, Ad Articulos Sibi Falso Impositos Responsiones.
Appendicis Pars Secunda, Continens Varia Scripta Et Monumenta Ad Pelagianorum Historiam Pertinentia Quorum comparatione polemicae in eosdem haeretico
Gennadius, In Libro Scriptorum Ecclesiasticorum.
Ex Libro De Haeresibus Vulgato Per Sirmondum Sub Titulo Praedestinati.
Timotheus Presbyter Constantinopolitanus, In Opusculo De Receptione Haereticorum .
Photius, In Biblioth. Cod. 54.
Prosper, In Libro De Ingratis.
Ex Eodem Prospero, Epitaphium Haeresis Pelagianae Et Nestorianae.
Commonitorium Aliud Mercatoris Contra Pelagianos.
De Pelagiana Haeresi Ejusque Auctore Ac Defensoribus.
Pelagii Haeresis In Augustini Notitiam Venit.
De Synodo Carthaginensi Contra Coelestium Circa Initium An. 412 Habita .
Pelagiana Dogmata Cum Eorum Refutatione.
De Palaestina Synodo Apud Diospolim In Causa Pelagii Celebrata Mense Decembri, Anno Christi 415 .
Scriptio Contra Pelagii Errores, Ex Augustini Epistola 186, Nn. 31-33, Ad Paulinum, Decerpta.
De Eadem, Ut Creditur, Vexatione Catholicorum A Pelagianis.
Ejusdem Epistola Rescripta Silvano Seni, Valentino, Et Caeteris Episcopis Synodi Milevitanae .
Ejusdem Epistola Rescripta Quinque Episcopis, Aurelio, Alypio, Augustino, Evodio Et Possidio .
De Pelagianis Ab Apostolica Sede Damnatis.
De Pelagii Litteris Cum Libello Fidei Ad Innocentium Papam Ab Ipso Missis, Sed Zosimo Redditis.
Libellus Fidei Pelagii, Ad Innocentium Ab Ipso Missus, Zosimo Redditus .
De Coelestii Libello, Quem Romae Zosimo Dedit,
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Coelestii.
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Pelagii.
De Errore Palaestinorum Episcoporum Et Ipsius Zosimi Papae In Judicio Pelagii Sive Coelestii.
Paulini Diaconi Libellus Zosimo Papae Oblatus Contra Coelestium .
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Coelestii.
Sacrum Rescriptum Contra Pelagium Et Coelestium.
Exemplar Edicti Junii Quarti Palladii.
Concilium Africae Universale Carthagine Habitum Anno 418 Contra Haeresim Pelagii Et Coelestii.
De Eodem Carthaginensi Concilio.
De Zosimi Sententia Atque Tractoria Contra Pelagium Et Coelestium .
Epistola Imperialis Ad Aurelium Carthaginensem Episcopum .
Libellus Fidei S. J. C. Scriptus, Ut Videtur, A Juliano, Et Ad Apostolicam Sedem Missus
De Juliano Episcopo Eclanensi, Pelagianae Haeresis Defensore.
Mercator, In Commonitorio Subnotationum In Scripta Juliani .
Juliani Sententiae, Expressae Ex Ejus Opusculis, Cum Illarum Refutatione.
De Anniano Pseudodiacono Celedensi.
Edictum Propositum A Volusiano Praefecto Urbi.
Volusianus praefectus Urbi edixit:
De Haeresi Apud Beligarum Urbem Ex Pelagiano Errore Derivata.
De Pelagianis Italia Ejectis, Et De Britanniis Eorum Errore Liberatis, Etc., Cura Coelestini Papae.
De Pelagianis Expostulantibus De Sua Ex Occidentali Ecclesia Ejectione.
De Synodi Ephesinae Sententia In Pelagianos.
In Eosdem Haereticos Pelagianos.
Epistola Ejusdem, Ad Septimium Episcopum Altinum .
Leo episcopus, Septimio episcopo, salutem.
Epistola Ejusdem Altera, Ad Eumdem Honorium .
Gelasius episcopus, universis episcopis per Picenum, in Domino salutem.
Scytharum Monachorum De Gratia Dei Professio Contra Pelagianos.
De Libris Fausti Episcopi Reiensis In Gallia.
Epistola Hormisdae Papae Ad Possessorem.
Ex Joannis Maxentii Contra Superiorem Epistolam Scriptione.
Concilium Arausicanum II. De Gratia Et Libero Arbitrio .
Cyprianus In Caesarii Vita, Lib. 1, N. 35.
Appendicis Pars Tertia. Prosperi Aquitani Pro Augustino Contra Iniquos Doctrinae Illius De Gratia Et Praedestinatione Reprehensores Opuscula Apologeti
Prosperi Aquitani Ad Rufinum Epistola De Gratia Et Libero Arbitrio .
Prosperi Aquitani Ad Rufinum Epistola De Gratia Et Libero Arbitrio .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Liber Contra Collatorem .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Liber Contra Collatorem .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Capitula Calumniantium Gallorum. Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Capitula Calumniantium Gallorum. Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustini Doctrina Responsiones Ad Capitula Objectionum Vincentianarum. . Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Excerpta Quae De Genuensi Civitate Sunt Missa. Liber unus.
Prosperi Aquitani In Augustini Obtrectatorem Epigramma.
Prosperi Aquitani In Augustini Obtrectatorem Epigramma.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Prosperi Aquitani Sententiae Ex Augustino Delibatae. Liber unus.
Prosperi Aquitani Sententiae Ex Augustino Delibatae. Liber unus.
XI. De bonorum et malorum finibus.
XII. De tranquillitate ultionis Dei.
XIV. De requie adhuc in carne viventis.
XVII. De supernae patriae civibus.
XVIII. De carnis cupiditate vincenda.
XX. De praemio christianae religionis.
XXI. De occultis non judicandis.
XXIII. De passionibus sanctorum.
XXVI. De scrutandis mandatis Dei.
XXXII. De odiis mundi in Christianos.
XXXIII. De patientia fidelium.
XXXV. De toleranda varietate mundana.
XXXVI. De aedificatione domus Dei.
XLII. De impunitate peccantium.
XLVI. De fidelium culpis, et infidelium bonis.
XLVII. De malae voluntatis effectu.
LI. De puritate quam non perdit invitus.
LII. De fortitudine tolerantiae.
LVIII. De principali rerum omnium causa.
LIX. De superbia diaboli, et Christi humilitate.
LX. De spiritualibus augmentis.
LXI. De ineffabili excellentia deitatis.
LXIV. De incarnatione Verbi Dei.
LXV. Quo odio odiendi sunt mali.
LXVI. De labore fingentium mendacia.
LXIX. De sacramentorum perceptione.
LXXI. De acceleranda conversione.
LXXIII. De admiratione creaturarum.
LXXVI. De ratione psallentium.
LXXVIII. De recta sollicitudine.
LXXXVIII. De bono humilitatis.
CIII. De laboribus praesentis vitae.
CIV. Quod imago Dei homo sit nunc obnoxia vanitati.
CVI. Quod tota infidelium vita peccatum sit.
CVII. De fundamento spirituali.
CVIII. Quod recordatio vel oblivio non cadant in Deum.
CIX. Qui Dei miracula videant.
CX. De misericordia et veritate jungendis.
CXI. De tentatione et imitatione Christi.
CXII. De cupiditate et charitate.
CXV. Bonum cum gaudio est faciendum.
CXVI. Quod non homines, sed hominum sit fugienda perversitas.
CXVII. Quod sint vitanda peccata non timore poenae, sed amore justitiae.
CXVIII. De Pharisaeo et Publicano.
CXIX. Quod iniqui malitia prosit bonis.
CXXIII. Qualiter accedatur ad Deum, vel recedatur a Deo.
CXXVIII. De fide et intellectu.
CXXX. De perfectione desideriorum.
CXXXI. De duobus donis gratiae.
CXXXIII. De iniquitatis laesione.
CXXXV. De fugientibus diabolum.
CXXXVI. De pravis cupiditatibus.
CXXXVIII. De male conscio animo.
CXXXIX. Quod prior sit natura, quam vitium.
CXLI. De conditione creaturae.
CXLVI. Quod Deus tantum est creator.
CXLVII. De prima conditione mortis.
CXLIX. De martyribus non baptizatis.
CL. Quod omne peccatum sit mendacium.
CLI. De diversa voluntate affectionum.
CLII. De arbitrii libertate vera.
CLIII. Quod cor ad Deum sit habendum.
CLVIII. De persequentibus Ecclesiam.
CLXII. De praecepto charitatis.
CLXIII. De concordia et obedientia.
CLXIV. De conditione servitutis.
CLXX. De prima et secunda morte.
CLXXVII. Quod justitia iniquis odiosa sit.
CLXXVIII. De aegritudine animi.
CLXXXIV. De non desperandis peccatoribus.
CLXXXV. Qualiter pax a Deo quaeratur.
CLXXXVI. Ne juste flagellatus doleat.
CLXXXVII. Ut peccator sibi displiceat.
CLXXXVIII. De quaerendis praesidiis.
CXCIII. De ruminante verbum Dei.
CXCVI. De bonis Ecclesiae filiis.
CXCVIII. De haereditate Christi.
CCI. De bonis occultis sanctorum.
CCIII. De vigore fidei christianae.
CCV. De bonis quae nemo amittit invitus.
CCVIII. De peccatis praeteritis.
CCX. De impunitate peccatorum.
CCXII. De remediis tribulationum.
CCXIV. De prophetiis implendis.
CCXVIII. De meditatione fidelium.
CCXIX. De simulata innocentia.
CCXXVI. De temporalibus deliciis.
CCXXVIII. Nullam mali esse naturam.
CCXXIX. De iniquitate diaboli.
CCXXX. De profunditate iniquitatis.
CCXXXIV. De perseverantia in bono.
CCXXXIX. Quomodo erudiantur boni.
CCXLII. Qualiter regantur corpora.
CCXLIII. De poena et justitia.
CCLII. De petitionibus contrariis Deo.
CCLVII. De mandato Dei et timore.
CCLIX. De gloria non habenda nisi in Deo.
CCLXV. De eloquentia insipientis.
CCLXVIII. De incommutabili bono.
CCLXIX. De mendacio et fallacia.
CCLXX. De dilectione aeternorum bonorum.
CCLXXI. De fame et inedia spirituali.
CCLXXII. De laboribus peccatorum.
CCLXXV. De passionibus fidelium.
CCLXXVI. De originali peccato.
CCLXXVII. De providentia Dei semper operantis.
CCLXXXI. Omnia Dei arbitrio regi.
CCLXXXIII. De miraculis naturalibus.
CCLXXXIV. De incommutabili ratione operum Dei.
CCLXXXV. De merito voluntatis.
CCLXXXVII. De bono humanae naturae.
CCLXXXVIII. De potestate nocendi.
CCLXXXIX. Quale bonum sit Deus.
CCXC. Quod nulla creatura mala sit in natura.
CCXCI. De magnis operibus Domini.
CCXCIII. De plenitudine divinitatis in Christo.
CCXCIV. De vitiis expugnandis.
CCXCV. De fortitudine christiana et Gentilium.
CCXCVI. Vitium nisi in aliquo bono esse non potest.
CCXCVII. Nullis meritis gratiam praeveniri.
CCXCVIII. De circumcisione et Baptismo.
CCXCIX. De Adam primo et secundo.
CCCII. De naturae humanae qualitate.
CCCV. De opere in quacumque natura.
CCCVIII. Neminem, nisi Deo miserante, salvari.
CCCIX. Nihil excusationis competere peccatori.
CCCX. De his qui Spiritu Dei aguntur.
CCCXII. Nihil hominem posse sine Deo.
CCCXIV. De mortalitate Christi secundum carnem.
CCCXVI. De misericordia et judicio.
CCCXVIII. De contemnenda mundi gloria.
CCCXIX. De temporalibus bonis relinquendis.
CCCXXIII. De his quae hominum propria sunt.
CCCXXIV. De inseparabili opere Patris et Filii.
CCCXXV. Cui prosit Baptismi sacramentum.
CCCXXVIII. Quomodo Christus reliquerit Patrem et matrem.
CCCXXIX. De comparatione primi Adam et secundi.
CCCXXX. De incarnatione Verbi.
CCCXXXI. De duabus nativitatibus hominum.
CCCXXXII. De diversitate bonorum.
CCCXXXVIII. De voluntate Dei et hominis.
CCCXXXIX. De doctrina Patris per Verbum.
CCCXLI. Qui edunt corpus Christi.
CCCXLII. De malorum felicitate.
CCCXLIII. De mutatione cordis.
CCCXLVI. De incarnatione Verbi.
CCCXLIX. De Deo et homine Jesu Christo.
CCCL. De unitate divinae Trinitatis.
CCCLI. De doctrina Patris ad Filium.
CCCLIII. De bono odore Christi.
CCCLIV. De facultate credendi.
CCCLVI. De bipartita mundi significatione.
CCCLVII. De vitanda scientiae gloria.
CCCLVIII. De laude qua se praedicat Deus.
CCCLIX. De remittendis peccatis.
CCCLX. De aeternitate sanctorum.
CCCLXI. De confitendo homine Jesu Christo.
CCCLXIV. De petitione contraria.
CCCLXVII. De humanae justitiae modo.
CCCLXIX. De intemporalitate deitatis.
CCCLXX. De dilectione qua diligimus Deum.
CCCLXXIII. De unitate Trinitatis.
CCCLXXIV. Quid dedit Pater Filio.
CCCLXXV. De custodia Dei, qua suos servat.
CCCLXXVI. De gratia Dei, qua omne hominis meritum praevenitur.
CCCLXXVII. De amore, quo Deum amare debemus.
CCCLXXVIII. De indiviso Patris et Filii opere.
CCCLXXIX. De subjectione Filii.
CCCLXXX. Nihil in quibuscumque creaturis a Creatore inordinatum relinqui.
CCCLXXXI. Quod praescientia Dei neminem peccare compellat.
CCCLXXXII. De cognoscendis creaturis quae non videntur.
CCCLXXXIII. Quo remedio vulnera humana curentur.
CCCLXXXIV. Nullum naturae vitium ab auctore esse.
CCCLXXXVI. De varietate remediorum.
CCCLXXXVII. De prima hominis praevaricatione.
CCCLXXXVIII. De magistra omnium artium veritate.
CCCLXXXIX. Quo incitetur cor ad discendum.
Index Rerum Quae In Hoc Decimo Volumine Continentur.
XIV. Jul. Sic disputavi hactenus, ut mos nostrae fidei postulabat: verum non hac solum parte contentus, agam tecum benigne, et consulto eam mihi personam induam, quae praeceptoris tui sententiae favere videatur. Hoc autem ea gratia fiet, ut tu in Manichaeum, si ab eo dissides, oppugnare cogaris. Assertioni quippe nostrae nihil astutiae inesse hoc ipso dolebitur, cum Traduciamus non invenit, quo Manichaeo possit obsistere. Itaque apparebit quanta inter vos conjuratio sit, quam procuretis mutuis cuncta compendiis, quando inter vos jurgium excitari non potuerit. Quo igitur id me consilio arripuisse ostenderim, animo lectoris insidat: nunc jam personae, quam assumimus, oratione fungamur. Errant omnino qui putant hanc concretionem corporis habilem esse justitiae: omnibus bonis studiis repugnat vilis natura carnis et sanguinis. Quidquid irritamentorum est lenocinio sensuum, ad perturbationem, imo eversionem mentis elabitur, quae in hoc coenum nescio qua infelicitate dejecta, generosos micatus luteo perdit admixtu. Ipsa quantum in se est ad locum suum, id est, ad superiora conatur: sed terreno afflictatur ergastulo. Denique cum ad pudicitiam voluerit subvolare, gluten et viscum voluptatis obscenae de perustis visceribus experitur. Jam si liberalitatem munificentiae concupiscat, avaritiae, quae tegmine frugalitatis operitur, manicis arctissimis colligatur. Enimvero si in 1526 aequabili constantiae quadam voluerit serenitate consistere, obruitur illico grandine timoris, et doloris procellis, atque ad omnia exsanguescens dubia, compos sui non sinitur manere consilii. Junge huc ignoratarum rerum noctem, qua circumdatur illuvie. Quid laudabilitatis in eo suspicabimur animante, qui nec ad utilium electionem oculos vigentes habet, et inter tempestates cupiditatum et discriminum sua naufragia numerare non sufficit? Nec tamen aliquis haec sponte depravatae substantiae accidisse mentiatur: ipsa primorum hominum institutio his aerumnis invenitur obnoxia. Nam ut hoc etiam Moysi, quem Catholici venerantur, testimonio comprobetur; experiebantur primi homines carnificinam timoris, quos intentatio, nisi obedissent, periculi territabat, quantumque de rerum collatione metiendum est, formidolosiores posteris eos opinamur fuisse, quos poena necdum cuiquam comperta vexabat. Cur enim mortis intentatione quaterentur, qui nesciebant quid incommodi afferret interitus? Sollicitabantur nimirum solis suspicionibus malorum. In qua ergo ille animus tranquillitate consisteret, quem tam aspera hiems formidinis commovebat? Porro ignorantia quam profunda, quamque patiendi ejus dura conditio, ut liberari ab ea nisi praevaricatione non posset: scientiam quippe boni malique, absque ausu condemnabili nequaquam capessiturus. Hoc ita caecum et aerumnosum animal, inquies, etiam cupiditas innata reddebat, quam rei interdictae et venustas irritabat et suavitas. Quod totum velut parum esset ad infelicitatem illius exprimendam, impugnationi naturae superioris exponitur. Quis ergo adeo desipiat, ut ibi quidquam boni fuisse arbitretur, ubi tot miseriarum instrumenta instituta fateatur? Pessimae igitur conditionis, pessimaeque naturae caro ista in istis primis hominibus suum, quod ab exordio tenebat, exseruit. Hanc autem tam malam substantiam Deus bonus non potuit fabricare. Quid ergo superest, nisi ut fateamur alterum esse animae datorem, alterum luteorum conditorem? Stat certe Manichaei, cujus indueram personam, acies ordinata. Quid opperiamur intelligis, videlicet ut qui ei adversus est, consequenti impugnatione id demonstret. Igitur vestrum dogma cum eo confligat: apparebit utrum sine pernicie sua vel leviter possit moveri. Pronuntiavit certe, non solum nasci omnes de commixtione corporum criminosos, verum ipsum Adam culparum necessitatem de concretione viscerum, et limi ex quo factus est sordibus attulisse. Natura, inquit, carnis in primis hominibus fuit noxia; ipsam scintillam animi studio honestatis sublucentem conclusit, madefecit, exstinxit. Ineptiunt prorsus Catholici, qui peccantium testimoniis obnituntur, et nec documentis propriis acquiescunt, videntesque non se bonum quod volunt agere, sed malum quod exsecrantur operari, putant tamen in carne non esse mali necessitatem. His ergo tam invidiose dictis congrediatur Traducianus, si potest: ego interim spectator assisto, et exitum vestri conflictus 1527A opperior. Quid itaque respondebis malam naturam etiam in primis hominibus fuisse juranti? Sine dubio referes, Deum formatorem hominum non potuisse malum condere quod creavit, et ideo quia Deus qui malum non facit, homines fecit, nequaquam eos naturaliter malos probari. Dixisti aliquid, et varaciter: sed vide utrum hoc me debueris audiente proferre. Qua enim virtute Manichaeum concusseris non satis curo: interim in mea totus jura transisti. Capto tibi jam delectat illudere; excipio quippe magno plausu professionem tuam, teque ut ejus memineris admoneo. Dignitate enim auctoris, id est Dei, qui malum non facit, pronuntiasti opera ejus bona debere asseri. Omnes ergo homines de instituta a Deo sexuum commixtione generatos, a Deo, an a diabolo fieri putas? Si a Deo; qui eos audes reos malosque pronuntiare, cum unicum dixeris esse testimonium Adam fieri malae non potuisse naturae, quia conditus a Deo qui est optimus, indicetur? Si ergo argumentum forte est, per quod credatur primorum hominum rea non instituta substantia, hoc ipsum quia Deus eam condidit quem bonum fatemur; remanet illud in excidium traducis, ut et omnes de conjugio genitos iniquos condi non posse, eodem testimonio comprobetur, quia Deus eos condidit, quem bonum fatemur. Sin autem et post hoc rabiens impudentia jurare perstiterit, et a Deo fieri parvulos, et tamen malos esse eos naturaliter: catholico quidem, sicut et Deo nostro, nihil his mendaciis praejudicii comparatur: Manichaeum tamen constat a vobis oppugnatum non esse, qui libenter quod Deum criminaris amplectitur; illud tibi perisse contentus, per quod Adam conditionis bonae fueras approbare molitus.
Aug. Cum mihi adversus Manichaeum certamen ineundum, tibique spectandum diserta caecitate proponis, partes tuas improvidus subruis; et quomodo illam teterrimam luem, quam Manichaeo funestus error invexit, tanquam pestifero adjuves dogmatis tui flatu, etiam his hominibus, qui suo tardantur ingenio, ut possent intelligere, praestitisti. Nam cum illa quae de vitae hujus mortalis corruptibilisque miseriis copiose et facunde dixisti, audierit quisque vel legerit, vera te fuisse prosecutum, non solum in tuo sermone, verum in ipsis quoque humanis rebus agnoscet. Manichaeo quippe, cui velut adversus nos loquenti verba fecisti, nihil magnum aut difficile fuit in hac mortali vita, quae et de felicitate paradisi merito peccati ejecta atque dejecta est , ista quae abs te de illa dicta sunt intueri; et sive ut tu, sive uberius atque copiosius, tamen eadem ipsa garrire, quae tam manifesta sunt, ut etiam Scripturarum divinarum locis plurimis lectitentur, de corruptibilis corporis onere, et ex illo animae aggravatione venientia. Unde et in sanctis, in hujus vitae agone luctantibus, caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17) : cum spiritus, sicut ait gloriosissimus Cyprianus, coelestia atque divina quaerit, caro terrena et saecularia concupiscit ( De Oratione 1528 Dominica). Hinc est ille conflictus, quem memoratus martyr in libro, quem de Mortalitate conscripsit, diligenter et eloquenter explicat, dicens inter caetera, quod nobis sit cum carnalibus vitiis atque illecebris saecularibus assidua et molesta luctatio. Jam vero beatus Gregorius hoc certamen, quod habemus in corpore mortis hujus, sic ante oculos ponit, ut nullus sit hujus agonis athleta, qui non se in verbis ejus tanquam in speculo recognoscat. Intra nosmetipsos, inquit, propriis vitiis et passionibus impugnamur, et die noctuque ignitis stimulis corporis humilitatis hujus et corporis mortis urgemur: nunc latenter, nunc etiam palam provocantibus ubique et irritantibus rerum visibilium illecebris, luto hoc faecis cui inhaesimus coeni sui fetorem venis capacioribus exhalante; sed et lege peccati, quae est in membris nostris, legi spiritus repugnante, dum imaginem regiam quae intra nos est, captivam ducere studet; ut spoliis ejus cedat, quidquid illud est, quod in nos beneficio divinae ac primae illius conditionis influxit (Greg. Nazianz. in Apologia 1 de sua fuga) . Haec verba hominis Dei, et in secundo libro illorum sex quos contra tuos quatuor edidi (Cap. 3) , et in hoc opere posui (Lib. 1, cap. 67) cum tuo primo volumini responderem, ubi corpus mortis, de quo se dicit Apostolus Dei gratia liberari (Rom. VIII, 24, 25) , aliter intelligendum putasti. Et sanctus Ambrosius cum dixisset, Omnes homines sub peccato nascimur; quorum ipse ortus in vitio est, sicut habes lectum, dicente David, «Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea, » protinus subjecit, Ideo Pauli caro corpus mortis erat, sicut ipse ait, «Quis me liberabit de corpore mortis hujus» (De Poenitentia, lib. 1, cap. 2 vel 3) ? Quid ergo mirum est, si Manichaeus intuens mala hujus vitae, et corpus mortis hujus quod aggravat animam, et discordiam carnis et spiritus, et jugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL, 1) , dicit talia etiam per os tuum quasi contra nos, qualia videmus dixisse Gregorium contra vos? Unde constat mala vitae hujus, quae tentatio est super terram (Job VII, 1, sec. LXX) , quibus malis in genere humano propter jugum grave filiorum Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium, plenus est mundus, et Manichaeos cum Catholicis confiteri; sed unde sint haec, non utrosque idem dicere, et magnam hinc inter eos esse distantiam; quod ea Manichaei tribuunt alienae naturae malae, Catholici vero et bonae et nostrae, sed peccato vitiatae meritoque punitae. Tu qui non vis quod dicimus dicere, ipse quid dicis? Quomodo Manichaeo respondes unde sint haec mala, cum quibus nascuntur homines, et quae in paradiso non nascerentur si nemo peccasset, atque ibi non depravata, sed recta nostra natura, sicut condita est, permaneret ? Si vitium congenitum est, quo caro concupiscit adversus spiritum, et non est ex natura in origine vitiata, dic unde sit? 1529 Si vitium congenitum est, in quo clamat homo, Scio quia non inhabitat in me, hoc est in carne mea, bonum: velle enim adjacet mihi; perficere autem bonum, non invenio (Rom. VII, 18) ; et non est ex natura vitiata primi hominis praevaricatione; dic unde sit. Si autem non sunt congenita vitia ista; dic unde sint? Ex peccandi, inquies, consuetudine, quam sibi quisque fecit libera voluntate. Ubi quod non vis, interim confiteris, scilicet libertatem voluntatis suo malo usu perire potuisse, quia perficiendo malum minus idonea facta est ad perficiendum bonum. Sed numquid voluntate quisquam obtunsus est corde? numquid voluntate obliviosus est quispiam? numquid voluntate est aliquis fatuus? Haec et alia vitia ipsius mentis atque animi, cum quibus homines nasci ambigit nemo, si ex origine vitiata dicis non esse, dic unde sint. Neque enim dicturus es, quod ista, si nemo peccasset, paradisus habere potuisset. Postremo, quod corpus corruptibile aggravat animam, sub qua miserabili sarcina omnes qui non usquequaque desipiunt, homines gemunt, dic unde sit. Non enim sic dicturus es primos homines creatos, ut corruptibili corpore alicujus eorum anima gravaretur; aut post eorum illud grande peccatum, sine tali corpore aliquis nascitur. Cur ergo adversus nos Manichaeum loquentem loquacissimus introducis, cum tu negando quod dicimus, ei respondere non possis? Cui respondet Cyprianus, ita discordare carnem spiritumque demonstrans, ut tamen utriusque sit a Deo Patre oranda concordia ( De Oratione Dominica): cui respondet Gregorius, qui cum talia de carne dixisset, qualia contra nos composuisti dicere Manichaeum, utrumque tamen ad Deum, ipso Deo propitio, revocandum esse testatur, id est, spiritum et carnem: cui respondet Ambrosius, qui cum dixisset carnem moderatioris animae arbitrio conjugandam, Qualis fuit, inquit, cum inhabitanda paradisi secreta suscepit, antequam veneno pestiferi serpentis infecta sacrilegam famem sciret (Lib. 7 in Luc. XII) . His enim suis sententiis catholici antistites satis aperteque docuerunt, carnis non naturam malam esse, sed vitium; quo sanato ad hoc redit, ut quemadmodum primitus instituta est, nullis suis corruptelis aggravet animam, nullamque habeat cum spiritu contraria concupiscendo discordiam: quia discordia deceptus est Manichaeus, ut alienam malam fingeret commixtam nobis esse substantiam. Horum catholicorum antistitum fidem si nobiscum sequi velles, Manichaeos everteres, non juvares: nunc vero non eos destruere, sed magis aedificare conaris: negando enim mala, quae de origine vitiata homines nascentes trahunt, non id agis, ut nulla esse credamus mala naturalia, quoniam nimium manifesta sunt; sed potius agis, ut de aliena mala natura putentur esse ista, quam nobis esse commixtam Manichaeorum insania fabulatur; non de nostra bona 1530 primi hominis praevaricatione vitiata manare monstrentur, quod Catholicorum sanitas loquitur. Sed Manichaeus, inquis, etiam ipsam primi hominis carnem, qualis antequam peccaret fuit, sic detestatur, ut malam nitatur ostendere. Ita quidem a te inducitur loquens, ut ingerat respondendi qualecumque negotium, non solum mihi, verum etiam tibi. Nam ubi dicit a malo eam conditore factam esse ; simul ei respondemus, tam bonam creaturam, quae posset non peccare, si nollet, quamvis non aequetur suo Creatori, non tamen potuisse nisi bonum habere Creatorem. Ubi vero de timore mortis, quam, si peccasset, ei Deus est comminatus, etiam priusquam peccasset, miserum dicit; simul respondemus, quod hominis, qui nunquam peccare potuisset, si nunquam peccare voluisset, poenae illius devitandae, quae fuerat secutura peccatum, tranquilla erat cautio, non turbulenta formido. Hoc quidem respondere communi adversario, sicut dictum est, communiter possumus: sed ego adversus Manichaeum laudes augeo rationalis illius creaturae, quae non solum non cruciabatur ullo metu, verum etiam laetitia magna fruebatur; quoniam malum mortis, quod omnium, vel pene omnium refugiunt corda fidelium, habebat in potestate non perpeti. Huic nostrae fidei quoniam vester error adversus est, quo putatis Adam, sive peccaret, sive non peccaret, fuisse moriturum; quid hic Manichaeo respondes dicenti miseram conditam esse naturam, quam vel peccantem vel non peccantem mors imminens timore torquebat? Si enim dixeris ita fuisse conditam, ut non timeret mortem, sine dubio quandoque venturam; profecto istam quae in posteris ejus est, miseram fateberis nasci, cui mortis metum sic videmus esse congenitum, ut etiam hi qui spe fideli futurae vitae gaudia concupiscunt, in hac tamen vita cum mortis timore luctentur: nolunt enim spoliari, sed supervestiri, ut quantum ad eorum attinet voluntatem, non morte finiatur haec vita, sed mortale absorbeatur a vita (II Cor. V, 4) . Ex quo fit, ut si mortis metum in paradiso posueris ante peccatum, vincaris a Manichaeis, qui putant et putari volunt, quod in primo quoque homine misera condita est natura humana; si autem timorem mortis, quo mortalium animus non sine miseria stimulatur, ante peccatum non fuisse responderis, vincaris a nobis, quoniam non mutaretur in pejus nisi vitiata natura. Rursus in eo quod adversus nos facis dicere Manichaeum, quia illud «caecum et aerumnosum animal etiam inquietum cupiditas innata reddebat, quam rei interdictae et venustas irritabat et suavitas,» tui, Juliane, dogmatis, tanquam in scopulo inevitabili cognosce naufragium. Nos enim dicimus in illa beatitudine nullam fuisse cupiditatem, quae resisteret voluntati. Porro si cupiebant illi homines, unde abstinere potius volebant; procul dubio voluntati eorum cupiditas resistebat. Hoc ergo non contra me, sed contra te, Manichaeum dicere per tua verba fecisti. Si enim tales erant illi, ut in eis cupiditas resisteret voluntati; 1531 jam caro concupiscebat adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ubi manifestissimum carnis intelligitur vitium, propter quod fidelibus dicebat Apostolus, Haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis faciatis. Nullus quippe sanctorum est, qui non velit facere ne caro adversus spiritum concupiscat; quamvis ei resistat ne concupiscentiam carnis sua consensione perficiat, eumdem apostolum audiens, ubi ait: Dico autem, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis (Galat. V, 17, 16) . Non ait, Concupiscentias carnis adversarias ne habueritis; quoniam videbat perfectam pacem carnis et spiritus non posse in corpore mortis hujus impleri: sed ait, Concupiscentias carnis ne perfeceritis; ubi certamen nobis potius, quod contra carnem adversantem debeamus exercere, proposuit, ut concupiscentias ejus non perficiamus consentiendo, sed resistendo vincamus. Pax vero, ubi non eas adversantes repugnantesque patiamur, fuit in corpore vitae illius, quam natura vitiata primi hominis praevaricatione perdidimus. Nam si nec ibi fuit ante peccatum pax carnis et spiritus, falsumque est quod ait Ambrosius, utriusque discordiam per praevaricationem primi hominis in nostram vertisse naturam (Lib. 7 in Luc. XII, 53) : vera erit, quod absit, ista sententia, quam contra nos Manichaeum fecisti loquentem, miserum, scilicet animal primum hominem conditum, quem cupiditas innata reddebat inquietum, quam cupiditatem rei interdictae et venustas irritabat et suavitas. Nos autem dicimus tam beatum fuisse illum hominem ante peccatum, tamque liberae voluntatis, ut Dei praeceptum magnis viribus mentis observans, resistentem sibi carnem nullo certamine pateretur, nec aliquid omnino ex aliqua cupiditate sentiret, quod nollet; voluntatemque ejus prius fuisse vitiatam venenosa persuasione serpentis, ut oriretur cupiditas quae sequeretur potius voluntatem, quam resisteret voluntati; perpetratoque peccato jam poena infirmatae menti etiam carnis concupiscentia repugnaret. Ac per hoc, nisi prius homo faceret peccando quod vellet, non pateretur concupiscendo quod nollet Ecce nos quemadmodum vincimus Manichaeum, introducere conantem naturae hominis conditorem malum: tu autem, qui certantibus nobis locum tibi spectatoris pro tuo arbitrio delegisti, his ipsis verbis tuis, quae contra nos Manichaeo danda existimasti, qua, quaeso, arte, quibus viribus resistere audebis, homo, qui dicis carnis concupiscentiam, qualis nunc est, quam videmus contra spiritum dimicare, talem fuisse etiam in paradiso ante peccatum? Deponimus ergo te, velis nolis, de theatri sedilibus in arenam, et de spectatore facimus luctatorem. Aggredere certamen, et adversarium, si potes, vince communem: quoniam tu quoque Deum creatorem etiam carnis te colere profiteris. Vince igitur inimicum, persuadere conantem, malum Deum esse qui condidit carnem, cujus concupiscentia nondum depravato praevaricatione spiritui jam resistebat, et miserum hominem sua conflictatione faciebat. An dicturus es, Prorsus et concupiscentiam talem habebat, et tamen miser non 1532 erat? Hoccine est adversarium superare, an potius hoc est adjuvare Manichaeum, et contra Apostolum rebellare? Itane oblitus es quis dixerit, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae; et post hujusmodi verba subjecerit, Miser ego homo? Si ergo Adam, cum praecepto vellet obtemperare divino, cupiditate irritabatur cibum manducare prohibitum, eique carnis concupiscentia, qualem illum et tunc dicis habuisse, contra concupiscenti spiritui resistebat, nonne verissime diceret, si vellet dicere, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae? Quomodo ergo non erat miser homo, cum post verba talia dicat Apostolus, Miser ego homo (Rom. VII, 22-24) ? postremo, quomodo miser non erat, et habebat liberam voluntatem, si concupiscente adversus spiritum carne, teste ipso Apostolo, non faciebat utique quod volebat? Quoniam ergo si dixeris, qualis nunc est, talem fuisse concupiscentiam carnis ante peccatum, vincet te procul dubio Manichaeus: in sententiam meam transi, et Ambrosium dicentem, per praevaricationem hominis primi, in naturam vertisse discordiam carnis et spiritus, ambo approbemus, ut Manichaeum ambo vincamus. Qui verbis tuis, quae illi composuisti quasi recitaturo, et quod in scholis rhetorum agitari solet, aliena dicturo, non solum aerumnosum, verum etiam caecum creatum esse dixit Adam: unde caecum, nisi quia non noverat peccatum; quod dictum est in laudibus Christi (II Cor. V, 21) ? Quaecumque enim mala non per sapientiam, sed quae per experientiam discuntur, feliciter nesciuntur. Sed hoc contra Manichaeum de ignorantia primi hominis calumniantem, tu quoque mecum forsitan dicis: quid vero ei respondeas de morte corporis et de concupiscentia carnis, secundum ea quae nunc tibi nos respondimus, quaere. His enim duabus manifestissimis rebus apparet, aliam fuisse conditionem primorum hominum, qui de nulla parentum stirpe sunt geniti; aliam vero eorum, qui ita creantur a Deo, ut etiam ab hominibus procreentur: ab illo enim modum institutionis suae accipiunt, ab istis meritum originis ducunt, conformationem suam debentes opificio, obligationem judicio, liberationem beneficio Conditoris. Quorum mala cum quibus nascuntur, intuentes Manichaei, hominis opificem malum conantur inducere, cujus (ut de anima taceam, quae carnis est vita) Deum esse opificem suum, a quo sunt omnia bona sive coelestia sive terrena, carnis ipsius compago testatur: quod tale bonum est, ut de concordia membrorum ejus beatus Apostolus similitudinem sumeret, ad laudem praecipuam charitatis, cujus inter se pacifico vinculo boni fideles tanquam Christi membra nectuntur (I Cor. XII, 12) . Ita fit ut et illos primos sine vitio factos, et posteros eorum cum originali vitio natos, propter evidentissimum naturae bonum creare non potuerit nisi bonus conditor.