Patrologiae Cursus Completus.
Elenchus Operum Quae In Hoc Decimo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Decimo Tomo Continentur.
Admonitio In Librum De Dono Perseverantiae.
Admonitio In Librum De Dono Perseverantiae.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Dono Perseverantiae Liber Ad Prosperum Et Hilarium Secundus .
Fulgentius in fine libri de Incarnatione et Gratia D. N. J.
Admonitio In Opus Imperfectum Contra Secundam Juliani Responsionem.
Admonitio In Opus Imperfectum Contra Secundam Juliani Responsionem.
Ex Epistola CCXXIV Ad Quodvultdeum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundam Juliani Responsionem Imperfectum Opus , Sex Libros Complectens.
I. Julianus. Magnis licet impeditus angoribus
XI. Jul. Quibus gestis inter voluminis primas partes, progressus est ad distinctionem
XXXIV. Jul. Ne ergo in infinita volumina extendatur oratio, hic, hic harum de quibus agimus
XXXVIII. Jul. Differentiam vero ejus non absurde intelligere possumus, variam
XCIX. Jul. Nunc autem omnibus perfidus, dicis factam in natura carnis, peccati necessitatem.
CIV. Jul. Verumtamen, ad destructionem totam dogmatis tui proficit, ut etiam
CXV. Jul. Ac ne nesciremus de quo tempore loquereris
IX. Jul. Haec ergo Manichaeorum scorta dogmatum impurissimorum lenocinantur auribus .
LX. Jul. Ac per hoc nihil sibi vel de jucunditate ejus, vel de verecundia potest diabolus vindicare.
LXVIII. Jul. Mors autem judicialis transiit in eo quo omnes,
LXXXVI. Jul. Proba igitur, hoc quod intellexit Apostolus vestris cohaerere dogmatibus.
CXXXI. Jul. Ille dixit, Gratia ex multis delictis in justificationem: ille peccati efficientiae
CXXXII. Jul. Apostolus ergo ubi praetulit gratiam peccato, nostrum dogma communit.
CXLIII. Jul. Verum quia hic fui longior, pergamus ad reliqua.
CLXIV. Jul. Qui ergo dicit multa delicta, nihil de uno Manichaeorum, id est, traducis suspicatur.
CLXVIII. Jul. Restituet ergo totum fideliter, quod fidelibus repromisit.
CLXXII. Jul. Et post reconciliationem, quam cum Deo habere promeruimus, per operam videlicet
CLXXXIV. Jul. Nec dixisset, In eo transiit mors, in quo omnes peccaverunt
CLXXXIX. Jul. Ita etiam in parte contraria Adam dicitur forma peccati, non prima, sed maxima.
CXCV. Jul. Secutus est, Et ita in omnes homines mors pertransiit.
CC. Jul. Peccatum autem, inquit, non imputatur, cum lex non est
CCVII. Jul. Assere ergo hoc peccato Manichaeorum, id est, traducis convenire.
LXVIII. Jul. Quia Deo judici iniquitatis crimen affigit.
LXXV. Jul. Et pro auctoritatibus sacris, Dei criminationibus intumescit .
LXXVI. Jul. In cujus praeceptis immoderationem tyrannicam:
LXXVII. Jul. In judiciis iniquitatem barbaram:
LXXVIII. Jul. In juramentis falsitatem punicam inesse confirmat.
XCVII. Jul. Eumque esse figulum irae et perditionis vasa fingentem.
CIV. Jul. Deum quoque talium hominum assere conditorem, quales manibus ejus justitiaeque conveniunt.
CXXVIII. Jul. Creat igitur malum Deus.
CXXIX. Jul. Et puniuntur innocentes, propter quod facit Deus.
CXXX. Jul. Et a diabolo possidentur, quia hoc facit Deus.
CXXXI. Jul. Et imputat hominibus crimen manuum suarum Deus.
CXXXIII. Jul. Et fructum ab homine bonitatis reposcit, cui malum ingenuit Deus.
CXXXIV. Jul. Et postea tota lege mentitur, quia justus sit Dominus .
CXXXV. Jul. Et qui tot crimina capit, adhuc vocatur Deus?
CXXXVII. Jul. Sed videamus et reliqua.
CLXXXIII. Jul. Jam vero illud tuum, quod priore opere ventilavi ( Opere scripto ad Turbantium
CXCI. Jul. Sed intelligi non potest aliud mala natura, quam id quod malum est habere congenitum.
CC. Jul. Sed adeo mala non est, ut nisi Manichaeus eam accusare non possit.
CCI. Jul. Ego, inquit, tamen non sum Manichaeus, qui eam absolvo verbis, et condemno judiciis.
CCXIII. Jul. Nec alia apud vos argumenta esse pro traduce, quam quae Manichaeus tribuisset, ostendi.
XI. Jul. Et quod laudas catholica, pavoris tui esse , non fidei.
XII. Jul. Quod ergo laudata vituperas, non esse judicii, sed furoris.
XLIX. Jul. Tam gravi, ut res indicat, in fidem Catholicorum adulatione , non solum nihil necessaria,
XCII. Jul. Quidquid enim naturale est, voluntarium non esse manifestum est.
C. Jul. Est ergo jam sine voluntate peccatum, cum invenitur in his quibus malam eripis voluntatem .
CII. Jul. Id est, peccatum per hoc esse sine voluntate, per quod non potest esse sine voluntate.
CX. Jul. Numquid legi Dei aut operi Dei scripta disputatorum praejudicant?
XXXI. Jul. Verum vehementem objectionem putasti, ut diceres unde in ipso primo
L. Jul. Malum autem quod agit, a possibili agit.
Appendix Tomi Decimi Operum S. Augustini Hipponensis Episcopi In Tres Partes Divisa. Prima parte continentur subdititia opuscula, scilicet: Hypomnesti
Admonitio In Hypomnesticon.
Hypomnesticon Contra Pelagianos Et Coelestianos, Vulgo Libri Hypognosticon.
Hypomnesticon Contra Pelagianos Et Coelestianos, Vulgo Libri Hypognosticon.
Liber Primus. In quo Pelagianorum primum dogma convellitur.
Liber Secundus. Refellitur secundum dogma Pelagianorum.
Liber Tertius. Adversus tertium dogma Pelagianorum.
Liber Quartus. Contra quartum dogma Pelagianorum.
Liber Quintus. Adversus quintum dogma Pelagianorum.
Liber Sextus. In quo de praedestinatione contra Pelagianos disputatur.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Praedestinatione Et Gratia, Suspecti Auctoris Liber.
De Praedestinatione Et Gratia, Suspecti Auctoris Liber.
De Praedestinatione Dei, Libellus Ignoti Auctoris.
De Praedestinatione Dei, Libellus Ignoti Auctoris.
De Libro Cujus Inscriptio Erat, S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi, Ad Articulos Sibi Falso Impositos Responsiones.
Appendicis Pars Secunda, Continens Varia Scripta Et Monumenta Ad Pelagianorum Historiam Pertinentia Quorum comparatione polemicae in eosdem haeretico
Gennadius, In Libro Scriptorum Ecclesiasticorum.
Ex Libro De Haeresibus Vulgato Per Sirmondum Sub Titulo Praedestinati.
Timotheus Presbyter Constantinopolitanus, In Opusculo De Receptione Haereticorum .
Photius, In Biblioth. Cod. 54.
Prosper, In Libro De Ingratis.
Ex Eodem Prospero, Epitaphium Haeresis Pelagianae Et Nestorianae.
Commonitorium Aliud Mercatoris Contra Pelagianos.
De Pelagiana Haeresi Ejusque Auctore Ac Defensoribus.
Pelagii Haeresis In Augustini Notitiam Venit.
De Synodo Carthaginensi Contra Coelestium Circa Initium An. 412 Habita .
Pelagiana Dogmata Cum Eorum Refutatione.
De Palaestina Synodo Apud Diospolim In Causa Pelagii Celebrata Mense Decembri, Anno Christi 415 .
Scriptio Contra Pelagii Errores, Ex Augustini Epistola 186, Nn. 31-33, Ad Paulinum, Decerpta.
De Eadem, Ut Creditur, Vexatione Catholicorum A Pelagianis.
Ejusdem Epistola Rescripta Silvano Seni, Valentino, Et Caeteris Episcopis Synodi Milevitanae .
Ejusdem Epistola Rescripta Quinque Episcopis, Aurelio, Alypio, Augustino, Evodio Et Possidio .
De Pelagianis Ab Apostolica Sede Damnatis.
De Pelagii Litteris Cum Libello Fidei Ad Innocentium Papam Ab Ipso Missis, Sed Zosimo Redditis.
Libellus Fidei Pelagii, Ad Innocentium Ab Ipso Missus, Zosimo Redditus .
De Coelestii Libello, Quem Romae Zosimo Dedit,
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Coelestii.
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Pelagii.
De Errore Palaestinorum Episcoporum Et Ipsius Zosimi Papae In Judicio Pelagii Sive Coelestii.
Paulini Diaconi Libellus Zosimo Papae Oblatus Contra Coelestium .
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Coelestii.
Sacrum Rescriptum Contra Pelagium Et Coelestium.
Exemplar Edicti Junii Quarti Palladii.
Concilium Africae Universale Carthagine Habitum Anno 418 Contra Haeresim Pelagii Et Coelestii.
De Eodem Carthaginensi Concilio.
De Zosimi Sententia Atque Tractoria Contra Pelagium Et Coelestium .
Epistola Imperialis Ad Aurelium Carthaginensem Episcopum .
Libellus Fidei S. J. C. Scriptus, Ut Videtur, A Juliano, Et Ad Apostolicam Sedem Missus
De Juliano Episcopo Eclanensi, Pelagianae Haeresis Defensore.
Mercator, In Commonitorio Subnotationum In Scripta Juliani .
Juliani Sententiae, Expressae Ex Ejus Opusculis, Cum Illarum Refutatione.
De Anniano Pseudodiacono Celedensi.
Edictum Propositum A Volusiano Praefecto Urbi.
Volusianus praefectus Urbi edixit:
De Haeresi Apud Beligarum Urbem Ex Pelagiano Errore Derivata.
De Pelagianis Italia Ejectis, Et De Britanniis Eorum Errore Liberatis, Etc., Cura Coelestini Papae.
De Pelagianis Expostulantibus De Sua Ex Occidentali Ecclesia Ejectione.
De Synodi Ephesinae Sententia In Pelagianos.
In Eosdem Haereticos Pelagianos.
Epistola Ejusdem, Ad Septimium Episcopum Altinum .
Leo episcopus, Septimio episcopo, salutem.
Epistola Ejusdem Altera, Ad Eumdem Honorium .
Gelasius episcopus, universis episcopis per Picenum, in Domino salutem.
Scytharum Monachorum De Gratia Dei Professio Contra Pelagianos.
De Libris Fausti Episcopi Reiensis In Gallia.
Epistola Hormisdae Papae Ad Possessorem.
Ex Joannis Maxentii Contra Superiorem Epistolam Scriptione.
Concilium Arausicanum II. De Gratia Et Libero Arbitrio .
Cyprianus In Caesarii Vita, Lib. 1, N. 35.
Appendicis Pars Tertia. Prosperi Aquitani Pro Augustino Contra Iniquos Doctrinae Illius De Gratia Et Praedestinatione Reprehensores Opuscula Apologeti
Prosperi Aquitani Ad Rufinum Epistola De Gratia Et Libero Arbitrio .
Prosperi Aquitani Ad Rufinum Epistola De Gratia Et Libero Arbitrio .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Liber Contra Collatorem .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Liber Contra Collatorem .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Capitula Calumniantium Gallorum. Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Capitula Calumniantium Gallorum. Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustini Doctrina Responsiones Ad Capitula Objectionum Vincentianarum. . Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Excerpta Quae De Genuensi Civitate Sunt Missa. Liber unus.
Prosperi Aquitani In Augustini Obtrectatorem Epigramma.
Prosperi Aquitani In Augustini Obtrectatorem Epigramma.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Prosperi Aquitani Sententiae Ex Augustino Delibatae. Liber unus.
Prosperi Aquitani Sententiae Ex Augustino Delibatae. Liber unus.
XI. De bonorum et malorum finibus.
XII. De tranquillitate ultionis Dei.
XIV. De requie adhuc in carne viventis.
XVII. De supernae patriae civibus.
XVIII. De carnis cupiditate vincenda.
XX. De praemio christianae religionis.
XXI. De occultis non judicandis.
XXIII. De passionibus sanctorum.
XXVI. De scrutandis mandatis Dei.
XXXII. De odiis mundi in Christianos.
XXXIII. De patientia fidelium.
XXXV. De toleranda varietate mundana.
XXXVI. De aedificatione domus Dei.
XLII. De impunitate peccantium.
XLVI. De fidelium culpis, et infidelium bonis.
XLVII. De malae voluntatis effectu.
LI. De puritate quam non perdit invitus.
LII. De fortitudine tolerantiae.
LVIII. De principali rerum omnium causa.
LIX. De superbia diaboli, et Christi humilitate.
LX. De spiritualibus augmentis.
LXI. De ineffabili excellentia deitatis.
LXIV. De incarnatione Verbi Dei.
LXV. Quo odio odiendi sunt mali.
LXVI. De labore fingentium mendacia.
LXIX. De sacramentorum perceptione.
LXXI. De acceleranda conversione.
LXXIII. De admiratione creaturarum.
LXXVI. De ratione psallentium.
LXXVIII. De recta sollicitudine.
LXXXVIII. De bono humilitatis.
CIII. De laboribus praesentis vitae.
CIV. Quod imago Dei homo sit nunc obnoxia vanitati.
CVI. Quod tota infidelium vita peccatum sit.
CVII. De fundamento spirituali.
CVIII. Quod recordatio vel oblivio non cadant in Deum.
CIX. Qui Dei miracula videant.
CX. De misericordia et veritate jungendis.
CXI. De tentatione et imitatione Christi.
CXII. De cupiditate et charitate.
CXV. Bonum cum gaudio est faciendum.
CXVI. Quod non homines, sed hominum sit fugienda perversitas.
CXVII. Quod sint vitanda peccata non timore poenae, sed amore justitiae.
CXVIII. De Pharisaeo et Publicano.
CXIX. Quod iniqui malitia prosit bonis.
CXXIII. Qualiter accedatur ad Deum, vel recedatur a Deo.
CXXVIII. De fide et intellectu.
CXXX. De perfectione desideriorum.
CXXXI. De duobus donis gratiae.
CXXXIII. De iniquitatis laesione.
CXXXV. De fugientibus diabolum.
CXXXVI. De pravis cupiditatibus.
CXXXVIII. De male conscio animo.
CXXXIX. Quod prior sit natura, quam vitium.
CXLI. De conditione creaturae.
CXLVI. Quod Deus tantum est creator.
CXLVII. De prima conditione mortis.
CXLIX. De martyribus non baptizatis.
CL. Quod omne peccatum sit mendacium.
CLI. De diversa voluntate affectionum.
CLII. De arbitrii libertate vera.
CLIII. Quod cor ad Deum sit habendum.
CLVIII. De persequentibus Ecclesiam.
CLXII. De praecepto charitatis.
CLXIII. De concordia et obedientia.
CLXIV. De conditione servitutis.
CLXX. De prima et secunda morte.
CLXXVII. Quod justitia iniquis odiosa sit.
CLXXVIII. De aegritudine animi.
CLXXXIV. De non desperandis peccatoribus.
CLXXXV. Qualiter pax a Deo quaeratur.
CLXXXVI. Ne juste flagellatus doleat.
CLXXXVII. Ut peccator sibi displiceat.
CLXXXVIII. De quaerendis praesidiis.
CXCIII. De ruminante verbum Dei.
CXCVI. De bonis Ecclesiae filiis.
CXCVIII. De haereditate Christi.
CCI. De bonis occultis sanctorum.
CCIII. De vigore fidei christianae.
CCV. De bonis quae nemo amittit invitus.
CCVIII. De peccatis praeteritis.
CCX. De impunitate peccatorum.
CCXII. De remediis tribulationum.
CCXIV. De prophetiis implendis.
CCXVIII. De meditatione fidelium.
CCXIX. De simulata innocentia.
CCXXVI. De temporalibus deliciis.
CCXXVIII. Nullam mali esse naturam.
CCXXIX. De iniquitate diaboli.
CCXXX. De profunditate iniquitatis.
CCXXXIV. De perseverantia in bono.
CCXXXIX. Quomodo erudiantur boni.
CCXLII. Qualiter regantur corpora.
CCXLIII. De poena et justitia.
CCLII. De petitionibus contrariis Deo.
CCLVII. De mandato Dei et timore.
CCLIX. De gloria non habenda nisi in Deo.
CCLXV. De eloquentia insipientis.
CCLXVIII. De incommutabili bono.
CCLXIX. De mendacio et fallacia.
CCLXX. De dilectione aeternorum bonorum.
CCLXXI. De fame et inedia spirituali.
CCLXXII. De laboribus peccatorum.
CCLXXV. De passionibus fidelium.
CCLXXVI. De originali peccato.
CCLXXVII. De providentia Dei semper operantis.
CCLXXXI. Omnia Dei arbitrio regi.
CCLXXXIII. De miraculis naturalibus.
CCLXXXIV. De incommutabili ratione operum Dei.
CCLXXXV. De merito voluntatis.
CCLXXXVII. De bono humanae naturae.
CCLXXXVIII. De potestate nocendi.
CCLXXXIX. Quale bonum sit Deus.
CCXC. Quod nulla creatura mala sit in natura.
CCXCI. De magnis operibus Domini.
CCXCIII. De plenitudine divinitatis in Christo.
CCXCIV. De vitiis expugnandis.
CCXCV. De fortitudine christiana et Gentilium.
CCXCVI. Vitium nisi in aliquo bono esse non potest.
CCXCVII. Nullis meritis gratiam praeveniri.
CCXCVIII. De circumcisione et Baptismo.
CCXCIX. De Adam primo et secundo.
CCCII. De naturae humanae qualitate.
CCCV. De opere in quacumque natura.
CCCVIII. Neminem, nisi Deo miserante, salvari.
CCCIX. Nihil excusationis competere peccatori.
CCCX. De his qui Spiritu Dei aguntur.
CCCXII. Nihil hominem posse sine Deo.
CCCXIV. De mortalitate Christi secundum carnem.
CCCXVI. De misericordia et judicio.
CCCXVIII. De contemnenda mundi gloria.
CCCXIX. De temporalibus bonis relinquendis.
CCCXXIII. De his quae hominum propria sunt.
CCCXXIV. De inseparabili opere Patris et Filii.
CCCXXV. Cui prosit Baptismi sacramentum.
CCCXXVIII. Quomodo Christus reliquerit Patrem et matrem.
CCCXXIX. De comparatione primi Adam et secundi.
CCCXXX. De incarnatione Verbi.
CCCXXXI. De duabus nativitatibus hominum.
CCCXXXII. De diversitate bonorum.
CCCXXXVIII. De voluntate Dei et hominis.
CCCXXXIX. De doctrina Patris per Verbum.
CCCXLI. Qui edunt corpus Christi.
CCCXLII. De malorum felicitate.
CCCXLIII. De mutatione cordis.
CCCXLVI. De incarnatione Verbi.
CCCXLIX. De Deo et homine Jesu Christo.
CCCL. De unitate divinae Trinitatis.
CCCLI. De doctrina Patris ad Filium.
CCCLIII. De bono odore Christi.
CCCLIV. De facultate credendi.
CCCLVI. De bipartita mundi significatione.
CCCLVII. De vitanda scientiae gloria.
CCCLVIII. De laude qua se praedicat Deus.
CCCLIX. De remittendis peccatis.
CCCLX. De aeternitate sanctorum.
CCCLXI. De confitendo homine Jesu Christo.
CCCLXIV. De petitione contraria.
CCCLXVII. De humanae justitiae modo.
CCCLXIX. De intemporalitate deitatis.
CCCLXX. De dilectione qua diligimus Deum.
CCCLXXIII. De unitate Trinitatis.
CCCLXXIV. Quid dedit Pater Filio.
CCCLXXV. De custodia Dei, qua suos servat.
CCCLXXVI. De gratia Dei, qua omne hominis meritum praevenitur.
CCCLXXVII. De amore, quo Deum amare debemus.
CCCLXXVIII. De indiviso Patris et Filii opere.
CCCLXXIX. De subjectione Filii.
CCCLXXX. Nihil in quibuscumque creaturis a Creatore inordinatum relinqui.
CCCLXXXI. Quod praescientia Dei neminem peccare compellat.
CCCLXXXII. De cognoscendis creaturis quae non videntur.
CCCLXXXIII. Quo remedio vulnera humana curentur.
CCCLXXXIV. Nullum naturae vitium ab auctore esse.
CCCLXXXVI. De varietate remediorum.
CCCLXXXVII. De prima hominis praevaricatione.
CCCLXXXVIII. De magistra omnium artium veritate.
CCCLXXXIX. Quo incitetur cor ad discendum.
Index Rerum Quae In Hoc Decimo Volumine Continentur.
Commonitorium Aliud Mercatoris Contra Pelagianos.
Exemplum Commonitorii, quod super nomine Coelestii graeco sermone a Mercatore datum est, non solum Ecclesiae Constantinopolitanae, sed etiam plurimis religiosissimis viris; oblatum quoque piissimo principi Theodosio semper Augusto; idipsum ex graeco in latinum translatum per eumdem Marium Mercatorem Christi servum, in consulatu Florentii et Dionysii Vv. CC., per quod commonitorium cognito funestissimo errore, imperiali praecepto tam Julianus defensor et sequax ejus cum caeteris sociis et participibus suis, quam postea idem Coelestius de Constantinopolitana urbe detrusi, in synodo quoque Ephesiensi ducentorum septuaginta quinque episcoporum sententia postmodum in praesenti damnati sunt.
1. Coelestius quidam eunuchus matris utero editus, ante viginti plus minus annos discipulus et auditor Pelagii egressus ex urbe Romana, Carthaginem Africae totius metropolim venit, ibique de infra scriptis capitulis apud Aurelium episcopum memoratae urbis per libellum a quodam Paulino diacono sanctae memoriae Ambrosii Mediolanensis episcopi est accusatus, sicut gestorum confectio se habet, quibus idem libellus insertus est (quorum gestorum exemplaria habemus in manibus), tanquam haec non solum ipse doceret, sed et per provincias conspirantes sibi diversos, qui haec per populos disseminarent, misisset: id est, «Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, moriturus fuisset.» Quoniam «peccatum Adae ipsum solum laesit, et non genus 1687A humanum.» Quoniam «parvuli qui nascuntur, in eo statu sunt, in quo Adam fuit ante praevaricationem.» Quoniam «neque per mortem vel praevaricationem Adae omne genus hominum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne hominum genus resurgat.» Quoniam «lex sic mittit ad regnum coelorum quomodo et Evangelium.» Quoniam «et ante adventum Domini fuerunt homines impeccabiles, id est, sine peccato.» De quibus omnibus capitulis supra scriptis septem paribus synodalium gestorum patres et episcopi regionis illius restiterunt Coelestio , et jusserunt ut eadem condemnaret, quia essent haeretici sensus. Sed Coelestius nullo modo acquiescens, quinimo resistens actis iisdem quibus frequenter auditus est, ecclesiastica communione privatus est.
2. A qua sententia ad Romani episcopi examen credidit appellandum. Qua mox idem ipse appellatione neglecta, Ephesum Asiae urbem contendit, ibique ausus est per obreptionem locum presbyterii petere. Inde post aliquantos annos, sub sanctae memoriae Attico episcopo, urbem Constantinopolitanam petiit; ubi in similibus detectus magno studio sancti illius viri, ex praedicta alma urbe detrusus est, litteris super ejus nomine et in Asiam et Thessalonicam et Carthaginem ad episcopos missis, quarum exemplaria habentes proferre sumus parati.
3. Praedictus tamen Coelestius etiam hinc ejectus, ad urbem Romanam sub sanctae memoriae Zosimo episcopo tota festinatione perrexit: ubi actis, quorum exemplaria habemus, interrogatus, cum ab illo cognitore aliquatenus terreretur, crebris responsionibus et prosecutionibus suis spem praeseminavit, condemnare se illa capitula, de quibus apud Carthaginem fuerat accusatus, promittens. Id enim et instantius jubebatur, ab eoque vehementius ut id faceret exspectabatur, atque ob hoc ipsum nonnulla illius sancti sacerdotis humanitate dignus est habitus; et sic epistolam quamdam benignitatis plenam ad Afros episcopos meruit; qua ille abusus est, vel adhuc abutitur ad multorum ignorantium deceptionem.
4. Episcopis vero ex Africa rescribentibus, omnemque causam quae apud eos facta fuerat exponentibus, missis etiam gestis exinde, quae fuerant tunc cum illo vel de illo confecta ; vocatus ad audientiam pleniorem, ut quae promiserat festinaret implere, id est, ut damnatis praedictis capitulis, sententia Afrorum pontificum, qua fuerat communione privatus, absolveretur, non solum non adfuit, sed etiam ex memorata Romana urbe profugit: atque ob hoc a beatae memoriae praedicto Zosimo episcopo scriptis amplissimis vel longissimis perdamnatus est, in quibus et ipsa capitula de quibus accusatus fuerat continentur, et omnis causa tam de Coelestio supra scripto, quam de Pelagio magistro ejus praviore, videtur esse narrata; quorum scriptorum et nos hic habemus exemplaria, et ad Orientales Ecclesias Aegypti dioecesim, et Constantinopolim, et Thessalonicam, et Jerosolymam, similia eademque scripta ad episcopos transmissa esse suggerimus.
5. Ut autem et Pelagius cum isto pariter damnaretur, istud in causa est. Ausus est memoratus ante vastationem urbis Romae in apostolum Paulum 1688A commentarios condere , et his edere de quorum amicitia praesumebat. Explanare autem se putavit singula Apostoli verba vel sensus. In Epistola igitur quae est ad Romanos, cum ad illa loca venisset, ubi Vas electionis ita loquitur, Propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines mors pertransiit; hactenus credidit exponendum: quem librum ejus habemus, et proferimus ad convincendum inimicum ejus errorem. Ita ergo idem ait: « Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors; Exemplo,» inquit, «seu imagine usus est: quia sicut cum non esset peccatum, per Adam subintravit; sic et cum non remansisset justitia apud aliquem, vita per Christum reparata est. Et in omnes homines mors pertransiit: Cum sic,» inquit, «qui peccant, similiter et moriuntur. Neque enim aut in Abraham aut Isaac aut Jacob mors pertransiit, de quibus Dominus ait, Hi omnes vivunt» (Luc. XX, 38) . «Hic autem,» inquit, «propterea dicit omnes mortuos, quoniam multitudine peccatorum non excipiuntur pauci justi: sicut et ibi,» inquit, « Non est faciat bonitatem, non est usque ad unum» (Psal. LII, 2, 4) ; et iterum illud,» inquit, Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11) . Aut certe in illos omnes pertransiit,» inquit, «qui humano ritu, non coelesti sunt conversati. Et post pauca: Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae: Sive cum non esset,» inquit, «qui inter justum et injustum discerneret, putabat mors se omnium dominari; sive in eos qui mandatum tanquam Adam praevaricati sunt, hoc est, de filiis Noe, quibus praeceptum est ut animam in sanguine non manducarent, et de filiis Abraham, quibus circumcisio mandata est: sed et in eos qui praeter mandatum legem contempserant naturalem. Qui est forma futuri: Quoniam,» inquit, «sicut Adam praeter coitum a Deo formatus est, sic et Christus ex virgine fabricante Spiritu sancto processit: sive, sicut quidam dicunt, forma a contrario, hoc est, ut sicut caput ille peccati, sic iste caput justitiae est. Sed non sicut delictum, ita et donum: Ne in forma,» inquit, «aequalitas putaretur. Si enim in unius praevaricatione multi mortui sunt, multo magis donum et gratia Dei per unum hominem Christum in multos abundavit (Rom. V, 12-15) : Plus valuit, inquit Apostolus, gratia in vivificando, quam peccatum in occidendo; quia Adam se solum et suos posteros interfecit, Christus vero et eos qui tunc erant in corpore, et eos qui postea futuri erant liberavit.»
6. «Hic sollicitus catholicus lector notet quid dicat, Adam non sibi soli, sed et posteris suis nocuisse.» Tene superiorem definitionem ejus. Posteros enim hic dicit, non omnes omnino et ubique totos homines laesos illius peccato; sed illos tantum qui per imitationem similiter suis peccatis et propriis facti sunt rei praevaricationis, sicut Adam; qui sine dubio ii ipsi pronepotes ejus et posteri esse inveniuntur.
7. «Hi autem,» inquit, «qui contra traducem peccati sentiunt, aliter eos qui defendunt traducem impugnare conantur. Si peccatum,» inquiunt, «Adae etiam non peccantibus nocuit; ergo et Christi justitia non credentibus prodest: quoniam similiter, imo plus dicit Apostolus per unum liberari, quam per unum ante perierunt. Deinde dicunt,» inquit, «Si Baptismus mundat antiquum illud veternosumque peccatum, qui de duobus baptizatis nati fuerint, debent hoc carere peccato: non enim potuerunt ad posteros transmittere, quod ipsi minime habuerunt. In hoc addunt,» inquit, «Quoniam si anima non est ex traduce, sicut nec est, sed sola caro habet traducem peccati, sola et poenam meretur . Injustum est enim, ut hodie nata anima non ex massa Adae, tam 1689 antiquum peccatum portet alienum: quia nec rationabile est, ut Deus, qui propria peccata dimittit, unum imputet alienum.»
8. Et iterum in alio sermone suo idem Pelagius, «Si peccator,» inquit, «genuit peccatorem, ut parvulo ejus peccatum originale in Baptismi acceptione solvatur; justus ergo justum gignere debuit. Si parentes,» inquit, «post conversionem propria peccata non laedunt, multo magis filiis eorum per eos nocere non potuerunt. Si priorem hominem contigit causam mortis fecisse, ergo per Christi adventum mori jam non oportebat. Si per peccatum Adae mors orta esset, nunquam post remissionem peccatorum, quam nobis liberator donavit, moreremur. Plus ergo valuit peccatum Adae omnes omnino homines occidendo, quam Christi gratia in salvando, quae non omnibus, sed tantum credentibus profuit. Neque enim omnes qui nascuntur ex Adam, ii etiam renascuntur in Christo:» et reliqua.
9. Quae omnia supra scripta capitula, ut jam superius dictum est, continet illa beatae memoriae episcopi Zosimi epistola, quae Tractoria dicitur, qua Coelestius Pelagiusque damnati sunt; quae et Constantinopolim, et per totum orbem missa subscriptionibus sanctorum Patrum est roborata: cui Julianus et reliqui complices ejus subscribere detrectantes, consentaneosque se nolentes iisdem patribus facere, non solum imperialibus legibus, sed et sacerdotalibus statutis depositi atque exauctorati, ex omni Italia deturbati sunt; ex quibus plurimi resipiscentes, et a praedicto errore correcti, regressi sunt supplices ad Sedem apostolicam, et suscepti suas Ecclesias receperunt.
10. Praedicti sane Coelestius et Pelagius non tunc primo a sanctae memoriae Zosimo videntur esse damnati, sed ab ejus decessore sanctae recordationis Innocentio, a quo et Julianus fuerat ordinatus, quique post illorum damnationem usque ad praedicti Innocentii episcopi excessum e vita in ejus communione permanens et perseverans in sincera sententia, et communicans damnatori praedictorum, ipse quoque sine dubio Pelagium Coelestiumque damnavit; et quid nunc desiderat, aut de quo queritur ignoramus.
11. Ut autem a sanctae recordationis Innocentio damnarentur, talis exstitit causa. Post Romanae urbis vastationem in Palaestina degebat Pelagius. Inventi sunt a quibusdam studiosis episcopis libri ejus, in quibus multa et varia adversus fidem catholicam conscripta esse videntur. Hi cum litteris in Africam Patribus et episcopis missi sunt; ubi tribus conciliis congregatis , memorati lecti sunt libri. Exinde relationibus Romam missis, ipsis quoque libris pariter destinatis, apostolica sententia rescribentis ad praedicta concilia emanavit, quae eosdem ipsos, Coelestium Pelagiumque ecclesiastica communione privavit: quorum scriptorum exemplaria habemus in manibus. Adhuc etiam Jerosolymis constitutus Pelagius accusatus fuit apud synodum . Et primo quidem tergiversando, ambiguis quibusdam se professionibus tegens, et prosequens dubia vel respondens, illam tunc videtur episcoporum audientiam delusisse. Sed postmodum evidenter deprehensus, insistentibus accusatoribus a posteriore synodo, cui sanctae memoriae Theodotus Antiochiae praesedit episcopus , atque detectus, a sanctis quoque ac venerabilibus Jerosolymorum locis est deturbatus: ejusdemque sancti Theodoti ad reverendissimum urbis Romae episcopum, et sanctae recordationis Praylii Jerosolymitani episcopi missa scripta testantur; quorum exemplaria ad documentum 1690 habemus in manibus.
12. In ipsa autem accusatione capitulorum, quae eidem tunc Pelagio objecta sunt, etiam hoc continebatur, cum aliis exsecrandis quae Coelestius tanquam ejus discipulus sentiebat; id est, «Infantes, etiamsi non baptizentur, habere vitam aeternam.» Illud quoque quod superius positum est capitulum sentiri a Coelestio, et esse consentaneum magistri sui doctrinae memoravimus, id est, «Legem sic mittere ad regnum coelorum sicut Evangelium,» Pelagius quibusdam scriptis suis aperte confirmat atque pronuntiat. Denique libellus est ejus, quem habemus in manibus ad quamdam Livaniam viduam sermonem continens exhortatorium, in quo ita habetur: «Simplicitatem,» inquit, «sequi Christi famulam decet; non hanc quae stultitia magis est quam simplicitas, sed illam de qua Scriptura dicit, Benedicta anima omnis simplex» (Prov. XI, 25, sec. LXX) : «dicente alibi Scriptura, Maledictus omnis homo quinon permanet in omnibus quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea» (Deut. XXVII, 26) . «Hinc,» inquit, «ostenditur hanc esse simplicitatem veram, quae Dei mandata non insensata securitate contemnit; sed eam quae legis praecepta sapienti timore custodit. Dicendo enim maledictum eum esse, qui non permanet in his quae scripta sunt, a contrario benedictum esse non vult qui non omnia praecepta servaverit; et si omnis simplex benedictus est, ergo simplex ille est qui omnia praecepta legis impleverit.»
13. Asserere hunc illud, quod toties jam superius dictum est, «Ad regnum coelorum libros Moysi sicut Evangelium mittere,» nullus Catholicorum, qui hoc capitulum legerit, dubitat, nec intelligendo difficultatem aliquam poterit sustinere. Et quia indiscrete legem in eodem impiissimo capitulo nominavit, si Mosaicam, cujus testimonium maledicti posuit, aperte nos in Judaismum attrahere tentat. Quod si ad tegendum se per fallaciam, legis nomine Evangelium se dixerit nominasse, in eo quidem quod legem Evangelium appellat, non errat; sed in eo est impius, in quo sub simili et aequali nos maledieto qui sub Evangelio sumus constituere non pertimescit, exaequans legi circumcisionis et omni Judaismo evangelicam gratiam. Unde etiam discipulus ejus Coelestius aperte ausus est pronuntiare, «Legem sic mittere ad regna coelorum sicut Evangelium.» Manifestum est enim, secundum Pelagium, quia si sub eodem vel simili adhuc sumus vinculo, etiam sub Evangelii tempore, ut si quid tanquam homines erraverimus, aut unum de praeceptis Evangelii non impleverimus, esse nos maledictos. Quod si ita est, quod absit, tamen ut ille vult sit dictum, exaequatum est legi veteri Evangelium: et ubi erit dictum Pauli apostoli, Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum (Galat. III, 13) ; quia scriptum est, Maledictus omnis homo qui non permanet in omnibus quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea? Quin etiam subdescendens hunc ipsum sensum latius in eodem sermone libelli hujus exsequitur, et latius eum commendat. Post multa enim ibi ait: «Odisse, maledicere, et invidere, mentiri, detrahere, et detrahentibus credere, leve aut nullum putatur esse peccatum: sed hi qui hoc putant obliti sunt, quoniam et levis praecepti obnoxios gehennae legimus esse mancipandos. Dixisse enim,» inquit, «Dominum manifestum est: Quicumque dixerit fratri suo, Fatue, vel, Racha, reus erit gehennae» (Matth. V, 22) .
14. Hos igitur in ejusmodi impiissimis erroribus deprehensos, Pelagium scilicet et Coelestium, ad satisfactionem Ecclesiae Julianus et caeteri sui participes vel modo condemnent: et si quos confidunt adversus catholicam fidem non recte sentire, nominatim designare 1691 non dubitent; et ecclesiastico ordine a nobis accipient pro nostra possibilitate responsum, aut ab eo certe quem dicunt a sensu catholico deviare. Sicut enim in supernis praefati sumus, jam multi qui Coelestium et Pelagium cum eo fuerant secuti, Juliani quoque participes et socii facti, derelicto eo, Pelagioque damnato, Sedi apostolicae se submittentes, et poenitere super his quae male senserant profitentes, a sanctis Patribus digni habiti miseratione suscepti sunt.