Patrologiae Cursus Completus.
Elenchus Operum Quae In Hoc Decimo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Decimo Tomo Continentur.
Admonitio In Librum De Dono Perseverantiae.
Admonitio In Librum De Dono Perseverantiae.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Dono Perseverantiae Liber Ad Prosperum Et Hilarium Secundus .
Fulgentius in fine libri de Incarnatione et Gratia D. N. J.
Admonitio In Opus Imperfectum Contra Secundam Juliani Responsionem.
Admonitio In Opus Imperfectum Contra Secundam Juliani Responsionem.
Ex Epistola CCXXIV Ad Quodvultdeum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundam Juliani Responsionem Imperfectum Opus , Sex Libros Complectens.
I. Julianus. Magnis licet impeditus angoribus
XI. Jul. Quibus gestis inter voluminis primas partes, progressus est ad distinctionem
XXXIV. Jul. Ne ergo in infinita volumina extendatur oratio, hic, hic harum de quibus agimus
XXXVIII. Jul. Differentiam vero ejus non absurde intelligere possumus, variam
XCIX. Jul. Nunc autem omnibus perfidus, dicis factam in natura carnis, peccati necessitatem.
CIV. Jul. Verumtamen, ad destructionem totam dogmatis tui proficit, ut etiam
CXV. Jul. Ac ne nesciremus de quo tempore loquereris
IX. Jul. Haec ergo Manichaeorum scorta dogmatum impurissimorum lenocinantur auribus .
LX. Jul. Ac per hoc nihil sibi vel de jucunditate ejus, vel de verecundia potest diabolus vindicare.
LXVIII. Jul. Mors autem judicialis transiit in eo quo omnes,
LXXXVI. Jul. Proba igitur, hoc quod intellexit Apostolus vestris cohaerere dogmatibus.
CXXXI. Jul. Ille dixit, Gratia ex multis delictis in justificationem: ille peccati efficientiae
CXXXII. Jul. Apostolus ergo ubi praetulit gratiam peccato, nostrum dogma communit.
CXLIII. Jul. Verum quia hic fui longior, pergamus ad reliqua.
CLXIV. Jul. Qui ergo dicit multa delicta, nihil de uno Manichaeorum, id est, traducis suspicatur.
CLXVIII. Jul. Restituet ergo totum fideliter, quod fidelibus repromisit.
CLXXII. Jul. Et post reconciliationem, quam cum Deo habere promeruimus, per operam videlicet
CLXXXIV. Jul. Nec dixisset, In eo transiit mors, in quo omnes peccaverunt
CLXXXIX. Jul. Ita etiam in parte contraria Adam dicitur forma peccati, non prima, sed maxima.
CXCV. Jul. Secutus est, Et ita in omnes homines mors pertransiit.
CC. Jul. Peccatum autem, inquit, non imputatur, cum lex non est
CCVII. Jul. Assere ergo hoc peccato Manichaeorum, id est, traducis convenire.
LXVIII. Jul. Quia Deo judici iniquitatis crimen affigit.
LXXV. Jul. Et pro auctoritatibus sacris, Dei criminationibus intumescit .
LXXVI. Jul. In cujus praeceptis immoderationem tyrannicam:
LXXVII. Jul. In judiciis iniquitatem barbaram:
LXXVIII. Jul. In juramentis falsitatem punicam inesse confirmat.
XCVII. Jul. Eumque esse figulum irae et perditionis vasa fingentem.
CIV. Jul. Deum quoque talium hominum assere conditorem, quales manibus ejus justitiaeque conveniunt.
CXXVIII. Jul. Creat igitur malum Deus.
CXXIX. Jul. Et puniuntur innocentes, propter quod facit Deus.
CXXX. Jul. Et a diabolo possidentur, quia hoc facit Deus.
CXXXI. Jul. Et imputat hominibus crimen manuum suarum Deus.
CXXXIII. Jul. Et fructum ab homine bonitatis reposcit, cui malum ingenuit Deus.
CXXXIV. Jul. Et postea tota lege mentitur, quia justus sit Dominus .
CXXXV. Jul. Et qui tot crimina capit, adhuc vocatur Deus?
CXXXVII. Jul. Sed videamus et reliqua.
CLXXXIII. Jul. Jam vero illud tuum, quod priore opere ventilavi ( Opere scripto ad Turbantium
CXCI. Jul. Sed intelligi non potest aliud mala natura, quam id quod malum est habere congenitum.
CC. Jul. Sed adeo mala non est, ut nisi Manichaeus eam accusare non possit.
CCI. Jul. Ego, inquit, tamen non sum Manichaeus, qui eam absolvo verbis, et condemno judiciis.
CCXIII. Jul. Nec alia apud vos argumenta esse pro traduce, quam quae Manichaeus tribuisset, ostendi.
XI. Jul. Et quod laudas catholica, pavoris tui esse , non fidei.
XII. Jul. Quod ergo laudata vituperas, non esse judicii, sed furoris.
XLIX. Jul. Tam gravi, ut res indicat, in fidem Catholicorum adulatione , non solum nihil necessaria,
XCII. Jul. Quidquid enim naturale est, voluntarium non esse manifestum est.
C. Jul. Est ergo jam sine voluntate peccatum, cum invenitur in his quibus malam eripis voluntatem .
CII. Jul. Id est, peccatum per hoc esse sine voluntate, per quod non potest esse sine voluntate.
CX. Jul. Numquid legi Dei aut operi Dei scripta disputatorum praejudicant?
XXXI. Jul. Verum vehementem objectionem putasti, ut diceres unde in ipso primo
L. Jul. Malum autem quod agit, a possibili agit.
Appendix Tomi Decimi Operum S. Augustini Hipponensis Episcopi In Tres Partes Divisa. Prima parte continentur subdititia opuscula, scilicet: Hypomnesti
Admonitio In Hypomnesticon.
Hypomnesticon Contra Pelagianos Et Coelestianos, Vulgo Libri Hypognosticon.
Hypomnesticon Contra Pelagianos Et Coelestianos, Vulgo Libri Hypognosticon.
Liber Primus. In quo Pelagianorum primum dogma convellitur.
Liber Secundus. Refellitur secundum dogma Pelagianorum.
Liber Tertius. Adversus tertium dogma Pelagianorum.
Liber Quartus. Contra quartum dogma Pelagianorum.
Liber Quintus. Adversus quintum dogma Pelagianorum.
Liber Sextus. In quo de praedestinatione contra Pelagianos disputatur.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Praedestinatione Et Gratia, Suspecti Auctoris Liber.
De Praedestinatione Et Gratia, Suspecti Auctoris Liber.
De Praedestinatione Dei, Libellus Ignoti Auctoris.
De Praedestinatione Dei, Libellus Ignoti Auctoris.
De Libro Cujus Inscriptio Erat, S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi, Ad Articulos Sibi Falso Impositos Responsiones.
Appendicis Pars Secunda, Continens Varia Scripta Et Monumenta Ad Pelagianorum Historiam Pertinentia Quorum comparatione polemicae in eosdem haeretico
Gennadius, In Libro Scriptorum Ecclesiasticorum.
Ex Libro De Haeresibus Vulgato Per Sirmondum Sub Titulo Praedestinati.
Timotheus Presbyter Constantinopolitanus, In Opusculo De Receptione Haereticorum .
Photius, In Biblioth. Cod. 54.
Prosper, In Libro De Ingratis.
Ex Eodem Prospero, Epitaphium Haeresis Pelagianae Et Nestorianae.
Commonitorium Aliud Mercatoris Contra Pelagianos.
De Pelagiana Haeresi Ejusque Auctore Ac Defensoribus.
Pelagii Haeresis In Augustini Notitiam Venit.
De Synodo Carthaginensi Contra Coelestium Circa Initium An. 412 Habita .
Pelagiana Dogmata Cum Eorum Refutatione.
De Palaestina Synodo Apud Diospolim In Causa Pelagii Celebrata Mense Decembri, Anno Christi 415 .
Scriptio Contra Pelagii Errores, Ex Augustini Epistola 186, Nn. 31-33, Ad Paulinum, Decerpta.
De Eadem, Ut Creditur, Vexatione Catholicorum A Pelagianis.
Ejusdem Epistola Rescripta Silvano Seni, Valentino, Et Caeteris Episcopis Synodi Milevitanae .
Ejusdem Epistola Rescripta Quinque Episcopis, Aurelio, Alypio, Augustino, Evodio Et Possidio .
De Pelagianis Ab Apostolica Sede Damnatis.
De Pelagii Litteris Cum Libello Fidei Ad Innocentium Papam Ab Ipso Missis, Sed Zosimo Redditis.
Libellus Fidei Pelagii, Ad Innocentium Ab Ipso Missus, Zosimo Redditus .
De Coelestii Libello, Quem Romae Zosimo Dedit,
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Coelestii.
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Pelagii.
De Errore Palaestinorum Episcoporum Et Ipsius Zosimi Papae In Judicio Pelagii Sive Coelestii.
Paulini Diaconi Libellus Zosimo Papae Oblatus Contra Coelestium .
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Coelestii.
Sacrum Rescriptum Contra Pelagium Et Coelestium.
Exemplar Edicti Junii Quarti Palladii.
Concilium Africae Universale Carthagine Habitum Anno 418 Contra Haeresim Pelagii Et Coelestii.
De Eodem Carthaginensi Concilio.
De Zosimi Sententia Atque Tractoria Contra Pelagium Et Coelestium .
Epistola Imperialis Ad Aurelium Carthaginensem Episcopum .
Libellus Fidei S. J. C. Scriptus, Ut Videtur, A Juliano, Et Ad Apostolicam Sedem Missus
De Juliano Episcopo Eclanensi, Pelagianae Haeresis Defensore.
Mercator, In Commonitorio Subnotationum In Scripta Juliani .
Juliani Sententiae, Expressae Ex Ejus Opusculis, Cum Illarum Refutatione.
De Anniano Pseudodiacono Celedensi.
Edictum Propositum A Volusiano Praefecto Urbi.
Volusianus praefectus Urbi edixit:
De Haeresi Apud Beligarum Urbem Ex Pelagiano Errore Derivata.
De Pelagianis Italia Ejectis, Et De Britanniis Eorum Errore Liberatis, Etc., Cura Coelestini Papae.
De Pelagianis Expostulantibus De Sua Ex Occidentali Ecclesia Ejectione.
De Synodi Ephesinae Sententia In Pelagianos.
In Eosdem Haereticos Pelagianos.
Epistola Ejusdem, Ad Septimium Episcopum Altinum .
Leo episcopus, Septimio episcopo, salutem.
Epistola Ejusdem Altera, Ad Eumdem Honorium .
Gelasius episcopus, universis episcopis per Picenum, in Domino salutem.
Scytharum Monachorum De Gratia Dei Professio Contra Pelagianos.
De Libris Fausti Episcopi Reiensis In Gallia.
Epistola Hormisdae Papae Ad Possessorem.
Ex Joannis Maxentii Contra Superiorem Epistolam Scriptione.
Concilium Arausicanum II. De Gratia Et Libero Arbitrio .
Cyprianus In Caesarii Vita, Lib. 1, N. 35.
Appendicis Pars Tertia. Prosperi Aquitani Pro Augustino Contra Iniquos Doctrinae Illius De Gratia Et Praedestinatione Reprehensores Opuscula Apologeti
Prosperi Aquitani Ad Rufinum Epistola De Gratia Et Libero Arbitrio .
Prosperi Aquitani Ad Rufinum Epistola De Gratia Et Libero Arbitrio .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Liber Contra Collatorem .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Liber Contra Collatorem .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Capitula Calumniantium Gallorum. Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Capitula Calumniantium Gallorum. Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustini Doctrina Responsiones Ad Capitula Objectionum Vincentianarum. . Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Excerpta Quae De Genuensi Civitate Sunt Missa. Liber unus.
Prosperi Aquitani In Augustini Obtrectatorem Epigramma.
Prosperi Aquitani In Augustini Obtrectatorem Epigramma.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Prosperi Aquitani Sententiae Ex Augustino Delibatae. Liber unus.
Prosperi Aquitani Sententiae Ex Augustino Delibatae. Liber unus.
XI. De bonorum et malorum finibus.
XII. De tranquillitate ultionis Dei.
XIV. De requie adhuc in carne viventis.
XVII. De supernae patriae civibus.
XVIII. De carnis cupiditate vincenda.
XX. De praemio christianae religionis.
XXI. De occultis non judicandis.
XXIII. De passionibus sanctorum.
XXVI. De scrutandis mandatis Dei.
XXXII. De odiis mundi in Christianos.
XXXIII. De patientia fidelium.
XXXV. De toleranda varietate mundana.
XXXVI. De aedificatione domus Dei.
XLII. De impunitate peccantium.
XLVI. De fidelium culpis, et infidelium bonis.
XLVII. De malae voluntatis effectu.
LI. De puritate quam non perdit invitus.
LII. De fortitudine tolerantiae.
LVIII. De principali rerum omnium causa.
LIX. De superbia diaboli, et Christi humilitate.
LX. De spiritualibus augmentis.
LXI. De ineffabili excellentia deitatis.
LXIV. De incarnatione Verbi Dei.
LXV. Quo odio odiendi sunt mali.
LXVI. De labore fingentium mendacia.
LXIX. De sacramentorum perceptione.
LXXI. De acceleranda conversione.
LXXIII. De admiratione creaturarum.
LXXVI. De ratione psallentium.
LXXVIII. De recta sollicitudine.
LXXXVIII. De bono humilitatis.
CIII. De laboribus praesentis vitae.
CIV. Quod imago Dei homo sit nunc obnoxia vanitati.
CVI. Quod tota infidelium vita peccatum sit.
CVII. De fundamento spirituali.
CVIII. Quod recordatio vel oblivio non cadant in Deum.
CIX. Qui Dei miracula videant.
CX. De misericordia et veritate jungendis.
CXI. De tentatione et imitatione Christi.
CXII. De cupiditate et charitate.
CXV. Bonum cum gaudio est faciendum.
CXVI. Quod non homines, sed hominum sit fugienda perversitas.
CXVII. Quod sint vitanda peccata non timore poenae, sed amore justitiae.
CXVIII. De Pharisaeo et Publicano.
CXIX. Quod iniqui malitia prosit bonis.
CXXIII. Qualiter accedatur ad Deum, vel recedatur a Deo.
CXXVIII. De fide et intellectu.
CXXX. De perfectione desideriorum.
CXXXI. De duobus donis gratiae.
CXXXIII. De iniquitatis laesione.
CXXXV. De fugientibus diabolum.
CXXXVI. De pravis cupiditatibus.
CXXXVIII. De male conscio animo.
CXXXIX. Quod prior sit natura, quam vitium.
CXLI. De conditione creaturae.
CXLVI. Quod Deus tantum est creator.
CXLVII. De prima conditione mortis.
CXLIX. De martyribus non baptizatis.
CL. Quod omne peccatum sit mendacium.
CLI. De diversa voluntate affectionum.
CLII. De arbitrii libertate vera.
CLIII. Quod cor ad Deum sit habendum.
CLVIII. De persequentibus Ecclesiam.
CLXII. De praecepto charitatis.
CLXIII. De concordia et obedientia.
CLXIV. De conditione servitutis.
CLXX. De prima et secunda morte.
CLXXVII. Quod justitia iniquis odiosa sit.
CLXXVIII. De aegritudine animi.
CLXXXIV. De non desperandis peccatoribus.
CLXXXV. Qualiter pax a Deo quaeratur.
CLXXXVI. Ne juste flagellatus doleat.
CLXXXVII. Ut peccator sibi displiceat.
CLXXXVIII. De quaerendis praesidiis.
CXCIII. De ruminante verbum Dei.
CXCVI. De bonis Ecclesiae filiis.
CXCVIII. De haereditate Christi.
CCI. De bonis occultis sanctorum.
CCIII. De vigore fidei christianae.
CCV. De bonis quae nemo amittit invitus.
CCVIII. De peccatis praeteritis.
CCX. De impunitate peccatorum.
CCXII. De remediis tribulationum.
CCXIV. De prophetiis implendis.
CCXVIII. De meditatione fidelium.
CCXIX. De simulata innocentia.
CCXXVI. De temporalibus deliciis.
CCXXVIII. Nullam mali esse naturam.
CCXXIX. De iniquitate diaboli.
CCXXX. De profunditate iniquitatis.
CCXXXIV. De perseverantia in bono.
CCXXXIX. Quomodo erudiantur boni.
CCXLII. Qualiter regantur corpora.
CCXLIII. De poena et justitia.
CCLII. De petitionibus contrariis Deo.
CCLVII. De mandato Dei et timore.
CCLIX. De gloria non habenda nisi in Deo.
CCLXV. De eloquentia insipientis.
CCLXVIII. De incommutabili bono.
CCLXIX. De mendacio et fallacia.
CCLXX. De dilectione aeternorum bonorum.
CCLXXI. De fame et inedia spirituali.
CCLXXII. De laboribus peccatorum.
CCLXXV. De passionibus fidelium.
CCLXXVI. De originali peccato.
CCLXXVII. De providentia Dei semper operantis.
CCLXXXI. Omnia Dei arbitrio regi.
CCLXXXIII. De miraculis naturalibus.
CCLXXXIV. De incommutabili ratione operum Dei.
CCLXXXV. De merito voluntatis.
CCLXXXVII. De bono humanae naturae.
CCLXXXVIII. De potestate nocendi.
CCLXXXIX. Quale bonum sit Deus.
CCXC. Quod nulla creatura mala sit in natura.
CCXCI. De magnis operibus Domini.
CCXCIII. De plenitudine divinitatis in Christo.
CCXCIV. De vitiis expugnandis.
CCXCV. De fortitudine christiana et Gentilium.
CCXCVI. Vitium nisi in aliquo bono esse non potest.
CCXCVII. Nullis meritis gratiam praeveniri.
CCXCVIII. De circumcisione et Baptismo.
CCXCIX. De Adam primo et secundo.
CCCII. De naturae humanae qualitate.
CCCV. De opere in quacumque natura.
CCCVIII. Neminem, nisi Deo miserante, salvari.
CCCIX. Nihil excusationis competere peccatori.
CCCX. De his qui Spiritu Dei aguntur.
CCCXII. Nihil hominem posse sine Deo.
CCCXIV. De mortalitate Christi secundum carnem.
CCCXVI. De misericordia et judicio.
CCCXVIII. De contemnenda mundi gloria.
CCCXIX. De temporalibus bonis relinquendis.
CCCXXIII. De his quae hominum propria sunt.
CCCXXIV. De inseparabili opere Patris et Filii.
CCCXXV. Cui prosit Baptismi sacramentum.
CCCXXVIII. Quomodo Christus reliquerit Patrem et matrem.
CCCXXIX. De comparatione primi Adam et secundi.
CCCXXX. De incarnatione Verbi.
CCCXXXI. De duabus nativitatibus hominum.
CCCXXXII. De diversitate bonorum.
CCCXXXVIII. De voluntate Dei et hominis.
CCCXXXIX. De doctrina Patris per Verbum.
CCCXLI. Qui edunt corpus Christi.
CCCXLII. De malorum felicitate.
CCCXLIII. De mutatione cordis.
CCCXLVI. De incarnatione Verbi.
CCCXLIX. De Deo et homine Jesu Christo.
CCCL. De unitate divinae Trinitatis.
CCCLI. De doctrina Patris ad Filium.
CCCLIII. De bono odore Christi.
CCCLIV. De facultate credendi.
CCCLVI. De bipartita mundi significatione.
CCCLVII. De vitanda scientiae gloria.
CCCLVIII. De laude qua se praedicat Deus.
CCCLIX. De remittendis peccatis.
CCCLX. De aeternitate sanctorum.
CCCLXI. De confitendo homine Jesu Christo.
CCCLXIV. De petitione contraria.
CCCLXVII. De humanae justitiae modo.
CCCLXIX. De intemporalitate deitatis.
CCCLXX. De dilectione qua diligimus Deum.
CCCLXXIII. De unitate Trinitatis.
CCCLXXIV. Quid dedit Pater Filio.
CCCLXXV. De custodia Dei, qua suos servat.
CCCLXXVI. De gratia Dei, qua omne hominis meritum praevenitur.
CCCLXXVII. De amore, quo Deum amare debemus.
CCCLXXVIII. De indiviso Patris et Filii opere.
CCCLXXIX. De subjectione Filii.
CCCLXXX. Nihil in quibuscumque creaturis a Creatore inordinatum relinqui.
CCCLXXXI. Quod praescientia Dei neminem peccare compellat.
CCCLXXXII. De cognoscendis creaturis quae non videntur.
CCCLXXXIII. Quo remedio vulnera humana curentur.
CCCLXXXIV. Nullum naturae vitium ab auctore esse.
CCCLXXXVI. De varietate remediorum.
CCCLXXXVII. De prima hominis praevaricatione.
CCCLXXXVIII. De magistra omnium artium veritate.
CCCLXXXIX. Quo incitetur cor ad discendum.
Index Rerum Quae In Hoc Decimo Volumine Continentur.
Caput V.
9. Pauca haec de pluribus, ex praefato opere Juliani ad cautelam legentium annotasse necessarium duximus: quorum admoniti exemplis, vigilantius in reliqua ejus lectione, quae non minus noxia saepe salutaribus dicta interserit, circumspiciant. Nam et in aliis opusculis eamdem suam haeresim, quamvis multum reclamante sanctissimo ac doctissimo 1745 antistite Augustino, affirmare non dubitat. Denique in libro, quem de Bono constantiae scripsit, bonum naturae libertatemque nostri arbitrii, ut ipse autumat, contra perfidiam Manichaei magna instantia defendit; ut autem veritas probat, magna pervicacia contra fidem coelestis gratiae durat. Haec namque est, inquit idem, constantia, quae maxime asserit arbitrii potestatem ac bonum, ejusque naturae et humani animi motus liberos, dum ostendit omne mentis bonum voluntarium, nec ulli unquam casui obnoxium. Motus autem me non solum carnis, sed nec animi habere liberos docent, non apostolicae tantum Litterae, verum etiam ipsae meae cogitationes, quae volentem me saepissime, conantemque (ut de caeteris taceam) fixa mente ac desiderio infatigabili, devotioni orationis incumbere non sinunt. Qui, si motus animi liberos haberem, ita vellem continue tempore orationis animum precibus intentum retinere, quomodo membra corporis facillime soleo, quoties volo, quocumque vel situ vel loco orationis componere. Et paulo post: Ipsa enim armat, inquit idem, egregium cujusque et accendit animum, dum illum libertatis suae semper admonet, dumque omnes ab eo repellit metus. Quanto enim melius expugnaret Manichaeum, si diceret, Quia gratia Dei fecit egregium cujusque electi animum, et accendit ad studia virtutum, dum illum infirmitatis suae semper admonet, et quia sine ipsa nihil facere potest; dumque omnem ab eo fiduciam suae repellit virtutis, ac Deo canere suadet, Fortitudinem meam ad te custodiam (Psal. LVIII, 10) ? Et iterum post multa, quibus libertatem nostrae voluntatis praedicat, ait: Etenim, si ut praeclare a doctissimis atque orthodoxis disputatum est, nemini vere unquam noceri nisi a se ipso potest, nec est prorsus aliquid quo quisquam invitus fiat miser; quid tandem virtus timebit, nisi defectum sui, quo homini in aeternum nocetur? Quae nequaquam stare sententia nisi apud haereticos potest; quia constat nimirum, quod peccatum Adae cunctis hominibus nocet: non quidem a se ipsis, verum ab illo qui primi facinore reatus totum genus humanum, nisi quem gratia Christi liberat, perpetuo damnavit. Nocet haereticorum malitia illis, quos catholicam scire ac tenere fidem desiderantes, in interitum nescientes nolentesque detrahit. Verum timens Julianus, ne si in tanto hoc volumine totum quod recte viveremus, libertati nostrae voluntatis tribueret, quasi apertus gratiae Dei hostis detestaretur atque anathematizaretur ab omnibus, fecit et hujus hoc in loco mentionem: et hoc ita occulte, ut non omnes eam virtutes dare, sed unam in nobis solummodo juvare diceret et firmare constantiam: Divinae enim gratiae est, inquiens, juvare et firmare constantiam, quae caeteras possit custodire virtutes, et contra omnia quae resistunt, defendere virtutem. Ubi et cautissimo usus est verbo, ut non diceret eam donare, quasi antea non habitam, nobis constantiam: sed potius, juvare ac firmare, quasi a nobis jam exortam; ut ventus flammam ignis, quam non ipse accendit, sed aliunde accensam, ut clarius flammescat, adjuvat, et ne exstingui debeat, flando confirmat: sicut in ipso libro de Amore plenius sensum suum dilucidasse monstravimus. Circa hujus autem libelli finem manifeste prodit ipse Julianus, qua intentione in hujusmodi assertionibus per cuncta quae considerat opuscula laboraret: Scandalum, inquiens, Manichaeo est, eo quod commentitum, id est, abnegantes Dominum nostrum, qui est verus, fatemur, offendit , quia naturam bonam, quia liberum hominis asserimus arbitrium.
10. Sed et in libro, quem ad Demetriadem virginem Christi de institutione virginis scripsit , haec eadem de potentia liberi arbitrii, quomodo sentiat pandit. Quem videlicet librum nonnulli nostrum studiose legentes, sancti et catholici doctoris Hieronymi esse temere arbitrantur: minime pervidentes, quod 1746 et suavitas eloquentiae demulcentis, et haereseos perversitas seducentis manifeste probat hoc illius opusculum non esse. Quin potius ipse fidem ejus, vel magis perfidiam in dialogo Attici et Critobuli, quem vivente Pelagio edidit, cum adhuc Julianus ab eo puerulus, quasi in caverna colubri, nutriebatur regulus, divinis expugnarit ac protriverit eloquiis. In hoc ergo Julianus libro, et in aliis se opusculis eamdem suam haeresim confirmasse declarat, ita scribens: Quoties mihi de institutione morum et sanctae vitae conversatione dicendum est, soleo prius humanae naturae vim qualitatemque monstrare, et quid efficere possit ostendere. Et paulo post: Quem ergo, inquit, exhortationis ordinem, cum in aliis quoque opusculis tenuerim, tum hic maxime servandum puto, ubi eo plenius bonum naturae declarari debet, quo vita instituenda perfectior (Epist. ad Demetriadem, cap. 2) . Item in processu libri ejusdem. Quam enim, inquit, multos philosophorum et audivimus, et legimus, et ipsi vidimus castos, patientes, modestos, liberates, abstinentes, benignos, honores simul mundi ac delicias respuentes, et amatores justitiae non minus quam sapientiae. Unde, quaeso, hominibus alienis a Deo ista, quae Deo placent? Unde haec illis bona, nisi de naturae bono? Et cum ista, quae dixi, vel unum simul omnia, vel singula singulos habere videamus, cumque omnium una natura sit, exemplo suo invicem ostendunt omnia in omnibus esse posse, quae vel singula inveniuntur in singulis. Quod si etiam sine Deo homines ostendunt quales a Deo facti sunt; vide quid Christiani possint, quorum in melius in Christo instaurata natura est, et qui divinae gratiae juvantur auxilio (Ibid., cap. 3) . Et post multa hujusmodi loquens de beato Job: O virum, inquit, ante Evangelia evangelicum, et Apostolorum ante apostolica praecepta discipulum! qui aperiens occultas naturae divitias, et in medium proferens; ex se, quid omnes possemus, ostendit (Ibid., cap. 6) . Item post pauca: Neque nos, inquit, ita defendimus naturae bonum, ut eam dicamus malum facere non posse, quam utique boni ac mali capacem etiam profitemur: sed ab hac eam tantummodo injuria vindicamus, ne ejus vitio ad malum videamur impelli, qui nec bonum sine voluntate, nec malum faciamus; et quibus liberum est unum semper agere, cum semper utrumque possumus. Unde enim alii judicaturi sunt, alii judicandi, nisi quia in eadem natura dispar voluntas est; et quia cum omnes idem possimus, diversa faciamus? Et paulo post, Adam de paradiso ejectum, Enoch raptum de mundo esse commemorans, adjecit: Nec enim a justo Deo, aut ille puniri meruisset aut hic eligi, nisi uterque utrumque potuisset. Hoc de Cain et Abel fratribus, hoc etiam de Esau et Jacob geminis intelligendum est, ac sciendum solam voluntatis esse causam, cum in eadem natura merita diversa sunt. Et rursum post pauca; Neque vero, inquit, alia causa nobis quoque difficultatem bene vivendi facit, quam longa vitiorum consuetudo, quae nos cum inficit a parvo, paulatimque per multos corrumpit annos, ita postea obligatos sibi et addictos tenet, ut vim quamdam videatur habere naturae (Ibid., cap. 8) . Item post multa, quibus optime virginem Deo dicatam instituit: (et revera multum utile ac salubre opus perficeret, si eam divinae gratiae in omnia suffragia flagitare, et non animi sui libertate viribusque fidere doceret; quomodo etiam in illo, quem de Bono constantiae scriptum ab eo diximus librum, multum prodesset virtutum studiosis, si non virulenta intermisceret vitia errorum: sed si modicum fermentum, Apostolo teste, totam massam corrumpit, quanto magis venenum quam maximum?) Adscribimus, inquit, iniquitatem justo, pio crudelitatem, dum eum primo impossibile aliquid praecepisse conquerimur. Proinde pro his damnandum ab eo putamus hominem, quae vitare non potuit. Et paulo post: Nec impossibile aliquid potuit imperare qui justus est; nec dammaturus est hominem ob ea quae non potuit vitare, qui pius est (Ibid., cap. 16) .
11. In his singulis, quas ex uno ejus excerpsi libello, sententiis, quanti sint errores facile cuivis docto patet. Quia ideo tam multas coacervatim posui, ut 1747 pluribus errorum probamentis convincerentur hi, qui hunc librum a catholico beati Hieronymi calamo scriptum contendunt; cautioresque erga ejus lectionem redderentur, quem haereticum esse didicissent. Quibus etiam sententiis pariter omnibus strictim respondere commodum duxi, utpote quae cunctis, ut dixi, clarius luce quam sint nefandae patescant. Quod ergo dicit, «Multos philosophorum patientiam, castitatem, modestiam, aliasque de naturae bono habere virtutes;» constat quia quicumque philosophorum Christum Dei virtutem et Dei sapientiam nescierunt, hi nullam veram virtutem, nec ullam veram sapientiam habere potuerunt. In quantum vero vel gustum aliquem sapientiae cujuslibet, vel virtutis imaginem habebant, totum hoc desuper acceperunt, non solum munere primae conditionis, verum etiam quotidiana ejus gratia, qui creaturam suam nec se deserentem deserens, dona sua, prout ipse judicaverit, hominibus, et magna magnis, et parva largitur parvulis. Quod vero dicit, «Omnia in omnibus posse esse, quae vel singula inveniuntur in singulis;» contradicit Scripturae quae ait, Omnia autem membra non eumdem actum habent: et multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra; habentes donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes (Rom. XII, 4-6) . At cum mortale hoc induerit immortalitatem, tunc demum possunt esse omnia in omnibus bona virtutum: et ne tunc quidem de naturae bono, sed per gratiam ejus, de quo scriptum est, Ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 54, 28) . Sed et quotidiana nostrae fragilitatis documenta probant, non omnia in omnibus esse posse: ubi tam multi inveniuntur, qui summa nitentes instantia, nequaquam ad eas quas alios vident habere, possunt pervenire virtutes. Quod «homines sine Deo» dicit «ostendere, quales a Deo facti sunt;» adeo longe a veritate abest, ut nec homines Deo proximi valeant ostendere in hac duntaxat vita quales a Deo protoplasto facti sunt. Quis enim sapientia vel vita major esse poterit, eo qui priusquam carnis debitum solveret, usque in paradisum, vel tertii coeli ad adyta raptus, civium supernorum et conversationem contemplatus est, et audivit colloquia (II Cor. XII, 4) ? qui tamen dicit, Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae (Rom. VII, 22, 23) . Quod parentes generis humani, quamdiu naturae bonum intemeratum custodiere, constat dicere non potuisse. Quod «Christianorum naturam in melius» dicit «instauratam esse per Christum;» et «eos divinae gratiae juvari auxilio:» si de his solummodo, quae in remissione peccatorum per Baptisma nobis donata sunt, vult intelligi, haereticum est; si autem et de quotidiana ejus gratia, qua nos in mente et corpore instaurare et juvare non cessat, catholicum est. Quod dicit, «Beatum Job aperuisse in virtutibus suis eximiis occultas naturae divitias, et ex se quid omnes possemus ostendere;» quanto melius diceret, quod aperuit ineffabiles divinae gratiae divitias, et in se, quia haec omnibus quibuscumque vellet, dare posset, ostenderet? Quod dicit, «Nos vitio naturae ad malum non impelli, qui nec bonum sine voluntate nec malum faciamus;» repugnat Apostolo dicenti, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum: nam velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio: non enim quod volo bonum, hoc facio; sed quod nolo malum, hoc ago (Ibid., 18 et 19) . Quod dicit, «liberum nobis esse unum semper agere, cum semper utrumque possimus;» contradicit prophetae, qui Deo supplex loquitur dicens, Scio, Domine, quia non sit hominis via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos (Jerem. X, 23) . Sed et Apostolo majorem se facit, qui dixit, Ego igitur ipse mente servio legi Dei, carne autem legi 1748 peccati (Rom. VII, 25) . Quod dicit, «Non aliunde alios judicare, alios judicari, nisi quia in eadem natura dispar voluntas sit, et quia, eum omnes idem possimus, diversa faciamus;» contradicit catholicae fidei, quae etiam parvulos esse judicandos confitetur eos, qui in eadem natura positi, priusquam aliquid boni malive facere aut velle aut saltem nosse poterant, sine Baptismo rapti sunt. Quod «Esau et Jacob, caeterosque tales, sola voluntatis causa» dicit «esse discretos, ut in eadem natura merita haberent diversa;» contradicit Apostolo, qui de eisdem loquens ait, Cum enim necdum nati fuissent, aut aliquid egissent bonum aut malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, Quia major serviet minori: sicut scriptum est, Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Id. IX, 11-13) . Quod dicit, «Non aliam causam nobis difficultatem bene vivendi facere, quam longam vitiorum consuetudinem;» contradicit Scripturae, quae dicit, Grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL, 1) . Quod dicit, «Dominum non impossibile aliquid praecepisse, qui justus est;» verum profecto dicit, si ad ejus respicit auxilium, cui catholica vox supplicat, Deduc me in semita mandatorum tuorum (Psal. CXVIII, 35) : si vero viribus animi sui fidit, refellit eum veridica ejusdem justi Conditoris sententia, qua dicit, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5) . Quod dicit, «Eum qui pius est, non damnaturum esse hominem pro eo quod vitare non potuit:» contradicit ejusdem pii Redemptoris et justi Judicis sententiae, qua etiam de parvulis ait, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest videre regnum Dei (Id. III, 5) . Quamvis, ut sanctus Augustinus ait, mitissima prorsus poena vel damnatio erit omnium, qui praeter peccatum quod originale traxerunt, nullum insuper addiderunt (Contra Julianum, lib. 5, n. 44) . Nec tamen tales a damnatione prorsus esse possunt immunes, cum manifeste dicat Apostolus, Quia regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt. Et quasi quaereretur, quare regnaverat in omnes qui non peccaverunt; mox rationem reddit adjungens, In similitudinem praevaricationis Adae (Rom. V, 14) : id est, non propter sua propria peccata, sed quia sui similes genuit praevaricator Adam. Dicendum ergo nobis in hac parte quaestionis, quod dixisse audivimus eumdem apostolum Paulum, qui de Esau et Jacob geminorum ex uno concubitu nascentium dispari sorte disputans ait, Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit. Moyses enim dicit: Miserebor cui miserebor, et misericordiam praestabo cui misertus fuero. Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis Dei est (Id. IX, 14-16) , etc.; usquedum plurimum hac quaestione lassatus ita conclusit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Id. XI, 33) ! Haec de opusculis Juliani ad cautelam legentium praelibare, commodum rati sumus.