Antonii. Carmen Adversus Gentes.
0261B
0261C
Antonius. Quem Paulinus heic alloquatur, quis me doceat? Nominativum pro vocativo adhibitum ab antiquis ostendit Vossius, lib. IV,
cap. 5,
de Arte Grammat. Murator.
Talia carmina pando. Corn. Valerius Vonckius, vir clarus,
Observata ad hoc
Antonii carmen exhibet in
Specimine Critico, pagg. 1-10, quorum nunnulla recenset anonymus lipsiensis in
Actis eruditor. 1746, pag. 215, seqq. Unde potiora quae ad carmen istud illustrandum spectant, excerpere animus est. Heic itaque Vonckius
legit:
Talia carmine pando. Elegantius
0261D tamen, quam ferat aetas ac stylus auctoris. Galland.
Chelyn modulata voce rogavit. Licentius fortasse quam par sit, mutat vir criticus
chelyn in
Deum. Quidni porro scripserit auctor:
David ipse chelyn rogavit? Nimirum respexerit ad
Psalm. LVI, 9; CVII, 3:
Exsurge, gloria mea, exsurge psalterium et cithara. Vonck.
Qui mergi. Ni poetica licentia Paulinus est usus, carminis rationi aliquid deest. Fortasse pro
mergi legendum
mersos. Murator.—Cl. Muratorius, ut laboranti metro succurreret, pro
mergi reponebat
mersos. Vonckius,
qui mergi funestos. Neutra tamen emendatione opus. Sic enim etiam Virgilius per hiatum ejusmodi, Eclog. III, v. 6:
Et succus pecori et lac subducitur agnis.
Atque ita optimi poetae saepissime. Noster mox v. 15, similiter. A. Lips.
Et fons. Heic quoque laborat aliquantulum versus.
0262C Scriberem:
Manua cui e coelo, cui, fons, etc.
Mur. Quo metrum huic versui restituant, editor quidem rescribit
Manna cui e coelo, cui fons; criticus vero facilius transponit
fons et. Sed nihil hoc loco mutandum ob poetae licentiam, lipsiensi anonymo jure videtur. Galland.
Ex aere figurat. Tertullianus, in Apolog., cap. 13, idem ethnicis objiciebat: «Domesticos deos quos Lares dicitis, domestica potestate tractatis
pignorando,
0262D demutando aliquando in cacabulum de Saturno, aliquando in trullam de Minerva; ut quisque contritus atque contusus est, dum
diu colitur, ut quisque dominus sanctiorem expertus est domestica necessitate. Publicos aeque publico jure foedatis, quos
in hastario vectigales habetis. Si Capitolium, si olitorium forum petatur, sub eadem voce praeconis, sub eadem hasta, sub
eadem annotatione quaestoris divinitas addicta conducitur.» Cacabulum Tertulliano memoratum, quod vas spurcitiarum fuit, a
Paulino modeste innuitur per haec verba:
Aut magis in species convertat saepe pudendas.
Mur.
Mittat confictam. Leg.
mittat confracta monetae. Vonck.
Mentesque deorum. In pecudum caesarum extis deorum mentem stulte perquirebant Gentiles. Ovid., lib. V, Metam.:
Fibra quoque aegra notas veri, monitusque deorum
Prodiderat . . . . .
0263A Hunc eorumdem errorem Seneca, et ipse ethnicus, improbabat, Natur. Quaest., lib. II: «Nimis deum otiosum, et pusillae rei
ministrum facis, si aliis somnia,
0263B aliis exta disponit, etc.» Consule lib. Caes. Bulengeri,
de Magia, etc. Murator.
Discussi, fateor, sectas Antonius omnes;
Plurima quaesivi, per singula quaeque cucurri:
Sed nihil inveni melius quam credere Christo.
Haec ego disposui leni conscribere versu:
Et ne displiceat, quod talia carmina pando;
David ipse chelyn modulata voce rogavit,
Quo nos exemplo pro magnis parva canemus,
Dicentes quae sunt fugienda, sequenda, colenda,
Cum tamen in cunctis et res, et caussa probetur.
Judaicum primo populum nec gratia novit
Mira Dei; nam tum Pharaoni ereptus iniquo,
Et mare transgressus pedibus, Incente columna
Cum duce, qui mergi infestos vidit equestres,
Et cui desertis nihilum quoque defuit agris,
0261C Manna cui e coelo, et fons de rupe cucurrit.
0262B Post haec ipse Deum praestantem tanta negavit:
Dumque aliud numen dementi pectore quaerit,
Ignibus incensis quod misit perdidit aurum.
Par quoque Paganus lapides quos sculpsit adorat,
Et facit ipse sibi, quod debeat ipse timere.
Tum simulacra colit, quae sic ex aere figurat,
Ut quando libitum est, mittat conficta monetae,
Aut magis in species convertat saepe pudendas.
Hinc miseras mactat pecudes; mentesque deorum
Quos putat irasci, calido in pulmone requirit,
Atque hominis vitam pecoris de morte precatur.
Quid petit ignosci veniam, qui sanguine poscit?
Illud enim quale est? quam stultum? quamve notandum?
0262C Cum Deus omnipotens hominem formaverit olim,
0263A
0263B
Etiam vendit. Ad hoc spectant rursus, quae ex Tertulliano nuper attulimus. Julius Firmicus, de Err. prof. Relig., cap. 16: «Vendebatur
deus, ut prodesset emptori, et emptor suppliciter adorabat quidquid paulo ante viderat subhastatum.» Murator. .
Philosophos credam. Eleganter in hanc rem scripsit S. Eucherius in Paraenet. ad Valerian Inter alia haec habet: «Brevi tibi liquebit, quanto
haec nostra, id est pietatis veritatisque praecepta, illis philosophorum praeceptis praeferri debeant. In illis namque eorum
praeceptis vel adumbrata virtus, vel falsa sapientia: in his vero consummata justitia, solida veritas continetur. Unde licet
dicere, philosophiae alios nomen usurpasse, nos vitam. Etenim qualia possunt ab his dari praecepta vivendi? Causam nesciunt.
Mur.
Sunt Cynici. Vulgo κυνικοί dicebantur hi philosophi, hoc est
canini, ἀπό τοῦ κυνός
a cane, Diogenes
0263C Laert. In Antisthenis Vita haec ait: κατῆρξε πρῶτος τοῦ κυνισμοῦ,
Cynicam primus sectam instituit, et in ea princeps fuit. Hinc de illo Ausonius canit:
Inventor primus Cynices ego. Quae ratio isthaec?
Alcides multo dicitur esse prior.
Alcida quondam fueram doctore secundus,
Nunc ego sum Cynices primus, et ille deus.
Idem vero Laertius, in Prooem., Cynicos de ignominia sic appellatos asserit: Καὶ ἀπὸ σκωμμάτων, ὡς οἱ κυνικοί. Suetonius in
Vespasiano: «Demetrium Cynicum in itinere obvium sibi post damnationem; ac neque assurgere, neque salutare se dignantem, oblatrantem
etiam nescio quid, satis habuit Canem appellare.» Eleganter quoque Augustinus, de Civ. Dei, lib. XIV, cap. 20: «Hoc illi canini
philosophi, hoc est Cynici, non viderunt, proferentes contra humanam verecundiam quid aliud quam caninam, hoc est
0263D immundam, sententiam.» Murator.
Sectantes incerti. Plato plerumque Socrati adhaesit, ac idcirco inter Socraticos refertur a Laertio in Prolegom. Quia vero τὴν ἀρχαίαν Ἀκαδημίαν
συστησάμενος,
veterem Academiam instituit, sectae novae fundamenta jecit. Hinc Platonicorum secta. Proprie tamen ii vocabantur Academici. Laertius in Platonis Vita: Ετάφη ἐν τῇ
Ἀκαδημίᾳ, ἔνθα τὸν πλεῖστον χρόνον διετέλεσε φιλοσοφῶν· ὅθεν καὶ Ἀκαδημαἳκὴ προσηγορεύθη ἡ παρ᾽ αὐτοὺ αἵρεσις:
Sepultus est in Academia, ubi plurimum temporis philosophatus fuerat: unde et quae ab eo flux t secta Academica est appellata. Augustinus de Civ. Dei. cap. 12, lib. VIII:
Cum Speusippus sororis Platonis filius, et Xenocrates in scholam ejus quae Academ a vocabatur, eidem successissent. ob hoc
et ipsi, et eorum successores Academici appellabantur Recentiores tamen philosophi nobilissimi quibus Plato sectandus placuit,
noluerunt se dici Peripateticos aut Academicos, sed Platonicos.
0264A
Incerti dogma. Prudentius in Apotheosi:
Consule barbati deliramenta Platonis,
Consule et hircosos Cynicos, quos somniat, et quos
0264B Texit Aristoteles torta vertigine nervos.
Diu animae. Versus aliquantum laborat. Scriberem:
Quos animae quaesita diu substantia turbat.
Mur.
Qui praeter titulum. Egregius utique, celeberrimusque Platonis est liber, ubi
de animae Immortalitate quaestionem habet: sed si cum christianorum assertis, certissimisque nostrae fidei documentis componatur,
nil certi continet intus. Homini ethnico, et longe a vera religione posito magnum fuit sapientiae portentum, non irridendam omnino de ejusdem animae
perennitate proferre sententiam: in qua tamen quot errores erraverit, non est meum heic investigare, sed monere tantummodo,
ibi in incertum pleraque ferri. Theodoritus, scriptor eruditissimus, Serm. V contra Graecos, hanc Platonis sententiam acutissime
examinat, ac nutantem saepissime deprehendit Addit porro: Καὶ ὁ μἑν σοφώτατος Πλάτων περὶ τῆς ἀθανασίας τῆς ψυχῆς παμπόλλους
λόγους διεξελθὼν οὐδ᾽ Ἀριστοτέλη
0264C τὸν φοιτητὴν ἒπεισε τόνδε στέρξαι τὸν ὅρον. Ita vertit Acciajolus:
A Plato quidem sapientissimus, qui complures sermones de immortalitate animae disseruit, ne Aristoteli quidem auditori suo
persuasit eam positionem.
Murator.
Sunt etiam Physici. Φύσις graece, latine dicitur
natura: hinc Physici, seu naturales philosophi Laertius in Prooem. Καὶ οἱ μὲν ἀπὸ τῆς περὶ φύσιν πραγματείας φυσικοὶ προσηγορεύθησαν:
Et alii, quod de natura rerum scripsere, Physici sunt appellati. Murator.
Namque unus baculum. Laertius in Vita Diogenis: θεασάμενός ποτε παιδίον ταῖς χερσὶ πῖνον, ἐξέῤῥιψε τῆς πήρας τῆν κοτύλην:
Intuitus Diogenes aliquando puerum cava bibentem manu, cotylum pera productum abjecit. Hoc Diogeni universa scriptorum cohors adjudicat, ac Seneca potissimum Ep. 90. et S. Hieronymus, advers. Jovian., lib. II,
qui Paulino concordes, non puerum. ut Laertius habet, sed rusticum Diogeni magistrum fuisse consentiunt Quum vero Antisthenis,
cynicorum antesignani, auditor iste fuerit, ac, cynicam
0264D philosophiam sectatus, cynici supra omnes cognomentum meruerit, utique miror cur Paulinus cynicos a physicis aperte distinguens,
cuidam postea e physicis hoc Diogenis factum adscribat. Neque reponatur, veteres tripartitam coluisse philosophiam, ac propterea
physicam, quae pars e tribus erat, cynicis etiam competere; siquidem cynici hanc philosophiae partem aversabantur, ac uni
ethicae operam dabant. Sunt Laertii verba in Menedemo: Ἀρέσκει οὖν αὐτοῖς (Κυνικοῖς) τὸν λογικὸν καὶ τὸν φυσικὸν τόπον περιαιρεῖν,
μόνῳ δὲ προσέχειν τῷ ἠθικῷ:
Placet ergo illis (cynicis)
logicam ac naturalem philosophiam tollere, at uni ethicae animum intendere. Quae vero Paulinus addit, omnino cynicis, non physicis conveniunt. Murator.
Hi neque vina bibunt. Expresse de cynicis id Laertius tradidit in Menedemi Cynici Vita: ἔνιοί τε γοὺν καὶ βοτάνοις, καὶ παντάπασι ὕδατι χρῶνται:
Plerique etiam herbis, et aqua frigida utuntur. Et de Diogene in ejus Vita sic ait: ἐν οἴκῳ τε ἐδίδασκε διακονεῖσθαι λιτῇ τροφῇ
0265A χρωμένους, καὶ ὓδωρ πίνοντας.
Domi etiam ministrare docebat cibo levi ac vili contentos, et aqua. Murator.
Audet homo formare deum. Ne crimina desint,
Hunc etiam vendit dominus, sibi comparat emtor.
Philosophos credam quidquam rationis habere,
Qui ratione carent, quibus est sapientia vana?
Sunt Cynici canibus similes, quod nomine produnt.
Sunt, et sectantes incerti dogma Platonis,
Quos quaesita diu animae substantia turbat,
Tractantes semper, nec definire valentes;
Unde Platonis amant de Anima describere librum,
Qui praeter titulum nil certi continet intus.
Sunt etiam Physici Naturae nomine dicti,
0264A Quos antiqua juvat, rudis atque incondita vita.
Namque unus baculum quondam, et vas fictile portans,
Utile quod solum, solumque putarat habendum,
Illud ut auxilii, atque hoc esset caussa bibendi.
Cum stare agricolam, manibusque haurire supinis
Potandas vidisset aquas, vas fictile fregit,
Quo procul abjecto, removenda superflua dixit,
Rusticus hunc docuit quod spernere posset et istud.
Hi neque vina bibunt, nec victu panis aluntur.
0265A
0265A
Nec lecto recubant. Celebre Diogenis Cynici dolium etiamnum habetur, in quo philosophus ille noctu diuque recubabat. Hunc alli Cynici imitati,
Cresollius in Mystagog., lib. IV, cap. 20, sect. 3, de his ait: «Inanissimae gloriae caussa Cynici dormiebant in
0265B herbaceis toris, aut nuda humo, ut ea vitae duritate et fucata patientia, omnium in se oculos converterent.» Pallio itaque
substrato incubare etiam isti solebant, quod innuit Martial. lib. IV, Epigr. 52 de Cynico agens:
Quem nudi tegit uxor abolla grabati.
Abola autem pallium erat. Murator.
Nec frigora. Iis tantum vestibus caruere Cynici, quae frigori arcendo inserviunt; tunica enim destituti solo utebantur pallio S. Cyprianus
in his
exerti, ac seminudi pectoris inverecundum jactantiam arguit. Vide Augustin. lib. XIV, de Civ. Dei, cap. 20. Mur.
Ingratique Deo. Recte Seneca, lib. de Brev. vitae, cap. 14, Cynicos ait:
Naturam hominis excedere. Tot corporis ab his philosophis quaesita incommoda superbiae potius, quam verae sapientiae miracula fuere. Diogenes fastum
Platonis se aliquando calcare profitebantur, cui Plato:
At fastu alio. Tatianus Assyrius in elegantissima
oratione adversus Graecos supra his
0265C consulatur. Murator.
Quae sint capitolia. Mutila heic, et absque interpunctione (qua totus Codex Ms. caret) non facile enucleanda oratio occurrit. Adderem tamen binum
est, ac ita distinguerem:
Quae sint Capitolia? Primum
Hic deus est, uxorque dei est, ipsamque sororem
Esse volunt, etc.
Ita Muratori: Vonckius autem sic legit ac distinguit:
Quae sint Capitolia, primus
His deus:
Ipsamque sororem. Virgilius heic a Paulino memoratus Aeneid. lib. I, sic Junonem de se loquentem inducit:
Ast ego quae divum incedo regina, Jovisque
Et soror et conjux . . . .
Greg, Nazianz. Orat. I, in Julian. Ηρα τοῦ μεγάλου Διός ἀδελφὴ, καὶ ὁμόζυγος.
Juno magni Jovis soror, et
0265D
conjux Hanc ethnicis impudentiam exprobrat Augustinus, lib. IV, cap. 10, de Civ. Dei. Minucius quoque:
Deos colitis incaestos cum matre, cum filia, cum sorore conjuntos. Murator.
Vergilius. Ita Codex. Politianus Miscell. Ep. 2, cap. 77, et lib. V. Ep. 3, apertis testimoniis evincit
Vergilium, non
Virgilium esse scribendum. Ita marmora plura, ita vetustissimi libri ferunt. Cael. Rhodig. lib. VII Antiq. lect., cap. 4, et Manut.
in Orthogr. aliis exemplis prolatis contrariam tuentur sententiam. Horum rationes apud Dausquium in Orthogr. recolendae, apud
quem
Virgilius rectius sonat. Murator.
Natam stuprasse. Non hic aliam intelligi quam Proserpinam Jovis e Cerere filiam fatebuntur omnes, quum ista Plutonis deinde fuerit mancipata
conjugio. Verum quis illam a Jove stupratam affirmavit? Eusebius Caesar. lib. II, de Praep. Evang., haec habet: Κύει μὲν ἡ
Δημήτηρ. ἀνατρέφεται δὲ ἡ κὀρῃ· μίγνυται
0266A δ᾽ αὐθις ὀ γενήσας οὑτωσὶ Ζεὺς τἦ Φερεφάττῃ τἦ ἰδίᾳ θυγατρὶ, μετὰ τὴν μητέρα Δηὼ, ἐκλαθόμενος τοῦ προτέρου μύσους, καὶ
μίγνυται δράκων γενόμενος. Hoc est.
Ceres peperit; educatur filia; huic Proserpinae filiae a se genitae rursus Jupiter post matrem Cererem immiscetur prioris
oblitus sceleris, ac draconis forma suscepta illam comprimit.
Haec autem iisdem pene
0266B verbis Eusebius e Clemente Alexandr. in monit. ad Gent., hausit, cui Arnobium advers. Gent., lib. V, fuse rem hanc tractantem
addere potes Hinc lucem accipiet Ovidii locus VI Metamor. Inquit is Jovis adulteria recensens:
Aureus ut Danaen, Asopida luserit ignis,
Mnemosynen pastor, variusque Deoida serpens.
Deois heic Proserpina est. Cereris ex Jove filia: Graece enim Δηὼ ἀπὸ τοῦ δήω hoc est invenio, dicitur Ceres, et inde patronymicum
nomen Deoidis Proserpinae communicatum. Orpheus (seu quis alius sit auctor) ex hoc nefando concubitu Liberum genitum ait,
cui adstipulatur Diodorus Sic. lib III Bibl. Hist. Mur.
Nunc serpens. Serpentis figuram induit Jupiter, quum proserpinae, ut nuper vidimus, se miscuit; Tauri, quum Europam asportavit; Cyeni cum
Ledam fefellit; ac denique arboris (nisi forte aurum pro
0266C arbos heic legendum sit, quum in aliam quamdam feminam nefandus adulter procubuit. Haec et alia Ovidius exprimit lib. VI
Metam.
Fecit olorinis Ledam recubare sub alis;
Addidit ut Satyri celatus imagine pulchra
Juppiter implerit gemmo Nycteida fetu:
Amphitrion fuerit, cum te Tirynthia cepit;
Aureus ut Danaen, Asopida luserit ignis,
Mnemosynem pastor, variusque Deoida serpens.
Venuste etiam Graecus quidam duobus hisce carmibus lusit:
Ζεὺς κύκνος, ταῦρος, σάτυρος, χρυσὸς δι᾽ ἔρωτα
Δήδης, Εὐρώπης, Ἀντιόπης, Δανάης.
Fuit Jupiter cycnus, taurus, satyrus, aurum: propter amorem Ledae, Europae, Antiopes, Danaes. Hanc Jovis procaciam ridet Nazianzen
in orat. advers. Julian. τὰ πάντα γίνεται δι᾽ ἀσέλγειαν, καὶ ἀκαθαρσίαν ὁ Ζεὺς, etc. Quidvis efficitur Jupiter ob impuritatem,
ac
0266D libidinem. Plura pete ex Arnobio, Lactantio, Clemente, aliisque vetustissimis Patribu. Mur.
Turpius his aquilam. Per aquilam Ganymedem. rapuit Jupiter. De hoc Virgil., lib. III Aeneid.
Quem praepes ab Ida
Sublimem pedibus rapuit Jovis armiger uncis.
Quidam tamen ipsum Jovem in aquilam conversum hujus rapinae anctorem faciunt. Est Graecum carmen:
Αίετὸς ὁ Ζεὺς ἦλθεν ἐπ᾽ ἀντίθεον Γανυμήδην.
Jupiter aquila factus volavit ad pulchrum Ganymedem. Ovidius quoque, lib. X Metam:
Rex superum Phrygii quondam Ganvmedis amore
Arsit: et inventum est aliquid, quod Juppiter esse,
Quam quod erat, mallet. Nullo tamen alite verti
Dignatur, nisi quae portat sua fulmina terrae.
Est haec Paullini nostri mens isto in loco. Mur.
Nec lecto recubant, nec frigora vestibus arcent;
Ingratique Deo, quod praestitit ille, recusant.
Quid dicam diversa sacra? Et Dis atque Deabus
Condita Templa loquar? quae sint Capitolia primum
His deus, uxorque dei, ipsamque sororem
Esse volunt, quam Vergilius notat auctor eorum
Dicendo: Et Soror, et Conjux. Plus de Jove fertur,
0266A Et natam stuprasse suam, fratrique dedisse;
Utque alias caperet, propriam variasse figuram;
Nunc serpens, nunc taurus erat nunc cygnus et arbos:
Seque immutando, qualis fuit indicat ipse,
Plus aliena sibi quam propria forma placebat.
Turpius his aquilam finxit, puerique nefandos
0267A
0267A
Aut neget esse Jovem. S. Justinus martyr in Apolog., prima, quae hactenus habita secunda, sic loquitur (§ XXI.) ἀπείη δὲ σωφρονούσης ψυχῆς ἔννοια
τοιαύτη περὶ θεῶν, ὡς καὶ αὐτὸν τὸν ἡγεμένα, καὶ γεννήτορα πάντων, κατ᾽ αὐτοὺς Δία, πατροφόντην τε, καὶ πατρὸς τοιούτου γεγονέναι.
ἔρωτί τε κακῶν, καὶ αἰσχρῶν ἡδονῶν ἥττω γενόμενον, ἐπὶ Γανυμήδην, καὶ τάς πολλὰς μοιχευθείσας γυναῖκας ἐλθεῖν. «Absit enim
a casta
0267B mente haec de diis cogitatio, videlicet ipsum eorum ducem et patrem ommium secundum eos Jovem, parricidam, et patre tali
genitum, et prae amoris impotentia a pravis foedisque voluptatibus victum, ad Ganymedem compluresque alias adulteriis immunitas
feminas venisse.» Lactantius Ganymedis raptu memorato subdit: Haec qui fecit viderimus an maximus, certe optimus non est.
Plura in hanc rem Augustin. cap. 9. de Civ. Dei. et Arnob. lib. III adversus gentes.
Nomen habet certe. Quum tot sint Jovis flagitia, ut pote qui stupris familias exagitet, et saepe Jovem ethnici sine caussa inimicum habeant,
nomen Jovis huic deo non competere, ait, seu, ut opinatur Lactantius, Div. Instr. lib. I, cap. II. «Jovem Junonemque a juvando
esse dictos Cicero interpretatur, et Jupiter quasi juvans pater dicitur: quod nomen in Deum minime congruit, quia juvare hominis
est, opis aliquid conferentis in eum, qui sit alienus, et exigui beneficii. «Tum demonstrare pergit, quam parum summo Deo
conveniat vocabulum istud. Mur.
0267C
Et Juppiter optime. Plinius in Paneg.
Parens ait,
hominum deorumque optimi prius, deinde Maximi nomine colitur. Erat cognomen hoc praecipuum Jovis, illudque apud veteres scriptores saepissime occurrit. Nostram ad rem faciunt Lactantius
lib. I. Inst. Div. cap. 10. ubi inquit: «Quid horum omnium pater Jupiter, qui in solemni precatione optimus, et maximus nominatur?»
Et infra «Haec qui fecit viderimus an maximus, certe optimus non est:» Arnobius quoque lib. I. adversus gent. «Cum a vobis
et Jupiter optimus, et maximus habeatur.» Mur.
Jane Pater. Veteres ut docet, Brissonius de Formul. lib. I. a Jano precationes auspicabantur. Martial. lib. X. epigr, 28. de hoc numine
agens:
Annorum, nitidique sator pulcherrime mundi,
Publica quem primum vota precesque canunt.
Aurel. Victor in Brev. Hist. Rom: «In sacris omnibus primum locum Jano detulerunt usque eo ut
0267D etiam quum aliis diis sacrificium fit, dato thure in altaria Janus prior nominetur, cognomento quoque addito, Pater.» Paulus
Festi abbreviator in verbo
Chaos:» Unde Janus detracta aspiratione nominatur, ideo quod fuerit omnium primus, cui primo supplicabatur «Arnob. lib. III. de
ipso agens:» Atque ita per vos Dei nomen creditur, quem in cunctis anteponitis precibus.» Hinc, Ovid. lib. X. Fast,
Cur quamvis aliorum numina placem,
Jane tibi primum thura merumque fero?
Consulantur Macrob. lib. I. Saturn. cap. 9. Horat. Ep. 16, lib. I. Servius, in VII. Aeneid., etc. Muratori.—Recte conjecisse
videtur Vonckius, at
Jane pater. Mox vers. 70. pro
hunc rescribit:
Hinc duplici pinxere figura, optimo quidem jure.
Janiculum. Cyprianus, lib. de Idol. vanit., de Saturno agens,
Hunc fugatum, ait,
hospitio Janus excepit, de cujus nomine Janiculum dictum est. Solin. Polyhist., cap, II. Arnob. lib. I. et Augustin.
0268A lib. VII. de Civ. Dei, cap. IV. idem asserunt. Sed et Virgil. lib. VIII:
Hanc Janus pater, hanc Saturnus condidit arcem:
Janiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.
Minucius: «Itaque latebram suam, quod tuto latuisset, vocare maluit Latium, et urbem Saturniam de suo nomine; et Janiculum
Janus ad memoriam
0268B uterque posteritati reliquerunt.» Miror Dionysium Halicarnass. tam accuratum alioqui Romanarum antiquitatum scriptorem scriptis
prodidisse a Romulo Aeneae filio. Ascaniique et Remi fratre conditam Αἰνείαν πόλιν, ἀπὸ τοῦ πατρὸς, τὴν ὕστερον, κληθεῖσαν
Ἰανῖκλον, hoc est
Urbem Aeneam a patre denominatam quae postea Janiculum appellata fuit. Mur.
Qui cum multa futura. Est et haec aliorum opinio asserentium ideo bifrontem Janum fingi, quia praeterita respexerit, ac futura praeviderit. Ovidius
tamen lib. I. Fast.; Macrob., lib. I. Saturn., August., lib VII, de Civ. Dei, cap. VIII, aliique diversas excogitarunt rationes,
quas recolere volenti ad manum erunt eorum volumina. Macrobius vero lib. citato, et potissimun cap. VII. Paulino adstipulatur.
Mur.
Janum Geminum. Numa omnium primus Janum Geminum dedicavit. Velleius, lib. II. ita illum vocat: «Certe pacis argumentum Janus Geminus clausus
dedit.» Plin. lib. XXXIV. cap. VII. «Praeterea Janus Geminus a Numa rege dicatus.» idem cap. II, lib.
0268C XXXIII. «Nota aeris fuit ex altera parte Janus Geminus, ex altera rostrum navis.» Ad hoc respiciunt sequentia Paullini carmina.
Vide quoque Varronem. lib IV; de Lingua latina; Sueton., in Neron., cap. XIV, et Macrob., cap. IX, lib. I, saturn Mur.
Nummus huic. Plutarchus, in Quaest. Rom. hac de de re scribit: Διὰ τί τὸ παλαιὸν νόμισμα πῆ μὲν εἶχεν Ἰανοῦ διπρόσωπον εἰκόνα, πῆ δὲ πλοίου
πρύμναν, ἢ πρώραν ἐγκεχαραγμένην; πότερον (ὡς οἱ πολλοι λέγουσιν) ἐπὶ τιμῇ Κρόνου πλοίῳ διαπεράσαντος εἰς Ἰταλίαν; «Cur
antiquum numisma ab una parte Jani bitrontis imaginem, ab altera navis aut proram, aut puppim insculptam habet? An, quae vulgata
opinio est, in honorem hoc fit Saturni, navigio in Italiam advecti? «Ipse quidem Plutarchus hanc rationem haud omnino probandam
ait: sed huic acquievere probatissimi auctores.» Ovid. Fast., lib. I. cum Jano colloquens ita canit:
Sed cur navalis in aere
0268D Altera signata est, altera forma biceps?
Janus respondet:
Caussa ratis superest: Tuscum rate venit in amnem.
Ante pererrato falciter orbe deus.
At bona posteritas puppem formavit in aere
Hospitis adventum testificata dei.
Verum enim vero ab aliis dissidere videtur Paulinus, quum ipsi Jano adventum in Italiam tribuit, quod alii ad Saturnum referunt.
Athenaeus, Deipnosoph., l. XV, non Italiae solum, sed et Graeciae in usu fuisse asserit hujus modi nummos; ait enim: Τὰς κατὰ
τὴν Ἐλλάδα πολλὰς πόλεις, καὶ τὰς κατὰ τὴν Ἰταλίαν, ἐπὶ τοῦ νομίσματος ἐγχαράττειν πρόσωπον δικέφαλον, καὶ ἐκ θατέρου μέρους
ἢ σχεδίαν, ἢ στέφανον, ἢ πλοῖον.
Civitates in Graecia multas, in Italia. Siciliaque monetam cudere impresam bicipiti facie, et ex altera parte vel rate, vel
corona, vel navigio.
Similes nummi visuntur etiamnum apud antiquitatis amatores et praesertim apud clarissimum virum S. R. I.
0269A Com. Franciscum Mediobarbum Biragum, qui amplissimum in re nummaria thesaurum possidebat, praeteritisque annis laudatissimum
emisit opus de Numism. Imper. quo Occonem mirabiliter auxit. Sed heu infortunium nostrum! Ereptus e vivis est hoc anno (A.
1697.) vit iste doctissimus, magnumque sui desiderium viris eruditis reliquit. Mur.
Venit in amplexus. Quid dicit turba colentum?
Aut neget esse Jovem, aut fateatur dedecus istud.
Nomen habet certe, quod nec ratione probetur.
Sacra Jovi faciunt, et Juppiter optime dicunt,
Huncque rogant, et Jane Pater primo ordine ponunt.
Rex fuit hic Janus, proprio qui nomine fecit
0268A Janiculum, prudens homo; qui cum multa futura
Posset respicere, hunc duplici pinxere figura.
Et Janum geminum veteres dixere Latini.
Hic quia navigio Ausonias advenit ad oras.
Nummus huic primum tali est excusus honore,
Ut pars una caput, pars scalperet altera navem.
0269A
0269B
Nomismata. Numisma. et nomisma dicitur. Primum apud Horatium occurrit lib. II, ep. I; et Martial., lib. I, epigr. 40. Alterum in antiquis glossis, et apud
auctores praestantissimos. Certe melius graecae Orthographiae accommodatur, quae Νόμισμα habet. Mur.
Capita haec et navia. Est ludus apud italos puerulos, quem vocant:
giocare a testa, o arma, aut
a testa, o croce, et apud Gallos
jouer à croix ou pile. Ille ipse est, qui apud antiquos. Accipe auctoritatem. Aur. Victor (seu quis alius ille auctor sit), in lib. de Orig. gent.
Rom.: «Istum etiam,» inquit; «usum signandi aeris, ac monetae in formam incutiendae Janus ostendisse traditur, in qua ab una
parte caput ejus imprimeretur, altera navis, qua vectus ille erat.» En ut auctor iste in Jani adventu Paulino concordat. Subdit:
Unde aleatores posito nummo, opertoque optionem conlusoribus ponunt enuntiandi, quid putent subesse, caput, aut navem, quod
nunc vulgo: corrumpentes naviandi dicunt.» Tu vocem hanc
na
0269C
viandi corrige, et
navia repone. His consonat Macrobius, lib. I, cap. 7 Saturn.: «Cum primus Janus aera signaret, servavit et in hoc Saturni reverentiam;
ut quoniam ille navi fuerat adductus, ex una quidem parte sui capitis effigies, ex altera vero navis exprimeretur. Aes ita
fuisse signatum hodieque intelligitur in aleae lusu, cum pueri denarios in sublime jactantes capita, aut naviam, lusu teste
vetustatis, exclamant.» Andreas Schottus heic integre legi
naviam, non
navim ex 4. Mss. Pithaeorum ait; sed mihi potius
navia, aut
navium legere placeret, id versus Pauliniani metro inconcusse docente. Certe Jo: Isaac. Pontanus in edit. Macrob. anni 1597,
navia legit. Mur.
A rege secundus. Ante Jovem filium Saturnus regnavit. Expulsus dein filio reliquit regni aut caelestis, aut terreni habenas. Lactantius lib.
I. cap. 11. Div. Inst.: «Video alium deum regem fuisse primis temporibus, alium consequentibus. Potest ergo fieri, ut alius
sit postea futurus. Atqui divinum imperium, aut semper immutabile est; aut si est mutabile, quod
0269D fieri non potest, semper utique mutabile est.» Hinc Saturnia regna: ac aetas aurea Saturni imperio adscribitur Mur. Vir
clarus perperam
a rege intelligit de Saturno, quum denotetur Janus, quem supra V\. 67. dixerat priori prae Jove ordine in precibus gaudere. Idque
adstruit sequens V\. 78. Quo etiam pertinet, praeter scriptores citatos a Muratorio ad V\. 67. Catonis locus
de Re Rust. cap. 134: «Prius quam porcum feminam immolabis, Jano struem commoveto sic: Jane pater te hac strue commovenda bonas preces
precor.» Tum deinde: «Fertum Jovi moveto, et mactato sic: Juppiter te hoc ferto obmovendo bonas preces precor, etc.» Vonck.
Quique sacrificiis. Quod superius innuerat repetit, nempe ethnicorum precationes, votaque a Jani invocatione inchoari, deinde ad Jovem verti;
quod sane numinum maximum, omniumque rectorem numquam decebat. Mur.
Hic habet et matrem. Atym pastorem deperiit Rhea,
0270A seu Cybele Jovis genitrix. Ille impudicae nolens auscultare deae, est eviratus. De hoc Ovide., lib. IV, Fast.:
Phryx puer in silvis facie spectabilis altis
Turrigeram casto junxit amore deam, etc.
Hoc deae facinus ethnicis exprobrat Minucius in
0270B Octav.: «Cybeles Dyndima, pudet dicere, quae adulterum suum infeliciter placitum, quoniam et ipsa deformis et vetula, ut
multorum deorum mater, ad stuprum illicere non poterat, exsecuit, ut deum scilicet faceret eunuchum.» Augustinus, lib. VI,
cap. 7, de Civ. Dei: «Sacra sunt matris deum, ubi Atys pulcher adolescens ab ea dilectus, et muliebri zelo abscissus, etiam
hominum abscissorum, quos Gallos vocant, infelicitate deploratur.» Mur.
Nam prior est pastor. Tantis ambagibus, ac discordiis Gentilium theologia constat, ut se per illam extricare nemo facile possit. Euseb. Caes.,
lib. II, cap. 4, de Praep. ubi de Phrygum theologia disserit, Cybelem ante deorum connubia Atydis amore correptam ait Verum
quot capita tot sententiae.
Aut Jovis ipse. Jovis in recto casu recte dicitur, Prisciano testante, apud veteres
Jovis solum dicebatur a
juvando, adjectoque altero vocabulo dictus est
Jupiter, quasi
Jovis pater, seu ut melius arbitratur
0270C Lactantius,
Juvans pater. Jovis in recto casu effertur apud Hyginum in Lib. Fabul. Nonnium Marcellum, aliosque quos consulere potes. Quidam severissimus
censor Galius Natalis Alex. libros quatuor
de Symbolo ad Catechum. Augustino abjudicat, quippe quod illi stylus ab augustiniano, immo a grammaticorum dogmatis abhorrere videtur. Inter exempla
hoc profert:
Illic fingitur, quod idem Jovis Junonem habeat sororem, et conjugem; et nomen
Jovis in nominandi casu usurpatum sugillat: verum decipitur, quum hujusce nominis usus apud gravissimos auctores obvius fiat, ac
propterea Augustinum non dedeceat; nos istis contenti ad alias pergimus. Murat. —Melius forsan,
aut Jovis ipso. Et heic
aut scriptum pro
haut vel
haud. Prior, inquit, pastor est Jove, non Jupiter pastore, ut frustra poetae garriunt.
Aut vero ut plurimum veteres ἀντὶ τοῦ
haut scribere consuevisse norunt eruditi. Vonck.
Sed melius. Magis ne placeret:
sed melior? Mur.
Semiviri. Hi sunt Galli Matris deum sacerdotes,
0270D quibus virilia in Atydis evirati memoriam amputabantur. Lactantius, lib. I, cap. 17: «Deum mater, et amavit formosum adolescentem,
et eumdem cum pellice deprehensum exsectis virilibus semivirum reddidit. Et ideo nunc sacra ejus a Gallis sacerdotibus celebrantur»
Minucius Cybeles impuritate detecta subdit: «Propter hanc fabulam Galli eam, et semiviri sui corporis supplicio colunt. Haec
jam non sunt sacra; tormenta sunt.» Vide Juvenal., sat. 2, ipsumque Paulinum, Natali XI. Mur.
Nec desunt homines. Totus est Augustinus, lib. VI, de Civ. Dei, et alibi in confutanda hac ethnicorum vanitate, ac subterfugio. Hi fabulas aniles
internis scatere mysteriis, ibique philologicas veritates latere passim objiciebant; sed suismet illi rationibus confundebantur.
«Deinde,» ait cap. 8, S. Doctor, «si ista Sacra, quae scenicis turpitudinibus convincuntur esse foediora, hinc excusantur,
atque purgantur, quod habent interpretationes suas: cur non etiam
0271B poetica similiter excusantur, atque purgantur? etc.» Greg. Nazianzenus, in Orat. 1, advers. Julian, enumeratis quibusdam
gentilium superstitionibus haec subdit: ταῦτα ἐπεισκυκλείσθω τοῖς θαυμαστοῖς τῆς θεολογίας ἀκροαταῖς. εἶτ᾽ ἐπινοείσθω τούτοις
ἀλληγορήματα καὶ τερατεύματα, καὶ τῶν προκειμένων ἐκπίπτων ὁ λόγος εἰς βάραθρα χωρείτω, καὶ κρήμνους θεωρίας οὐκ ἐχούσης τὸ
στάσιμον.
Haec eximiis, et admiranais divinitatis auditoribus inculcentur, posteaque his allegoriae ac portentosae interpretationes
excogitentur, atque a propositis rebus aberrans oratio in barathra feratur, et praecipitia contemplationis nihil solidum habentis.
Mur.
Cujus nunc memores quaecumque nomismata signant.
Ex veteri facto capita haec, et navia dicunt.
De Jove quid sperant, qui est a rege secundus,
Quique sacrificiis apponitur ore precantum?
Hic habet, et matrem captam pastoris amore:
Nam prior est pastor, quam Juppiter, aut Jovis ipse;
0270A Sed melius pastor castum servare pudorem
Qui voluit, sprevitque deam, qui saeva viriles
Abscidit partes, ne quando tangeret ille
Alterius thalamum, qui noluit ejus adire.
Hoc tamen, hoc egit sententia justa deorum,
Ne fieret conjux, qui non est factus adulter?
Nunc quoque semiviri mysteria turpia plangunt:
0271A
0271B
Patiturque viriles. Deesse versum hic suspicor, sensus enim in ancipiti manet. Certe vox
abscindi penitus hic necessaria, ut sit sensus:
patiturque viriles abscindi partes. Mur. —Nihil hic deest: quod suspicatur Muratorius. Mirum profecto in re tantilla
0271C haesitasse magnum virum. Enimvero perversam Cybeles sacerdotum castitatem exagitat Antonius, qui femineos vitent coitus;
at, quod nequius longe, patiantur viriles. Hujusmodi flagitiis infames fuisse Gallos, Magnae Matris sacrificulos, constat
ex Ambrosio
de Virgin. lib. I, c. 4: «Quid de sacris Phrygiis, loquar, in quibus impudicitia disciplina est, atque utinam sexus fragilioris? Vonck.
»
Scena movet risus. Jul. Firmicus de error. profan. Relig., c. 13, haec luculenter habet: «O facinorosae cupiditatis triste solatium! O hominum
deflenda persuasio! Scenam de coelo fecistis, et errantes animos per abrupta praecipitia crudeli calamitate duxistis.» Et
infra: «Ad theatrum potius templa transferte, ut in scenis religionum istarum secreta tradantur, et ut nihil praetermittat
impictas, histriones facile sacerdotes.» Mitto Augustinum, Ep. 5, ad Marcellin., et lib. VII. c. 26, de Civ. Dei, et Tertullianum
in Apologet., c. 15.
Saturnum. Rem fuse narrat Hesiodus in Theogonia, Natalis Com. in Mythologia, lib. II, et reliqui ethnicae theologiae eruditionem scriptis
prosecuti.
0271D
Huncque Chronon. Scribendum fuerat
Cronon, Graece enim Saturnus est Κρόνος. At quia tempus significare dicitur, χρόνος quoque appellatur. De hoc Macrob. lib. I, Saturn.,
c. 22; Dionys. Halicarn., lib. I, Antiq.; Cicero, de Nat. Deor., lib. II, aliique agunt. Arnobius tamen hanc denominationem
minime probat lib. III, advers. Gentes: «Nam si tempus,» ait, «significatur hoc nomine, Graecorum ut interpretes autumant,
ut quod Chronos est, habeatur Cronos; nullum est Saturnium numen. Quis enim est tam demens, qui tempus esse dicat deum? etc.»
Quae creat, absumit. Latinum reddidit eleganter Orphei, seu Onomacriti versum de Saturno, in ejus Hymno:
Ος δαπανᾷς μὲν ἅπαντα, καὶ αὔξεις ἔμπαλιν αὐτός.
Omnia qui profers, consumis et omnia rursus.
Pro voce
promittit legerem
remittit.
Latiumque ideo. Virgilius, Aeneid., lib. VIII, de Saturno
0272B agens:
Latiumque vocari
Maluit. his quoniam latuisset tutus in oris.
Latiare malum. Crudelissimum hoc erat Ethnicismi piaculum. Jovi quem Latiarem appellabant, humana immolabatur hostia. Tertullianus, in Apolog.,
c. 9, rem prodit: «Ecce in illa religiosissima Urbe Aeneadarum piorum est Jupiter quidam, quem ludis suis humano proluunt
sanguine.» Locum illustrat egregie Cerda. Minucius: «Hodieque a Romanis Latiaris Jupiter homicidio colitur; et quod Saturni
filio dignum est, mali et noxii hominis sanguine saginatur.» Et alibi: «Cum, Latiaris cruore perfunditur.» Porphyrius lib.
II. περὶ ἀποχ. ἐμψ. Ἀλλ᾽ ἔτι καὶ νῦν τίς ἀγνοεῖ κατὰ τὴν μεγάλην πόλιν τῇ τοῦ Λαπαρίου Διὸς ἑορτῇ σπαζόμενον ἄνθρωπον;
Quin et nostro aevo quis nescit in magna Urbe Jovis Latiaris festo immolari hominem?
0272C Prudent. lib. I, in Symmachum:
Funditur humanus Latiari in munere sanguis.
S. Athanas. in Orat. contra Gent.: Καὶ οἱ πάλαι δὲ Ῥωμαίοι τὸν καλούμενον Λαπάριον Δία ἀνθρωποθυσίαις ἐθρήσκευον.
Prisci quoque Latini Jovem Latiarem victimis humanis sunt venerati. Tatianus contra Graecos: Εὑρὼν δὲ μὲν Ῥωμαίοις τὸν Λαπάριον Δία λύθροις ἀνθρώπων, καὶ τοῖς ἀπὸ τῶν ἀνδροκπισίων αἵμασι τερπόμενον.
Item apud Romanos Latiarem Jovem humano cruore, et sanguine per homicidia fuso placari. Dionys. Italic., lib. IV, Antiq. Rom., sacra haec Jovi Latiari facta commemorat, neque tamen victimae hujus meminit. Hinc
dice, melius
Jovem Latiarem, quam
Latialem dici, quod quidam negant. Mur.
Et invictum. Quum hosce duos versus clariss. viro doctissimoque equiti, Prospero Mandosio communicassem, ut arcanam eruditionem mihi reseraret,
rescripsit ille sibi ac illustrissimo Ciampino admodum sententiam probari Abb. Philippi Bonarotae viri eruditissimi, cujus
in scientia numismatum antiquorum
0272D peritiam brevi mirabimur; Hic enim agi de sacrificiis Mithrae asserebat, quae maximam apud ethnicos famam sibi conciliarunt.
Ego igitur, quum per viros tantos profecerim, rem paucis attingam, et praeclaram explicabo eruditionem. A Persis omnium maxime
solis cultus usurpabatur. Hunc
Mithram vocabant, additumque illi
Invicti cognomen. Plura apud Gruterum, p. 33 et seq. et apud Reinesium marmora occurunt
Deo Invicto, Deo Invicto Mithrae, soli Mithrae, soli Invicto, et
soli Invicto Mithrae posita. Jul. Firmicus, de Err. Prof. Relig., c. 5. Jovem in duas dividi potestates, quarum unam (hoc est virilem) Mithram
dici asserit. Herodotus, lib. I, de Persis, loquens: Θύουσι δὲ οὐρανίῃ Ἀφροδίτῃ, ἣν καλέουσι Μίθραν.
Sacrificant vero coelesti Veneri, quam vocant Mithram. Nicetas, ad Stelitevt. Nazianz.: Τὸν Μίθρὰν οἱ μὲν τὸν ἥλιον, οἱ δὲ τὸν νεφρὸν τοῦ πυρὸς, ἄλλοι ἰδικήν τινα δυνάμιν ὑπολαμβάνουσι.
Mithram alii solem, alii renem ignis, nonnulli peculiarem quamdam potestatem esse volunt.
0273A Itaque quum non solem tantum, sed quid aliud per Mithram significari videam, facile gruterainam inscriptionem, p. 22, num.
12, explicabo. Ita se habet illa: D. I. M. Et. Soli. Socio Sac. hoc est,
Deo Invicto Mithrae, et Soli Socio sacrum. Pro Mithra hic aliud Numen intelligendum est a sole diversum, non ipsemet sol
tamquam alienigena, uti parum recte opinatur Reinesius ad Inscript 48. Cl. I. Legitur quoque
0273B in priscis Inscriptionibus Nannae. Sebecio Deo. Mithrae quae verba omnia ad solem Mithram referenda censet l. Caes. Bulengerus
c. 4, lib. I, de lic. et vet. Magia. Ego tamen tribus Diis dicatum marmor puto, ut Nanna sit
Dianae Nannaeae nomen, de qua Liber I, c. 6, et Liber II, c. I, Machab. Hieronymus, et Josephus meminere: Sebecius pro
Jove Sabazio intelligatur, de quo Orpheus, seu Onomacritus in Hymno
Κλῦθι πάτερ, Κρόνου υἱὲ, Σαβάζιε κύδιμε δαῖμον.
Audi pater, Saturni fili, Sabacie inclyte deorum.
Neque enim scio, qua auctoritate Bacchum etiam
Sabazium dixerit Heinsius in Arist. Sacr. Sed haec satis superque. Mur.
Spelea. Graecum est verbum σπηλαῖον, quod Latine spelunca dicitur: sed Graecum nomen et aures Ausoniae toleravere. Virgilius, eclog.
10:
Certum est in silvis inter spelaea ferarum, etc.
0273C Claudianus de bello Get.:
Metuenda ferarum
Spelaea . . . .
Mithrae Sacrificia secretissimis in antris peracta. Religioso silentio apud ejus cultores illic accepta mysteria servabantur.
Quin ex iis sacris initiari volentes, multis cruciatibus probationem subibant. Hinc Suidas in verb.
Mithra ait: Οὐκ ἂν οὖν εἰς αὐτὸν δυνήσαιτό τις τελεσθεῖναι, εἰ μὴ διά τινων βαθμῶν παρελθὼν τῶν κολασέων δείξει ἑαυτὸν ὅσιον καὶ
ἀπαθῆ.
Nullus autem potest initiari, nisi per quosdam suppliciorum gradus se sanctum, et perturbationum immunem ostenderit. Hoc idem confirmant Nazianz. Orat. 3. Lamprid. in Commodo, ac Tertull. c. 15, de Cor. Mil. Sunt hujus verba: «Erubescite
Romani commilitones ejus non jam ab ipso judicandi, sed ab aliquo Mithrae milite, qui cum initiatur in spelaeo etc.» S. Justin.
Martyr in Dialog. cum Tryphone Mithrae sacra peragi bis ait,
0273D ἐν τόπῳ ἐπικαλουμένῳ παρ᾽ αὐτοῖς σπηλαίῳ,
in loco, qui apud illos spelaeum, seu specus vocatur. Vide Hieron., in Ep. ad Laetam; Reines. Cl. I, n. 48. Inscript.; Bulenger. lib. I, c. 4, de lic. et vet. Mag.; Selden.. de
Diis Syris, Synt. I, c. 6; Salmas., ad Hist. Aug., fol. 349, 382, etc.
Nec desunt homines, quos haec contagia vertant,
Intus et arcanum quiddam quasi majus adorant:
Idque vocant sanctum; quo si vellit ire pudicus,
Iste profanus erit. Sic artior ipse sacerdos
Femineos vitat coitus, patiturque viriles.
O mens caeca virum! De sacris semper eorum
Scena movet risus, nec ab hoc errore recedunt.
Saturnum perhibent Jovis esse patrem huncque vorasse
Natos ante suos, et mox e ventre nefandas
Evomuisse dapes; sed postea conjugis arte
Pro Jove suppositum mersisse in viscera saxum:
Quod nisi fecisset, consumptus Jupiter esset.
0272A Huncque Chronon dicunt, ficteque Chronon, quia tempus
Quae creat absumit, rursusque absumta promittit.
Cur tamen oblique nomen pro tempore fingunt?
Hunc etiam, quod saepe sibi de prole timebat,
Ab Jove dejectum coelo latuisse per agros
Italiae, Latiumque, ideo tunc esse vocatum.
Magnus uterque deus! Terris est abditus alter,
Alter non potuit terrarum scire latebras.
Hinc Latiare malum prisci statuere Quirites,
Ut mactatus homo nomen satiaret inane.
Quae nox est animi? quae sunt improvida corda?
Quod colitur nihil est, et sacra cruenta geruntur.
0273A
0273D
Quaeque legunt. Scribendum potius videtur
quemque tegunt tenebris. Nihilo secius placet sensus. Mur.
Celet. Celo pro
lateo inusitatum verbum. Tegendi tantum, atque occultandi significatione usurpatum invenio. Me tamen monuit eruditissimus vir Michael
Maddius claris imi viri Car. M. Maddii dignissimum germen, apud Plautum in Bacch., Act. 3, scen., 2, legi:
Ut ut eris, moneo, non ce abis.
Et a Scholiaste Lambino ita explicari:
non falles, non latebis. Certe si pronomen
te heic subintelligendum contendis, et ego in Paulini versu pronomen
se subintelligam.
0274A Si cui placeret emendare, legerem:
Celet in infernis ni se horum caussa malorum.
Sane in Cod. Ms. non
malarum, sed
malorum est scriptum. Mur. —Muratorius hic ingeniose profecto, sed omni emendatione facile carebimus, dum sic locum rite distinguamus:
0274B Quis colat occulte lucem, sidusque supernum
Celet? in infernis nisi rerum caussa malarum.
Quis, inquit, tam stupidus est, ut lucem occulte colat, et sidus supernum, solem puta, in spelaeis atris abscondat? quum in
infernis solus mali auctor habitet. Post
malarum subandiendum
est, ut remo non videt. Posset ceteroquin locus, servata vulgari interpunctione, alio et commodo satis sensu explicari, si violati
metri dicam Antonio quis scriberet; cujus leges quum tot antiquiores poetae saepe neglexerint, idem cur a nostro alienum existimemus,
nihil est quod exigat Si quis ergo maluerit, ita interpretetur: et sidus supernum celet in locis abditis aut infernis, nisi
rerum malarum causa? Ut ita in auferendi casu sumatur
causa, non nominandi. Vonck.
Isiacum. In sacris Isidis sistra quatiebantur, et Anubidis caput caninum exponebatur. Lucan. lib. VIII, rem complectitur utramque:
0274C Semideosque canes, et sistra jubentia luctum.
Ausonius ad Paulinum nostrum scribens, Epist. 25.
Isiacos agitant Mareotica sistra tumultus.
Anubis porro Cynocephalus etiam dicebatur, nomine ejus formam exprimente. Athanasius orat. contra Graec. ὁ παρ᾽ Αἰγυπτίοις
Κυνοκεφαλος Ἀνούβις.
Apud Aegyptios canina facte Anubis. Ovid., Metam., lib. IX.
Cum qua latrator Anubis
Sistraque erant, nunquamque satis quaesitus Osiris.
De sistris consule Laurent. Pignor. in Mensa Isiac. et egregiam dissertationem Benedicti Bacchini eruditiss. et clariss. viri.
Mur.
Nescio quid. Locum Minucii expressit Paulinus. Inquit ille: «Mox invento parvulo gaudet Isis, exsultant sacerdotes, Cynocephalus inventor
gloriatur, nec desinunt annis omnibus vel perdere quod inveniunt, vel invenire quod perdant.» Jul. Firmicus,
0274D c. 2: «Nihil hic invenis. nisi quod iterum aut quaeras, aut lugeas.» Ipse Paulinus Nat., XI:
Nam quid, rogo, caecius illis;
Qui non amissum quaerunt, nusquamque manentem
Inveniunt? . . . .
Quid Serapis meruit. Hic aquam haerere mihi lubenter fateor. Alicujus festi diei meminit Paulinus, quo Serapis multas induere figuras cogebatur:
at hujus vestigia nusquam reperio. Certe Macrobius, et Plutarchus, in lib. de Osid., et Osir. nulla alia effictum forma Serapidem
faciunt quam humana: πανταχοῦ ἀνθρωπόμορφον Ὁσίριδος ἄγαλμα,
ubique simulacrum Osiridis humana specie ostenditur. Ab eruditioribus itaque exspectanda solutio. Mur. —Notum ex historiis, quid Aegyptii de Osiride (qui idem cum Ser. pide)
tradiderint, eum nempe a Typhone interemptum, et in partes quatuordecim discerptum fuisse. Id autem in sacris suis Aegyptii
repraesentabant: eoque respicit Plutarchus
de Iside et Osiride, quando scribit,
0275A Isidem in memoriam mariti Osiridis sacra instituisse,
sanctissimis sacrificiis admiscens imagines, indicia et exempla suorum eventorum. Vonck
Quid quod et invictum spelaea sub atra recondunt,
Quaeque tegunt tenebris, audent hunc dicere solem?
Quis colat occulte lucem, sidusque supernum,
Celet in inferuis nisi rerum causa malarum?
Quid quod et Isiacum sistrumque, caputque caninum
Non magis abscondunt, sed per loca publica ponunt?
0274A Nescio quid certe quaerunt, gaudentque repertum;
Rursus et amittunt, quod rursus quaerere possint.
Quis ferat hoc sapiens, illos quasi claudere solem,
Hos proferre palam propriorum monstra deorum?
Quid Serapis meruit, qui sic laceratur ab ipsis
0275A
0275A
Hic denique semper Fit fera, etc. Existimarim equidem. Antonium, quum novisset Aegyptios plurima
0275B simulacra sub figura diversorum animalium colere, ea omnia ad unum Serapidem referenda censuisse. Concinit Paulinus
Natali XI. V\. 98. Vide Martianum Capell.
de Nupt. Philol. lib. II, p. 43. Vonck.
Nunc homo, nunc panis. Hic versus videtur corruptus. Legendum:
Nunc homo, nunc sanus, nunc corpore languidus aegro.
Dicit enim Poeta, Serapidem sub
hominis figura repraesentari, qui nunc
sanus sit, nunc
aegritudine languidus. Vide Marshami
Chron. saec. XI, p. 319. Vonck. —Optime. Anonymo item lipsiensi perplacet haec restitutio. Gall.
Quid loquar et Vestam. Vestam esse ipsam terram sunt quidam arbitrati, alii domorum omnium servatricem, alii etiam per illam purum aetheris ignem
significari opinabantur. Hinc Orpheus illam non Siculas habitare regiones, sed in aethere morantem aiebat:
0275C Εστία εὐδυνάτοιο Κρόνου θύγατερ βασίλεια,
Η μεσον οἶκον ἔχεις πυρος ἀεναοιο μεγίστου.
Vesta potentis Saturni filia regina,
Quae mediam regionem aetheris magni ignisque habitas.
Alii alia, ut mirum non sit, si sacerdotibus ejus ignotum quoque quid illa sit, noster affirmet.
Cur ignis femina. Vidisti supra ex Orpheo Vestam pro igne sumi: addo nunc Ovid., lib. VI, Fast.:
Nec tu aliud Vestam, quam vivam intellige flammam.
Et tamen is ante dixerat:
Vesta eadem est et terra . . . .
Augustin. lib. IV, cap. 10, de Civit, Dei, ita fatur: «Eamdem terram Cererem, eamdem etiam Vestam volunt, cum tamen saepius
Vestam non nisi ignem esse perhibeant:» quod idem repetit lib. VII, c. 16. Vide Ciceronem de Nat. Deor, et in II, de Leg.
Diodorum, aliosque. Miratur igitur, ridetque Paulinus, cur ignis femina dicatur. Mur.
0275D
Hyginus. Augusti libertus fuit Jul. Hyginus, ac Ovidii familiaris. Librum
fabularum scripsit, qui etiamnum extat. Verum ibi citatum a Paulino locum nancisci non potui. Scripsit ille praeterea libros
Genealogiarum, et librum de
Penatibus, quem laudat Macrob. lib. III, c. 14. Saturnal. librum
de proprietatibus Deorum, Macrobio itidem teste lib. III, c. 8, et
Confusaneas quaestiones Fabio, Gellio ac Diomedi memoratas, quae nobis omnia temporum voracitas invidet. Ex hisce libris propositam eruditionem procul
dubio Paulinus noster hauserat. Mur.
Sicuti commendat Hyginus. Leg.
commentat: quod rarius quidem, usitatum tamen. Vonck.
Suspendunt Soli. Vulcanalia festa erant in Vulcani honorem. De his mentio exstat in vetustissimis kalendariis apud Gruter., p. 133, 134, 135,
et in alio non dissimili apud Dempster., Rom. Antiq. in Paraip., ad cap. 4. lib. IV. Peragebantur autem X kalend. septemb.
His Columella concordat, de Re Rust., lib.
0276A II, cap. 3:
Ceterum, ait,
Augusto circa Vulcanalia, tertia satio est. Meminit etiam Varro, de lingua Lat. In usu autem antiquis fuit idolorum cultoribus vestes falsis suspendere diis. Aristoph.
in Avibus:
0276B . . . . . . Τίς δὲ θεὸς
Πολιοῦχος ἔσται, τῷ ξανοῦμεν τὸν πέπλον;
Quis autem deus urbi praesidebit, cui dividemus vestes? Hoc est: Cui deo vestes suspendemus? Apuleius, lib. VI, As. Abr.: «Vides dona speciosa, et lacinias auro litteratas, ramis
arborum postibusque suffixas» Alex. ab Alex., lib. 3, cap. 18 - «In aliis mysteriis traditur mos, ut vestem in qua quispiam
initiatur, templis et numinibus dicaret.» Haec, et alia congerit Pinto Ramirez, in Spicileg. sacr., tract. I, cap. 2 et 22,
§ 15. Verum vestes Soli singulariter dedicatas apud neminem invenire potueram, quum eruditissimus Abbas Blanchinus, cujus
curae Em. Otthoboni bibliotheca demandata est, per clariss. Ciampinum quemdam hac de re apud Herodotum exstare locum me monuit.
Est aurem lib. II, ubi agit de Neco Rege: Ἐν τῇ δὲ ἑσθῆτι ἔτῦχε ταῦτα κατεργασάμενος ἀνέθηκε τῷ Ἀπόλλωνι πέμψας ἐς Βραγχίδας
τὰς Μιλησίων.
In vestitu autem curiosus quum fuisset, illum Apollini dicatum
0276C
ad Branchidas Milesiorum misit. Mur.
Portatur Adonis. Erant quidem Adonia apud Gentiles, hoc est festa Adonidi sacra, de quibus meminit Aristophanes in Pace, et Ovid., Metam.,
lib. X, eo versu per Venerem prolato:
Annua plangoris peraget simulamina nostri.
Praesertim vero Alexandriae, ut asserit Nat. Comes, lib. 5, cap. 16, Mythol. Adonidis solemnia fervebant, cujus imago magna
cum pompa ferebatur. Sed heic aliud innui tempus patet, quo et Adonidis simulacrum portaretur, nempe in ipsis Vulcanalibus;
ait enim:
Tunc et portatur Adonis. Celebris est Veneris, et hujus pueri fabula. Mur.
Stercora tunc mittunt. Fimo dii Gentium dehonestari solebant. Doctissimus Abbas Blanchinus Othobonianae bibliothecae Praefectus per Cl. virum Jo.
Ciampinum Orphei, seu Onomacriti versum de ritu simili, ut animadverterem monuit. Habetur ille apud Nazianz.,
0276D in Stelitevt. 1, adversus Julianum:
Ζεῦ κύδιστε, μέγιστε θεῶν, εἰλυμμένε κόπρῳ.
Juppiter gloriosissime, deum maxime, delibute stercore.
Seldenus, de Diis Syris, Synt. 2 cap 5. hunc eumdem recitat versum, sed ad
Jovem Stercoreum non magis attinere censet illud εἰλυμμένος κόπρῳ, quam Virgilii de Jove verba:
Totamque infusa per artus
Mens agitat molem, et magno se corpore miscet.
Quasi utrobique Jupiter arcanis naturae involutus dicatur. Verum nil rei latina carmina cum graecis habent, et κόπρος ille,
quo delibutus dicitur Jupiter, hujusmodi ab explicatione abhorret. Dii Stercorei fuere praeterea, ac, ut ibidem notat idem
Seldenus,
Beelzebul sonat
Dominus Stercoreus, et Rabbi Abraham Benkattun, versum 33. cap. 23 Exodi ita explicat:
Non sines apud te habitare, qui colunt deos
0277B
peregrinos vel stercoreos, Sed cur Adonis stercora patiebatur? Causam invenisse mihi videor. Nonnulli Adonidem semen tritici esse statuerunt, inter
quos Theocriti Scholiastes ita locutus est. Ἀδωνις, ἤγουν ὁ σῖτος, ὁ σπειρόμενος ἐξ μῆνας ἐν τῇ γῇ ποιεῖ ὑπο τῆς σπορᾶς,
etc.
Adonis, videlicet frumentum satum sex menses humi sub satione degit. Tam bene igitur Adonidi stercora aptantur, quam tritico. Quia vero inter Vulcanum, Venerisque amasios inimicitiae intercedebant;
hinc Adonis male habitus, quum Vulcani sacra peragebantur.
0277C Has ergo propiores causas arbitror, cur adeo turpia ille in Vulcanalibus subire cogeretur. Mur.
Per varios turpesque locos? Hic denique semper
Fit fera, fitque canis, fit turpe cadaver aselli,
Nunc homo, nunc panis, nunc corpore languidus aegro.
Talia dum faciunt, nihil hunc sentire fatentur.
Quid loquar et Vestam, quam se negat ipse sacerdos
Scire quid est? imisque tamen penetralibus intus
Semper inextinctus servari fingitur ignis.
Cur dea, non deus est? Cur ignis femina fertur?
0276A Ista quidem mulier, sicuti commendat Hyginus,
Stamine prima novo vestem contexuit olim,
Nomine de proprio dictam, quam tradidit ipsa
Vulcano, qui tunc illi monstrarat opertos
Custodire focos. Hic rursum munere laetus
Obtulit hanc Soli, per quem deprehenderat ante
Martis adulterium. Nunc omnis credula turba
Suspendunt Soli per Vulcanalia vestes:
Utque notent Venerem, tunc et portatur Adonis:
0277A
0277C
Ipsum pro stercore jactant. Leg.
ipsum pro! stercore jactant. Heic enim loci
pro rei indignationem indicat, nec praepositionis vice fungitur, sed interjectionis. Vonck.
Quinquennes epulas. Quum mihi horum carminum germana explicatio lateret, monuit me Joannes Ciampinus vir clarus et maximum Urbis decus, solutionem
a Lipsio petendam cap. X de Vesta, et Vestal. Hunc equidem auctorem ante consulueram, sed incurioso effugerat haec eruditio.
Inquit autem is. «In ambage vel nube est, quod in Silvestri Actis quibusdam legitur: Draconis eum ora clausisse, et perpetuo
ergastulo mancipasse, cui Kalendis singulis a Virginibus Vestae suppeditari solita sunt alimenta. Nam quis veterum tale aliquid?
eoque sperni aut abjici a magnis viris ut falsa, video. Me cunctante an non Tertullianus huc adspexerit ad Uxor. cap. 6. hisce
verbis:
0277D Romae quidem quae ignis illius inextinguibilis imaginem tractant, auspicia paenae suae cum ipso Dracone curantes de Virginitate
censentur.» Haec Lipsius. Tu vero sodes intuere quantum ponderis hisce omnibus a Paulino accedat. Quomodo vero
quinquennes epulus vocet, fateor me nondum percepisse. Habetur quidem in codice nostro scriptum
quenquennis, at neque metrum, neque sensus hanc lectionem patiuntur, scriptumque pro
quinquenneis. Mur.
Qui linquenda. Similis locus Minuciano:
Nonne ridiculum est, vel lugere quod colas, vel colere quod lugeas? Mur.
Ego cuncta prius. Heic versum unum, pluresve deesse nemo diffitebitur; quippe verba priora in incerto manent similemque sensum, ut compleantur,
requirunt:
Haec ego cuncta prius dubia mente volvebam, et probare nesciebam, clarum cum lumen adeptus sum, etc. Mur. —Existimabat cl. Muratorius, heic aliquid deesse. Eruditus Vonckius legebat,
clarus
0278B
sum lumen adeptus, aut
clarum cum lumen adeptum. Mihi tamen magis probatur lipsiensis Anonymi conjectura. «Quid, inquit, si legeres
clarum Quam
lumen adeptus? Sic omnia bene fluerent. Dicit Antonius: Haec ego cuncta prius cogitavi, quam clarum lumen adeptus eram, sanetaque Ecclesia
me recipiebat.» Gall.
Ecclesia. Ita effert alibi Paulinus hoc nomen metri gratia. In Epithal.
Grande sacramentum, quo nubit Ecclesia Christo.
0278C Hic vos nectat amor, quo stringit Ecclesia Christum.
In Nat. IV quoque et alibi. Ita etiam usurpavit Anonymus, lib. I. contra Marcionem, iis carminibus, quae Tertulliano adscribuntur:
Sic et Apostolico decurrit Ecclesia verbo.
Mur.
Ut modo. Tempus designat, quo haec scriptis mandabat, nempe annum 395, se enim Nolam nuper contulerat Paulinus, ut ibi religioso pioque
vivendi instituto daret operam. Vide quae disserui in Praefatione ad hoc Poema. Mur.
Hic meliore via, etc. Muratorius sic distinguebat:
Hic meliore via paradisi limina pandat
Felix. Nostra fides uni certoque dicata.
Sed cum viris eruditis ita distinguendus hic locus; non ut interpunctio sit post nomen
Felix, ac illius velut Martyris Paulino celebrati nomen ad priora referatur. Vonck.
0278D
Distribuitque locis coelum. Res disquisitione digna videtur Muratorio, quod mare, terras, aera et caelum elementorum nomine distinguat auctor, neque
hilum de
igne cogitet. At philosophum heic egisse Antonium non putem: imitatus fortasse verba sacri scriptoris
Gen. 1 ubi nec ulla
ignis mentio. Prudentius etiam
ignem non agnoscit tamquam elementum per se consistens, sed quod ex alio progignitur, lib. I. Symmach., V. 395.
Quidquid humus, pelagus, coelum mirabile gignit,
Id duxere deos, colles, freta, flumina, flammas.
Quatuor haec hausit, var ex. reb. Leg.
auxit: nam
hausit prorsus nihili. Vonck.
Sic elementa. Vix erit quisquam, cui nova non videatur Paulini sententia. En aperte
mare, terras, aera coelum elementorum nomine distinguit, neque hilum de igne cogitat. Res pulchra, et disquisitione digna.
Stercora tunc mittunt, ipsum pro stercore jactant.
Omnia si quaeras, magis et ridenda videntur.
Additur heic aliud: Vestae quas Virgines aiunt
Quinquennes epulas audis portare Draconi,
Qui tamen aut non est, aut si est, diabolus ipse est,
Humani generis contrarius antea suasor.
Et venerantur eum, qui nunc in nomine Christi
Et tremit, et pendet, suaque omnia facta fatetur.
Quae mens est hominum, ut pro veris falsa loquantur,
Qui linquenda colunt, contraque colenda relinquunt?
Jam sat erit nobis vanos narrare timores.
Haec ego cuncta prius, clarum cum lumen adeptus,
Neque diu incertum, et tot tempestatibus actum
Sancta salutari suscepit Ecclesia portu,
Postque vagos fluctus tranquilla sede locavit:
Ut mihi jam liceat, detersa nube malorum
Tempore promisso lucem sperare serenam.
0277B Jam prior illa salus, quam perdidit immemor Adam,
Tunc vero suadente malo, nunc remige Christo,
Eruta de scopulis semper mansura resurget.
0278A Rector enim noster sic undique cuncta gubernat;
Ut modo qui nobis errorem mentis ademit,
Hic meliore via paradisi lumina pandat.
Felix nostra Fides uni, certoque dicata.
Unus enim Deus est, substantia Filius una,
Unus in utroque est unus vigor, una potestas.
Namque Dei Verbum patrio de pectore Christus
Emicuit, semperque fuit, qui non quasi natus,
Ore sed egressus, chaos illud inane removit,
Et tulit informem contextae noctis hiatum:
Distribuitque locis mare, terras, aera, coelum.
Hisque dedit geminam pulsa caligine lucem.
Ast ubi cuncta novum stupuerunt surgere solem,
Quatuor haec hausit variis exordia rebus.
Sunt homines terris, sunt addita sidera coelo,
Aere pendet avis, liquido natat aequore piscis.
Sic elementa suis decoravit singula formis,
0278B Nexuit haec diversa licet, discretaque junxit,
Junctaque discrevit, quae nunc divisa cohaerent.
Claudit enim oceanus terram, mare clauditur, ipse
0279A
0279B
Medius concluditur der. Absit, ut imaginariam illam ignis sphaeram, quam Aristoteles ejusque sectatores lepide excogitarunt, ac etiamnum probant.
Paulinus noster admiserit. Hinc aerem non a commentitiis illis flammis, sed ab aethere caelove conclusum affirmat. Mur.
Postque thronos septem. Non septem tantum, sed novem sub empyreo constitutos fuisse coelos omnino fatendum. Septem ex iis errantia sidera tenent,
ut habet versiculus:
Cynthia, Mercurius. Venus, et Sol, Mars, Jove, Satur.
Octavum a fixis sideribus occupatur; nonum vero primum mobile est, cui succedit empyreum. Nihilominus septem coelos ante empyreum
exstare diserte Paulinus sentit. Qua ratione quaeris? Poetica facultate respondeo; siquidem apud poetas in octavo coelo, videlicet
in sidereo coelo. Dei summi domicilium statuitur. Virgilius lib. 10. Aeneid.
0279C Conciliumque vocat divum pater, atque hominum rex
Sideream in sedem . . .
Sidon. Apollin. in Panegyr. Aviti de deorum concilio:
Ipse pavimentum sunt sidera, jam Pater aureo
Tranquillus sese solio locat . . .
Euripides in Jone Διὸς πολύαστρον ἕδος,
Jovis pavimentum multisidereum, appellat, cui adde Chrysost., Orat. 2 de Dei nat. aliosque, Fuit haec quoque veterum christianorum sententia.
De coelorum diversitate Philastrius brixiensis episcopus imaginariam haeresim recenset cap. 46, aitque: «Sive ergo seu coelos secundum David, et
septimum hoc firmamentum accipere quis voluerit, non errat: nam Salomon tres coelos dicis, ita coelum, et coelum coeli. Paulus
aeque Apostolus usque ad tertium coelum se raptum fatetur. Sive ergo septem quis acceperit, ut David, sive tres, sive duos,
non errat.» Mur.
0279D
Unde procul. Virgilium imitatur, ita lib. X Aeneid. canentem:
Conciliumque vocat divum pater, atque hominum rex
Sideream in sedem, terras unde arduus omnes
Castraque Dardanidum spectat . . . . .
Liceat quoque italicorum vatum principem heic audire lib. I. Hierosolymae Liberatae.
Quando dall' alto soglio il Padre eterno,
Ch' è nella parte più del Ciel sincera,
Gli occhj in giù volse. e in un sol punto, e in una
Vista mirò ciò ch' in se 'l mondo aduna.
Complectitur Urbe. Romani imperii fines eosdem ac orbis terrarum Poetae statuerunt. Rutil., in Itiner., eleganter:
Dumque offers victis proprii consortia juris
Urbem fecisti, qui prius orbis erat.
Scholiast. in Dionys. de situ orb. ὅπερ δὲ πόλις τοῖς αὐτῆς ὁρίοις καὶ χώραις ἐστὶ, τοῦτο ἤδε ἡ πόλις τῆς
0280B ἁπάσης οἰκουμένης, ὥσπερ αὐτῆς χώρας ἄστυ κοινον ἀποδεδειγμένη.
Quod autem est suis finibus et regionibus urbs aliqua, hoc Romae est totius orbis provinciis, quasi commune totius habitabilis
terrae oppidum
Hinc Roma Claudiano dicitur,
quae fundit in omnes imperium. Sic Plin., cap. 5, lib. XXXV, Romam esse
unam cunctarum gentium in toto orbe patriam dixit. Plura pete a Bulengero, de Imp. Rom., lib. II, cap. 5. Mur.
Hinc ita. Arrideret:
Hunc ita. Mur.
Cosmon ab ornatu. Κόσμος Graecis est ornamentum. Ab hac significatione, mundi qui Graecis Κόσμος dicitur, nomen derivatum censet Paulinus,
quia re vera est mundus venusta ornamentorum series. Alii ἀπὸ κόσμου, qui est
ordo, seu
modus, nominis hujus etymologiam deducunt, quum mundus rerum simul nexarum atque ordinatarum vere sit status. Tertullianus, adversus
Marcion., lib. I, poetae nostro subscribit: «Ut ergo,» ait, «aliquid de isto hujus mundi
0280C indigno loquar, cui et apud Graecos ornamenti et cultus, non sordium nomen est.» Mur.
Mundum de lumine. Honor. Augustodun. lib. de Imag. Mundi cap. I, Isidor., lib. III. Orig, cap. 28 et lib. XIII. cap. 1.
Mundum quasi
movendum, quia in perpetuo sit motu, dictum putant. Sed rectius Varro, Cicero, Plinius, Paulus I. C. et alii,
a munditie appellatum volunt. Huic etymologiae Paulinus accedit, dum
a lumine mundum dici ait.
Hic Deus est. Hoc est divinum Verbum, Deique Filius, per quem ut supra cecinit,
omnia facta sunt et sine eo factum est nihil, quod factum est. In Ms. dicitur:
Hic Deus de corde. Apposui verbum
est. Adhuc tamen claudicat versus: possem alterum
est adjicere:
Hic est Spiritus oris Mur. —Muratorius ob caesuram supplet:
Hic Deus Est
de corde Dei. Et sic satis recte. Caeterum et Virgilius ante
hic elisin sprevit lib. I.
Aen., v. 20:
Posthabita coluisse Samo. Hic illius arma.
0280D Similiter supra v. 54. ms. habebat:
His deus, uxorque dei, ipsamque sororem.
Ubi itidem cl. editor addit binum
est: Hic deus est, uxorque dei est. Quoniam autem in hoc carmine tot occurrunt loca, in quibus si codicem ms. consulas, (at quem tutius?) desideratur caesura
aut elisis non admittatur; haud sane credibile mihi fit, casu omnia illa loca corrupta fuisse. Et forte in plerisque contra
metrum peccarit Antonius, ut Poetis illius temporis cujus se prodit noster, haud insolens. Nulla enim omnino nobis adest ratio,
cur in omnibus hisce scripti codicis spernatur auctoritas. Vonck.
Fabrica rerum. Fabrica pro
officina proprie usurpari docuit Sipontinus. Ita forte capiendum heic nomen istud. Mea tamen sententia aut error in codicem irrepsit,
aut carmen aliquod abest. Mur.
Nec se Paganus. De hoc nomine plur apete a magno Annalium parente Baronio in Martyrol. ad diem 31. Januar. Gothofredo ad lib. 6. C. Th. tit.
10. de Paganis etc. aliisque scriptoribus. Saeculo Christi
0281C quarto nomen hoc Gentilibus aptari coepit, quum iidem ab urbibus pulsi in
Pagis agrisque profanam adhuc religionem exercerent. Mur.
Axe sub aethereo medius concluditur aer.
Hoc etiam caelum, quod nos sublime videmus,
Sex aliis infra est spatio surgentibus aequo,
Postque thronos septem, post tot coelestia regna
Caetera pars omnis, quae cunctis eminet ultra,
Quae super excedit, quae passim tendit in altum,
Quae sine fine patet, quam nec mens colligit ulla,
Lucis inaccessae domus est, sedesque potentis
Sancta Dei unde procul, quae fecit subdita cernit.
Omnia sic constant, dum spiritus omnia cingit.
Haec eadem quorum nobis conceditur usus,
Quae polus inferior magna complectitur Urbe,
0280A Cuncta licet distent, una cum pace tenentur.
Denique nomen habent unum, sunt omnia Mundus.
Hunc etiam Graeci Cosmon dixere priores:
Hinc ita compositum distinguens utraque lingua
Cosmon ab ornatu, Mundum de lumine dixit.
Nam quo sol nitet, hoc totum sordebat in umbra,
Et manet exemplum, quotiens nox omnia foedat,
Et docet ex tenebris, quae sit data gratia lucis.
Tot bona qui fecit, qui sic operatus ubique est,
Hic Deus de corde Dei, hic Spiritus oris,
Sancti sermo Patris, tantarum fabrica rerum:
Nec se Paganus laudet, si vitat idola,
0281A
0281C
Si vitat. In Ms. legebatur:
Si qui idola vitat. Emendavi. Mur.
Numine. Ita scribere placuit pro
nomine, quemadmodum habet Ms. Mur.
Versus Salvator. Illud
versus mihi parum arridet. Fortasse
verus scribendum est. Mur.
Vita potestas. Errorem aliis tollendum relinquo. Mur. —Illud
vita potestas heic plane mortuum. Muratorius
0282C errorem aliis tollendum relinquit: Fabricius
victa conjiciebat. Genuina, ni fallor, lectio. est
visa potestas. Quando, inquit, signa majestatis suae prodit supremum Numen, omne genus interitum timet: sed
potestas ejus simul ac
visa est, vel apparuit, desinet; atque ita coelum, antea nubibus atris incinctum, serenat, et moestas hominum mentes redivivo splendore
consolatur. Quae antecedunt et sequuntur haec satis adjuvant, ut plura addere necesse non habeamus. Vonck. —Huic Vonckii
emendationi calculum adjicit Anonymus lipsiensis.
Ac satis esse putat, quod numine credat in uno.
Quid colet ille Deum, qui Verbum non colit ejus?
Qui non Virtutem simili veneratur honore?
Quique invisibilem incomprehensibilemque fatetur
Esse Deum, hic etiam Christum si cogitet, idem
Inveniet. quoniam Verbum comprehendere nemo,
Nemo videre potest; opera ejus sola videntur.
In Patre Natus enim, in Nato Pater omnia fecit,
Et quidquid virtute dedit, pietate tuetur.
Sic fuit, et steterit versus Salvator in aevum,
Qui tulit errores, qui fecit vera videri,
Placatoque Patri pereuntem reddidit orbem.
Nec mirum, si cuncta regit, qui cuncta creavit,
Qui dedit ex nihilo totum, lucemque tenebris
Praetulit, atque diem jussit succedere nocti;
Quodque in carne fuit, carnis peccata remittit.
0281B Cernit enim, fragilem faciles incurrere lapsus,
Corripiensque tamen veniam dabit omnibus unam,
(Remque novam dicam, nec me dixisse pigebit)
Plusque pius quam justus erit. Si denique justus
Esse velit, nullus fugiet sine crimine poenam:
Justus enim mala condemnat, pius omnia donat.
Hoc facit, ut rata sint venturae munera vitae,
Et quod culpa tulit, rursum indulgentia reddat:
Quae si non fuerint plebi concessa roganti,
0282A Tunc prope nullus erit delicto liber ab omni.
Qui possit meritus promissa luce potiri?
Tangere tunc laetis coelorum regna libebit;
Tunc poterit mors ipsa mori, quum tempore toto
Vita perennis erit, quia tunc in sede beata
Nullus peccandi locus est, ubi nulla cupido est.
Gloria tanta manet populo servata fideli.
Amplius hoc tribuit, majus dedit hoc quoque munus,
Quod peccatorem quem poenitet, antea lapsum,
Non facis in numero turbae peccantis haberi:
Quippe satis poena est, cum sit sua culpa dolori;
Supplicium proprium timor est; tormenta reatus
Tum veluti patitur qui se meruisse fatetur.
Quid poterit melius, vel quid moderatius esse?
Judicat, inquirit, castigat, parcit, honorat,
Omnia qui vincit, nec ab ipsa vincitur ira.
0282B Quod de praesenti jam cernimus esse futurum;
Nam cum saepe minax horrentia nubila cogit,
Et terrore pio rutilo nimis igne coruscat,
Tristibus et pluviis, et nubibus intonat atris,
Omne genus timet interitum; sed vita potestas
Desinet, et pariter coelum mentesque serenat.
Hoc quoque tunc sperare jubet, qui se modo cuncta
Perdere posse probat, si perdere velle recusat.
Sic iteranda salus venturo ostenditur aevo,
Aeternique Dei pietas aeterna manebit.