Patrologiae Cursus Completus.
Elenchus Operum Quae In Hoc Decimo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Decimo Tomo Continentur.
Admonitio In Librum De Dono Perseverantiae.
Admonitio In Librum De Dono Perseverantiae.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Dono Perseverantiae Liber Ad Prosperum Et Hilarium Secundus .
Fulgentius in fine libri de Incarnatione et Gratia D. N. J.
Admonitio In Opus Imperfectum Contra Secundam Juliani Responsionem.
Admonitio In Opus Imperfectum Contra Secundam Juliani Responsionem.
Ex Epistola CCXXIV Ad Quodvultdeum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundam Juliani Responsionem Imperfectum Opus , Sex Libros Complectens.
I. Julianus. Magnis licet impeditus angoribus
XI. Jul. Quibus gestis inter voluminis primas partes, progressus est ad distinctionem
XXXIV. Jul. Ne ergo in infinita volumina extendatur oratio, hic, hic harum de quibus agimus
XXXVIII. Jul. Differentiam vero ejus non absurde intelligere possumus, variam
XCIX. Jul. Nunc autem omnibus perfidus, dicis factam in natura carnis, peccati necessitatem.
CIV. Jul. Verumtamen, ad destructionem totam dogmatis tui proficit, ut etiam
CXV. Jul. Ac ne nesciremus de quo tempore loquereris
IX. Jul. Haec ergo Manichaeorum scorta dogmatum impurissimorum lenocinantur auribus .
LX. Jul. Ac per hoc nihil sibi vel de jucunditate ejus, vel de verecundia potest diabolus vindicare.
LXVIII. Jul. Mors autem judicialis transiit in eo quo omnes,
LXXXVI. Jul. Proba igitur, hoc quod intellexit Apostolus vestris cohaerere dogmatibus.
CXXXI. Jul. Ille dixit, Gratia ex multis delictis in justificationem: ille peccati efficientiae
CXXXII. Jul. Apostolus ergo ubi praetulit gratiam peccato, nostrum dogma communit.
CXLIII. Jul. Verum quia hic fui longior, pergamus ad reliqua.
CLXIV. Jul. Qui ergo dicit multa delicta, nihil de uno Manichaeorum, id est, traducis suspicatur.
CLXVIII. Jul. Restituet ergo totum fideliter, quod fidelibus repromisit.
CLXXII. Jul. Et post reconciliationem, quam cum Deo habere promeruimus, per operam videlicet
CLXXXIV. Jul. Nec dixisset, In eo transiit mors, in quo omnes peccaverunt
CLXXXIX. Jul. Ita etiam in parte contraria Adam dicitur forma peccati, non prima, sed maxima.
CXCV. Jul. Secutus est, Et ita in omnes homines mors pertransiit.
CC. Jul. Peccatum autem, inquit, non imputatur, cum lex non est
CCVII. Jul. Assere ergo hoc peccato Manichaeorum, id est, traducis convenire.
LXVIII. Jul. Quia Deo judici iniquitatis crimen affigit.
LXXV. Jul. Et pro auctoritatibus sacris, Dei criminationibus intumescit .
LXXVI. Jul. In cujus praeceptis immoderationem tyrannicam:
LXXVII. Jul. In judiciis iniquitatem barbaram:
LXXVIII. Jul. In juramentis falsitatem punicam inesse confirmat.
XCVII. Jul. Eumque esse figulum irae et perditionis vasa fingentem.
CIV. Jul. Deum quoque talium hominum assere conditorem, quales manibus ejus justitiaeque conveniunt.
CXXVIII. Jul. Creat igitur malum Deus.
CXXIX. Jul. Et puniuntur innocentes, propter quod facit Deus.
CXXX. Jul. Et a diabolo possidentur, quia hoc facit Deus.
CXXXI. Jul. Et imputat hominibus crimen manuum suarum Deus.
CXXXIII. Jul. Et fructum ab homine bonitatis reposcit, cui malum ingenuit Deus.
CXXXIV. Jul. Et postea tota lege mentitur, quia justus sit Dominus .
CXXXV. Jul. Et qui tot crimina capit, adhuc vocatur Deus?
CXXXVII. Jul. Sed videamus et reliqua.
CLXXXIII. Jul. Jam vero illud tuum, quod priore opere ventilavi ( Opere scripto ad Turbantium
CXCI. Jul. Sed intelligi non potest aliud mala natura, quam id quod malum est habere congenitum.
CC. Jul. Sed adeo mala non est, ut nisi Manichaeus eam accusare non possit.
CCI. Jul. Ego, inquit, tamen non sum Manichaeus, qui eam absolvo verbis, et condemno judiciis.
CCXIII. Jul. Nec alia apud vos argumenta esse pro traduce, quam quae Manichaeus tribuisset, ostendi.
XI. Jul. Et quod laudas catholica, pavoris tui esse , non fidei.
XII. Jul. Quod ergo laudata vituperas, non esse judicii, sed furoris.
XLIX. Jul. Tam gravi, ut res indicat, in fidem Catholicorum adulatione , non solum nihil necessaria,
XCII. Jul. Quidquid enim naturale est, voluntarium non esse manifestum est.
C. Jul. Est ergo jam sine voluntate peccatum, cum invenitur in his quibus malam eripis voluntatem .
CII. Jul. Id est, peccatum per hoc esse sine voluntate, per quod non potest esse sine voluntate.
CX. Jul. Numquid legi Dei aut operi Dei scripta disputatorum praejudicant?
XXXI. Jul. Verum vehementem objectionem putasti, ut diceres unde in ipso primo
L. Jul. Malum autem quod agit, a possibili agit.
Appendix Tomi Decimi Operum S. Augustini Hipponensis Episcopi In Tres Partes Divisa. Prima parte continentur subdititia opuscula, scilicet: Hypomnesti
Admonitio In Hypomnesticon.
Hypomnesticon Contra Pelagianos Et Coelestianos, Vulgo Libri Hypognosticon.
Hypomnesticon Contra Pelagianos Et Coelestianos, Vulgo Libri Hypognosticon.
Liber Primus. In quo Pelagianorum primum dogma convellitur.
Liber Secundus. Refellitur secundum dogma Pelagianorum.
Liber Tertius. Adversus tertium dogma Pelagianorum.
Liber Quartus. Contra quartum dogma Pelagianorum.
Liber Quintus. Adversus quintum dogma Pelagianorum.
Liber Sextus. In quo de praedestinatione contra Pelagianos disputatur.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Praedestinatione Et Gratia, Suspecti Auctoris Liber.
De Praedestinatione Et Gratia, Suspecti Auctoris Liber.
De Praedestinatione Dei, Libellus Ignoti Auctoris.
De Praedestinatione Dei, Libellus Ignoti Auctoris.
De Libro Cujus Inscriptio Erat, S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi, Ad Articulos Sibi Falso Impositos Responsiones.
Appendicis Pars Secunda, Continens Varia Scripta Et Monumenta Ad Pelagianorum Historiam Pertinentia Quorum comparatione polemicae in eosdem haeretico
Gennadius, In Libro Scriptorum Ecclesiasticorum.
Ex Libro De Haeresibus Vulgato Per Sirmondum Sub Titulo Praedestinati.
Timotheus Presbyter Constantinopolitanus, In Opusculo De Receptione Haereticorum .
Photius, In Biblioth. Cod. 54.
Prosper, In Libro De Ingratis.
Ex Eodem Prospero, Epitaphium Haeresis Pelagianae Et Nestorianae.
Commonitorium Aliud Mercatoris Contra Pelagianos.
De Pelagiana Haeresi Ejusque Auctore Ac Defensoribus.
Pelagii Haeresis In Augustini Notitiam Venit.
De Synodo Carthaginensi Contra Coelestium Circa Initium An. 412 Habita .
Pelagiana Dogmata Cum Eorum Refutatione.
De Palaestina Synodo Apud Diospolim In Causa Pelagii Celebrata Mense Decembri, Anno Christi 415 .
Scriptio Contra Pelagii Errores, Ex Augustini Epistola 186, Nn. 31-33, Ad Paulinum, Decerpta.
De Eadem, Ut Creditur, Vexatione Catholicorum A Pelagianis.
Ejusdem Epistola Rescripta Silvano Seni, Valentino, Et Caeteris Episcopis Synodi Milevitanae .
Ejusdem Epistola Rescripta Quinque Episcopis, Aurelio, Alypio, Augustino, Evodio Et Possidio .
De Pelagianis Ab Apostolica Sede Damnatis.
De Pelagii Litteris Cum Libello Fidei Ad Innocentium Papam Ab Ipso Missis, Sed Zosimo Redditis.
Libellus Fidei Pelagii, Ad Innocentium Ab Ipso Missus, Zosimo Redditus .
De Coelestii Libello, Quem Romae Zosimo Dedit,
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Coelestii.
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Pelagii.
De Errore Palaestinorum Episcoporum Et Ipsius Zosimi Papae In Judicio Pelagii Sive Coelestii.
Paulini Diaconi Libellus Zosimo Papae Oblatus Contra Coelestium .
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Coelestii.
Sacrum Rescriptum Contra Pelagium Et Coelestium.
Exemplar Edicti Junii Quarti Palladii.
Concilium Africae Universale Carthagine Habitum Anno 418 Contra Haeresim Pelagii Et Coelestii.
De Eodem Carthaginensi Concilio.
De Zosimi Sententia Atque Tractoria Contra Pelagium Et Coelestium .
Epistola Imperialis Ad Aurelium Carthaginensem Episcopum .
Libellus Fidei S. J. C. Scriptus, Ut Videtur, A Juliano, Et Ad Apostolicam Sedem Missus
De Juliano Episcopo Eclanensi, Pelagianae Haeresis Defensore.
Mercator, In Commonitorio Subnotationum In Scripta Juliani .
Juliani Sententiae, Expressae Ex Ejus Opusculis, Cum Illarum Refutatione.
De Anniano Pseudodiacono Celedensi.
Edictum Propositum A Volusiano Praefecto Urbi.
Volusianus praefectus Urbi edixit:
De Haeresi Apud Beligarum Urbem Ex Pelagiano Errore Derivata.
De Pelagianis Italia Ejectis, Et De Britanniis Eorum Errore Liberatis, Etc., Cura Coelestini Papae.
De Pelagianis Expostulantibus De Sua Ex Occidentali Ecclesia Ejectione.
De Synodi Ephesinae Sententia In Pelagianos.
In Eosdem Haereticos Pelagianos.
Epistola Ejusdem, Ad Septimium Episcopum Altinum .
Leo episcopus, Septimio episcopo, salutem.
Epistola Ejusdem Altera, Ad Eumdem Honorium .
Gelasius episcopus, universis episcopis per Picenum, in Domino salutem.
Scytharum Monachorum De Gratia Dei Professio Contra Pelagianos.
De Libris Fausti Episcopi Reiensis In Gallia.
Epistola Hormisdae Papae Ad Possessorem.
Ex Joannis Maxentii Contra Superiorem Epistolam Scriptione.
Concilium Arausicanum II. De Gratia Et Libero Arbitrio .
Cyprianus In Caesarii Vita, Lib. 1, N. 35.
Appendicis Pars Tertia. Prosperi Aquitani Pro Augustino Contra Iniquos Doctrinae Illius De Gratia Et Praedestinatione Reprehensores Opuscula Apologeti
Prosperi Aquitani Ad Rufinum Epistola De Gratia Et Libero Arbitrio .
Prosperi Aquitani Ad Rufinum Epistola De Gratia Et Libero Arbitrio .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Liber Contra Collatorem .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Liber Contra Collatorem .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Capitula Calumniantium Gallorum. Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Capitula Calumniantium Gallorum. Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustini Doctrina Responsiones Ad Capitula Objectionum Vincentianarum. . Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Excerpta Quae De Genuensi Civitate Sunt Missa. Liber unus.
Prosperi Aquitani In Augustini Obtrectatorem Epigramma.
Prosperi Aquitani In Augustini Obtrectatorem Epigramma.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Prosperi Aquitani Sententiae Ex Augustino Delibatae. Liber unus.
Prosperi Aquitani Sententiae Ex Augustino Delibatae. Liber unus.
XI. De bonorum et malorum finibus.
XII. De tranquillitate ultionis Dei.
XIV. De requie adhuc in carne viventis.
XVII. De supernae patriae civibus.
XVIII. De carnis cupiditate vincenda.
XX. De praemio christianae religionis.
XXI. De occultis non judicandis.
XXIII. De passionibus sanctorum.
XXVI. De scrutandis mandatis Dei.
XXXII. De odiis mundi in Christianos.
XXXIII. De patientia fidelium.
XXXV. De toleranda varietate mundana.
XXXVI. De aedificatione domus Dei.
XLII. De impunitate peccantium.
XLVI. De fidelium culpis, et infidelium bonis.
XLVII. De malae voluntatis effectu.
LI. De puritate quam non perdit invitus.
LII. De fortitudine tolerantiae.
LVIII. De principali rerum omnium causa.
LIX. De superbia diaboli, et Christi humilitate.
LX. De spiritualibus augmentis.
LXI. De ineffabili excellentia deitatis.
LXIV. De incarnatione Verbi Dei.
LXV. Quo odio odiendi sunt mali.
LXVI. De labore fingentium mendacia.
LXIX. De sacramentorum perceptione.
LXXI. De acceleranda conversione.
LXXIII. De admiratione creaturarum.
LXXVI. De ratione psallentium.
LXXVIII. De recta sollicitudine.
LXXXVIII. De bono humilitatis.
CIII. De laboribus praesentis vitae.
CIV. Quod imago Dei homo sit nunc obnoxia vanitati.
CVI. Quod tota infidelium vita peccatum sit.
CVII. De fundamento spirituali.
CVIII. Quod recordatio vel oblivio non cadant in Deum.
CIX. Qui Dei miracula videant.
CX. De misericordia et veritate jungendis.
CXI. De tentatione et imitatione Christi.
CXII. De cupiditate et charitate.
CXV. Bonum cum gaudio est faciendum.
CXVI. Quod non homines, sed hominum sit fugienda perversitas.
CXVII. Quod sint vitanda peccata non timore poenae, sed amore justitiae.
CXVIII. De Pharisaeo et Publicano.
CXIX. Quod iniqui malitia prosit bonis.
CXXIII. Qualiter accedatur ad Deum, vel recedatur a Deo.
CXXVIII. De fide et intellectu.
CXXX. De perfectione desideriorum.
CXXXI. De duobus donis gratiae.
CXXXIII. De iniquitatis laesione.
CXXXV. De fugientibus diabolum.
CXXXVI. De pravis cupiditatibus.
CXXXVIII. De male conscio animo.
CXXXIX. Quod prior sit natura, quam vitium.
CXLI. De conditione creaturae.
CXLVI. Quod Deus tantum est creator.
CXLVII. De prima conditione mortis.
CXLIX. De martyribus non baptizatis.
CL. Quod omne peccatum sit mendacium.
CLI. De diversa voluntate affectionum.
CLII. De arbitrii libertate vera.
CLIII. Quod cor ad Deum sit habendum.
CLVIII. De persequentibus Ecclesiam.
CLXII. De praecepto charitatis.
CLXIII. De concordia et obedientia.
CLXIV. De conditione servitutis.
CLXX. De prima et secunda morte.
CLXXVII. Quod justitia iniquis odiosa sit.
CLXXVIII. De aegritudine animi.
CLXXXIV. De non desperandis peccatoribus.
CLXXXV. Qualiter pax a Deo quaeratur.
CLXXXVI. Ne juste flagellatus doleat.
CLXXXVII. Ut peccator sibi displiceat.
CLXXXVIII. De quaerendis praesidiis.
CXCIII. De ruminante verbum Dei.
CXCVI. De bonis Ecclesiae filiis.
CXCVIII. De haereditate Christi.
CCI. De bonis occultis sanctorum.
CCIII. De vigore fidei christianae.
CCV. De bonis quae nemo amittit invitus.
CCVIII. De peccatis praeteritis.
CCX. De impunitate peccatorum.
CCXII. De remediis tribulationum.
CCXIV. De prophetiis implendis.
CCXVIII. De meditatione fidelium.
CCXIX. De simulata innocentia.
CCXXVI. De temporalibus deliciis.
CCXXVIII. Nullam mali esse naturam.
CCXXIX. De iniquitate diaboli.
CCXXX. De profunditate iniquitatis.
CCXXXIV. De perseverantia in bono.
CCXXXIX. Quomodo erudiantur boni.
CCXLII. Qualiter regantur corpora.
CCXLIII. De poena et justitia.
CCLII. De petitionibus contrariis Deo.
CCLVII. De mandato Dei et timore.
CCLIX. De gloria non habenda nisi in Deo.
CCLXV. De eloquentia insipientis.
CCLXVIII. De incommutabili bono.
CCLXIX. De mendacio et fallacia.
CCLXX. De dilectione aeternorum bonorum.
CCLXXI. De fame et inedia spirituali.
CCLXXII. De laboribus peccatorum.
CCLXXV. De passionibus fidelium.
CCLXXVI. De originali peccato.
CCLXXVII. De providentia Dei semper operantis.
CCLXXXI. Omnia Dei arbitrio regi.
CCLXXXIII. De miraculis naturalibus.
CCLXXXIV. De incommutabili ratione operum Dei.
CCLXXXV. De merito voluntatis.
CCLXXXVII. De bono humanae naturae.
CCLXXXVIII. De potestate nocendi.
CCLXXXIX. Quale bonum sit Deus.
CCXC. Quod nulla creatura mala sit in natura.
CCXCI. De magnis operibus Domini.
CCXCIII. De plenitudine divinitatis in Christo.
CCXCIV. De vitiis expugnandis.
CCXCV. De fortitudine christiana et Gentilium.
CCXCVI. Vitium nisi in aliquo bono esse non potest.
CCXCVII. Nullis meritis gratiam praeveniri.
CCXCVIII. De circumcisione et Baptismo.
CCXCIX. De Adam primo et secundo.
CCCII. De naturae humanae qualitate.
CCCV. De opere in quacumque natura.
CCCVIII. Neminem, nisi Deo miserante, salvari.
CCCIX. Nihil excusationis competere peccatori.
CCCX. De his qui Spiritu Dei aguntur.
CCCXII. Nihil hominem posse sine Deo.
CCCXIV. De mortalitate Christi secundum carnem.
CCCXVI. De misericordia et judicio.
CCCXVIII. De contemnenda mundi gloria.
CCCXIX. De temporalibus bonis relinquendis.
CCCXXIII. De his quae hominum propria sunt.
CCCXXIV. De inseparabili opere Patris et Filii.
CCCXXV. Cui prosit Baptismi sacramentum.
CCCXXVIII. Quomodo Christus reliquerit Patrem et matrem.
CCCXXIX. De comparatione primi Adam et secundi.
CCCXXX. De incarnatione Verbi.
CCCXXXI. De duabus nativitatibus hominum.
CCCXXXII. De diversitate bonorum.
CCCXXXVIII. De voluntate Dei et hominis.
CCCXXXIX. De doctrina Patris per Verbum.
CCCXLI. Qui edunt corpus Christi.
CCCXLII. De malorum felicitate.
CCCXLIII. De mutatione cordis.
CCCXLVI. De incarnatione Verbi.
CCCXLIX. De Deo et homine Jesu Christo.
CCCL. De unitate divinae Trinitatis.
CCCLI. De doctrina Patris ad Filium.
CCCLIII. De bono odore Christi.
CCCLIV. De facultate credendi.
CCCLVI. De bipartita mundi significatione.
CCCLVII. De vitanda scientiae gloria.
CCCLVIII. De laude qua se praedicat Deus.
CCCLIX. De remittendis peccatis.
CCCLX. De aeternitate sanctorum.
CCCLXI. De confitendo homine Jesu Christo.
CCCLXIV. De petitione contraria.
CCCLXVII. De humanae justitiae modo.
CCCLXIX. De intemporalitate deitatis.
CCCLXX. De dilectione qua diligimus Deum.
CCCLXXIII. De unitate Trinitatis.
CCCLXXIV. Quid dedit Pater Filio.
CCCLXXV. De custodia Dei, qua suos servat.
CCCLXXVI. De gratia Dei, qua omne hominis meritum praevenitur.
CCCLXXVII. De amore, quo Deum amare debemus.
CCCLXXVIII. De indiviso Patris et Filii opere.
CCCLXXIX. De subjectione Filii.
CCCLXXX. Nihil in quibuscumque creaturis a Creatore inordinatum relinqui.
CCCLXXXI. Quod praescientia Dei neminem peccare compellat.
CCCLXXXII. De cognoscendis creaturis quae non videntur.
CCCLXXXIII. Quo remedio vulnera humana curentur.
CCCLXXXIV. Nullum naturae vitium ab auctore esse.
CCCLXXXVI. De varietate remediorum.
CCCLXXXVII. De prima hominis praevaricatione.
CCCLXXXVIII. De magistra omnium artium veritate.
CCCLXXXIX. Quo incitetur cor ad discendum.
Index Rerum Quae In Hoc Decimo Volumine Continentur.
Prosperi Aquitani Pro Augustini Doctrina Responsiones Ad Capitula Objectionum Vincentianarum. . Liber unus.
1843D Praefatio. Quidam christianae ac fraternae charitatis obliti, in tantum existimationem nostram quoquo modo student laedere, ut suam se evertere nocendi cupiditate non videant. Contexunt enim, et qualibus possunt sententiis comprehendunt ineptissimarum quarumdam blasphemiarum prodigiosa mendacia; eaque ostendenda et ingerenda multis publice privatimque circumferunt; asserentes talia in nostro sensu esse, qualia diabolico continentur indiculo: quae falso in nos ad excitandam invidiam jactitari facile et sufficienter subscriptione unius probaremus anathematis; nisi malignitas eorum, qui se gravari putant, si de nobis bene sentiatur, ipsam subscriptionis nostrae brevitatem suspectam esset habitura. Unde ne hujus querelae inveniretur occasio, necessarium conveniensque credidimus, ut sive ad calumniantium animos mitigandos, sive ad eos quorum auribus tale aliquid insonuit instruendos, quantum adjuvante Domino fieri potuerit, plene dilucideque pandamus, quid de perversis definitionibus judicemus. Propositis igitur singillatim sedecim capitulis, sub unoquoque eorum, sensus nostri et fidei quam contra Pelagianos ex apostolicae Sedis auctoritate defendimus, verba ponemus: ut qui paululum se ad legenda haec dignati fuerint occupare, evidenter agnoscant, impiarum profanarumque opinionum nullum cordibus nostris inhaesisse vestigium; et blasphemias quas perspexerint nostra professione damnari, in earumdem repertoribus censeant debere puniri.
Objectio Prima. Quia Dominus noster Jesus Christus non pro omnium hominum salute et redemptione sit passus.
1844 Responsio. Contra vulnus originalis peccati quo in Adam omnium hominum corrupta et mortificata natura est, et unde omnium concupiscentiarum morbus inolevit, verum et potens ac singulare remedium est mors Filii Dei Domini nostri Jesu Christi: qui liber a mortis debito, et solus absque peccato, pro peccatoribus et debitoribus mortis est mortuus. Quod ergo ad magnitudinem et potentiam pretii, et quod ad unam pertinet causam generis humani, sanguis Christi redemptio est totius mundi. Sed qui hoc saeculum sine fide Christi et sine regnerationis Sacramento pertranseunt, redemptionis alieni sunt. Cum itaque propter unam omnium naturam, et unam omnium causam a Domino nostro in veritate susceptam, recte omnes dicantur redempti, et tamen non omnes a captivitate sint eruti; redemptionis proprietas haud dubie penes illos est, de quibus princeps mundi missus est foras, et jam non vasa diaboli, sed membra sunt Christi. Cujus mors non ita impensa est humano generi, ut ad redemptionem ejus etiam qui regnerandi non erant pertinerent: sed ita, ut quod per unicum exemplum gestum est pro universis, per singulare sacramentum celebraretur in singulis. Poculum quippe immortalitatis, quod confectum est de infirmitate nostra et virtute divina, habet quidem in se ut omnibus prosit; sed si non bibitur, non medetur.
Obj. II. Quia Deus nolit omnes salvare, etiamsi omnes salvari velint.
Resp. Cum Veritas dicat, Si vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester coelestis dabit bona petentibus se (Matth. VII, 11) ? qui fieri potest, ut Deus, qui etiam illos salvat, de quibus dici non potest quod salvari velint, nolit aliquos salvare, etiamsi salvari velint; nisi aliquae causae existant, de quibus, quamvis sint nobis incognoscibiles, ille tamen bene judicat, de quo dici non potest, aliter eum quidquam facere debuisse, quam fecerit? Remota ergo hac discretione, quam divina scientia intra secretum justitiae suae continet, sincerissime credendum atque profitendum est, Deum velle ut omnes homines salvi fiant. Siquidem Apostolus, cujus 1845 ista sententia est, sollicitissime praecipit, quod in omnibus Ecclesiis piissime custoditur, ut Deo pro omnibus hominibus supplicetur (I Tim. II, 1-4) : ex quibus quod multi pereunt, pereuntium est meritum; quod multi salvantur, salvantis est donum. Ut enim reus damnetur, inculpabilis Dei justitia est: ut autem reus justificetur, ineffabilis Dei gratia est.
Obj. III. Quia Deus majorem partem generis humani ad hoc creet, ut illam perdat in aeternum.
Resp. Omnium quidem hominum creator est Deus: sed nemo ab eo ideo creatus est, ut periret. Quia alia est causa nascendi, et alia est causa pereundi. Ut enim nascantur homines, Conditoris est beneficium: ut autem pereant, praevaricatoris est meritum. In Adam quippe, in quo omnium hominum praeformata natura est, omnes peccaverunt; eademque sententia, quam ille excepit, obstricti sunt. Neque ab hoc vinculo, etiamsi propriis peccatis careant, resolvuntur, nisi in Sacramento mortis et resurrectionis Christi per Spiritum sanctum renascantur. Nimis ergo impius et indoctus est, qui vitium naturae non discernit ab auctore naturae: a quo prorsus alienum est, quidquid in unoquoque damnandum est. Creat enim homines, ut sint homines: nec multiplicandis generationum successionibus opificium suum subtrahit, secundum consilium bonae voluntatis suae reparaturus in multis quod ipse fecit, puniturus in multis quod ipse non fecit. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi; ita et per unius hominis obedientiam justi constituuntur multi (Rom. V, 12, 19) .
Obj. IV. Quia major pars generis humani ad hoc creetur a Deo, ut non Dei, sed diaboli faciat voluntatem.
Resp. Insanum omnino et contra rationem est, dicere, voluntatem Dei ex Dei voluntate non fieri; et damnatorem diaboli ejusque famulorum, velle ut diabolo serviatur. Sed hoc Catholicis Pelagiani consequenter se objicere existimant, qui Adae peccatum transiisse in omnes diffitentur: quoniam si primam nativitatem originalis culpa non obliget, non sint obnoxii diabolo parvuli; nec indigeant erui de potestate tenebrarum, qui nunquam a suo auctore discesserint. Nos autem, qui omnes in Adam periisse profitemur (venit enim Filius hominis quaerere et salvare quod perierat ((Luc. XIX, 10)) ), nec ideo dicimus creari quemquam hominem, ut diaboli faciat voluntatem; et agnoscimus omnem hominem non redemptum, diaboli esse captivum. Praevaricatio enim hominum dispositae a saeculis creationis ordinem turbare non potuit, et merito creatura peccatrix poenalem dominationem illius patitur, cui, relicto vero Domino, sponte se vendidit. Haec quippe servitus non institutio est Dei, sed judicium; quo fraus deceptoris diaboli facta est decepto et male credulo homini poena peccati. De qua nemo eruitur, nisi per mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum; cujus gratuita gratia et multorum malis meritis non tribuitur, et nullorum bonis meritis praevenitur.
Obj. V. Quia peccatorum nostrorum auctor sit Deus, eo quod malam faciat voluntatem hominum plasmet substantiam quae naturali motu nihil possit nisi peccare.
Resp. Hujus quoque objectionis vanitas de illa procedit schola, in qua natura humana immunis a peccato Adae, et illaesa defenditur; ut quia omnes homines praevaricationis reos et damnationi obnoxios nasci, periturosque nisi in Christo renascantur asserimus, eumdem videamur dicere auctorem culpae, quem profitemur conditorem esse naturae. Quod nos a sensu nostro penitus abdicamius, qui Deum justum et bonum sic humanae substantiae et interiorum exteriorumque sensuum novimus creatorem, ut prorsus ab illo sit quidquid pertinet ad naturam, et prorsus ab illo non sit quidquid contra naturam est. Peccatum autem contra naturam est, de quo mors et omnia quae sunt mortis oriuntur. Quibus malis tunc se homo 1846 induit, quando illum fide obedientiaque privatum, in suas promissiones diabolus a Dei lege traduxit, omniaque sibi posteritatis ejus germina, per conditionem depravatae stirpis, obstrinxit. Unde si qua in Christo nova creatura est, libera fit a diabolo, et subjicitur Deo, reformata a deformitate sua ad imaginem ejus qui creavit eam. Quod nisi fiat, remanet in illo in quo omnes moriuntur, non habens sortem in eo in quo omnes vivificabuntur. Non igitur cujusquam peccati auctor Deus, sed naturae creator est. Quae cum potestatem habuerit non delinquendi, sponte deliquit, et deceptori suo propria voluntate se subdidit. Nec naturali, sed captivo motu versatur in vitio, donec moriatur peccato et vivat Deo: quod sine gratia Dei facere non potest; quia libertatem quam libertate perdidit, nisi Christo liberante non recipit. Non est enim aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat salvos fieri (Act. IV, 12) .
Obj. VI. Quia Deus tale in hominibus plasmet arbitrium, quale est daemonum, quod proprio motu nihil aliud possit velle, nisi malum.
Resp. Totus quidem mundus, sicut ait Joannes apostolus, in maligno positus est (I Joan. V, 19) : et multorum hominum talis est malitia, qualis et daemonum. Qualibus dicebat Dominus, Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali (Matth. XII, 34) ? et, Vos de diabolo patre nati estis, et concupiscentias patris vestri facere vultis (Joan. VIII, 44) . Sed hoc inter malos homines distat et daemones, quod hominibus etiam valde malis superest, si Deus misereatur, reconciliatio: damonibus autem nulla est in aeternum servata conversio. Sicut ergo praevaricatoribus angelis non Deus indidit illam, quae in veritate non stetit, voluntatem: ita nec hominibus hunc affectum, quo diabolum imitarentur, inseruit. Mendax enim de proprio loquitur; et liber a mendacio non erit, nisi eum veritas liberaverit (Ibid., 36) .
Obj. VII. Quia haec sit voluntas Dei, ut magna pars Christianorum salva esse nec velit, nec possit.
Resp. Si de his hoc dicitur, qui pietatem christianae conversationis et fidei deserentes, in profanos errores, aut in damnabiles mores irrevocabiliter transierunt; non dubium est quod talem voluntatem habentes salvi esse nolunt; et quamdiu salvi esse nolunt, salvi esse non possunt. Sed nullo modo credendum est, hujusmodi homines in hanc desperationem ex Dei voluntate cecidisse; cum potius allevet Dominus omnes qui corruunt, et erigat omnes elisos (Psal. CXLIV, 14) . Nemo enim nisi illius gratia erigitur, nemo nisi illius gratia stabilitur. Dei ergo voluntas est ut in bona voluntate maneatur: qui et priusquam deseratur, neminem deserit; et multos desertores saepe convertit.
Obj. VIII. Quia nolit Deus ut omnes Catholici in fide catholica perseverent, sed velit ut magna exinde pars apostatet.
Resp. Non est dissimilis blasphemiae hujus impietas, a praecedente sententia: quod ergo ad illam, hoc etiam ad istam, quae in nullo est diversa, responsum sit.
Obj. IX. Quia velit Deus ut magna pars sanctorum a sanctitatis proposito ruat.
Resp. Nec hujus definitionis insania aliud sonat, quam gemina objectio praelocuta est. Unde mirandum est, objicientem tertio repetiisse, quod semel dixisse suffecerat: sed, ut res est, numerum criminationis augere voluit, quia sensum variare non potuit
Obj. X. Quia adulteria et corruptelae virginum sacrarum ideo contingant, quia illas Deus ad hoc praedestinavit ut caderent.
Resp. Detestanda et abominanda opinio, quae Deum cujusquam malae voluntatis aut malae actionis credit auctorem; cujus praedestinatio nunquam extra bonitatem, nunquam extra justitiam est: universae enim viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10) . 1847 Adulteria igitur maritatarum , et corruptelas virginum non instituere novit sancta divinitas, sed damnare; nec disponere, sed punire. Quae mala homines cum admittunt, suis concupiscentiis et cupiditatibus serviunt, quas ab illa prima voluntariae praevaricationis labe traxerunt: cum autem declinant a malo, et faciunt bonum, a Domino gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet (Psal. XXXVI, 27, 23) . Propter quod dicit Apostolus: Oramus autem ad Deum, ut nihil mali faciatis; non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis (II Cor. XIII, 7) . Non ergo casus ruentium, nec malignitatem iniquorum, neque cupiditates peccantium praedestinatio Dei aut excitavit, aut suasit, aut impulit: sed plane praedestinavit judicium suum, quo unicuique retributurus est prout gessit, sive bonum, sive malum. Quod judicium futurum omnino non esset, si homines Dei voluntate peccarent. Erit autem manifestissime: et omnis homo quem discretio divinae scientiae in sinistra constituerit parte, damnabitur; quia non Dei, sed suam exsecutus est voluntatem.
Obj. XI. Quia quando incestant patres filias, et matres filios, vel quando servi dominos occidunt, ideo fiat, quia ita Deus praedestinavit, ut fieret.
Resp. Si diabolo objiceretur, quod talium facinorum ipse auctor, ipse esset incentor, puto quod aliqua ratione exonerare se hac posset invidia, et talium scelerum patratores de ipsorum voluntate convinceret; quia etsi delectatus est furore peccantum, probaret tamen se non intulisse vim criminum. Qua ergo insipientia, quave dementia definitur, ad Dei referendum esse consilium, quod nec diabolo in totum adscribi potest, qui in peccantum flagitiis illecebrarum adjutor, non voluntatum credendus est esse generator? Nihil ergo talium negotiorum Deus praedestinavit ut fieret: nec illam animam nequiter turpiterque victuram, ad hoc ut taliter viveret, praeparavit; sed talem futuram non ignoravit, et de tali juste se judicaturum esse praescivit. Atque ita ad praedestinationem ejus nihil aliud referri potest, nisi quod aut ad debitam justitiae retributionem, aut ad indebitam pertinet gratiae largitatem.
Obj. XII. Quia Dei praedestinatione efficiantur de filiis Dei filii diaboli, et de templo sancti Spiritus templa daemonum, et de membris Christi membra meretricis.
Resp. Praedestinatio Dei, etsi apud nos, dum in praesentis vitae periculis versamur, incerta est; apud illum tamen, qui fecit quae futura sunt, incommutabilis permanet. Nec quae illuminavit, obcaecat; nec quae aedificavit, destruit; nec quae plantavit, evellit. Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei (Rom. XI, 29) : et firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc; cognovit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19) . Nullo igitur modo Dei praedestinatio facit ut aliqui ex filiis Dei filii sint diaboli, aut ex templo sancti Spiritus templa sint daemonum, aut ex membris Christi fiant membra meretricis: sed potius praedestinatio facit ut ex filiis diaboli fiant filii Dei, et ex templo daemonum templum sint Spiritus sancti, et ex membris meretricis membra sint Christi. Quia ipse alligat fortem, et vasa ejus rapit (Marc. III, 27) , eruens ea de potestate tenebrarum, et transferens de contumelia in gloriam (Coloss. I, 13) . Hi autem de quibus dicitur, Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis; si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19) : voluntate exierunt, voluntate ceciderunt. Et quia praesciti sunt casuri, non sunt praedestinati. Essent autem praedestinati, is essent reversuri, et in sanctitate ac veritate mansuri. Ac per hoc praedestinatio Dei, multis est causa standi, nemini est causa labendi.
Obj. XIII. Quia omnes illi fideles et sancti, qui ad aeternam mortem praedestinati sunt, quando ad vomitum suum relabuntur, vitio quidem suo hoc facere 1848 videntur; sed ipsius vitii causa est divina praedestinatio, quae illis latenter subtrahit bonas voluntates.
Resp. Idem blasphemiarum spiritus perseverat, et a praecedentibus mendaciis subsequens impietas non recedit: quam prorsus vera ratio reprobat, et incunctanter sana doctrina condemnat. Quia omnibus quidem a fide ad infidelitatem, a sanctitate ad turpitudinem relapsis, et ante finem vitae nulla emendatione purgatis, nihil aliud quam mors aeterna debetur: sed nefas est Deo adscribere causas talium ruinarum, qui etsi ex aeterna scientia praecognitum habet quid uniuscujusque meritis retributurus sit, nemini tamen per hoc quod falli non potest, aut necessitatem, aut voluntatem intulit delinquendi. Si ergo a justitia et pietate quis deficit, suo in praeceps fertur arbitrio, sua concupiscentia trahitur, sua persuasione decipitur. Nihil ibi Pater, nihil Filius, nihil agit Spiritus sanctus; nec tali negotio quidquam divinae voluntatis intervenit: cujus opere multo scimus, ne laberentur, retentos; nullos autem, ut laberentur, impulsos.
Obj. XIV. Quia magna pars illa Christianorum catholicorum, fidelium atque sanctorum, quae ad ruinam et perditionem praedestinata est, etiamsi petat a Deo sanctitatis perseverantiam, non impetrabit: eo quod mutari non potest divina praedestinatio, quae illos praeordinavit, praeparavit, praeaptavit ut caderent.
Resp. Ad praevaricationem legis, ad neglectum religionis, ad corruptelam disciplinae, ad desertionem fidei, ad perpetrationem qualiscumque peccati, nulla omnino est praedestinatio Dei: nec fieri potest ut per quem a talibus malis surgitur, per eum in talia decidatur. Si ergo in sanctitate vivitur, si in virtute proficitur, si in bonis studiis permanetur; manifestum munus est Dei, sine quo nullius boni operis fructus acquiritur: si autem ab iis receditur, et ad vitia ac peccata transitur; nihil ibi Deus malae tentationis immittit, et recessurum non deserit antequam deserat; et facit plerumque, ne deserat, aut etiam, si discessit, ut redeat. Cur autem illum retineat, illum non retineat: nec possibile est comprehendere, nec licitum vestigare; cum scire sufficiat, et ab illo esse quod statur, et non ab illo esse quod ruitur.
Obj. XV. Quia omnes illi fideles et sancti, qui ad aeternam mortem praedestinati sunt, posteaquam ceciderint, sic a Deo dispensentur, ne possint vel velint per poenitentiam liberari.
Resp. Non veraciter, nec sapienter hoc dicitur. Qui enim a fide et sanctitate exciderunt, sicut voluntate prolapsi sunt, ita voluntate non surgunt, et dominatum concupiscentiarum, quibus succubuerunt, sponte patiuntur. Si qui autem captivitatem suam gemunt, et judicantes semetipsos, ad misericordiam Dei mutato corde confugiunt, non sine spiritu divinae visitationis haec faciunt. Haec enim mutatio dexterae Excelsi (Psal. LXXVI, 11) : qui innumeris lapsis dat poenitentiam ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenebantur ad ipsius voluntatem (II Tim. II, 26) . Nemini autem Deus correctionis adimit viam, nec quemquam boni possibilitate dispoliat. Quia qui se a Deo avertit, ipse et velle quod bonum est, et posse sibi sustulit. Non est ergo consequens, sicut putant qui talia objiciunt, ut Deus, quibus poenitentiam non dederit, resipiscentiam abstulerit; et quos non levarit, alliserit: cum aliud sit insontem in crimen egisse, quod alienum est a Deo; aliud criminoso veniam non dedisse, quod de peccatoris est merito.
Obj. XVI. Quia magna pars illa fidelium atque sanctorum, quae ad aeternam mortem predestinata est, quando dicit Deo in oratione dominica, Fiat voluntas tua (Matth. VI, 10) ; nihil aliud quam contra se petat, id est, ut cadant et ruant; quia voluntas Dei haec est, ut aeterna morte pereant.
Resp. Non hoc Veritas dicit, quod haec sit voluntas Dei, ut fideles et sancti a fide atque innocentia ruant, et pereant in aeternum: sed Veritas dicit, Haec est voluntas ejus qui me misit Patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo quidquam, sed resuscitem illud 1849 in novissimo die (Joan. VI, 39) . Quod ergo Pater Filio dedit, Filius omnino non perdit. Idem enim dicit: Omne quod dat mihi Pater, venit ad me, et non ejiciam foras (Ibid., 37) . Quod si per generalitatem vocationis, et per abundantiam bonitatis Dei, etiam non perseveraturi perseveraturis admixti sunt; hi cum a pietate deficiunt, non ex Dei opere, sed ex sua voluntate deficiunt; nec impelluntur ut cadant, nec ejiciuntur ut deserant: casuri tamen et recessuri, ab eo qui falli non potest, praesciuntur. Quamdiu itaque in Oratione Dominica dicunt, Fiat voluntas tua (Matth. VI, 10) ; non hoc contra se petunt, quod Deus nullo modo ulla ratione facturus est, id est, ut cadant et ruant: ipsorum enim hoc nequitia, ipsorum est consummatura libertas. Sed plane illud contra se petunt, 1850 quod divinae voluntatis esse non dubium est; ut scilicet, cum venerit Filius hominis in majestate sua, et sederit super thronum gloriae suae, congregentur ante eum omnes gentes, et separet eos ab invicem, alios ad dexteram, alios statuens ad sinistram, et audiant eum dextri dicentem, Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: audiant et sinistri, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quem paravit Pater meus diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41) . Igitur qui facturi non sunt voluntatem Dei, et petunt ut fiat voluntas Dei, in eo quod Dei voluntate faciendum est, audiuntur, ut imitatores diaboli cum diabolo judicentur. Qui enim voluntatem Dei spreverunt invitantem, voluntatem Dei sentient vindicantem.