Patrologiae Cursus Completus.
Elenchus Operum Quae In Hoc Decimo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Decimo Tomo Continentur.
Admonitio In Librum De Dono Perseverantiae.
Admonitio In Librum De Dono Perseverantiae.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Dono Perseverantiae Liber Ad Prosperum Et Hilarium Secundus .
Fulgentius in fine libri de Incarnatione et Gratia D. N. J.
Admonitio In Opus Imperfectum Contra Secundam Juliani Responsionem.
Admonitio In Opus Imperfectum Contra Secundam Juliani Responsionem.
Ex Epistola CCXXIV Ad Quodvultdeum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundam Juliani Responsionem Imperfectum Opus , Sex Libros Complectens.
I. Julianus. Magnis licet impeditus angoribus
XI. Jul. Quibus gestis inter voluminis primas partes, progressus est ad distinctionem
XXXIV. Jul. Ne ergo in infinita volumina extendatur oratio, hic, hic harum de quibus agimus
XXXVIII. Jul. Differentiam vero ejus non absurde intelligere possumus, variam
XCIX. Jul. Nunc autem omnibus perfidus, dicis factam in natura carnis, peccati necessitatem.
CIV. Jul. Verumtamen, ad destructionem totam dogmatis tui proficit, ut etiam
CXV. Jul. Ac ne nesciremus de quo tempore loquereris
IX. Jul. Haec ergo Manichaeorum scorta dogmatum impurissimorum lenocinantur auribus .
LX. Jul. Ac per hoc nihil sibi vel de jucunditate ejus, vel de verecundia potest diabolus vindicare.
LXVIII. Jul. Mors autem judicialis transiit in eo quo omnes,
LXXXVI. Jul. Proba igitur, hoc quod intellexit Apostolus vestris cohaerere dogmatibus.
CXXXI. Jul. Ille dixit, Gratia ex multis delictis in justificationem: ille peccati efficientiae
CXXXII. Jul. Apostolus ergo ubi praetulit gratiam peccato, nostrum dogma communit.
CXLIII. Jul. Verum quia hic fui longior, pergamus ad reliqua.
CLXIV. Jul. Qui ergo dicit multa delicta, nihil de uno Manichaeorum, id est, traducis suspicatur.
CLXVIII. Jul. Restituet ergo totum fideliter, quod fidelibus repromisit.
CLXXII. Jul. Et post reconciliationem, quam cum Deo habere promeruimus, per operam videlicet
CLXXXIV. Jul. Nec dixisset, In eo transiit mors, in quo omnes peccaverunt
CLXXXIX. Jul. Ita etiam in parte contraria Adam dicitur forma peccati, non prima, sed maxima.
CXCV. Jul. Secutus est, Et ita in omnes homines mors pertransiit.
CC. Jul. Peccatum autem, inquit, non imputatur, cum lex non est
CCVII. Jul. Assere ergo hoc peccato Manichaeorum, id est, traducis convenire.
LXVIII. Jul. Quia Deo judici iniquitatis crimen affigit.
LXXV. Jul. Et pro auctoritatibus sacris, Dei criminationibus intumescit .
LXXVI. Jul. In cujus praeceptis immoderationem tyrannicam:
LXXVII. Jul. In judiciis iniquitatem barbaram:
LXXVIII. Jul. In juramentis falsitatem punicam inesse confirmat.
XCVII. Jul. Eumque esse figulum irae et perditionis vasa fingentem.
CIV. Jul. Deum quoque talium hominum assere conditorem, quales manibus ejus justitiaeque conveniunt.
CXXVIII. Jul. Creat igitur malum Deus.
CXXIX. Jul. Et puniuntur innocentes, propter quod facit Deus.
CXXX. Jul. Et a diabolo possidentur, quia hoc facit Deus.
CXXXI. Jul. Et imputat hominibus crimen manuum suarum Deus.
CXXXIII. Jul. Et fructum ab homine bonitatis reposcit, cui malum ingenuit Deus.
CXXXIV. Jul. Et postea tota lege mentitur, quia justus sit Dominus .
CXXXV. Jul. Et qui tot crimina capit, adhuc vocatur Deus?
CXXXVII. Jul. Sed videamus et reliqua.
CLXXXIII. Jul. Jam vero illud tuum, quod priore opere ventilavi ( Opere scripto ad Turbantium
CXCI. Jul. Sed intelligi non potest aliud mala natura, quam id quod malum est habere congenitum.
CC. Jul. Sed adeo mala non est, ut nisi Manichaeus eam accusare non possit.
CCI. Jul. Ego, inquit, tamen non sum Manichaeus, qui eam absolvo verbis, et condemno judiciis.
CCXIII. Jul. Nec alia apud vos argumenta esse pro traduce, quam quae Manichaeus tribuisset, ostendi.
XI. Jul. Et quod laudas catholica, pavoris tui esse , non fidei.
XII. Jul. Quod ergo laudata vituperas, non esse judicii, sed furoris.
XLIX. Jul. Tam gravi, ut res indicat, in fidem Catholicorum adulatione , non solum nihil necessaria,
XCII. Jul. Quidquid enim naturale est, voluntarium non esse manifestum est.
C. Jul. Est ergo jam sine voluntate peccatum, cum invenitur in his quibus malam eripis voluntatem .
CII. Jul. Id est, peccatum per hoc esse sine voluntate, per quod non potest esse sine voluntate.
CX. Jul. Numquid legi Dei aut operi Dei scripta disputatorum praejudicant?
XXXI. Jul. Verum vehementem objectionem putasti, ut diceres unde in ipso primo
L. Jul. Malum autem quod agit, a possibili agit.
Appendix Tomi Decimi Operum S. Augustini Hipponensis Episcopi In Tres Partes Divisa. Prima parte continentur subdititia opuscula, scilicet: Hypomnesti
Admonitio In Hypomnesticon.
Hypomnesticon Contra Pelagianos Et Coelestianos, Vulgo Libri Hypognosticon.
Hypomnesticon Contra Pelagianos Et Coelestianos, Vulgo Libri Hypognosticon.
Liber Primus. In quo Pelagianorum primum dogma convellitur.
Liber Secundus. Refellitur secundum dogma Pelagianorum.
Liber Tertius. Adversus tertium dogma Pelagianorum.
Liber Quartus. Contra quartum dogma Pelagianorum.
Liber Quintus. Adversus quintum dogma Pelagianorum.
Liber Sextus. In quo de praedestinatione contra Pelagianos disputatur.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Praedestinatione Et Gratia, Suspecti Auctoris Liber.
De Praedestinatione Et Gratia, Suspecti Auctoris Liber.
De Praedestinatione Dei, Libellus Ignoti Auctoris.
De Praedestinatione Dei, Libellus Ignoti Auctoris.
De Libro Cujus Inscriptio Erat, S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi, Ad Articulos Sibi Falso Impositos Responsiones.
Appendicis Pars Secunda, Continens Varia Scripta Et Monumenta Ad Pelagianorum Historiam Pertinentia Quorum comparatione polemicae in eosdem haeretico
Gennadius, In Libro Scriptorum Ecclesiasticorum.
Ex Libro De Haeresibus Vulgato Per Sirmondum Sub Titulo Praedestinati.
Timotheus Presbyter Constantinopolitanus, In Opusculo De Receptione Haereticorum .
Photius, In Biblioth. Cod. 54.
Prosper, In Libro De Ingratis.
Ex Eodem Prospero, Epitaphium Haeresis Pelagianae Et Nestorianae.
Commonitorium Aliud Mercatoris Contra Pelagianos.
De Pelagiana Haeresi Ejusque Auctore Ac Defensoribus.
Pelagii Haeresis In Augustini Notitiam Venit.
De Synodo Carthaginensi Contra Coelestium Circa Initium An. 412 Habita .
Pelagiana Dogmata Cum Eorum Refutatione.
De Palaestina Synodo Apud Diospolim In Causa Pelagii Celebrata Mense Decembri, Anno Christi 415 .
Scriptio Contra Pelagii Errores, Ex Augustini Epistola 186, Nn. 31-33, Ad Paulinum, Decerpta.
De Eadem, Ut Creditur, Vexatione Catholicorum A Pelagianis.
Ejusdem Epistola Rescripta Silvano Seni, Valentino, Et Caeteris Episcopis Synodi Milevitanae .
Ejusdem Epistola Rescripta Quinque Episcopis, Aurelio, Alypio, Augustino, Evodio Et Possidio .
De Pelagianis Ab Apostolica Sede Damnatis.
De Pelagii Litteris Cum Libello Fidei Ad Innocentium Papam Ab Ipso Missis, Sed Zosimo Redditis.
Libellus Fidei Pelagii, Ad Innocentium Ab Ipso Missus, Zosimo Redditus .
De Coelestii Libello, Quem Romae Zosimo Dedit,
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Coelestii.
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Pelagii.
De Errore Palaestinorum Episcoporum Et Ipsius Zosimi Papae In Judicio Pelagii Sive Coelestii.
Paulini Diaconi Libellus Zosimo Papae Oblatus Contra Coelestium .
Zosimi Papae Epistola Ad Africanos Episcopos De Causa Coelestii.
Sacrum Rescriptum Contra Pelagium Et Coelestium.
Exemplar Edicti Junii Quarti Palladii.
Concilium Africae Universale Carthagine Habitum Anno 418 Contra Haeresim Pelagii Et Coelestii.
De Eodem Carthaginensi Concilio.
De Zosimi Sententia Atque Tractoria Contra Pelagium Et Coelestium .
Epistola Imperialis Ad Aurelium Carthaginensem Episcopum .
Libellus Fidei S. J. C. Scriptus, Ut Videtur, A Juliano, Et Ad Apostolicam Sedem Missus
De Juliano Episcopo Eclanensi, Pelagianae Haeresis Defensore.
Mercator, In Commonitorio Subnotationum In Scripta Juliani .
Juliani Sententiae, Expressae Ex Ejus Opusculis, Cum Illarum Refutatione.
De Anniano Pseudodiacono Celedensi.
Edictum Propositum A Volusiano Praefecto Urbi.
Volusianus praefectus Urbi edixit:
De Haeresi Apud Beligarum Urbem Ex Pelagiano Errore Derivata.
De Pelagianis Italia Ejectis, Et De Britanniis Eorum Errore Liberatis, Etc., Cura Coelestini Papae.
De Pelagianis Expostulantibus De Sua Ex Occidentali Ecclesia Ejectione.
De Synodi Ephesinae Sententia In Pelagianos.
In Eosdem Haereticos Pelagianos.
Epistola Ejusdem, Ad Septimium Episcopum Altinum .
Leo episcopus, Septimio episcopo, salutem.
Epistola Ejusdem Altera, Ad Eumdem Honorium .
Gelasius episcopus, universis episcopis per Picenum, in Domino salutem.
Scytharum Monachorum De Gratia Dei Professio Contra Pelagianos.
De Libris Fausti Episcopi Reiensis In Gallia.
Epistola Hormisdae Papae Ad Possessorem.
Ex Joannis Maxentii Contra Superiorem Epistolam Scriptione.
Concilium Arausicanum II. De Gratia Et Libero Arbitrio .
Cyprianus In Caesarii Vita, Lib. 1, N. 35.
Appendicis Pars Tertia. Prosperi Aquitani Pro Augustino Contra Iniquos Doctrinae Illius De Gratia Et Praedestinatione Reprehensores Opuscula Apologeti
Prosperi Aquitani Ad Rufinum Epistola De Gratia Et Libero Arbitrio .
Prosperi Aquitani Ad Rufinum Epistola De Gratia Et Libero Arbitrio .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Liber Contra Collatorem .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Liber Contra Collatorem .
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Capitula Calumniantium Gallorum. Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Capitula Calumniantium Gallorum. Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustini Doctrina Responsiones Ad Capitula Objectionum Vincentianarum. . Liber unus.
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Excerpta Quae De Genuensi Civitate Sunt Missa. Liber unus.
Prosperi Aquitani In Augustini Obtrectatorem Epigramma.
Prosperi Aquitani In Augustini Obtrectatorem Epigramma.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Prosperi Aquitani Sententiae Ex Augustino Delibatae. Liber unus.
Prosperi Aquitani Sententiae Ex Augustino Delibatae. Liber unus.
XI. De bonorum et malorum finibus.
XII. De tranquillitate ultionis Dei.
XIV. De requie adhuc in carne viventis.
XVII. De supernae patriae civibus.
XVIII. De carnis cupiditate vincenda.
XX. De praemio christianae religionis.
XXI. De occultis non judicandis.
XXIII. De passionibus sanctorum.
XXVI. De scrutandis mandatis Dei.
XXXII. De odiis mundi in Christianos.
XXXIII. De patientia fidelium.
XXXV. De toleranda varietate mundana.
XXXVI. De aedificatione domus Dei.
XLII. De impunitate peccantium.
XLVI. De fidelium culpis, et infidelium bonis.
XLVII. De malae voluntatis effectu.
LI. De puritate quam non perdit invitus.
LII. De fortitudine tolerantiae.
LVIII. De principali rerum omnium causa.
LIX. De superbia diaboli, et Christi humilitate.
LX. De spiritualibus augmentis.
LXI. De ineffabili excellentia deitatis.
LXIV. De incarnatione Verbi Dei.
LXV. Quo odio odiendi sunt mali.
LXVI. De labore fingentium mendacia.
LXIX. De sacramentorum perceptione.
LXXI. De acceleranda conversione.
LXXIII. De admiratione creaturarum.
LXXVI. De ratione psallentium.
LXXVIII. De recta sollicitudine.
LXXXVIII. De bono humilitatis.
CIII. De laboribus praesentis vitae.
CIV. Quod imago Dei homo sit nunc obnoxia vanitati.
CVI. Quod tota infidelium vita peccatum sit.
CVII. De fundamento spirituali.
CVIII. Quod recordatio vel oblivio non cadant in Deum.
CIX. Qui Dei miracula videant.
CX. De misericordia et veritate jungendis.
CXI. De tentatione et imitatione Christi.
CXII. De cupiditate et charitate.
CXV. Bonum cum gaudio est faciendum.
CXVI. Quod non homines, sed hominum sit fugienda perversitas.
CXVII. Quod sint vitanda peccata non timore poenae, sed amore justitiae.
CXVIII. De Pharisaeo et Publicano.
CXIX. Quod iniqui malitia prosit bonis.
CXXIII. Qualiter accedatur ad Deum, vel recedatur a Deo.
CXXVIII. De fide et intellectu.
CXXX. De perfectione desideriorum.
CXXXI. De duobus donis gratiae.
CXXXIII. De iniquitatis laesione.
CXXXV. De fugientibus diabolum.
CXXXVI. De pravis cupiditatibus.
CXXXVIII. De male conscio animo.
CXXXIX. Quod prior sit natura, quam vitium.
CXLI. De conditione creaturae.
CXLVI. Quod Deus tantum est creator.
CXLVII. De prima conditione mortis.
CXLIX. De martyribus non baptizatis.
CL. Quod omne peccatum sit mendacium.
CLI. De diversa voluntate affectionum.
CLII. De arbitrii libertate vera.
CLIII. Quod cor ad Deum sit habendum.
CLVIII. De persequentibus Ecclesiam.
CLXII. De praecepto charitatis.
CLXIII. De concordia et obedientia.
CLXIV. De conditione servitutis.
CLXX. De prima et secunda morte.
CLXXVII. Quod justitia iniquis odiosa sit.
CLXXVIII. De aegritudine animi.
CLXXXIV. De non desperandis peccatoribus.
CLXXXV. Qualiter pax a Deo quaeratur.
CLXXXVI. Ne juste flagellatus doleat.
CLXXXVII. Ut peccator sibi displiceat.
CLXXXVIII. De quaerendis praesidiis.
CXCIII. De ruminante verbum Dei.
CXCVI. De bonis Ecclesiae filiis.
CXCVIII. De haereditate Christi.
CCI. De bonis occultis sanctorum.
CCIII. De vigore fidei christianae.
CCV. De bonis quae nemo amittit invitus.
CCVIII. De peccatis praeteritis.
CCX. De impunitate peccatorum.
CCXII. De remediis tribulationum.
CCXIV. De prophetiis implendis.
CCXVIII. De meditatione fidelium.
CCXIX. De simulata innocentia.
CCXXVI. De temporalibus deliciis.
CCXXVIII. Nullam mali esse naturam.
CCXXIX. De iniquitate diaboli.
CCXXX. De profunditate iniquitatis.
CCXXXIV. De perseverantia in bono.
CCXXXIX. Quomodo erudiantur boni.
CCXLII. Qualiter regantur corpora.
CCXLIII. De poena et justitia.
CCLII. De petitionibus contrariis Deo.
CCLVII. De mandato Dei et timore.
CCLIX. De gloria non habenda nisi in Deo.
CCLXV. De eloquentia insipientis.
CCLXVIII. De incommutabili bono.
CCLXIX. De mendacio et fallacia.
CCLXX. De dilectione aeternorum bonorum.
CCLXXI. De fame et inedia spirituali.
CCLXXII. De laboribus peccatorum.
CCLXXV. De passionibus fidelium.
CCLXXVI. De originali peccato.
CCLXXVII. De providentia Dei semper operantis.
CCLXXXI. Omnia Dei arbitrio regi.
CCLXXXIII. De miraculis naturalibus.
CCLXXXIV. De incommutabili ratione operum Dei.
CCLXXXV. De merito voluntatis.
CCLXXXVII. De bono humanae naturae.
CCLXXXVIII. De potestate nocendi.
CCLXXXIX. Quale bonum sit Deus.
CCXC. Quod nulla creatura mala sit in natura.
CCXCI. De magnis operibus Domini.
CCXCIII. De plenitudine divinitatis in Christo.
CCXCIV. De vitiis expugnandis.
CCXCV. De fortitudine christiana et Gentilium.
CCXCVI. Vitium nisi in aliquo bono esse non potest.
CCXCVII. Nullis meritis gratiam praeveniri.
CCXCVIII. De circumcisione et Baptismo.
CCXCIX. De Adam primo et secundo.
CCCII. De naturae humanae qualitate.
CCCV. De opere in quacumque natura.
CCCVIII. Neminem, nisi Deo miserante, salvari.
CCCIX. Nihil excusationis competere peccatori.
CCCX. De his qui Spiritu Dei aguntur.
CCCXII. Nihil hominem posse sine Deo.
CCCXIV. De mortalitate Christi secundum carnem.
CCCXVI. De misericordia et judicio.
CCCXVIII. De contemnenda mundi gloria.
CCCXIX. De temporalibus bonis relinquendis.
CCCXXIII. De his quae hominum propria sunt.
CCCXXIV. De inseparabili opere Patris et Filii.
CCCXXV. Cui prosit Baptismi sacramentum.
CCCXXVIII. Quomodo Christus reliquerit Patrem et matrem.
CCCXXIX. De comparatione primi Adam et secundi.
CCCXXX. De incarnatione Verbi.
CCCXXXI. De duabus nativitatibus hominum.
CCCXXXII. De diversitate bonorum.
CCCXXXVIII. De voluntate Dei et hominis.
CCCXXXIX. De doctrina Patris per Verbum.
CCCXLI. Qui edunt corpus Christi.
CCCXLII. De malorum felicitate.
CCCXLIII. De mutatione cordis.
CCCXLVI. De incarnatione Verbi.
CCCXLIX. De Deo et homine Jesu Christo.
CCCL. De unitate divinae Trinitatis.
CCCLI. De doctrina Patris ad Filium.
CCCLIII. De bono odore Christi.
CCCLIV. De facultate credendi.
CCCLVI. De bipartita mundi significatione.
CCCLVII. De vitanda scientiae gloria.
CCCLVIII. De laude qua se praedicat Deus.
CCCLIX. De remittendis peccatis.
CCCLX. De aeternitate sanctorum.
CCCLXI. De confitendo homine Jesu Christo.
CCCLXIV. De petitione contraria.
CCCLXVII. De humanae justitiae modo.
CCCLXIX. De intemporalitate deitatis.
CCCLXX. De dilectione qua diligimus Deum.
CCCLXXIII. De unitate Trinitatis.
CCCLXXIV. Quid dedit Pater Filio.
CCCLXXV. De custodia Dei, qua suos servat.
CCCLXXVI. De gratia Dei, qua omne hominis meritum praevenitur.
CCCLXXVII. De amore, quo Deum amare debemus.
CCCLXXVIII. De indiviso Patris et Filii opere.
CCCLXXIX. De subjectione Filii.
CCCLXXX. Nihil in quibuscumque creaturis a Creatore inordinatum relinqui.
CCCLXXXI. Quod praescientia Dei neminem peccare compellat.
CCCLXXXII. De cognoscendis creaturis quae non videntur.
CCCLXXXIII. Quo remedio vulnera humana curentur.
CCCLXXXIV. Nullum naturae vitium ab auctore esse.
CCCLXXXVI. De varietate remediorum.
CCCLXXXVII. De prima hominis praevaricatione.
CCCLXXXVIII. De magistra omnium artium veritate.
CCCLXXXIX. Quo incitetur cor ad discendum.
Index Rerum Quae In Hoc Decimo Volumine Continentur.
Prosperi Aquitani Pro Augustino Responsiones Ad Excerpta Quae De Genuensi Civitate Sunt Missa. Liber unus.
1849 Camillo et Theodoro venerabilibus presbyteris, Prosper.
In libris beatae memoriae Augustini episcopi, quorum titulus est, De Praedestinatione Sanctorum, quaedam sanctitatem vestram vel insolita aut minus clara moverunt, quae ad humilitatem meam de contextu disputationis excerpta misistis; ut quo intellectu, quove judicio ea acciperem, nosceretis: quasi plus in me, quam in vobis ad haec introspicienda esset ingenii; ac non magis in hoc examine vestrae facultatis debueritis exercere mensuram, et si aliqua vos morabatur obscuritas, decurrere ad Patrem luminum, a quo descendit omne datum optimum, et omne donum perfectum (Jacobi I, 17) , et a quo datur Spiritus sapientiae et intellectus. Verumtamen praeceptis vestris obsequium meum non subtraham, et adjuvante Domino, qui sapientiam praestat parvulis (Psal. XVIII, 8) , de capitulis istis, quid cum sanctis et eruditis fratribus sentiam, breviter indicabo; petens, ne ubi est simplicitas obedientiae, praesumptionem putetis esse doctrinae. De excerptis itaque haec prima proposuistis, in quibus verba sunt sancti Augustini episcopi.
Excerptum Primum. « Jacob dilexi, Esau odio habui» (Rom. IX, 13; Malach. I, 3) . Ad hoc perduxi ratiocinationem, ut dicerem: Non ergo elegit Deus opera cujusquam quae ipse daturus sit; sed fidem elegit in praescientia, ut quem sibi crediturum esse praesciret, ipsum elegerit, cui sanctum Spiritum daret; ut bona operando etiam vitam aeternam consequeretur. Nondum diligentius quaesieram, nec adhuc inveneram, qualis esset electio gratiae (De Praedest. Sanct., n. 7) .
Exc. II. Ac deinde subjunxi: Quod ergo credimus, nostrum est; quod autem bona operamur, illius est, qui credentibus dat Spiritum sanctum; quod profecto non dicerem, si jam scirem etiam ipsam fidem inter Dei munera reperiri, quae datur in eodem Spiritu. Utrumque nostrum est, propter arbitrium voluntatis, utrumque tamen datum est, propter spiritum fidei et charitatis (Ibid) .
Exc. III. Ac per hoc, quod etiam postea dixi, Quia neque velle possumus, nisi vocemur: et cum post vocationem voluerimus, non sufficit voluntas nostra et cursus 1850 noster, nisi Deus et vires credentibus praebeat, et ducat quo vocat; ac deinde subjunxi, Manifestum est ergo, non volentis, neque currentis, sed miserentis Dei esse (Rom. IX, 16) quod bene operamur: omnino verissimum est. Sed parum de ipsa vocatione disserui, quae fit secundum propositum Dei: non enim omnium qui vocantur talis est, sed tantum electorum (De Praedest. Sanct., n. 7) .
Responsio. In his tribus capitulis, licet divisa sint a disputationis corpore, et eo ipso obscuriora sint facta, quod et praecedentibus, et mediis, et subsequentibus non cohaerent: intelligo tamen quod unam atque eamdem causam scriptor exsequitur, de eis loquens, qui dicebant eum primo conversionis suae tempore meliora sensisse, quando aestimabat, quod fides qua christiani sumus, non esset ex gratia, nec ex dono haberetur Dei, sed esset ex ipso homine, et ex arbitrii libertate; modo autem errare eum, qui assereret ipsam etiam fidem, Dei esse donum, et ad hanc quoque pertinere quod dictum est, Quid autem habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7) ? Neque recte eum nunc electionem Jacob ad propositum Dei referre, quam prius ad praescientiam retulisset. Ad hanc ergo objectionem respondet, se antequam cognosceret gratiae veritatem, et antequam regendae praeponeretur Ecclesiae, in hac opinione ignoranter errasse: sed in ipso episcopatus sui exordio, a sanctae memoriae Simpliciano Mediolanensi antistite de Jacob electione et de Esau rejectione consultum, totam quaestionem ad hos geminos pertinentem sagaciore diligentia ventilasse, et omnibus ratiocinandi viribus hoc indubitanter agnovisse, quod electionem gratiae nulla merita humana praecedant; et quod fides, unde incipiunt omnia merita, donum sit Dei: ne gratia non sit gratia (Rom. XI, 6) , si aliquid eam, propter quod tribuatur, antevenit. Itaque in eo quod dictum est, Jacob dilexi, ostensum esse quid homini donaretur: et in eo quod dictum est, Esau autem odio habui (Id. IX, 13) , ostensum esse quid homini deberetur. Hoc autem se in libro Retractationum secundo (Cap. 1) suo opere studiose recoluisse; et cum omnes opiniones suas censoria gravitate discuteret, istam, quam obtrectatores eius eligunt, improbasse, quam ante Pelagianae haeresis ortum futuro errori amicam esse 1851 praevidit, et revelata sibi gratiae veritate rejecit. Quae igitur ratio est, ut hanc viri hujus professionem non approbemus, qua nos ad castigandas opiniones nostras, si quas forte imprudenter incidimus, exemplo suae correctionis instituit; et qua docet a Deo nos accipere, quod ut accipiamus jubemur orare? Si enim consideremus Pelagianae argumenta perfidiae, quid magis nititur obtinere, quam ut videatur gratia Dei secundum merita nostra dari, ut in eo ipso, in quo gratiam necessariam confitetur, meritis eam humanae voluntatis enervet? Quam perversitatem omnino incurrit, qui fidem ad Dei munera non putat pertinere: aut ideo eam se jactitat ad Deum referre, quia ab ipso sit creata natura, cui rationabilem inseruerit libertatem, per quam unusquisque et credere et non credere in sua habeat potestate; et de hoc naturali bono quod nullis praecedentibus meritis, cum crearetur, accepit, caetera dona mereatur. Hoc autem qui asserit, fatetur, credo, nobiscum, quod in primo Adam omnium hominum natura vitiata sit; nec negat eam in illo lapsu suas amisisse virtutes, quas nisi per gratiam recipiat, habere non possit. Quid est autem, quod eidem naturae solam fidem non vult esse praereptam, quam nisi primam amisisset, caeteris bonis omnibus non careret? Credendo enim Adam diabolo, non credidit Deo: et cum spiritu superbiae inebriatus esset, discessit a Domino cor ejus; et factus est servus apostatae, dum liber vult esse justitiae. Cum itaque non haberemus continentiam, nisi Deus daret (Sap. VIII, 21) ; nec haberemus dilectionem sanctam, nisi charitas Dei diffunderetur in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5) ; cum postremo nemo haberet sapientiam et intellectum, consilium et fortitudinem, scientiam et pietatem ac timorem Domini, nisi has virtutes Spiritus sanctus daret (Isai. XI, 2, 3) ; quomodo fides in Adam perdita, in quoquam filiorum ejus inveniretur, nisi eam idem Spiritus, qui omnia in omnibus operatur (I Cor. XII, 6) infunderet? Unde si quod Adam perdidit, posteritas non amisit; ipsum solum laesit peccatum ejus, et non genus humanum. Sed omnes in uno peccaverunt (Rom. V, 12) , et praevaricationis merito tota ejus propago damnata est. Omnes igitur quod Adam perdidit, perdiderunt. Perdidit autem primitus fidem; quam omnes, quia primam potuimus amittere, primam egemus accipere. Placeat ergo nobis haec gratiae praedicatio, qua fides donum Dei esse defenditur; et in nullo nobis poterit Pelagianus error illudere, qui ut gratiam persuadeat debitam, fidem non vult esse donatam. Quia ergo nec justa, nec rationabilis intelligitur eorum fuisse persuasio, qui hujus viri scientiam tot incrementorum profectibus aedificatam, tot annorum studiis expolitam, ad adolescentiae rudimenta revocabant, ut magis suffragaretur haereticis, quod inter initia conversionis suae imperite senserat, quam prodesset Catholicis, quod, pontificali diligentiae veritas revelarat: merito illos hoc praejudicio utentes, et in his quae dudum abdicata fuerant immorantes, pii doctoris gravitas notat; quod qui curaverunt omnes sensus ipsius indagare, noluerint cum ejus eruditione proficere. Sed jam consideremus quale sit, quod de subsequentibus adnotastis.
Exc. IV. Non quia credere vel non credere non est in arbitrio voluntatis humanae, sed in electis praeparatur voluntas a Domino (De Praedest. Sanct., n. 10) .
Resp. Jungamus quod sequitur, ut quod propositum est, de connexo sermone sit clarius. Ideo ad ipsam quoque fidem, quae in voluntate est, pertinet, «Quis enim te discernit? Quid autem habes, quod non accepisti» (I Cor. IV, 7) ? ait Apostolus. Multi audiunt verbum veritatis: sed alii credunt, alii contradicunt. Volunt isti ergo credere, nolunt autem illi. Quis hoc ignoret? quis hoc neget? Sed cum aliis praeparetur, aliis non praeparetur voluntas a Domino; discernendum est utique, quid veniat de misericordia, quid de judicio. «Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus: electio 1852 autem consecuta est, caeteri vero excaecati sunt, sicut scriptum est, Dedit illis spiritum compunctionis, oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem. Et David dicit, Fiat mensa eorum in laqueum, et in venationem, et in scandalum, et in retributionem illis: obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva.» Ecce misericordiam et judicium: misericordia in electionem, quae consecuta est justitiam Dei; judicium vero in caeteros, qui excaecati sunt: et tamen illi quia voluerunt, crediderunt; illi quia noluerunt, non crediderunt. Misericordia igitur et judicium in ipsis voluntatibus facta sunt. Electio quippe ista gratiae est, non utique meritorum. Superius enim dixerat, «Sic enim in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia, jam non est gratia » (Rom. XI, 5-10) . Gratia ergo consecuta est, quod consecuta est electio. Non praecessit eorum aliquid, quod priores darent, et retribueretur illis: «pro nihilo salvos fecit eos » (Psal. LV, 8) . Caeteris autem qui excaecati sunt, sicut ibi non tacitum est, in retributione factum est. «Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10) . Investigabiles» sunt autem «viae ipsius» (Rom. XI, 33) . Investigabilis igitur et misericordia qua gratis liberat, et veritas qua juste judicat (De Praedest. Sanct., nn. 10, 11) . Haec omnia apud pium catholicumque lectorem, quid offensionis pariunt? quid contradictionis incurrunt? Numquid falsum est, quod praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX) ? Numquid non quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14) ? Numquid hominem ab homine natura discernit, ac non potius gratia ab infideli fidelem? Numquid potest ullus dicere habere se, quod non accepit? aut quasi de non accepto, sed proprio gloriari; quod si non accepisset, utique non haberet? Numquid dubium est, cum verbum veritatis praedicatur, alios voluntate credere, alios voluntate non credere? Sed cum illorum cor Deus aperuerit, illorum autem non aperuerit, discernendum est quid veniat de misericordia, quid de judicio. Post commemorationem autem apostolicae sententiae, quam propheticis testimoniis astruit, quod justitiam Dei, quam Israel quaerens consecutus non est, electio sit consecuta per gratiam, caeteris ex retributione caecatis, numquid non verissime dictum est: Ecce misericordia et judicium: misericordia in electionem quae consecuta est justitiam Dei; judicium vero in caeteros qui excaecati sunt? Et paulo post: Gratis ergo consecuta est, quod consecuta est electio. Non praecessit aliquid eorum, quod priores darent, et retribueretur illis: «pro nihilo salvos fecit eos.» Caeteris autem, qui excaecati sunt, sicut ibi non tacitum est, in retributione factum est. Quis hic locus querimoniae, nisi apud inimicos gratiae: qui nisi ad retributionem referatur quod gratis datur, ad iniquitatem volunt pertinere quod redditur? Deinde quod de propheticis intulit verbis, Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10) , quis negavit? Aut quod de apostolico annexuit sensu: « Investigabiles» sunt autem «viae ipsius (Rom. XI, 33) . Investigabiles igitur sunt,» et misericordia qua gratis liberat, et veritas qua juste judicat. Non est ergo sanarum mentium, ista reprehendere: et investigabiles vias Domini, hoc est dona misericordiae et judicia veritatis, Pelagianorum elationi penetrabilia deputare. Quia secundum ipsos non latet consilium Dei, nec in occulto est divinae ratio voluntatis, si erga omnem hominem tam gratia Dei, quam et ira de merito est. Post haec posuistis quod infra dictum est:
Exc. V. Fides igitur, et inchoata, et perfecta donum Dei est: et hoc donum quibusdam dari, quibusdam non dari, non dubitet, qui non vult manifestissimis sacris litteris repugnare (De Praedestinatione Sanctorum, n. 16) .
Resp. Hoc qui non recipit, cujus videtur esse sententiae, nisi dicentis: Fides per quam justificor ex me est; et hoc bonum ex quo justus vivit (Habac. II, 4) , 1853 non accepi per gratiam, sed habeo per naturam? Si ergo fides donum Dei non est, frustra Ecclesia pro non credentibus orat ut credant, et sufficit impiis magisterium legis adhiberi, de qua dictum est, Si ex lege est justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21) : quod similiter dici potest etiam de natura. Frustra etiam Apostolus gratias agit Deo pro his qui Evangelium receperunt (II Thess. II, 12, 13) ; cum hoc secundum Pelagianos non Dei sit praestitum munere, sed ex sola habeatur hominum voluntate: et frustra quibusdam precatur idem Apostolus, ut sit eis pax et charitas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo (Ephes. VI, 23) ; ut jam non solum de fide, sed etiam pace et charitate, superbia haereticorum convincatur dicere de proprio se has habere virtutes. Quod si haec ex homine sunt; quid obest, ut non ex semetipso habeat et caetera bona quae inferiora sunt; cum audeat sibi deputare quae summa sunt, et sine quibus alia, quamvis multa et clara non prosunt? Non potest itaque merito refutari quod dictum est, Fides igitur et inchoata, et perfecta, donum Dei est: quia eadem et Apostoli vox est, dicentis, Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis; Dei enim donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur (Id. II, 8, 9) ; et, Vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut patiamini pro eo (Philipp. I, 29) ; et iterum, Per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum (Hebr. XII, 1, 2) . Quibus et plurimis aliis testimoniis divinarum Scripturarum indubitanter agnoscitur, quoniam sicut ab hoc viro definitum est, Fides et inchoata, et perfecta, donum est Dei: et hoc donum, inquit, quibusdam dari, quibusdam non dari, omnino non dubitat, qui non vult manifestissimis sacris Litteris repugnare. Non putemus hoc veraciter dictum, si omnes homines fideles sunt: sed cum alii credant, alii vero non credant; dicatque Apostolus, Non enim omnium est fides (II Thess. III, 2) : quis non videat fidem, quam acceperunt qui habent, non accepisse qui non habent?
Exc. VI. Deinde ait: Cur autem non omnibus detur, fidelem movere non debet, qui credit ex uno omnes isse in condemnationem, sine dubitatione justissimam: ita ut nulla esset Dei justa reprehensio, etiamsi nullus inde liberaretur. Unde constat, magnam esse gratiam, quod plurimi liberantur; et quid sibi deberetur, in eis qui non liberantur agnoscunt; ut, qui gloriatur, non in suis meritis, quae paria videt esse damnatis, sed in Domino glorietur. Cur autem istum potius quam istum liberet; inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ipsius (Rom. XI, 33) . Melius enim et hic audimus, aut dicimus, «O homo, tu quis es qui respondeas Deo» (Id. IX, 20) ? quam dicere audeamus, quasi noverimus, quod occultum esse voluit, qui tamen aliquid injustum velle non potuit (De Praedestinatione Sanctorum, n. 16) .
Resp. Haec omnia si non recte dicta sunt, scrutabilia sunt judicia Dei, et vestigabiles viae ejus; nec occultum est, quare ille potius quam iste salvatur; et in se non in Domino gloriabitur, qui aliis vitio suo pereuntibus electione dignus inventus est. Ac sic justitia quidem erit, quod plurimi damnantur: sed non erit gratia, quod plurimi liberantur. Absit haec a catholicis cordibus, absit talis impietas, ut quemquam putemus meritis suis erui de potestate tenebrarum, et in regnum Filii Dei debita, non gratuita adoptione transferri. Magno peccato periit Adam, et in illo omnes perierunt. Quia omni homini damnata nativitate genito, hoc in Adam debetur, ut pereat. Et sicut non possumus conqueri de eo quod in praeteritis saeculis limisit omnes gentes ingredi vias suas; ita justam non haberemus querelam, si cum eis, cum quibus nobis fuit causa communis, cessante adhuc gratia periremus. Quae tamen sicut tunc de omni mundo eruit paucos; ita nunc de universo genere hominum salvat innumeros; non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Jesu ante tempora aeterna (II Tim. I, 9) . Subnexuistis 1854 etiam quod post multa disserens ait:
Exc. VII. Est ergo in malorum potestate peccare: ut autem peccando hoc vel hoc illa malitia faciant, non est in eorum potestate, sed Dei dividentis tenebras, et ordinantis eas; ut hinc etiam quod faciunt contra voluntatem Dei, non impleatur nisi voluntas Dei (De Praedestinatione Sanctorum, n. 33) .
Resp. Quod cum sit apertissimae veritatis, miro inter obscura decerptum, quasi non ex cohaerentibus potuerit omnis haesitatio lectoris absolvi. Inspicite ergo quod sequitur. Legimus, inquit, in Actibus Apostolorum, quod cum dimissi a Judaeis Apostoli venissent ad suos, et indicassent quanta eis sacerdotes et seniores fecerunt, levaverunt illi vocem unianimes omnes ad Dominum, et dixerunt: «Domine, tu es qui fecisti coelum et terram, et omnia quae in eis sunt, qui per os patris nostri David, sancti pueri tui, dixisti, Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania; astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus? Convenerunt enim in veritate, in civitate ista, adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pilatus et populus Israel, facere quanta manus tua et consilium praedestinavit fieri » (Act. IV, 23-28) . Si ergo quae per os patris nostri David sanctus Spiritus prophetavit, aliter intelligi ullo modo, quam ab Apostolis sunt intellecta, non possunt, et Herodes ac Pilatus et populus Israel fecerunt quanta manus Dei et consilium praedestinavit fieri; quid inconveniens ait admirabilis disputator: Est, inquiens, in malorum potestate peccare; ut autem peccando hoc vel hoc illa malitia faciant, non est in eorum potestate, sed Dei dividentis tenebras et ordinantis eas: ut hinc etiam quod faciunt contra voluntatem Dei, non impleatur nisi voluntas Dei? Male enim velle facillimum est malis: et eorum damnabilem voluntatem non dubium est a Dei potestate concludi, ut effectum cupiditatis suae, nisi ille permiserit, habere non possint. Uti autem sapientiam et justitiam Dei etiam malorum operibus, quae ex ipsorum prodeunt appetitu, ad implenda consilia et judicia sua, nullus vel tenuiter secundum pietatem doctus ignorat, qui videt Dei Patris optimam voluntatem, non parcentis Filio suo, sed pro nobis omnibus tradentis eum, pessima traditoris Judae et Judaeorum voluntate completam: et qui in evangelicis paginis legit, dicente Pilato ad Jesum, Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittendi te? respondisse Dominum, Non haberes in me potestatem ullam, nisi esset tibi datum desuper (Joan. XIX, 10, 11) . Dividit itaque Deus inter lucem et tenebras: nec ideo inculpabiles sunt tenebrae, quia eis bene utitur Deus, qui etiam de opere ipsarum, quod filiis lucis in bonum procederet, ordinavit: tantum progredi sinens malitiam nocere cupientium, quantum eam sanctis suis vel castigandis novit utilem, vel probandis; ut hinc etiam, quod faciunt contra voluntatem Dei, non impleatur nisi voluntas Dei. Sequitur deinceps quod in libro invenitur secundo.
Exc. VIII. An quisquam dicere audebit, Deum non praescisse quibus esset daturus ut crederent, aut quos daturus esset Filio suo, ut ex eis non perderet quemquam (Joan. XVIII, 9) ? Quae utique si praescivit, profecto beneficia sua, quibus nos dignatur liberare, praescivit. Haec praedestinatio sanctorum nihil aliud est quam praescientia scilicet et praeparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur, quicumque liberantur. Caeteri autem ubi, nisi in massa perditionis, justo divino judidicio relinquuntur: ubi Tyrii relicti sunt et Sidonii (Matth. XI, 21) , qui etiam credere potuerunt, si mira illa Christi signa vidissent: sed quoniam ut crederent non eis erat datum, etiam unde crederent est negatum (De Dono Perseverantiae, n. 35) .
Resp. Qui istis resistunt, hoc sentire apertissime 1855 probantur, quod fides non sit donum Dei; et quod gratia non praeveniat liberum arbitrium, sed sequatur; et quod gratia Dei secundum merita nostra detur. Nam si aliquid conferri homini per gratiam confitentur, et id non accipit nisi fides, quae accepta non est; in ipsa est meritum, cui non donum datur, sed debitum redditur. In hac sententia positi, consequenter sapiunt, eos esse praedestinatos in vitam aeternam, quos per liberae voluntatis arbitrium fideles futuros praescierit Deus; ut ipsa electorum praedestinatio non sit nisi retributio: atque ita, in his qui praedestinati sunt secundum propositum ejus qui universa operatur, non operetur Deus fidem; nec ulla sint hominis merita, si Deus operatur universa. Vere qui ita sentiunt, fidem non acceperunt, aut quam acceperant perdiderunt, sequendo vanissimam Pelagianorum superbiam, et in se, non in Domino gloriando, qui operatur omnia in omnibus; bona profecto, non mala: et si omnia bona, utique et fidem, sine qua nemo placere potest (Hebr. I, 6) , et quae est virtutum omnium fundamentum. Quale est autem, ut cum Dei sit aedificatio, et nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborent qui aedificant eam (Psal. CXXVI, 1) , aut nolint isti fundamentum ad aedificium pertinere, aut se velint inchoare, quod Dominus possit exstruere? Non erit ergo illis principium Filius Dei, non fundabuntur in ipso angulari lapide Christo Jesu, nec de eis dictum est, Firmum autem fundamentum Dei stat (I Tim. II, 19) : quia totam electionem suam solubili arenae et succiduo cineri superponunt. Agnoscamus itaque sapienter, pieque fateamur, praescisse incommutabiliter Deum quibus esset daturus ut crederent, aut quos daturus esset Filio suo, ut ex eis non perderet quemquam: et si haec praescivit, beneficia sua illum, quibus nos dignatur liberare, praescisse: et hanc esse praedestinationem sanctorum, praescientiam scilicet et praeparationem gratiae Dei, qua certissime liberantur . Caeteros autem quicumque non liberantur, quos a generali perditione humani generis gratia non exemit, justo noverimus judicio non exemptos: et quid nobis remissum sit, in eis discamus, de quorum queri damnatione non possumus. Non est enim iniquitas apud Deum (II Par. XIX, 7) , neque quisquam sub judicio ejus innocens perit. Sicut enim hic ipse insignis gratiae praedicator alibi ait: Reddit omnino Deus et mala pro malis, quoniam justus est; et bona pro malis, quoniam bonus est; et bona pro bonis, quoniam justus et bonus est: tantummodo mala pro bonis non reddit, quoniam injustus non est. Reddit ergo mala pro malis, poenam pro injustitia; et reddit bona pro malis, gratiam pro injustitia; et reddit bona pro bonis, gratiam pro gratia (De Gratia et Libero Arbitrio, n. 45) . Cum aliqui pereunt, non dubitemus ipsorum meritis deputari quod pereunt; quos utique posset Deus misericorditer liberare, si vellet. Et cum aliqui liberantur, non audeamus definire quod digni fuerint liberari; quos utique posset Deus juste damnare, si vellet. Quare autem non omnes, aut quare illos potius quam illos liberet, nec necessarium est quaerere, nec possibile reperire: cum omissis discretionis istius causis, scire sufficiat quod nec misericordia justitiam, nec justitia auferat misericordiam apud eum, a quo nemo nisi juste damnatur, nemo nisi misericorditer liberatur. De Tyriis vero et Sidoniis quid aliud possumus dicere, quam non esse eis datum ut crederent, quos etiam credituros fuisse ipsa Veritas dicit, si talia, qualia apud non credentes facta sunt, virtutum signa vidissent (Matth. XI, 21) ? Quare autem hoc eis negatum fuerit, dicant, si possunt, qui calumniantur: et ostendant, cur apud eos Dominus mirabilia, quibus profutura non erant, fecerit; et apud eos quibus erant profutura, non fecerit. Nos etiamsi rationem facti et profunditatem judicii ejus penetrare non possumus, manifestissime tamen 1856 scimus, et verum esse quod dixit, et justum esse quod fecit: et non solum Tyrios et Sidonios, sed etiam Corozain et Bethsaida potuisse converti, et fideles ex infidelibus fieri, si hoc in eis Dominus voluisset operari. Neque enim ulli falsum videri potest quod Veritas ait, Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo (Joan. VI, 66) : et, Vobis datum est nosse mysterium regni coelorum, illis autem non est datum (Matth. XIII, 11) : et, Nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Id. XI, 27) : et, Sicut Pater vivificat mortuos, ita et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 21) : et, Nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3) . His divinarum vocum auctoritatibus eruditi, gratias agamus Deo, qui dedit nobis spiritum fidei et virtutis, continentiae et charitatis, sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, ac timoris sui. Quae bona si non dedisset nobis, qui omnia operatur in omnibus, prorsus non haberemus in nobis: et cum his, qui non cognoverunt Deum, aut cum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed hoc ipsum suae sapientiae deputantes, stulti facti et obscurato corde evanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I, 21, 22) ; cum his, inquam, sederemus in tenebris et in umbra mortis, nec querelam habentes de poena, nec excusationem de ignorantia, nec praesidium de natura. Nunc jam quod sequitur quale sit videamus.
Exc. IX. Sed aiunt, ut scribitis, Neminem posse correptionis stimulis excitari, si dicatur in conventu Ecclesiae audientibus multis: Ita se habet de praedestinatione definita sententia voluntatis Dei, ut alii ex vobis de infidelitate, accepta obediendi voluntate, veneritis ad fidem, vel accepta perseverantia permaneatis in fide: caeteri vero qui in peccatorum delectatione remoramini, ideo nondum surrexistis, quia necdum vos adjutorium gratiae miserantis erexit. Verumtamen si qui estis nondum vocati, quos gratia sua praedestinaverit eligendos, accipietis eamdem gratiam qua velitis, et sitis electi? et si qui obeditis, si praedestinati estis rejiciendi, subtrahentur obediendi vires, ut obedire cessetis (De Dono Perseverantiae, n. 38) .
Resp. Stupeo Sanctitatem vestram, objectionem calumniantium, a persona defensoris gratiae non potuisse discernere; et verba obtrectantium ei ipsi, qui obtrectatoribus suis respondet, aptasse. Haec enim de doctrina catholici viri quidam nequiter et nugatorie jactitabant, quod qui talem Dei gratiam praedicaret, ut fides et obedientia caeteraeque virtutes, et in eis usque in finem perseverantia, nonnisi ex dono Dei haberi posse credantur, consequens esse ut talibus verbis uteretur ad populum, et hujusmodi denuntiationibus omnem liberi arbitrii evitaret industriam. Quod quia piissimus doctor litteris eorum, ad quos scribit, agnoverat; ideo ait: Sed aiunt, ut scribitis; et postea, Ista cum dicunt. Ex hoc ergo potuistis advertere, non ipsum haec dicere; sed eos, de quibus dixit, Sed aiunt, ut scribitis; et, Ista cum dicunt. Quod similiter Apostolus ait, Sicut aiunt nos quidam dicere, Faciamus mala, ut veniant bona (Rom. III, 8) . Inferius autem ubi plenius ad ista respondet, multo manifestius patet, quam haec ab ipso nunquam taliter dicta sint, et quantum ei hujusmodi praedicationis forma displiceat; quam corrigens et mundans atque emendans, tolerabiliorem audientibus facit, quae vera sunt temperans, quae falsa sunt resecans, et post multa adjiciens: Jam vero quod illis verbis connectitur, miror si ullo modo potest in populo christiano quisquam infirmus patienter audire, cum dicitur eis: Et si qui obeditis, si praedestinati estis rejiciendi, subtrahentur obedientiae vires, ut obedire cessetis. Hoc enim dicere, quid videtur aliud esse, quam maledicere, aut mala quodammodo prophetare (De Dono Perseverantiae, n. 61) . Et post haec cum diceret, qualiter de his loquendum esset in populo, proprii sensus verba connexuit, dicens: Illum etiam modum, quo utendum esse in praedestinationis praedicatione nos diximus, loquenti ad populum non existimo debere 1857 sufficere, nisi hoc, vel aliquid hujusmodi addat, ut dicat, Vos itaque etiam ipsam obediendi perseverantiam a Patre luminum, a quo descendit omne datum optimum, et omne donum perfectum (Jacobi I, 17) , sperare debetis, et quotidianis orationibus poscere, atque hoc faciendo confidere, non vos esse a praedestinatione populi ejus alienos; quia etiam hoc, ut faciatis, ipse largitur. Absit autem a vobis ideo desperare de vobis, quoniam spem vestram in ipso habere jubemini, non in vobis. Maledictus enim omnis qui spem habet in homine (Jerem. XVII, 5) : et bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine (Psal. CXVII, 8) ; quoniam beati omnes qui confidunt in eum. Hanc spem tenentes, servite Domino in timore, et exsultate ei in tremore (Psal. II, 11) . Quoniam de vita aeterna, quam filiis promissionis promisit non mendax Deus ante tempora aeterna, nemo potest esse securus, nisi consummata fuerit ista vita, quae tentatio est super terram (Job VII, 1) : sed faciet nos perseverare in se usque ad hujus vitae finem, cui quotidie dicimus, «Ne nos inferas in tentationem» (De Dono Perseverantiae n. 62) . Videtisne, obsecro, quantum distet hic sermo ab eo quem composuit malignitas obloquentium; qui studuerunt etiam ea quae recte dicit, exquisita verborum fraude corrumpere? De quo idem doctor rectissime ait: Dolosi autem vel imperiti medici est, etiam utile medicamentum sic alligare, ut aut non prosit, aut obsit (Ibid., n. 57) . Et iterum de simili ineptia: 1858 Nempe, inquit, hoc verissimum est, ita sane, sed improbissimum, importunissimum, incongruentissimum; non falso eloquio, sed non salubriter valetudini humanae infirmitatis apposito (De Dono Perseverantiae, n. 61) . Non igitur necesse est de his rationem reddere, quae et ab aliis dicta, et ab ipso ostendimus improbata: ita tamen, ut nihil sibi per falsorum admixtionem praeripi pateretur ex veris. Quamvis enim nunquam tam insipienter locutus sit ad populum christianum, et id quod mendax obtrectatio ineptissime finxit, horruerit: pia tamen constantique doctrina abundanter probavit, praedicandam esse Ecclesiae et praedestinationem, in qua est gratiae praeparatio; et gratiam, in qua est praedestinationis effectus; et praescientiam Dei, qua ante saecula aeterna quibus esset collaturus sua dona praescivit. Cujus praedicationis quisquis est impugnator, apertissimus est Pelagianae elationis adjutor. Hoc autem quod in fine posuistis, superiori capitulo, ubi Tyriorum et Sidoniorum mentio facta est, debuit copulari: quia etiam in libri corpore, eidem causae, sine cujusquam diversae disputationis interjectione, connexum est. Unde et responsio, quam praecedentibus subdidi, potest etiam ad ista sufficere: in quibus nulla est obscuritas, si de fide praedestinationis et gratiae Dei, ex qua est omnium bonorum origo perseverantiaque meritorum, hoc teneatur, quod habet veritas.