PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN
QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.
Quaestio II. De materia eiusdem.
Quaestio III. De modo agendi in eodem.
I. Quaeritur de hoc quod dicit: Nihil habet homo amplius iumento, et quod aequa est utriusque contUtio. Quod istud sit falsum, videtur:
I. Genesis secundo dicitur: Adae non inveniebatur adiutor similis ei, ergo nullum iumentum est homini simile: ergo habet aliquid amplius iumento.
2. Item, certum est, quod homo deliberat de futuris et praeterita discernit et conceptiones suas exprimit: hoc autem non iumentum : ergo etc.
3. Praeterea, homo domat iumenta, sed milium iumentum hominem: ergo homo aliquid plus habet iumento.
Quod autem non habeat, videtur: quia nascitur, vivit et moritur et in terram vadit, sicut et iumentum.
Respondeo: quidam dicunt, quod hoc dicit in persona carnalis, qui nihil credit habere hominem plus iumento. - Aliter dici potest, quod in propria persona loquatur: et verum dicit secundum suum intellectum. Intendit enim ipse ostendere incertitudnem remunerationis animae per similitudinem ad iumentum. Illam autem similitudinem ponit et intelligit quantum ad visibilia, quae possunt sensu discerni: et per hoc non concludit similitudinem de spiritualibus, sed dubitationem: unde dicit: Quis novit etc.
Dicendum est igitur, quod secundum veritatem homo habet ultra bestias rationem, communicat autem in corruptibilitate, vita et respiratione: et quia ratio non est quid sensibile, sed intelligibile: et ipse de sensibilibus loquitur: ideo nulla est in hoc omnino instantia .
II. Dubitatur de hoc quod dicit: Quis scil, utrum spiritus filiorum Adam ascendat sursum? Quod autem sic, videtur:
1. Primo per corporis dispositionem, cuius dispositio et organizatio attenditur secundum congruentiam ad sursum. Si igitur "os homini sublime dedit caelumque tueri ", et respicit sursum: ergo spiritus fertur sursum.
2. Item, omnes naturaliter appetunt beatitudinem: sed constans est, nullum beatum esse possem miseriis, maxime cui.mors cedit invite: ergo si non potest habere beatitudinem in hac vita, natus est habere post hanc vitam spiritum separatum: ergo etc. 3. Praeterea, intellectus noster est impermixtus, unde omnia intelligit , ergo non dependet a corpore quantum ad actum, ergo multo minus quantum ad esse: ergo corpore descendente, possibile est, ascendere spiritum.
4. Item, per rationem ipsius Ecclesiastae: quia, si aliqui habent bona, et aliqui mala: et videmus, quod in praesenti mala bonis et bona malis contingunt: si ergo necesse est unum rectorem ponere, necesse est aliud tempus et remunerationem ponere, in quo impium et iustum iudicet Deus . Cum igitur hoc fides nostra dicat, Ecclesiastes videtur fuisse haereticus, qui de hoc dubitavit.
Quod autem deorsum, videtur:
1. Per Scripturam: quia Sapientiae nono dicitur: Corpus, quod corrumpitur, aggravat animanti ergo si corporaliter corrumpatur anima, totaliter corrumpitur.
2. Item, quod compatitur patienti commoritur morienti: sed anima compatitur corpori: ergo etc.
3. Item, substantia nulla est otiosa , ergo quod aufert alicui omnem operationem aufert ei esse et durationem: sed anima amittit omnem operationem, corpore laeso: quod patet, quia intellectum, de quo minus videtur, ut in furiosis: ergo, corrupto corpore, amittit substantiam.
Respondeo: dicendum, quod ascendere sursum . ad remunerationem animas bonas, et descendere deorsum in corruptionem animas iumentorum, dicit et supponit fides nostra: et huic concordat ratio et philosophia: tamen ratio illa et philosophia et occulta est et multas habet rationes dubitandi: ideo quasi nullus vel pauci potuerunt vere certificari de animae immortalitate et eius beatitudine, nisi adiuvasset fides. Unde et Plato , qui animam posuit immortalem, rursus erravit in beatitudine, qui posuit, animas brutorum corpora circuire. - Ecclesiastes igitur hoc non negat nec dubitat: sed dicit, boc esse difficile demonstrare: et hoc quidem verum est infideli.
2. 3. Quod obiicitur de operatione et compassione, dicendum, quod aliquid uniri alteri, hoc est dupliciter: aut sicut motor tantum, et tunc potest separari, nulla in ipso facta immutatione: aut sicut motor et perfectio: et hoc dupliciter: aut non habet operationem propriam, sicut anima bruti, aut habet propriam, sicut anima hominis. Quoniam igitur anima hominis unitur corpori ut perfectio et motor, compatitur patienti corpori: ideo etiam impeditur, corpore impedito. Sed quoniam separabiliter coniuncta est, ideo non est necesse, quod ipsa corrumpatur: soluta omni harmonia, anima discedit.