COMMENTARIUS IN ECCLESIASTEN

 PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN

 QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.

 Quaestio II. De materia eiusdem.

 Quaestio III. De modo agendi in eodem.

 Quaestio IV. De causa efficiente eiusdem.

 Capitulum I.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum II.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum III.

 Quaestiones.

 Quaestio.

 QUAEstio.

 Quaestiones.

 Capitulum IV.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum V.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VI.

 Quaestiones.

 Capitulum VII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VIII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum IX.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum X.

 Quaestio.

 QUAESTIO.

 QUAESTIO.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 SCHOLION.

Capitulum IX.

(Vers. I.). Sunt iusti atque sapientes etc. Tangitur hic secundum, scilicet discretionis incertitudo. Homo enim de se ipso nescit, utrum sit homo bonus, vel malus, etiam ipse bonus. Propterea dicit: Sunt iusti atque sapientes, et ita boni ; et opera eorum in manu Dei, id est, in potestate cognoscendi, acceptandi et retribuendi. In eius manu sunt merita et praemia. Sunt merita bonarum cogitationum: Proverbiorum vigesimo primo : " Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini ". Sunt merita bonarum affectionum: Psalmus: " In manu eius sunt omnes fines terrae ". Sunt etiam bonarum locutionum: Sapientiae septimo: " In manu illius et nos et sermones nostri ". Sunt etiam operationum, sicut in proposito. Sunt etiam proemia in manu eius: Sapien tiae tertio:"Iustorum animae in manu Dei sunt"; et cum sint in manu Dei, debent nosci. Et tamen nescit homo, utrum amore, an odio dignus sit, et ita nescit discernere ; primae ad Corinthios quarto: " Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum " etc.

(Vers. 2.). Sed omnia in futurum servantur. Notatur hic tertium, scilicet incertitudinis ratio,

quae provenit ex hoc, quod in praesenti non fit remuneratio secundum merita, sed reservatur in futurum. Et propterea dicit ita: Nescit homo... Sed omnia in futurum servantur incerta, ut scilicet certificentur,- primae ad Corinthios quarto : Nolite ante tempus iudicare, quoadusque vernat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium "; quod quidem modo non facit, sed reservat, secundum illud Iob decimo quarto: " Signasti quasi in sacculo delicta "; et ita in praesenti omnia sunt in occulto. Et subditur: Eo quod universa aeque eveniant iusto et impio etc.: universa, bona et mala, aeque eveniant iusto et peccatori, quos sub sex differentiis describit. Iusto et impio, quoad fidei credulitatem, quae scilicet iustificat impium : Habacuc secundo : "iustus in fide sua vivit". Bono et malo, quantum ad dilectionis puritatem, quia sancta dilectio bonum facit: Matthaei septimo: "Bona arbor non potest malos fructus facere ". Mundo et immundo, quoad conversationis honestatem: illa enim attenditur circa exteriora, Tobiae quarto . Immolanti hostias et victimas et sacrificia contemnenti, quoad

COMMENT. IN ECCLESIASTEN C. LX.

cultus religiositatem ,- Exodi duodecimo : " Haec est religio Phase; omnis alienigena non comedet ex eo ". Sicut bonus, sic et peccator, quantum ad mandatorum observationem, quorum observatio bonos, et transgressio peccatores facit; Danielis nono: "Peccavimus, iniquitatem fecimus et recessimus et declinavimus a mandatis tuis ac iudiciis ". Ut pertu- i. rus, ita et ille qui verum deterat, quoad veritatis locutionem: deterat, ibi de auget, non minuit; deterat, id est vere iurat, secundum quam significationem accipitur primi Regum vigesimo : " Et addidit Jonathas deierare David, eo quod diligeret il-- lum ". Omnibus istis eveniunt aequa et quantum ad conditionem naturae, iuxta illud Sapientiae septimo: " Unus ergo est ingressus omnium ad vitam, et similis exitus"; et quantum ad conditionem culpae: ad Romanos tertio: "Omnes peccaverunt et egent gloria Dei "; et quantum ad conditionem poenae: Ecclesiastici octavo: " Memento, quoniam omnes in corruptione sumus ".

(Vers. 3.). Hoc est pessimum etc. Tangitur hic quartum, scilicet vanae securitatis origo, quoniam oritur magna securitas ex hac indislinclione, quae multorum peccatorum est occasio. Ideo dicit: Et hoc est pessimum inter omnia, quae sub sole fiunt, quia eadem cunctis eveniunt. Ideo pessimum, quia multorum occasio peccatorum ; non enim videtur Deus curare de nobis. Unde oritur illa sententia Iob vigesimo secundo : " Nubes latibulum eius, nec nostra considerat " . Et quod ex hoc oriantur mala, ostendit, quia oritur securitas, per quam homo cadit in malitiam et contemptum. Ideo dicit: Unde et corda filiorum hominum, id est malorum et carnalium, implentur malitia et contemptu. In impletione multitudo vitiorum designatur, ut malitia sit in concupiscibili , et contemptus in irascibili, quae sunt duae radices peccatorum; Genesis sexto : " Corrupta est terra coram Deo et repleta iniquitate "; et hoc in vita sua, id est, quamdiu habent locum merendi: primae ad Thessalonicenses secundo: " Ut impleant peccata sua semper ". Et quia tales praecipitantur in poena, ideo subdit: Et post haec ad inferos deducentur: Psalmus: "Tu vero Deus, deduces eos in puteum interitus"; et Iob vigesimo primo: " Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt ".