COMMENTARIUS IN ECCLESIASTEN

 PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN

 QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.

 Quaestio II. De materia eiusdem.

 Quaestio III. De modo agendi in eodem.

 Quaestio IV. De causa efficiente eiusdem.

 Capitulum I.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum II.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum III.

 Quaestiones.

 Quaestio.

 QUAEstio.

 Quaestiones.

 Capitulum IV.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum V.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VI.

 Quaestiones.

 Capitulum VII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VIII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum IX.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum X.

 Quaestio.

 QUAESTIO.

 QUAESTIO.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 SCHOLION.

Capitulum II.

(Vers. 1.). Dixi ego in corde meo etc. Tangitur hic tertium, scilicet propter considerationis taedium conversio ad delectationem. Quia enim in considerando erat labor et afflictio, ideo cogitavit hoc relinquere et convertere se ad delicias, in quibus est delectatio. Propter quod dicit: Dixi ego in corde meo, id est, in hanc considerationem de veni propter spiritualem in considerando afflictionem. Unde verbum est et consideratio non sapientiae, sed accidiae, quae, non inveniens quietem interius, quaerit exterius. Dixi igitur: Vadam et affluam deliciis et fruar bonis. Vadam, a bono vero recedendo: Psalmus : Homo factus est," spiritus vadens et non rediens". Affluam deliciis, quantum ad multitudinem deliciarum, scilicet carnalibus contra spirituales: Cantici septimo: " Quam pulcra es, carissima, in deliciis ". Ab his recessit ad carnales: Isaiae vigesimo secundo: " Vocavit Dominus ad fletum et planctum " etc., et post: " Ecce gaudium et laetitia iugulare arietes etc. Et fruar bonis, quantum ad quietem: eo enim fruitur quis, in quo quiescit appetitus: Sapientiae secundo: " Venite, fruamur bonis, quae sunt, et utamur creatura tanquam in iuventute celeriter "; et Proverbiorum septimo: " Veni, fruamur cupitis amplexibus". Sed quia haec consideratio erat culpabilis et reprehensibilis, ideo semetipsum redarguit, quia delectatio praesens non est vera delectatio, sed deceptio: ideo subdit: Et vidi, quod hoc quoque esset vanitas: eo quod non permanet neque reficit, sed deficit et decipit.

(Vers. 2.). Propter quod dicit: Risum reputavi errorem, eo quod hominem seducat: et gaudio dixi: quid frustra deciperis ? quia scilicet eo gaudens decipitur. Risus est exterius, et gaudmjn interius. Risus decipit, quia offert bonum et in fine malum ; Proverbiorum decimo quarto : " Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat": et Iacobi quarto: " Risus vester in luctum convertatur ", quia Lucae sexto: " Vae vobis, qui ridetis, quia flebitis".

Iste risus est risus phreneticorum, quia erroneus et momentaneus. Similiter etiam gaudium interius decipit: Iob vigesimo primo : (Gaudent ad vocem organi: ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt": et Iob vigesimo: " Gaudium hypocritae ad instar puncti".

(Vers. 3.) Cogitavi in corde meo etc. Tangitur hin quartum, scilicet reditus ad utilium considerationem, et hoc redeundo a voluptate ad sobrietatem. Propter quod dicit: Cogitavi in corde meo abstinere a vino carnem meam, quia illud miro modo inclinat ad voluptatem; unde ad Ephesios quinto : " Nolite inebriari vino, in quo est luxuria "; et Proverbiorum vigesimo: " Luxuriosa res est vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens ". Ideo cogitavit incitamentum relinquere voluptatis, ut animum meum transferrem ad sapientiam, id est ad considerationem sapientium, et relinquerem considerationem stultorum,. qualis fuit consideratio praecedens: unde dicit: Devitaremque stultitiam: et hoc ad sapientiae exhortationem; Proverbiorum primo : " Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quae sunt noxia, cupient "? Et hoc non tantum propter utilitatem propriam, sed communem: ideo dicit: Ut viderem, quid esset utile filiis hominum: et hoc in vita praesenti, unde et subdit: Quo facto opus sit, id est, quod opportunum est facere, sub sole numero dierum vitae suae. Hoc vidit et enarravit in fine libri : " Deum time, mandata eius observa: hoc est omnis homo ".

Hoc est utile: mandata Dei servare, quia dicitur infra octavo: " Qui custodit praeceptum non experietur quidquam mali"; et Proverbiorum decimo sono: " Qui custodit mandatum custodit animam suam; qui autem negligit viam suam morietur ".

Dimissio iniquitatis: secundae ad Timotheum secundo : " Si quis emundaverit se ab istis, erit vas sanctificatum utile Domino, ad omne opus bonum ". - Eruditio veritatis: secundae ad Timotheum tertio: " Omnis doctrina divinitus inspirata utilis est ad erudiendum in iustitia ", ut sit homo iustus.

Exercitatio pietatis: primae ad Timotheum quarto: " Exerce temetipsum ad pietatem: nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est ".

Inutilia: legis Dei transgressio superba: secundi Paralipomenon vigesimo quarto : " Quare transgredimini praeceptum Domini, quod vobis non proderit "? Sapientia sine doctrina: Ecclesiastici vigesimo: "Sapientia absconsa et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque "? Doctrina sine vita: Lucae decimo quarto: " Bonum est sal ; si autem sat evanuerit, in que condietur " etc. Disputatio contentiosa: secundae ad Timotheum secundo: "Noli verbis contendere: ad nihil enim utile est ".