COMMENTARIUS IN ECCLESIASTEN

 PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN

 QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.

 Quaestio II. De materia eiusdem.

 Quaestio III. De modo agendi in eodem.

 Quaestio IV. De causa efficiente eiusdem.

 Capitulum I.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum II.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum III.

 Quaestiones.

 Quaestio.

 QUAEstio.

 Quaestiones.

 Capitulum IV.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum V.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VI.

 Quaestiones.

 Capitulum VII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VIII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum IX.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum X.

 Quaestio.

 QUAESTIO.

 QUAESTIO.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 SCHOLION.

Quaestio.

Quaestio est de numero istorum temporum. Vi detur enim, quod insufficienter posuerit diversitates variationum temporum, quia multae sunt, quae ad has pon reducuntur, sicut tempus comedendi et ieiunandi et consimilia. - Si dicas, quod gratia exempli: tunc ergo superflua, quia multo pauciora suffecissent.

Respondeo: dicendum, quod, sicut dicit Augustinus , etsi quaelibet mutatio in universo per se considerata sit imperfectionis, tamen in tota universitate resultat carmen perfectum. Quia ergo Salomon sic voluit varietatem narrare, ut imperfectum in singulis et perfectum in toto ostenderet: ideo in tali numero, qui comprehendit universitatem et perfectionem. Et ideo enumerat viginti octo tempora et quatuordecim variationes: quia viginti octo numerus est perfectus et comprehendit septenarium, qui est universitas temporis . Licet autem senarius sit perfectus, non tamen comprehendit septenarium: ideo tot posuit, non pauciores, ne deficeret universitas: non plures, quia in perfectione standum et universitate.

Art. 2. Reprehenditur nostra curiositas dupliciter.

Quid habet amplius homo etc. Ostendit supra rerum secundum diversa tempora varietatem, hic secundo ex hoc redarguit humanam curiositatem: et hoc quidem facit hoc ordine. Primo insinuat curiositatis inutilitatem: secundo vero in eius detestationem commendat praesentem voluptatem.

Insinuatur curiositatis inutilitas, et commendatur praesens voluptas.

(Vers. 9. 10. 11.). Redarguit nostram curiositatem propter inutilitatem, unde dicit: Quid habet amplius homo? supple: nisi mutabilitatem et varietatem et per hoc afflictionem.

Et manifestat, quod habeat afflictionem: Vidi afflictionem, quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea: dedit, id est, dari permisit, iuxta illud ad Romanos primo : " Tradidit illos Deus in reprobum sensum "; ffis hominum, id est peccatoribus: supra secundo: "Peccalori autem dedit Deus afflictionem et curam superfluam ". Ut distendantur, scilicet variis curis: quocirca Ecclesiastici undecimo: "Fili, ne in multis sint actus tui ". Et explanat, quae sit illa afflictio, scilicet considerationis: unde dicit: Cuncta fecit bona in tempore suo; unde Ecclesiastici trigesimo nono: " Omnia opera Domini bona, et hora sua omne opus subministrabit. Non est dicere, hoc est illo nequius: omnia enim in tempore suo comprobabuntur ". Et licet bona fecerit, tamen non dedit horum cognitionem, sed dedit ingenium ad inquisitionem: unde dicit: Et mundum tradidit disputationi eorum, scilicet ad inquirendum: Ecclesiastici decimo septimo : " Consilium et linguam et oculos et aures et cor dedit illis excogitandi ", non ad perveniendum: unde subdit: Ut non inveniat homo opus, quod operatus est Deus, id est, ut non veniat ad perfectam cognitionem: et hoc propter dubitationem. Ab initio usque in finem, scilicet vitae suae: Iob trigesimo sexto: " Memento, quod ignores opus eius, de quo cecinerunt viri "; et infra octavo: "Intellexi, quod operum Dei nullam possem invenire rationem ".

(Vers. 12. 13.). Et cognovi etc. Hic secundo

, commendat praesentem voluptatem, et hoc ad arguendum curiositatem: unde dicit: Et cognovi, quod non esset melius, supple: in his bonis transitoriis, nisi laetari et facere bona in vita sua, scilicet laetari, in corde, facere bona, in opere.

Vel: lactari, in fruendo: Sapientiae secundo : " Ubique relinquamus signa laetitiae " nostrae: facere bona, in delectabilia praeparando ; Lucae duodecimo: " Anima mea, habes multa bona, posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare ".

Et subdit rationem: unde dicit: Omnis enim homo, qui comedit et bibit, videt bonum de labore suo, et superabundat ibi, ut sit sensus: ille qui comedit et bibit, videt bonum de labore suo, quia statim habet remunerationem: unde dicit: Et hoc donum Dei est: infra quinto: "Omni homini, cui Deus dedit divitias et potestatem illi tribuit, ut comedat ex eis, donum Dei est". Glossa exponit spiritualiter: Et cognovi, quod non esset melius, id est, utilius, nisi laetari, scilicet laetitia mentis; Ecclesiastici trigesimo: " Iucunditas cordis haec est vita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis "; et facere bona in vita sua, scilicet opera meritoria: ad Galatas sexto: " Itaque, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes ".

Omnis

enim homo, qui comedit et bibit: supple: de Scriptura, comedit difficilia et bibit facilia: Proverbiorum nono dicit Sapientia: " Venite et comedite panem meum et bibite vinum, quod miscui vobis". Et hoc donum Dei est, quia Scripturarum intellectus a Deo donatur: secundae ad Corinthios tertio: "Non quod sufficientes simus cogitare aliquid ex nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est".

Art. 3. Ostenditur divinorum operum immutabilitas.

Didici, quod omnia opera etc. Ostendit supra operum mutabilitatem, et ex hoc reprehendit hominum curiositatem. Hic tertio ostendit divinorum operum immutabilitatem, quia supra ostenderat variabilitatem.

(Vers. 14. 15.). Dicit ergo: Didici, quod omnia opera, quae fecit Deus, perseverant in aeternum. Ecce perpetuitas, propter quam nostra consideratio nihil potest immutare: unde dicit: Non possumus eis quidquam addere vel auferre, quae fecit Deus, ut timeatur, et ita non sunt in potestate nostra: Proverbiorum trigesimo : " Non addas quidquam verbis eius, ne arguaris inveniarisque mendax ".

Et hoc monstrat, quia etiam nec ipse Deus minuit nec addit: unde dicit: Quod faetum est, ipsum permanet. Non etiam addit: unde infert: Quae futura sunt iam fuerunt, quia similia praecesserunt: unde et dicit: Et Deus instaurat quod abiit, quia " unius corruptio est alterius generatio "; supra primo : " Nihil novum sub sole, nec valet quisquam dicere: hoc recens est"; Genesis secundo: "Requievit Deus die septimo ".