COMMENTARIUS IN ECCLESIASTEN

 PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN

 QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.

 Quaestio II. De materia eiusdem.

 Quaestio III. De modo agendi in eodem.

 Quaestio IV. De causa efficiente eiusdem.

 Capitulum I.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum II.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum III.

 Quaestiones.

 Quaestio.

 QUAEstio.

 Quaestiones.

 Capitulum IV.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum V.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VI.

 Quaestiones.

 Capitulum VII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VIII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum IX.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum X.

 Quaestio.

 QUAESTIO.

 QUAESTIO.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 SCHOLION.

Quaestio IV. De causa efficiente eiusdem.

Potest etiam quaeri ultimo de efficiente) et dictum est, quod efficiens fuit Salomon. Quod antem non conveniat, talem esse auctorem, videtur:

I. Quia ipse fuit peccator et carnalis: sed quando carnalis praedicat spiritualitatem, potius scandalizat quam aedificet: ergo liber iste potius est ad generandum scandalum quam aedificationem.

2. Item, in Psalmo dicitur: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas? Ergo si Salomon peccator erat, ergo peccabat divinam iustitiam enarrando.

3. Praeterea, bonus auctor facit fidem, unde habet robur locus ab auctoritate , ergo malus auctor nullam fidem: sed libri sacrae Scripturae sunt ad generandam fidem: ergo etc.

Ad hoc respondendum, quod, sicut dicit Hieronymus , ut tradunt Hebraei, liber iste Salomonis fuit paenitentiam agentis: et quia non abiicit Deus paenitentes, sed potius acceptat, secundum hoc non erat Salomon in statu reprehensibili, quando hunc librum scripsit.

Aliter responderi potest, quod Spiritus sanctus non tantum loquitur vera et bona per bonos, immo etiam per malos: unde ipse Dominus in Evangelio dicit: Quae dicunt facite, quae autem faciunt nolite facere: unde et per Balaam expressissime prophetavit, sic et per Salomonem etiam carnalem multa bona dixit.

2. Quod ergo obiicitur, quod ipse peccabat: respondendum, quod sibi erat donum sapientiae commissum specialissime inter alios: et quia tenebatur talentum Domini non abscondere , debebat docere populum Domini et verbo et scripto, maxime cum esset ad eius regimen institutus. Unde non peccabat in hoc, quod docebat, sed in hoc, quod non debite se disponebat.

3. Quod obiicitur, quod non est credendum libro, cum auctor non sit dignus fide: respondeo: sicut credimus Prophetis, quod non per se, sed per Spiritum sanctum locuti sunt: sic et in omnibus libris Scripturae, quod Spiritu sancto dictante sunt editi: unde bonitas personae non facit ad maiorem vel minorem fidem, hoc supponendo, quod fuerit per Spiritum locutus. Et quia constat nobis, Salomonem spiritu sapientiae fuisse repletum, sicut patet ex tertii Regum tertio ; ideo Ecclesia indubitanter recipit libros eius.

Prologus Commentarii S. Hieronymi in Ecclesiasten.

Memini, me ante hoc ferme quinquennium, cum adhuc Romae essem et Ecclesiasten sanctae Blesillae legerem, ut eam ad contemptum istius saeculi provocarent, et omne, quod in mundo cerneret, putaret esse pro nihilo: rogatum ab ea, ut in morem commentarioli obscura quaeque dissererem, ut absque me posset intelligere quae legebat. Itaque, quoniam in procinctu nostri operis subita morte subtracta est, et non meruimus, o Paula et Eustochium, talem vitae noslrae habere consortem, tantoque vulnere tunc perculsus obmutui: nunc in Bethlehem positus, augustiori videlicet civitate, et illius memoriae et vobis reddo quod debeo: hoc breviter admonens, quod nullius auctoritatem secutus sum: sed de Hebraeo transferens, magis me Septuaginta Interpretum consuetudini coapta vi, in bis dumtaxat, quae non multum ab Hebraicis discrepabant. Interdum Aquilae quoque et Symmachi et Theodolionis recordatus sum, ut nec novitate nimia lectoris studium deterrerem: nec rursum contra conscientiam meam, fonte veritatis omisso, opinionum rivulos consectarer .

Expositio huius Prologi.

Huic libro praemittit sanctas Hieronymus Prooemium, III quo primo manifestat motivum ad transferendum. Secundo determinat translationis modum,

Ibi: Hoc breviter admonens.

Prima pars habet tres partes. Primo dicit, quid 1.movit eum ad inchoandum, scilicet intercessio sanctae Blesillae. - Secundo tangit, quid Impedivit ad differendum, scilicet mors eiusdem, Ibi: Itaque, quoniam III procinctu etc. - Tertio, quid movit ad consummandum, scilicet et eius memoria et intercessio Eustochii et Panlae, Ibi: Nunc III Bethlehem positus etc

Hoc breviter admonens. Hic tangitur modus transferendi, et primo ponitur modus, scilicet quod nec omnino convenit cum aliis nec omnino differt,

immo, in quibus potuit bono modo, eos est Imitatus. Secundo subiungitur ratio, scilicet Ibi: Ut nec novitate nimia eia. Et est ratio, quia secutus est III aliquibus, ne videretur nimiam ingerere novitatem: nec omnino secutus, ne desereret veritatem .

COMMENTARIUS

IN LIBRUM ECCLESIASTES,