COMMENTARIUS IN ECCLESIASTEN

 PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN

 QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.

 Quaestio II. De materia eiusdem.

 Quaestio III. De modo agendi in eodem.

 Quaestio IV. De causa efficiente eiusdem.

 Capitulum I.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum II.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum III.

 Quaestiones.

 Quaestio.

 QUAEstio.

 Quaestiones.

 Capitulum IV.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum V.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VI.

 Quaestiones.

 Capitulum VII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VIII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum IX.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum X.

 Quaestio.

 QUAESTIO.

 QUAESTIO.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 SCHOLION.

Quaestiones.

I. Quaeritur de hoc quod dicit: Non dedit ei Deus potestatem, ut fruatur bonis.

Contra: Haec est liberum arbitrium: sed dedit liberum arbitrium: ergo et potestatem.

Respondeo: dicendum, quod potentiam habet ad fruendum, scilicet qua potest frui: sed iusto Dei iudicio impeditur aliqua poena, quia incurrit sollicitudinem superfluam et timorem et dolorem: et quia potestas dicit potentiam expeditam , et haec iusto iudicio impedita est: ideo etc.

II. Item quaeritur de hoc quod dicit, quod nihil deest animae suae ex omnibus, quae desiderat.

Contra: Supra quinto : Avarus non implebitur pecunia: et rursus Hieronymus: " Avaro deest tam quod habet, quam quod non habet ": male ergo dicit, cum ait: Et nihil deest.

Respondeo: dicendum, quod deesse aliquid, hoc potest esse dupliciter: vel quantum ad sufficientiam secundum rem et naturam, vel secundum opinionem. Dico ergo, quod bene potest esse avarus ita dives, quod nihil desit ei secundum rem et naturam: sed tamen nunquam ita dives, quin aliquid ei desit secundum suam aestimationem, quia semper plus cupit habere: et ita sibi deest.

III. Item de hoc quaeritur, quod abortivum ei praefert. Videtur, quod male:

1. Quia abortivus nullarum rerum habuit cognitionem, iste autem habuit: item, avarus, cum peccat mortaliter, fruitur utendis .

2. Item, quomodo dicit, quod non cognovit distantiam boni et mali, nisi fuerit perfruitus bonis? Ergo videtur, quod abortivus sit melior omnibus, qui non delectantur in bonis praesentibiis et qui non sunt carnales: hoc autem est haereticum.

Respondeo: dicendum, quod secundum illam viam; quodsi hoc dicatur in persona carnalis, facilis est responsio: sustinendo tamen, quod hoc dicat secundum veritatem, dico, quod tali diviti tenaci abortivum praeponit, quia ille, quamvis non sit expertus bona, tamen non sustinuit mala: hic antem sustinuit mala et non guslavit bona ; ideo ille potior, et quantum ad hoc intelligit .

Quod obiicitur de ratione, quia non est perfruitus bonisi dicendum, quod frui uno modo dicit dilectionem alicuius cum quietatione in illo; ano modo quietationem et delectationem. Dico ergo, quod qui diligit Deum habet, sicut dicit Augustinus in libro Octoginta trium Quaestionum , et ideo qui Deum . diligit in eo delectatur. Sed pecunia vel res temporalis, cum diligitur et non habetur ad votum, parit tristitiam. Ideo potest esse fruitio harum rerum, id est dilectio summa, et tamen delectatio modica et tristitia magna. Ideo non sequitur, quod quamvis talis avarus peccet, quod delectatione requiescat , sed tamen quiescit amore, quia propter se diligit.

2. Quod obiicitur, quod non cognovit distantiam: dicendum, quod simplici notitia ille qui habet semper bona, cognoscit bona et mala: similiter et ille qui semper habet mala: sed tamen non notitia experientiae, nisi habeat bona et mala. Et quia talis semper habet mala, nunquam bona ; ideo.etc.

Quod obiicitur de viro spirituali, dico, quod ipse non est sine delectatione spirituali, ideo videt solem et cognoscit distantiam. Sed avarus tenax, quia peccator, non habet delectationem spiritualem: quia tenax, non habet carnalem: et ideo non cognoscit distantiam boni et mali.

ARt. 3. De remedio contra vanitatem imprudentiae, quod est acquisitio sapientiae, quae explicatur duabus partibus.

Quid habet amplius etc. Posuit supra remedium contra vanitatem malitiae et contra vanitatem avaritiae: hic tertio ponit remedium contra vanitatem imprudentiae . Contra hanc antem remedium summum est acquisitio sapientiae; et quia nemo potest sapientiam acquirere, nisi habeat modum debitum addiscendi: ideo habet haec pars duas. In prima dat modum, in secunda explicit sapientiae documenta, ibi : Melius est nomen bonum etc.

Primo explicatur modus acquirendi sapientiam triplici ratione.

Modus autem considerandi vel addiscendi ei qu vult esse sapiens, traditur hoc modo. Primo, ut ad discat utilia: secundo, ut relinquat abscondita: tertio, ut non inquiratsublimia.

(Vers. 8.). Primo ergo docet utilia quaerere et considerare, et hoc est, quomodo possit ad vitan gloriae pervenire. Propterea quaerit: Quid habet amplius sapiens stulto, et quid pauper ? Bene coniun git ista duo: pauper et sapiens. Pauper enim dicitur per contemptum praesentium: unde Matthaei quinto : " Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum "; sapiens, per aeternorum saporem et rectam aestimationem: de quibus Proverbiorum tertio.: "Gloriam sapientes possidebunt: stultorum exaltatio, ignominia ". Stultus vero dicitur homo mundanus, qui e contrario, contemptis aeternis, inhiat terrenis: de quo Iob quinto: " Vidi slul tum firma radice, et maledixi pulcritiidini eius statim ". Quid stulto amplius habet sapiens et pauper in hac vita? supple: modicum. Nisi ut pergat illuc, ubi est vita, scilicet aeterna, ad quam debet aspirare homo, non ad temporalia, quae teneri non possunt: propter quod hic parum habet in mortali vita, quia " moritur doctus pariter et indoctus ", supra secundo : sed in aeterna vita multo amplius habet, quia esse deliciosum, copiosum, securum, omnia obtinebit in visione aperta et fruitione summi boni: de qua vita Ioannis decimo septimo: "Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum " etc Ad hanc vitam pergunt sapientes, quia ad hanc oculos dirigunt, sicut dicitur supra secundo: " Sapientis oculi in capite eius "; et ideo ipse sequitur Christum, lucem, qui, ut dicitur Ioannis decimo quarto, est via, veritas et vita ": sed stultus non pergit: unde infra decimo: " Labor stultorum affliget eos, quia nesciunt in urbem pergere ".

(Vers. 9.). Ad hanc vitam non potest recte sine cognitione perveniri: ideo subdit: Melius est videre

quod cupias, id est cognoscere vitam, quam desideras: quam desiderare quod nescias, id est velle illuc pervenire ignoranter: et ideo oportet circa illam considerationem suam ponere: Proverbiorum quarto : "Oculi tui recta videant, et palpebrae tuae praecedant gressus tuos Et hoc quidem est bonum scire, sed desiderare quod nescit, stultum. Ideo subiungit: Sed et hoc vanitas et praesumtio spiritus, scilicet desiderare quod homo nescit, sicut Iacobus et Ioannes desiderabant et petebant sedere ad dexteram, et praesumtuose quaerebant: ideo dicitur eis Matthaei vigesimo: " Nescitis, quid petatis ".

Potest etiam exponi ad commendationem cognitionis utilium, ut sit sensus, quod melius est cognoscere desiderabilia et utilia quam desiderare scire abscondita, quae scilicet prohibet considerare, quia hoc est praesumtio spiritus, velle scilicet cognoscere quae Deus in sua providentia disposuit.

(Vers. 10. 11.). Et hoc quidem prohibet perscrutari, consequenter dicens: Qui futurus est etc. Hic revocat a perscrutando abscondita, ut est dispositio divina: ob quam dicit: Qui futurus est, iam vocatum est nomen eius, quantum ad aeternam electionem ; ad Romanos quarto : " Qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt ". Et scitur, quod

homo sit, quantum ad parvitatem durationis vitae: Genesis tertio: " Pulvis es, et in pulverem reverteris ". Et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere, quantum ad conditionem iustitiae: nemo enim est adeo iustus, qui possit se iustificare in iudicio cum Deo: Iob nono : " Scio, quod non iustificatur homo comparatus Deo. Si voluerit cum Deo contendere, non poterit ei respondere unum pro mille "; ideo dicebat Iob: "Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei "; et ideo subditur: quia fortior: unde Iob nono: " Si fortitudo quaeritur, robustissimus est: si aequitas iudicii, nemo audet pro me testimonium dicere ". Hanc igitur absconditam dispositionem dicitur nobis non esse perscrutandam ; quia in nostris verbis pauca invenitur veritas, maxime quando volumus ea disserere, quae nos latent.

Ideo subdit: Verba sunt plurima, id est, pauca sunt cognita: infra decimo : Stultus verba multiplicat ". Multamque in disputando vanitatem habentia, et paucam veritatem, supra tertio: " Mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus, quod operatus est Deus ab initio usque in finem "; et propterea qui volunt de his perscrutari evanescunt, secundum illud Apostoli primae ad Corinthios tertio: " Deus novit cogitationes sapientium, quia vanae sunl ".