COMMENTARIUS IN ECCLESIASTEN

 PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN

 QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.

 Quaestio II. De materia eiusdem.

 Quaestio III. De modo agendi in eodem.

 Quaestio IV. De causa efficiente eiusdem.

 Capitulum I.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum II.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum III.

 Quaestiones.

 Quaestio.

 QUAEstio.

 Quaestiones.

 Capitulum IV.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum V.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VI.

 Quaestiones.

 Capitulum VII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VIII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum IX.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum X.

 Quaestio.

 QUAESTIO.

 QUAESTIO.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 SCHOLION.

Quaestiones.

I. Quaerilur, cum peccatum sit in his cantilenis sic delectari, ad quod genus peccati reducitur ?

Si tu dicas, quod ad luxuriam: quaeritur: cum auditus sit unus sensus, sicut gustus et tactus: videtur, quod debeat esse capitale peccatum in auditu, sicut in tactu: aut si non, quaero causam.

2. Item quaero, utrum in hujusmodi cantilenis delectari sit peccatum ? Quod non, videtur: quia Sancti instituerunt cantari ad gloriam Dei.

Quod autem peccatum sit: Augustinus in Confessionibus : " Quoties cantus mihi magis placuit quam verba, graviter me peccasse confiteor ".

Respondeo: dicendum, quod delectari in huiusmodi cantilenis, aut hoc est propter internam devotionem, et haec non quaerit nisi cantum honestatis et verba : aut propter internam voluptatem et lasciviam: aut propter quandam curiositatem. Primo modo non est peccatum, sed meritum: secundo modo est peccatum annexum luxuriae de proximo: tertio modo est peccatum curiositatis annexum luxuriae de remoto.

Quod quaerit, quare non est peccatum capitale circa hunc sensum, sicut ,circa tactum et gustum: respondeo, quia non est tanta corruptio nec delectatio.

II. Quaeritur de hoc quod dicit: Et supergressus sum opibus omnes, qui ante me fuerunt in Jerusalem. Quid est hoc ? Quod dicit nulla videtur eminentia, quia ante ipsum non regnavit nisi solum pater eius, quia ipse ascendit et cepit eam et expulit Iebusaeum .

Ad hoc dicunt quidam, quod non tantum loquitur quantum ad reges Israel, scilicet David et Saul, sed etiam quantum ad iudices

Sed hoc non fuit magnum. - Propter hoc dicitur, quod ante ipsum fuerunt reges in Ierusalem de Chanaan, et illi quidem divites et magni fuerunt, et quantum ad illos dicit

Vel potest littera legi, ut ista determinatio in Ierusalem referatur ad opes, quas possedit in Ierusalem, non ad reges, ut sit sensus: Supergressus sum opibus in Ierusalem omnes, qui ante me fuerunt, quia nullus ante eum ei similis.

III. Item quaeritur de hoc quod dicit: Sapientia quoque perseveravit mecum.

Contra : " Sapientia doctrinae secundum nomen illius ", Ecclesiastici sexto : ergo nullus est sapiens, nisi cui sapiunt res, prout debent: sed Salomoni non sapuerunt, quia bona aeterna contempsit et temporalia adamavit: ergo non fuit sapiens, sed stultus.

Respondeo: dicendum, quod sapientia uno modo importat cognitionem solum, et sic dici tur " sapientia rerum divinarum humanarumque cognitio "; alio modo importat gustum et affectus saporem et ordinem, et sic dicitur sapientia a, sapore Primo modo sapere est in bonis et malis, qui habent intellectiui illuminatum ad videndum multa vera de Deo et creaturis: secundo modo tantum est in bonis. Prime modo perseveravit, quia intelligentiam non amisit: secundo modo amisit, cum peccavit et stultus foctus est.

IV. Quaeritur hic de hoc quod dicit: Et hanc ratus sum partem meam, si uterer labore meo.

1. Ergo videtur, quod Salomon fuerit de sententia Epicureorum, qui non ponunt, aliud gaudium esse nisi in praesenti ; et hoc est haereticum.

3. Item, si ipse fuit sapiens et intelligens et hoc posuit: ergo praesumendum, quod hoc esset verum.

Respondeo: dicendum, quod duplex est iudicium in nobis: quoddam rationis deliberantis et conferentis, quoddam aestimationis. Dico, quod Salomon iudicio rationis deliberantis et conferentis nunquam hoc ratus est nec fuit istius sententiae, sed solius aestimationis, sicut omnis peccator aestimat, sibi esse bonum peccare: unde non est ibi error infidelitatis, sed potius error deviationis a bono. Epicurei autem non solum hoc aestimant, immo certitudinaliter asserunt, non esse aliud bonum; et ideo sunt haeretici et infideles.

2. Quod obiicit, quod sapiens etc: dicendum, quod, etsi sapiens fuerit, tamen in hoc insipienter egit: et ideo non est imitandus: sicut David bonus fuit, tamen non bene fecit, cum Uriam fecit occidi nec hoc dicit ad imitandum, sed ad reprehendendum.

Secundo reprehendit suam curiositatem ob inventam vanitatem, quae consistit in mutabilitate, et primo reprehendit eam generaliter.

Cumque me convertissem. Egit supra de sua curiositate: hic reprehendit eam ob inventam vanitatem, quae consistit in mutabilitate. Et haec pars habet duas: quia primo sua opera curiosa reprehendit generaliter, secundo specialiter, ibi: Transivi ad contemplandam.

(Vers. 11.). Invenit igitur vanitatem et afflictionem in operibus, quae fecerat curiose, propter diligentem considerationem: ob quam causam dicit: Cumque me convertissem ad universa opera, quae fecerant manus meae, id est, diligenter considerassem, secundum illud Apostoli ad Galatas sexto : "Opus autem suum probet unusquisque ". Et ad labores, in quibus frustra sudaveram, ideo frustra, quia non propter Deum fecerat, et ideo in vanum laboraverat; Sapientiae tertio: " Vacua est spes illorum, et labor sine fructu ". Vidi in omnibus vanitatem et afflictionem spiritus, et nihil permanere

sub sole: ideo erant vana et afflictiva, quia instabilia. Eo enim quod non permanent, sunt vana; eo quod amittuntur et non permanent, sunt afflictiva: Ecclesiastici quadragesimo :" Substantiae impiorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt "; unde primae Ioannis.secundo: " Transit mundus et concupiscentia eius ": et ideo: " Fallax est eius gratia, et vana est pulcritudo ".

Secundo reprehendit suam curiositatem specialiter, et hoc du, plioiter: primo, quoad studium ordinatum ad sapientiam quadruplici ratione.

Transivi ad contemplandam. Hic in speciali ostendit in suis operibus vanitatem: et dividitur: quia primo ostendit vanitatem in operibus sive in studio ordinato ad sapientiam: secundo, in studio ordinato ad opulentiam, secundum duplicia opera curiositatis praedeterminata , et hoc ibi : Rursus detestatus sum omnem industriam.

Primo igitur redarguit suam curiositatem circa studium sapientiae hoc ordine: primo insinuat suae considerationis diligentiam; secundo innuit sapientis ad stultum compertam praeeminentiam: tertio, ulterius inventam aequiparantiam: quarto, ex hoc concludit vanitatem et reprehensionem secundum considerationem propriam .

(Vers. 12.) Primo igitur innuit suae considerationis diligentiam in pertractando ea, in quibus studuerat. Propter hoc dicit: Transivi ad contemplandam sapientiam, quantum ad eligenda: erroresque et stultitiam, quantum ad vitanda. Transivi, inquam, a voluptate: unde Ecclesiastici vigesimo quarto : " Transite ad me omnes, qui concupiscitis me " etc.; sed licet esset in eo diligentia, non tamen erat sufficientia: unde subdit: Quid est, inquam, homo, ut sequi possit Regem, factorem suum? Quasi dicat : insufficiens est ad considerandum et videndum quae Dominus praevidet. Quid est homo? quasi dicat: parvum et insufficiens: Psalmus : "Quid est homo, quod memor es eius "? Ut sequi possit Regem, factorem suum, id est Deum creatorem: Isaiae sexagesimo quarto: " Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster es tu, et opera manuum tuarum omnes nos ". Hunc nemo potest sequi ; lob undecimo: " Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies "?

(Vers. 13.14.). Et vidi, quod tantum etc. Hic notatur secundum, scilicet sapientiae ad stultitiam inventa praeeminentia, quia quasi improportionabiliter antecellit. Propter quod dicit: Et vidi, quod tantum praecederet sapientia stultitiam, id est nobilior esset, quantum differt lux a tenebris. Et ista comparatio bona est, quoniam sapientia illuminat, et stnltitia excaecat sive obtenebrat. Propterea subdit: Sapientis oculi in capite eius, scilicet ad dirigendum: stultus in tenebris ambulat, quasi non habeat oculos in capite. Quod autem sapientia illuminet, Sapientiae sexto : " Diligite lumen sapientiae omnes, qui praeestis populis "; unde et Christus, Dei sapientia, dicit se lucem; Ioannis octavo: "Ego sum lux mundi ". Econtra stultitia est tenebra: Isaiae quinto: " Vae, qui dicitis bonum malum et malum bonum, ponentes lucem tenebras et tenebras lucem "; unde Ioannis primo: " Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt "; ideo, quia (nescierunt neque intellexerunt, ideo in tenebris ambulant "; Ioannis tertio: "Dilexerunt enim magis tenebras quam lucem ".

(Vers. 14. 15. 16.). Et didici, quod unus esset etc. Tangitur hic tertium: sapientis ad stultum aequiparantia et in morte et post mortem. Quantum ad aequiparantiam in moriendo dicit: Et didici, quod unus utriusque esset interitus: unus, id est consimilis, quia nemo effugit mortis sententiam propter suam sapientiam: unde secundi Regum decimo quarto : " Omnes morimur, et sicut aquae, quae dilabuntur in terram, quae non revertentur ". Sicut stultus nihil aufert, sic nec sapiens: Iob primo: " Nudns egressus sum de utero matris meae, et nudus revertar ".

Et propter hanc aequiparantiam contempsit sapientiam ; ideo dicit: Et dixi in corde meo: si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest, quod maiorem sapientiae dedi operam? quasi dicat: nihil quantum ad mortem: Ecclesiastici quadragesimo: (Dies Unitionis, id est mortis, a residente " etc.

Non tantum aequiparantia in morte, sed etiam post mortem: unde et subdit: Locutusque fui cum mente mea, id est interius consideravi, et animadverti, quod hoc quoque esset vanitas, scilicet dare sapientiae operam maiorem quam stultus, quia non est magis de ipso memoria quam de stulto. - Ideo dicit: Non enim erit sapientis memoria similiter ut stulti in perpetuum; et ratio subditur: Et futura tempora oblivione cuncta pariter operient. Unde supra primo dictum est: " Non est priorum memoria, nec etiam eorum quae post futura sunt": Sapientiae secundo: Et oblivionem accipiet nomen nostrum per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum "; Iob decimo tertio: 7 (Et memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestrae ".

(Vere. 16. 17.). Hic quarto ex hujusmodi aequiparantia inventa concludit vanitatem in suo studio et reprehensionem suam; unde repetit aequiparantiam dicens: Moritur doctus similiter ut indoctus, et ita pares sunt. - Et ex hoc concludit: Idcirco taeduit me vitae meae, quasi recusavit vivere prae taedio, sicut Iob decimo : (Taedet animam meam vitae meae": propter peccatorum occasiones: Genesis vigesimo septimo dixit Rebecca: " Taedet me vitae meae propter filias Heth ". Propter labores: Numerorum vigesimo primo: " Taedere coepit populum itineris et laboris et locutus est contra Dominum " etc. Propter tribulationes: secundae ad Corinthios primo: " Supra modum gravati sumus, ita ut taederet nos etiam vivere ". Propter futurae gloriae dilationem: Iob decimo: " Taedet animam meam vitae meae ". Propter imminentem tentationem: Psalmus: (Dormitavit anima mea prae taedio, confirma " etc. Propter mortis imminentis horrorem: Marci decimo quarto: " Coepit Iesus pavere et taedere ".

Videntem, mala esse universa sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus: Sapientiae nono : "Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio sensum deprimit multa cogitantem "; ideo frequens meditatio carnis est afflictio.