COMMENTARIUS IN ECCLESIASTEN

 PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN

 QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.

 Quaestio II. De materia eiusdem.

 Quaestio III. De modo agendi in eodem.

 Quaestio IV. De causa efficiente eiusdem.

 Capitulum I.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum II.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum III.

 Quaestiones.

 Quaestio.

 QUAEstio.

 Quaestiones.

 Capitulum IV.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum V.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VI.

 Quaestiones.

 Capitulum VII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VIII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum IX.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum X.

 Quaestio.

 QUAESTIO.

 QUAESTIO.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 SCHOLION.

QUAESTIONES.

Quaeritur de hoc, quod dicit: Qui addit scientiam addit et dolorem.

Contra: 1. " Omnes homines natura scire desiderant "; sed desiderium, si compleatur, delectat animam: ergo etc.

2. Item, aut loquitur de vera sapientia, et hoc falsum, quia Sapientiae octavo : " Non habet amaritudinem conversatio illius". Si de curiosa, hoc falsum, quia magna est eis delectatio, quando possunt aliquid scire.

Respondeo: dicendum, quod de utraque potest intelligi. De curiosa verum est, quia, sicut cum divitiis crescit avaritia et appetitus habendi, sic curioso appetitus addiscendi. Si vero de scientia veritatis: secundum quod dicit saporem, delectat: secundum quod cognitionem, occasionaliter contristat vel propter immunditiam conscientiae propriae, vel propter aspectum perversitatis alienae .

Secundo manifestat suam curiositatem in operibus opulentiae, eandemque primo describit quoad artificialia, quae ordinantur ad divitias, et hoc quidem quadruplici ratione.

Magnificam opera mea etc. Determinavit supra curiositatem in consideratione sapientiae: hic intendit determinare curiositatem in operibus mechanicas, quae respiciunt ea quae corporis sunt, priora vero, quae spiritus. Prima sunt liberalia, secunda, artificialia,

Et habet haer pars duas: quia primo agitur de artificialibus, quae ordinantur ad divitias: secundo, de his quae ordinantur ad delicias, ibi: Feci mihi cantores.

Curiositatem igitur suam in his quae spectant ad possessionem divitiarum, describit hoc ordine: primo, quoad acquisitionem possessionum stabilium: secundo, quoad multiplicationem servientium: tertio, quoad amplificationem pecorum et animalium: quarto, quoad coacervationem mineralium: in quibus quatuor fere omnes consistunt deliciae mundanorum.

(Vers. 4.5.6.). Primo igitur suam exprimit curiositatem quantum ad possessionem stabilium, scilicet domorum ad habitandum, vinearum et hortorum ad vescendum, piscinarum ad irrigandum. Propterea dicit: Magnificam opera mea, id est magna feci: tertii Regum decimo : " Magnificatus est rex Salomon super omnes reges universae terrae ". Et exprimit singillatim: Aedificavimihi domos, quia plures aedinecavit: unde tertii Regum nono: " Postquam aedificavit Salomon duas domus: domum Domini et domum regis ", aedificavit domum filiae Pharaonis; et id fuit curiositatis et reprehensibile: unde Isaiae quinto : " Vae, qui coniungitis domum ad domum ". Plantavi vineas, ad polum scilicet: Genesis nono: " Noe plantavit vineam bibensque vinum inebriatus est ".

Feci hortos et pomaria et consevi ea diversi generis arboribus, ad cibum: Cantici sexto: " Descendi in hortum meum, ut viderem poma convallium et inspicerem, si floruisset vinea, et germinassent mala punica ".

Et quia haec indigebant irrigari, ideo subdit: Et exstruxi mihi piscinas aquarum, id est loca, in quibus est aquarum congeries: et hoc, ut irrigarem silvam lignorum germinantium, scilicet per irrigationem, quia dicitur Iob duodecimo : " Si continuerit aquas, omnia siccabuntur". Tales necessariae erant in terra prornissionis propter aquae penuriam: Deuteronomii undecimo: Terra, ad quam ingredieris possidendam, montuosa est et campestris, de caelo exspectans pluvias ".

(Vers. 7.). Possedi servos. Tangitur hic secundo curiositas quoad multitudinem servientium, quia in utroque sexu: unde dicit: Possedi servos et ancillas: et etiam in omni aetate: unde: Multamque familiam habui: tertii Regum decimo : " Videns regina Saba sapientiam Salomonis et cibos mensae eius, habitacula servorum et ordines ministrantium, non habebat ultra spiritum ".

(Vers. 7.). Armenta quoque. Tangitur hic tertio curiositas quantum ad congregationem pecorum et animalium tam magnorum quam parvorum, cum dicit: Armenia quoque et magnos ovium greges, supple: habui: vitra omnes, qui fuerunt ante me in Ierusalem. Et quod multa habuerit, patet, quia multa consumebat: unde tertii Regum quarto : " Erat cibus Salomoni per singulos dies decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum " etc.

(Vers. 8.). Coacervata mihi. Tangitur hic quarto . curiositas quoad coacervationem mineralium, cum dicit : Coacervavi mihi aurum et argentum, quantum ad metalla, et substantias regum et provinciarum, quantum ad lapides pretiosos et gemmas: tertii Regum decimo : Singuli deferebant munera Salomoni: vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica ", et post: " Fecitque, ut tanta esset abundantia argenti in Ierusalem, quanta et lapidum ".

Spiritualiter Salomon iste, qui magnificavit opera sua, Christus Dominus est, qui est rex pacificus, cuius opera magna: unde in Psalmo : "Quam magnificata sunt opera tua, Domine: omnia in sapientia fecisti" etc. Christus autem opera sua magnificat spiritualia, dum magnos et multos facit servos tum quoad vitam activam tum quoad contemplativam.

Contemplativi enim ad hoc, quod sint magni in statu sub, multa habent sibi collata a Christo Domino: domos, scilicet conscientias quietas: Proverbiorum vigesimo quarto : " Ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius". In hac domo quiescendum est, non in aliena: quoniam econtra, Ecclesiastici vigesimo primo: " Pes fatui facilis est in domum proximi

Vineas, id est affectiones devotionis, ex quibus vinum elicitur: Iudcum nono : " Nunquid possum deserere vinum meum "? - Hortos, id est exteriores clausuras: Cantici quarto: "Hortus conclusus, fons signatus, soror mea, sponsa ".

Silvas, hoc est virtutes varias: Numerorum vigesimo quarto: " Quam pulcra tabernacula tua, Iacob, ut valles nemorosae ".

Pomaria, id est operationes honestas et famosas: Iob nono: " Dies mei transierunt velut naves poma portantes ", quae scilicet relinquunt bonum odorem: secundae ad Corinthios secundo: " Christi bonus odor sumus Deo ".

Piscinas, id est lacrymas multas: Cantici septimo: " Oculi tui sicut piscinae in Hesebon"; Ieremiae nono: " Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrymarum "?

Sicut Christus opera sua magnificavit in contemplativis, sic et in activis, quibus plura necessaria sunt: servi et ancillae, per humilitatem ; Lucae decimo septimo : " Cum omnia feceritis, quae praecepta sunt vobis, dicite: servi inutiles sumus ".

Armenta boum, per operum strenuitatem , quia boum non est quiescere, sed arare: Iob primo: " Boves arabant ": Ecclesiastici septimo : " Ne oderis laboriosa opera ".

Oves, per intentionis simplicitatem: Matthaei decimo: " Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum"; primae Petri secundo: "Quasi modo geniti infantes, lac concupiscite " Aurum, per caritatem; Danielis secundo dicitur de statua illa, quod " caput eius erat ex auro optimo ", quia caritas est caput virtutum. - Argentum, per eloquii suavitatem, quia dulcem habet sonum ; unde in Psalmo : " Eloquia Domini, eloquia casta argentum igne examinatum "; et. Ecclesiastici sexto: " Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos ". - Substantias regum, per munificentiae largitatem: Ecclesiastici decimo tertio: " Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia ".

Sum curiositatem opulentiae secando describit quoad artificialia, quae ordinantur ad delicias, et hoo quadrupliciter.

Feci mihi cantores. Egit de curiositate sua quantum ad ea quae ordinantur ad divitias: hic agit quantum ad ea quae ad delicias: et hoc quidem facit per hunc modum. Quia enim talia non fiunt a quocumque, sed ab eo qui vult, potest et scit: ideo primo ostendit suam diligentiam ad huiusmodi delectabilia praeparandum ; secundo vero, potentiam ad consummandum: tertio, sapientiam ad ordinandum : quarto vero, voluptatem ad perfruendum.

(Vers. 8.). Primo ostendit superfluam diligentiam suam ad huiusmodi delectabilia praeparandum, quia quantum ad auditum et quantum ad visum. Ratione auditus dicit: Feci mihi cantores et cantatrices, scilicet in utroque sexu, et hoc propter delicias : unde dicit: Et delicias filiorum hominum, et hoc quantum ad auditum. Quantum ad visum etiam fecit vasa pulcra: unde dicit: cyphos et urceolos, quantum ad vina fundanda, scilicet feci, et hoc propter delicias. Unde valde diligens fuit, et hoc reprehensibile ; unde Amos sexto : " Vae vobis, qui opulenti estis in Sion "; et post: " Qui canitis ad vocem psalterii, bibentes in phialis vinum ".

(Vers. 9.). Et supergressus sum opibus etc. Tangitur hic secundum, scilicet potentia ad perficiendum, quia pauper, etsi possit huiusmodi artificialia deliciosa inchoare, non tamen perficere: sed ipse poterat tanquam dives. Propterea dicit: Et supergressus sum. opibus omnes, qui ante me fuerunt in Ierusalem. Omnes enim excessit: tertii Regum tertio : "Dedi tibi divitias et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus ".

(Vers. 9.). Sapientia quoque etc. Tangitur hic tertium , scilicet prudentia ad ordinandum, cum dicit : Sapientia quoque perseveravit mecum, per quam scilicet illa quae fecerat, ordinabat; tertii Regum decimo : "Videns regina Saba Salomonis sapientiam et ordines ministrantium, vestes quoque eorum et pincernas etc., ultra spiritum non habebat"; et tertii Regum quarto: " Praecedebal sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum, et erat sapientior cunctis hominibus ".

(Vers. 10.). Et omnia, quae desideraverunt etc.

. Tangitur hic quartum, scilicet voluptas eius ad perfruendum iis rebus delectabilibus, quas praeparaverat; et quia quaedam est voluptas, quae habet ortum 06 extrinseco, quaedam 06 interiori conceptione, utrumque notat in. se. Quantum ad primum dicit: Et omnia, quae desideraverunt oculi mei, scilicet exterius videntes, non negavi eis, immo satisfecit ad suam culpam ; unde Threnorum tertio : " Oculus meus depraedatus est animam meam "; et Ieremiae nono: (Ascendit mors per fenestras meas".

Quantum ad voluptatem interiorem dicit: Nec prohibui cor meum, id est cordis concupiscentiam, quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his quae praeparaueram; contra illud Ecclesiastici decimo octavo: " Fili, post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere ". Et quia affectus pervertit saepe iudicium rationis, sequitur .perversum iudicium: unde et subdit.: Et hanc ratus sum partem meam, id est iudicavi, mihi esse melius, si uterer labore meo, scilicet in praesenti. Et hoc est iudicium Epicureorum, qui non exspectant aliud bonum nec aliam partem; econtra Sancti in praesenti non habent partem, sed in futuro ; unde in Psalmo : "Portio mea, Domine, sit in terra viventium "; et rursus: "Dominus pars hereditatis meae et calicis mei" etc.