COMMENTARIUS IN ECCLESIASTEN

 PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN

 QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.

 Quaestio II. De materia eiusdem.

 Quaestio III. De modo agendi in eodem.

 Quaestio IV. De causa efficiente eiusdem.

 Capitulum I.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum II.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum III.

 Quaestiones.

 Quaestio.

 QUAEstio.

 Quaestiones.

 Capitulum IV.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum V.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VI.

 Quaestiones.

 Capitulum VII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VIII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum IX.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum X.

 Quaestio.

 QUAESTIO.

 QUAESTIO.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 SCHOLION.

Capitulum III.

Partis primae membrum II. Ostenditur vanitas rerum quoad varietatem in tempore, et hoc tri bus articulis.

Omnia tempus habent etc. Supra egit de vani tate rerum ostendens, in iis esse variabilitatem ratione motus: hic secundo vult ostendere vanitatem quantum ad determinationem et varietatem in tempore . Et quia ostendit mutabilitatem rerum et varietatem non ad ipsarum contemptum, secundum quod sunt opera Dei, sed secundum quod amantur a nobis: ideo in hac parte ostendit primo temporum varietatem: secundo reprehendit nostram curiositatem, ibi: Quid habet amplius homo: tertio ostendit divinorum operum perpetuitatem, ibi: Et didici, quod opera Dei.

Art. 1. De varietate et mutabilitate rerum in tempore tum generaliter tum specialiter.

Prima pars habet duas, quia primo agit de varietate et mutabilitate rerum in tempore generaliter, secundo specialiter, inducendo et probando, ibi: Tempus nascendi.

Proponitur et probatur generaliter varietas et mutabilitas rerum in tempore.

(Vers. 1.). Proponit igitur generaliter dicens: Omnia tempus habent, id est temporis varietatem, quia ad Romanos octavo : " Vanitati subiecta est creatura non volens". Et suis spatiis transeunt universa sub sole, quantum ad praefixi temporis determinationem ; Sapientiae undecimo: " Omnia in numero, pondere et mensura disposuisti "; primae ad Corinthios septimo: " Praeterit figura huius mundi "; et maxime hoc temporis spatio sibi praefixo; Iob decimo quarto: " Constituisti terminos eius, qui praeteriri non poterunt".