COMMENTARIUS IN ECCLESIASTEN

 PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN

 QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.

 Quaestio II. De materia eiusdem.

 Quaestio III. De modo agendi in eodem.

 Quaestio IV. De causa efficiente eiusdem.

 Capitulum I.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum II.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum III.

 Quaestiones.

 Quaestio.

 QUAEstio.

 Quaestiones.

 Capitulum IV.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum V.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VI.

 Quaestiones.

 Capitulum VII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VIII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum IX.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum X.

 Quaestio.

 QUAESTIO.

 QUAESTIO.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 SCHOLION.

Quaestiones.

Potest hic quaeri, quis status sit melior et utilior: utrum scilicet status prosperitatis, an adversitatis. Quod adversitatis, videtur:

1. Quia dicitur Apocalypsis tertio : Ego quos amo arguo et castigo: ergo tribulatio est signum divini amoris.

2. Item dicitur ad Hebraeos duodecimo : Flagellat autem omnem filium, quem recipit: ergo flagellari est signum divinae filiationi?.

3. Item, Tobiae duodecimo : Quia acceptus eras Deo, necesse fuit, ut tentatio probaret te: ergo etc.

A. Item, Iudith octavo : Omnes, quotquot placuere Deo, per multas tribulationes transierunt fideles: ergo status ille melior.

Contra: 1. Ecclesia petit pacem : " Da pacem, Domine, in diebus nostris ": ergo si Ecclesia petit quod melius est, status prosperitatis est melior.

2. Item, Apostolus, primae ad Timotheum secundo , facit orari pro his qui sunt in sublimitate constituti, ut quietam et tranquillam vitam agamas: ergo status tranquillitatis est melior.

3. Item, si non esset peccatum, nulla esset adversitas, sed omnimoda tranquillitas et prosperitas: ergo status prosperitatis magis consonat statui innocentiae et gloriae ; sed "quod similius est meliori est melius : ergo etc.

Respondeo: dicendum, quod status prosperitatis et adversitatis possunt comparari ad bonos, vel ad malos. Si ad malos, qui elevantur in prosperis et dejiciuntur in adversis, neuter est utilis, nisi divina gratia interius adiuvet, ut, quando flagellat exterius, illuminet interius: sic , inspiratione concomitante flagellum, quod saepe contingit, status adversitatis est malis utilior. - Si autem loquimur per comparationem ad bonos: sic dicendum, quod boni quidam sunt perfecti, de quibus dicitur illud Proverbiorum duodecimo : Non contristabit iustum, quidquid ei acciderit: sic perfectis melior et utilior est status adversitatis, quia in eo examinantur, sicut aurum probatur in igne. Status autem prosperitatis non est eis utilis, aut quia non proficiunt, aut quia tepescunt, aut quia animi eorum decidunt, sicut David in bellis fortis in aspectu mulieris cecidit.

Sunt et alii, qui sunt imperfecti, qui diligunt Deum et inducuntur per temporalia beneficia: et cum non habeant caritatem perfectam, de facili cadunt: talibus prosperitas est utilior. Et quia Ecclesia multos habet tenellos et infirmos plures quam fortes, ideo cogitur orare pro pace. Quod ergo bonis mala eveniunt in praesenti, donum Dei est, iuxta illud ad Philippenses primo : Datum est vobis non solum, ut in eum credatis, sed etiam pro illo patiamini.

Tertio, de uidiitinotione bonorum et malorum, de qua agitur dupliciter.

Et appositi cor meum etc. Ostensum est, quomodo vanitas securitatis oritur ex sublimatione malorum et etiam ex depressione bonorum. Hic tertio ostenditur, quomodo oritur ex indislinclione horum et illorum. Quia enim mali non possunt distingui a bonis, ideo sunt securi; et quoniam haec securitas ortum habet ex hujusmodi indistinctione, et ipsa etiam est principium voluptatis: ideo habet pars ista duas partes. Primo ostenditur, quomodo ex indistinctione oritur securitas; secundo, quomodo ex securitate voluptas, ibi : Nemo est, qui semper vivat etc.

Primo ostenditur, quomodo inde nascitur securitas.

Primam ergo hoc ordine describitur: primo ergo notatur discernendi cassa sollicitudo: secundo vero, discretionis incertitudo: tertio, incertitudinis ratio: quarto notatur ex hoc vanae securitatis origo.

(Vers. 16. 17.). Insinuatur igitur primo discernendi cassa sollicitudo, quae sollicitudo fuit diligens: unde dicit: Et apposui cor meum, id est, intellectum applicui ; ut scirem sapientiam, quantum ad invisibilia, et intelligerem distinctionem eorum quae versantur in terra, quantum ad visibilia, quia ad Romanos primo : " Invisibilia Dei per .ea quae facta sunt, a creatura mundi intellecta conspiciuntur ". Et ista sollicitudo cassa est, quia, quantumcumque homo laboret, non potest invenire; ideo subdit: Est homo, qui diebus et noctibus somnum non capit oculis, immo laborat continue ad inquirendum , supra tertio: " Vidi afflictionem, quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea ": et subdit: " Cuncta fecit bona et mundum tradidit disputationi eorum "; et licet tantum laboret, nihil proficit.

Ideo subdit: Et intellexi, quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem, eorum, scilicet operum, quae fiunt sub sole: Ecclesiastici quadragesimo tertio : " Ne laboretis, non enim comprehendetis ". Et quanto plus laboraverit ad quaerendum, tanto minus inveniet: unde in Psalmo: " Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus ", id est elongabitur ; Augustinus: " Altus est Deos ; elevas te, et fugit a te: humilias te, et venit ad te ". Etiam si dixerit sapiens, se nosse, non poterit reperire, id est, si se credat scire, minus intelligit, quia dicitur ad Romanos primo : " Dicentes, se esse sapientes, stulti facti sunt",- supra septimo: " Dixi: sapiens efficiar, et ipsa longius recessit a me ". Et repetit sollicitudinem, addens, quod fuit curiosa: adhibere enim sollicitudinem, ubi non est utilitas, est curiositas . Ideo dicit: Omnia haec tractavi in corde meo, ut intelligerem curiose : et hoc reprehenditur Ecclesiastici tertio " In supervacuis rebus noli scrutari multum, et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus ". Et sic patet distinguendi sollicitudo, quae fuit diligens et cassa, et ideo curiosa.