COMMENTARIUS IN ECCLESIASTEN

 PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN

 QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.

 Quaestio II. De materia eiusdem.

 Quaestio III. De modo agendi in eodem.

 Quaestio IV. De causa efficiente eiusdem.

 Capitulum I.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum II.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum III.

 Quaestiones.

 Quaestio.

 QUAEstio.

 Quaestiones.

 Capitulum IV.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum V.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VI.

 Quaestiones.

 Capitulum VII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VIII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum IX.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum X.

 Quaestio.

 QUAESTIO.

 QUAESTIO.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 SCHOLION.

Quaestiones.

I. Quaeritur de hoc quod dicit: Cunctae res difficiles.

Contra: 1. Multa sunt, quorum cognitio est communis nobis et brutis: ergo non est difficile homini cognoscere quod cognoscit bestia.

2. Item, quaedam sunt, in quibus non contingit errare, sicut in cognitione sensibilium

quia sensus non fallitur circa proprium obiectum

et principiorum intelligibilium, sicut dignitatum et talia facile est cognoscere.

3. Item, quid est quod dicit: Non potest homo eas explicare sermone ? Facilius est homini loqui: quam alicui creaturae facile operari: ergo si alicui creaturae facile est operari, ergo homini, eius operationem explicare.

Respondeo: dicendum, quod est cognoscere semiplene , ut quando cognoscitur secundum accidentia, vel secundum aliquam operationem. Est iterum cognoscere perfecte, et ille perfecte cognoscit, qui plene novit substantiam, virtutem et operationem et causas et. rationes horum. Et quia virtus est occulta, et substantia remota a sensibus: ideo cunctae res nobis sunt difficiles.

1. Quod ergo obiicitur, quod aliqua cognoscimus cum brutis, verum est aliqualiter, ut quod hoc est amarum: sed plene brutum nihil cognoscit.

2. Similiter patet secundum: quia, secundum quod sensibile est, manifestum est.

3. Per hoc etiam patet sequens: quia differt dicere aliquid et explicare: explicare enim est latentes rationes intus et in volutas extra depromere: et hoc non potest facere, nisi qui intelligit: et hoc arduum est et paucorum.

II. Item quaeritur de hoc quod dicit: Non saturatur oculus visu etc.

1. Quaeritur, quare non inducit in aliis sensibus, cum similiter per eos contingat cognoscere?

2. Item, quid est quod dicit: Non saturatur? Dicitur enim tunc saturari, quando non vult amplius de eo quod desiderabat: sed contingit aliquando, quod homo non vult plus videre nec audire, immo quiescere: ergo etc.

3. Item, si non saturatur, ergo desiderium eorum nunquam quiescit: ergo cum desiderium, cuius non est quies, frustretur fine: et omne tale otiosum : ergo desiderium visus est otiosum.

Respondeo: dicendum, quod ideo solum istos duos sensus commemorat, quia loquitur de sensibus, secundum quod sunt via in cognitionem et referuntur ad sensnalem iucunditatem. Et duplex est verbum, quo recognoscimus omnia: verbum scilicet divinum et verbum humanum. Verbum divinum est omnis creatura, quia Deum loquitur: hoc verbum percipit oculus. Verbum humanum est vox prolata, et hoc percipit auris .

Vel quia duplex est cognitio: per inventionem et doctrinam: nam prima respicit visum, secanda vero respicit auditum.

1. 2. Quod obiicitur de saturitate: dico, quod loquitur de horum saturitate, secundum quod sunt organa cordis et voluntatis sive appetitus: et quia cor non saturatur, nec bi duo sensus. Unde Hugo : " Omnis pulcritudo, omnis iucunditas, omnis suavitas rerum conditarum afficere cor humanum potest, satiare non potest nisi illa dulcedo sola, ad quam factum est".

3. Quod ergo obiicit : frustrari, falsum, quia alibi terminatur.

2. Quod obiicit, quod non vult plus: hoc est, quia lassatur et fastidit, non quia saturatur.

Id Quaeritur de hoc quod dicit: Nihil sub sole novum.

Contrarium videtur: 1. Ieremiae trigesimo primo : Novum faciet Dominus super terram.

2. Item, Apocalypsis vigesimo primo : Vidi coetum novum et terram novam.

3. Item, ex hoc verbo videtur error confirmari, quod in rebus sit circulatio secundum egressum, ut eadem sint quae fuerunt, et hoc per litteram sequentem : 7am praecessit in saeculis, quae fuerunt ante nos: et sic verificari videtur error ille, qui ponit, post magnum annum, qui continet quindecim millia annorum, omnia renovari .

Respondeo: dicendum, quod est operatio conditionis, conservationis, reparationis, glorificationis: quaelibet istarum operationum est supra naturam, et ideo non erit sub sole sive sub tempore, sed supra, praeter propagationem: unde de hae tantum intelligit

Et sic patent alia.

De hac notandum, quod ipse vocat novum, cuius simile non praecessit: et sic non est aliquid novum secundum propagationem, quia semper ibi simile ex simili: ipse autem obiicit, quasi dicat de eodem: et illud est sic impossibile intelligere, quia, si omnis forma corrupta et iterum generata differt numero, non potest intelligi de eodem numero .

IV. Item quaeritur de hoc quod dicit: Non est priorum, memoria.

Contra : Dicitur in Psalmo : Memor fui operum tuorum, Domine.

Respondeo: ad hoc dicunt aliqui, quod illud intelligitur de malis, non de bonis.

Sed istud adhuc falsum, quia etiam multa mala sunt in memoria.

Et propterea dicendum, quod ista propositio non est intelligenda ut vera universaliter, sed ut in pluribus, quia plurium est oblivio quam memoria: plurima tamen eorum quae facta sunt, in nostra memoria sunt.

Art. 2. Ex consideratione duplicis vanitatis rerum manifestat et reprehendit suam curiositatem.

Ego Ecclesiastes fui rex etc. Supra ostendit in rebus vanitatem: hic ex consideratione mutabilitatis rerum suam reprehendit curiositatem. Et habet haec pars duas, quia primo suam manifestat curiositatem: secundo reprehendit curiositatem ob vanitatem, secundo capitulo : Cumque convertissem me ad universa opera.

Primo manifestat suam curiositatem, primo quidem in operibus prudentiae.

Prima habet duas partes, quia primo agitur de curiositate in operibus prudentiae sive philosophiae: secundo, de curiositate opulentiae sive artis mechanicae, ibi : Magnificam opera mea.

Prima habet duas: quia primo agit de curiositate quantum ad considerationem naturalium sive scientiae speculativae: secundo, quantum ad considerationem moralium sive scientiae practicae, ibi : Locutus sum in corde meo etc.

Describitur curiositas philosophiae, primo quidem quoad considerationem rerum naturalium, et hoc quadruplici ratione.

Curiositatem igitur in operibus naturae sive in consideratione operum divinorum hoc ordine describit. Primo innuitur considerantis idoneitas, secundo vero ipsius curiositas, tertio divini iudicii severitas, quarto concluditur vanitas.

(Vers. 12.). Primo igitur notatur considerantis idoneitas, cum dicit: Ego Ecclesiastes: quia in eo fuit sapientia, ideo se dicit Ecclesiasten, id est concionatorem: fuit etiam potentia, unde dicit: fui rex: fuit etiam pax, unde subdit: in Ierusalem, quae interpretatur visio pacis: Ecclesiastici quadragesimo septimo : "Salomon imperavit in diebus pacis": primi Paralipomenon vigesimo secundo: " Filius, qui nascetur tibi, erit pacificus "; et quia hoc habebat, ideo nihil a consideratione retrahebat.

(Vers. 13.). Et proposui in animo meo etc. Tangitur hic secundum, scilicet ipsius curiositas, quia omnia voluit scire et subtiliter indagare. Propterea dicit: Et proposui in animo meo quaerere, scilicet ab alio, et investigare sapienter, per me ipsum; et hoc est curiositas; ad Romanos duodecimo : " Non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem " ; unde Proverbiorum vigesimo quinto: " Mel invenisti, comede quod Sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud ". De omnibus, quae fiunt sub sole. Ecce,.maior curiositas, quia de omnibus: Ecclesiastici tertio : "In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus: plurima enim super sensum Hominum ostensa sunt tibi ".

Hanc occupationem pessimam etc. Tangitur hic tertium, scilicet divini iudicii severitas : quia divino iudicio propter peccatum primi parentis factum est, quod nostra vis rationalis ita libenter luxuriatur in cognitione terrenorum. Propter quod dicit: Hanc occupationem pessimam, quia non. tantum est culpabilis, sed etiam paenalis; dedit Deus filiis hominum, id est dari permisit: vel ratione poenalitatis dedit iusto modo; ut occuparentur in ea, ac per hoc immemores essent suae salutis.

Unde notandum est, quod est occupatio mala, quae est ex infirmitate: de hac Ecclesiastici quadragesimo : " Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum iisque in diem sepulturae in matrem omnium".

Est occupatio peior, quae est ex ignorantia, de qua Iob tertio: Obscurent eum tenebrae et umbra mortis: occupet eum caligo et involvatur amaritudine ".

Tertia est ex curiositate, et haec est pessima, et de hac loquitur hic.

Et notandum, quod " occupatio, ut dicit Hugo , est distractio mentis, quae avertit et distrahit et illaqueat animam, ut non possit cogitare ea quae salutis sunt". Curiositas vero est intellectus humani libidinosa prostitutio, passim quamlibet veritatem amplexans et cum ea adulterans, quia sola prima veritasi est sponsa.

(Vers. 14.15.). Vidi cuncta, quae fiunt etc. Tangitur hic quarto inventa vanitas, quia nihil amplius profecit, nisi quod in sua consideratione vanitatem invenit. Et propterea dicit: Vidi cuncta, quae fiunt sub sole, id est, omnia consideravi. Et ecce, universa vanitas, id est,aperte apparet in eis vanitas, quia, secundum quod dicit Apostolus ad Romanos octavo " vanitati subiecta est omnis creatura non. volens"; nec tantum vanitas, immo et afflictio spiritus.

Sed quia non vident hoc omnes, et quia ita laborant inaniter et non sentiunt suam afflictionem: huic quaestioni tacitae respondet dicens: Perversi etc. Quia plures inveniuntur mali quam boni, plures stulti quam sapientes; propterea dicit: Perversi difficile corriguntur: unde Proverbiorum decimo octavo : " Non recipit stultus verba prudentiae, nisi ea dixeris, quae versantur in corde suo ". Et stultorum infinitus est numerus, scilicet prae multitudine: et hoc non solum est vanitas considerare, immo etiam afflictio: unde dicitur in Psalmo: " Vidi praevaricantes, et tabescebam "; et rursus: "Tabescere me fecit zelus meus ". Pervertitur homo per malam cogitationem: Sapientiae primo : Perversae cogitationes separant a Deo: probata autem virtus corripit insipientes". Per malam affectionem: Proverbiorum decimo septimo: " Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum ". Per malam locutionem: Proverbiorum decimo: " Labia iusti considerant placita, et os impiorum perversa "; Proverbiorum secundo: "Ut eruaris ab homine, qui perversa loquitur ". Per iniquam operationem: Proverbiorum secundo: " Laetantur, cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis"; Isaiae primo: "Quiescite agere perverse ".