COMMENTARIUS IN ECCLESIASTEN

 PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN

 QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.

 Quaestio II. De materia eiusdem.

 Quaestio III. De modo agendi in eodem.

 Quaestio IV. De causa efficiente eiusdem.

 Capitulum I.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum II.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum III.

 Quaestiones.

 Quaestio.

 QUAEstio.

 Quaestiones.

 Capitulum IV.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum V.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VI.

 Quaestiones.

 Capitulum VII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VIII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum IX.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum X.

 Quaestio.

 QUAESTIO.

 QUAESTIO.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 SCHOLION.

Quaestiones.

I. Quaeritur hic de vita solitaria, utrum sit praeeligenda societati. Quod sic, videtur:

1. Quia dicitur Threnorum tertio de bono adolescente: Sedebit solitarius et tacebit: ergo bonum est esse solum.

2. Praeterea, Bernardus dicit: "Quoties fui inter homines, minus homo redii ": non est ergo bonum esse inter homines.

3. Item, qui est in societate, necesse est, quod sit sollicitus, quomodo se conformet societati: sed Apostolus dicit primae ad Corinthios septimo , quod bonum est non nubere propter vitandam sollicitudinem de placendo uxori: ergo similiter bonum est omnem societatem fugere.

Contra: 1. Genesis secundo : Non est bonum, hominem esse solum: ergo solitudo est vituperabilis, et per oppositum societas laudabilis.

2. Item, Matthaei decimo octavo : Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, Uri in medio eorum sum: non dicit: ubi unus, sed ubi duo vel tres: ergo melior est vita in congregatione quam solitaria.

3. Item, hoc probatur per litteram istam , quia societas fulcit, fovet et defendit, quae sunt tria bona, quibus solitarii privantur.

Respondeo: dicendum, quod triplex est solitarium: unum per inopiam dilectionis, sicut avarus non vult habere consortem in divitiis, nec invidus in bonis, nec superbus in magnis: et solitudo baec mala omnino est. Alia solitudo per defectum consolationis, sicut dicitur in Psalmo : Unicus et pauper sum ego, et haec misera est. Est et alia solitudo per quietem contemplationis , et haec laudabilis et honesta.

Similiter triplici modo est societas: quaedam scilicet turbans et impediens, sicut societas malorum: quaedam subsidio et solatio indigens, sicut societas uxorum et infirmorum: et quaedam adiuvans et promovens, sicut societas perfectorum. Prima est fugienda, secunda toleranda, sed tertia appetenda: et haec est in religione. Quando igitur Scriptura commendat societatem, intelligitur de hac: et haec non repugnat solitudini contemplationis, quia Bernardus in Canticis : " Inter multos solus potest esse homo omnino, si curiositatem fugiat ".

Et sic patent obiecta.

Art. 3. De vanitate imprudentiae, quae primo detestanda propter malum praesens.

Melior est puer etc. Egit supra de vanitate malitiae et avaritiae: hic agit de vanitate imprudentiae: et quia vanitas imprudentiae est culpabilis et detestanda: ideo contra ipsam invehitur dupliciter: primo, propter malum praesens: secundo, propter malum succedens sive consequens, ibi: Vidi cunctos viventes.

(Vers. 13. 14.). Malum praesens et concomitans imprudentiam est, quod regem divitem et senem subiicit puero pauperi, habenti prudentiam, et hoc quidem magna vanitas. Et propterea dicit: Melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto, quamvis iste excedat potentia, excedat pecunia, excedat etiam aetate ; infra decimo : " Pretiosior est sapientia parvaque gloria ad tempus stultitia "; et Proverbiorum duodecimo: " Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane ". Et explanat quod dixit: stulto, quia defectum habet pro videntiae de futuro, quae est una pars prudentiae: unde dicit: Qui nescit praevidere in posterum, scilicet rerum eventum: Deuteronomii trigesimo secundo : " Utinam saperent et intelligerent ac novissima providerant".

Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum: Sapientiae decimo: " Venditum iustum in vinculis non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit, donec afferret illi sceptrum regni ". Et alius, natus in regnum, inopia consumatur, et hoc propter suam superbiam: Ecclesiastici decimo: "Sedes ducum superborum destruxit Dominus, et sedere fecit mites pro eis".

Secundo est detestanda propter malum succedens.

(Vers. 15. 16.). Vidi cunctos viventes. Hic tangitur secundo malum sibi succedens propter suam imprudentiam, quia ipse deprimitur, et alius exaltatur: unde dicit: Vidi cunctos viventes, qui ambulant sub sole, id est multos vel innumerabiles, hyperbolice, cum adolescente secundo, id est, qui eum sequitur in regno: unde dicit: qui consurget pro eo. Et ita alii sequuntur adolescentem succedentem, contemnendo senem. Exemplum de David, qui consurgit in regnum Saul, quem consecuti sunt filii Israel, relicta domo Saul,sicut dicitur secundi Regum quinto , quod omnes venerunt ad David.

Et ratio, propter quam sequuntur adolescentem, relicto sene, est, quia nulli benefecit senex stultus: et hoc innuit littera sequens: Infinitus numerus est populi omnium, qui fuerunt ante eum, id est, ante adventum adolescentis sub rege fuerunt stulto et adhaeserunt ei. Et qui postea futuri sunt, supple: cum sene illi adhaerentes, non laetabuntur in eo, hoc est in sene stulto, quia nulli benefecit nec faciet, quia nescit: Ecclesiastici vigesimo : " Fatuo non erit amicus, nec erit gratia in bonis illius: neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit ". Et ex hoc concludit vanitatem: unde dicit: Sed et hoc vanitas et afflictio spiritus, alia scilicet vanitas a praedictis, supra primo: "Vidi cuncta, quae fiunt sub sole, et ecce, universa vanitas)): et subiungitur ratio: " Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus ". - Et sic terminatur pars de vanitate culpae.

Spiritualiter hoc etiam potest exponi de Christo. Puer pauper et sapiens Christus est, opi puer propter innocentiam: unde Isaiae quadragesimo secundo secundum aliam litteram: " Ecce, puer meus, electus meus, complacuit sibi in illo anima mea" Pauper, quia pro nobis factus est inops: secundae ad Corinthios octavo: " Scitis, fratres, gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos factus est egenus, cum esset dives ". Sapiens, immo Sapientia primae ad Corinthios primo: " Christum dicimus Dei virtutem et Dei sapientiam "; et infra nono: "Inventus est in ea vir pauper et sapiens".

Senex rex et stultus diabolus est, qui est senex; Iob quadragesimo Ipse est principium viarum Dei ": unde "inveteratus est dierum malorum " Rex est, quia regnat in malis: unde Iob quadragesimo primo: " Ipse est rex super omnes filios superbiae ". Stultus, quia aggressus est quod non potuit: unde Isaiae decimo quarto dixit: " Ascendam in caelum, super astra Dei exaltabo solium meum ". Hic etsi sit callidissimus ad decipiendum, nescit tamen praevidere, quod de carcere quis egrediatur ad regnum, ut Christus de carcere carnis et de vinculis passionis egrediatur ad regnum gloriae caelestis: ad Hebraeos primo : " Sedet ad dexteram maiestatis in excelsis ". Etiam diabolus, natus in regnum, id est ad percipiendum regnum, inopia consumatur, ut ad Colossenses secundo dicitur: " Spolians principatus et potestates traduxit confidenter ".

Et hoc quod sequitur, est explanatio praecedentis. Et vidi cunctos viventes sub sole cum adolescente secundo, id est Christo: Ioannis duodecimo : " Ecce, totus mundus post eum abiit ". Iste consurgit, pro eo quod diabolum eiecit de regno: Ioannis duodecimo: " Nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi eiicietur foras ". Infinitus numerus virorum, qui fuerunt ante eum, id est adventum Christi: et fideles, qui post futuri sunt, non laetabuntur in eo, id est in rege stulto, id es diabolo, quia non laetati sunt nisi in Christo: unde Apostolus ad Philippenses ultimo: " Gaudete in Domino semper ". In Domino est laetandum, non in diabolo.

Partis secundae membrum II. De remedio triplici contra triplicem vanitatem culpae, id est, contra malum, quod consequitur malitiam.

Custodi pedem tuum. Actum est supra de va- fo. nilate culpae. Quoniam illa vanitas est mortalis et pestifera: ideo agitur hic de remedio contra illam vanitatem. Et quia triplex praecessit vanitas, scilicet malitiae, avaritiae, imprudentiae: ideo hic ponit tria remedia. Et primo dat remedium contra malitiam: secundo contra avaritiam, ibi : Avarus non implebitur: tertio contra imprudentiam, ibi: Quid habet amplius etc. Sed quoniam malitiae morbus de se est irremediabilis et ulterius alios corrumpere potest: ideo ponitur hic remedium non contra malitiam, sed contra corruptionem malitiae sive malum, quod consequitur in aliis ex aspectu malitiae alienae.

Art. 1. De remedio contra vanitatem malitiae, ex qua oritur triplex inordinatio.

Oritur autem ex hoc triplex inordinatio, scilicet in opere per praevaricationis inobedientiam: in ore per locutionis stultitiam: in corde per cogitationem erroneam. Ad quae omnia ruit incautus considerator malitiae alienae. Dum enim quis malos considerat impunitas, credit, non esse providentiam: ecce, cogitatio erronea: et per hoc libere dicit stulta, quia credit, quod non sit qui reprehendat: et ulterius transgreditur mandata, quia non credit, quod sit qui puniat.

Primo igitur dat remedium contra inobedientiam: secundo, contra loquelam stultam, ibi : Ne temere quid loquaris etc.: tertio, contra cogitationem erroneam, ibi: Si videris calumnias egeno rum etc.

Primo datur remedium contra inobedientiam.

(Vers. 17.). In remedio contra inobedientiam inducitur exhortatio, et subiungitur exhortationis ratio. Exhortatur autem ad diligentem pedum custodiam, ne transgrediatur mandata divina: ideo dicit: Custodi pedem tuum, ne forte declinet a via recta: ad Hebraeos duodecimo : " Gressus rectos facite pedibus vestris, ut non claudicans quis erret ". Ingrediens in domum Dei, id est, in ecclesiam, vel in servitutem Dei, in quam cum timore debet homo ingredi: unde in Psalmo: " Introibo in domum tuam, et adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo ". Ita debet pedem suum servare ab inobedientia et promptum habere ad obedientiam: propter quod dicit: Et appropinqua, ut audias, id est obedias : appropinqua, quia Deuteronomii trigesimo tertio : " Qui appropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius "; audias, obediendo: Ieremiae decimo septimo: " Audite verbum Domini, universi, qui ingredimini per portas has. Haec dicit Dominus: custodite animas vestras ".

Et subiungitur exhortationis ratio: Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimae, qui nesciunt, quid faciunt mali, qui non recognoscunt suas transgressiones nec curant obedire: Gregorius : " Melior est obedientia quam victimae, quia in obedientia mactatur voluntas propria, in victima caro aliena ". A busiva est comparatio, quia obedientia est bona, et ideo placet: unde Threnorum tertio : " Bonum est viro, cum portaverit iugum ab adolescentia sua "; sed victimae stultorum displicent: Proverbiorum decimo quinto: " Victimae impiorum abominabiles Domino "; unde Sanl reprehensus fuit, quia amore oblationis transgressus est divinum imperium: primi Regum decimo quinto: " Nunquid vult Dominus holocausta, aut victimas, et non potius, ut obediatur ei? Melior est enim obedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum ".