COMMENTARIUS IN ECCLESIASTEN

 PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN

 QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.

 Quaestio II. De materia eiusdem.

 Quaestio III. De modo agendi in eodem.

 Quaestio IV. De causa efficiente eiusdem.

 Capitulum I.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum II.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum III.

 Quaestiones.

 Quaestio.

 QUAEstio.

 Quaestiones.

 Capitulum IV.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum V.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VI.

 Quaestiones.

 Capitulum VII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VIII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum IX.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum X.

 Quaestio.

 QUAESTIO.

 QUAESTIO.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 SCHOLION.

QUAESTIONES.

I. Incidit hic quaestio de hoc quod dicit: Quaecumque vovisti redde: utrum qui vovit indiscrete teneatur, supposito, quod se obligare intendat: quia, si non:

Tunc reportat commodum de indiscretione sua

2. Item, ipse tenetur facere veritatem : sed qui non facit quod promisit, non facit veritatem, immo mentitur: ergo talis tenetur facere quod vovit.

3. Item, Iephte indiscrete vovit et solvit, et ab Apostolo commendatur ad Hebraeos undecimo .: ergo debemus indiscreta vota persolvere et implere.

Contra: 1. Quod indiscretum est dicere indiscretum est facere: si ergo ille qui sic vovet, hoc ipso quod dicit, est indiscretus: si facit, est multo magis indiscretus et magis peccat: ergo omittendo bene facit.

2. Item, malum praecedens non excusat sequens: ergo si vovit quis stultum et facit, non est minus reprehensibilis, quam si faceret sine voto: nec votum minus reprehensibile, quam si non faceret: ergo etc.

3. Item, Isidorus : " In malis promissis rescinde fidem, in turpi voto muta decretum ": ergo etc.

Respondeo: dicendum, quod non tenetur: immo, si facit, addit peccatum super peccatum: unde et Iephte solvendo votum magis peccavit, quam si non solvisset; quia in vovendo fuit stultus et in solvendo impius, sicut dicit Augustinus .

3. Quod obiicitur, quod commendatur: dicendum, quod non de voto nec de voti solutione commendatur, quia Apostolus commendat ibi fidem, et commendat fidem Iephte, quod ipse credidit triumphare de inimicis Domini auxilio.

1. Quod obiicitur, quod reportat commodum: dico, quod falsum est; quia statim in ipso voto peccat et dignus est poena.

2. Quod obiicitur de veritate, dicendum, quod veritas substernit sibi iudicium: quia igitur sine iudicio vovit, ideo solvere non potest cum veritate: et propterea non potest in tali voto esse veritas, et ideo nulla est obligatio.

II. Quaeritur, utrum possit mutare.

Quod non, videtur per illud Levitici ultimo : Non poterit mutari, nec in peius nec in melius.

Quod autem sic, videtur: quia licet partem Domini facere meliorem: ergo, etsi non liceat in peius, licet tamen in melius.

Respondeo: dicendum, quod est mutare votum, in peius omnino, et est mutare in melius, quod istud includit, sicut qui vovit intrare religionem minus perfectam, intrat in perfectiorem, quae illam claudit intra. Mutare est ultra in melius non includens, sicut ire Romam in iter ultramarinum.

Primum non licet omnino, sed est prohibitum: secundum licet per se: tertium licet , non tamen licet sine auctoritate maioris. Quia enim sum Domino obligatus, non possum mutare nisi pro eius arbitrio: et quia ipse non alloquitur me nisi per suum ministrum, qui tenet eius partes: non possum mutare sine auctoritate superioris, nisi Dominus ipse interius certissime inspiret. Et sic patet illud .

ID. Quaeritur etiam de hoc quod dicit: Ne dicas coram Angelo: Non est providentia.

Contra: videtur, quod non sit providentia:

I. Primo, quia providentia dat debitum ordinem rebus: sed iste non est in mundo, infra decimo : Vidi servos in equis et principes ambulantes super terram quasi servos.

2. Item secundo: quia providentia dat debitam remunerationem, sed haec non est in mundo, infra nono : Eadem cunctis eveniunt.

3. Item tertio: quia dat debitam durationem: sed haec simpliciter non est in mundo, infra septimo : Impius longo vivit tempore in impietate sua.

Sed quod sit necessarium ponere, videtur:

I. Quia sapientis est providere domui: ergo summe sapientis multo magis.

2. Item, sapientis artificis non tantum est facere, sed etiam conservare ; sic ergo Deus conservat et gubernat: sed ipse est sapiens, et sapiens omne, quod gubernat, per providentiam gubernat: ergo etc.

3. Item, quia Deus summe sapiens est, non potest facere, quin videat mala nostra: ergo cum sit summe iustus, non potest facere, quin vindicet mala et remuneret bona : ergo omnium est remuneratio, ergo et providentia.

IV. Item quaeritur, quis magis peccet, utrum qui negat providentiam, an qui divinam providentiam reprehendit.

Videtur, quod magis qui negat: quia ille qui credit, providentiam esse, hoc ipso quod credit, bene facit: ergo aliquid habet de bono: sed qui simpliciter negat, nihil: ergo magis est reprehensibilis.

Contra: Hieronymus dicit, quod magis peccat qui providentiam ponit et Deum accusat, quam qui providentiam simpliciter negat.

Respondeo ad primum, quod providentia est.

1. Quod obiicitur de debito ordine, respondetur, quod duplex est ordo, particularis scilicet et universalis: aliquid potest privari ordine particulari, sed non universali, ut dicit Boethius . Universalis ordo cuncta complectitur: unde qui cadit ab ordine naturae incidit in ordinem poenae: sicut exemplum Augustini est de nube, in qua est turbo et involutio inordinata in se, sed ordinata ad fractum terrae sic mali praesunt bonis ad bonorum exercitationes et malorum punitionem.

2. Similiter de remuneratione dicendum, quod in praesenti malis bona veniunt iusto modo, ut hic remunerentur et in futuro aeternaliter crucientur: et bonis mala, ut hic purgentur et aeternaliter praemientur.

3. Quod obiicitur de vita, dicendum, quod mali diu vivunt propter dictam causam, sed boni moriuntur; quia dicitur de Henoch, quod raptus est, ne malitia mutaret eius intellectum . Quoniam igitur divina iudicia in praesenti occulta sunt propter hominnm probationem: et quia simplices et rudes occulta non percipiunt: videtur, quod omnia sint inordinata: et ideo Ecclesiastes docet respicere ad eum, sub quo omnia ordinantur.

Quod quaeritur, quis magis peccet: respondeo: dicendum, quod providentiam negare, hoc potest esse dupliciter: uno modo, quia credamus Deum ignorantem, aut quia credamus, ipsum non curare de factis mortalium. Similiter et accusare dupliciter: aut quia non curat, aut quia pervertit. Utroque modo accusare providentiam peius est, quia non tantum errat, immo Deum vituperat et blasphemat: et ita simpliciter magis peccat, et cognitio ibi non excusat, immo aggravat.

Art. 2. De remedio contra vanitatem avaritiae, cum divitiae contemnendae sint triplici ratione.

Avarus non implebitur pecunia. Supra posuit remedium contra vanitatem malitiae; hic subiungit secundo remedium contra vanitatem avaritiae. Remedium autem contra avaritiam est contemptus bonorum terrenorum: ideo hic persuadet contemptum divitiarum. Et hoc quidem facit per triplicem rationem: primo enim ostendit, divitias non esse appetendas, quia non ditant possessores suos: secundo, quia non transmittuntur frequenter ad posteros, ibi : Est alia infirmitas pessima: tertio, quia frequenter devolvuntur ad extraneos, ibi: Est et aliud malum, quod vidi sub sole etc.

Primo contemnendae divitiae, quia non ditant possessores suos, et hoc ob triplicem rationem.

Primo igitur avaritiam detestatur, quia divitiae quae appetuntur, non adiuvant nec ditant possessores, quia non sufficiunt: secundo, quia non prosunt: tertio, quia affligunt.

(Vers. 9.) Detestandae sunt ergo divitiae et aspernandae, quia avaro non sufficiunt, et hoc avarus primo appetit, scilicet sufficientiam. Propterea dicit: Avarus non implebitur pecunia: Ecclesiastici decimo quarto : " Insatiabius oculus cupidi ". Unde Hieronymus: "Avaro deest tam quod habet, quam quod non habet "; et Seneca: " Si vis te divitem facere, non pecuniae est addendum, sed cupiditati subtrahendum ".

(Vers. 9. 10.). Et qui amat divitias etc. Hic secundo dehortatur ab amore divitiarum, quia non prosunt. Ideo dicit: Et qui amat divitias fructum non capiet ex eis, et ita non prosunt: Ecclesiastici decimo : " Nihil est iniquius quam amare pecuniam. Hic enim animam suam venalem habet"; et ita nihil prosunt avaro divitiae, quia animam dat pro pecunia: unde Matthaei decimo sexto: " Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur "? quasi dicat: nihil. Et ex hoc infert vanitatem in amando eas: Et hoc ergo vanitas, tam culpae quam poenae: de prima, Psalmus : " Filii hominum, usquequo gravi corde " etc.; de secunda, Psalmus: " Defecerunt in vanitate dies eorum " etc. Psalmus: " Ecce homo, qui non posuit Deum adiutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua ". Et quod nihil prosint divitiae possidenti, ostendit: quia consumuntur, et nihil plus habet dominus servo: ideo dicit: Ubi multae sunt opes, multi et qui comedunt eas: sic omnia consumuntur. Unde Seneca : " Cadavera lupi, muscae mel: praedam, non hominem sequitur turba ista "; Iob trigesimo nono: "Pulli eius lambunt sanguinem, et ubi fuerit cadaver, statim adest "; quia, secundum quod dicitur Proverbiorum decimo nono, " multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuentis ". Et quid prodest

possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis? quasi dicat: nihil plas sibi quam aliis, quia tantum comedit quilibet aliorum, quantum ipse solus: et ita non habet fructum prae aliis, immo damnum, quia peccatum habet plus ; unde Ecclesiastici undecimo: "Si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si secutus fueris, non apprehendes " etc.

(Vers. 11.). Dulcis est somnus. Hic tertio ostendit divitias aspernandas, quia affligunt et hominem quiescere non permittunt: unde auferunt somnum quietis. Propterea dicit: Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat. Et ita operans et laborans aliquando quiescit: Ecclesiastici trigesimo primo : " Somnus sanitatis in homine parco: dormiet usque mane, et anima illius delectabitur cum illo. Sed econtra de divite: non quiescit: unde subdit: Saturitas autem divitis non sinti eum dormire:

. vel, quia multas habet divitias, multas habet curas, quae auferunt somnum: Iob decimo quinto : " Sonitus terroris semper in auribus, et cum pax sit, ipse insidias suspicatur "; unde supra secundo: " Cuncti dies eius laboribus et aernmnis pleni sunt, nec per noctem Tuente requiescit Vel etiam, quia multum comedit et bibit et non laborat, ideo non quiescit: unde Ecclesiastici trigesimo primo: " Vigilia et cholera et tortura viro infrunito ", et sic prae satietate non quiescit.

CUAESTIONES.

Sed quaeritur de hoc quod dicit, quod divitiae non prosunt possessori.

1. Nam infra septimo : Utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem.

2. Item, Proverbiorum decimo tertio : Redemptio animae viri, divitiae eius: ergo valent ad redimendum animam.

Contra: 1. Omne illud, quod melius est simpliciter dimittere quam tenere, est simpliciter inutile, quia, si absentia alicuius est utilis, praesentia est damnosa: ergo si dimittere divitias est bonum, tenere eas est inutile.

2. Item, omnis utilitas attenditur secundum ordinationem ad finem ultimum: ergo quod praestat impedimentum deveniendi in finem non est utile, sed inutile: sed divitiae sunt hujusmodi, quia amantem divitias impossibile est introire in caelum , et difficile est habere eas et non amare,: ergo divitiarum possessio impedit: ergo non prosunt, sed obsunt.

Respondeo ad hoc, quod, sicut dicit Bernardus , " temporalia ista de ge nec bona sunt nec mala, quorum usus bonus, abusio mala, sollicitudo peior, quaestus turpior ". Si igitur quaeratur, utrum divitiae sint utiles, vel inutiles: dico, quod bene utenti utiles sunt, sed reservanti sunt inutiles, male, utenti damnosae: unde dicitur infra eodem : Divitiae conservatae in malum domini sui: bene vero utenti valent, cum scilicet distribuit in opera pietatis.

Sic enim valent ad redemptionem culpae: Danielis quarto: Peccata tua eleemosynis redime. Valent ad augmentum gratiae: primae ad Timotheum quarto: Exerce temetipsum ad pietatem etc. Valent ad adeptionem gloriae: Lucae decimo sexto: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula.

1. Quod obiicit, quod inutiles, quia bonum est dimittere: dicendum, quod dimittere est Deo donare, et hoc est divitiis bene uti: unde utiles sunt ad dimittendum, ad dandum pauperibus, ad emendum regnum.

2. Quod obiicitur, quod difficile est habere et non amare: respondeo, quod ex hoc non sequitur, quod impediant, quia omnis virtus est circa difficile ", et tamen virtus non impedit, sed adiuvat Tamen utilior et securior usus est semel totum dimittere quam paulatim dare, propter vitanda pericula, quae accidunt

Secundo contemnendae divitiae, quia frequenter non transmittuntur ad posteros.

Est et alia infirmitas etc. Supra ostendit, quod divitiae non ditant possessores suos: hic subiungit secundo, quod contemnendae sunt, quia frequenter non transmittuntur ad posteros: et hoc quidem facit hoc ordine. Primo notatur consideratio egestatis futurae in prole. Secundo ex hoc detestatur sollicitudinem laboriosam pecuniae acquirendae. Tertio in huius detestationem commendat fruitionem praesentis laetitiae, addens, hoc esse donum largitatis divinae.

(Vers. 12. 13. 14. 15.). Considerat igitur primo egestatem futuram in divitis prole, quia, cum conservantur diu a patre, non remanent filio. Propterea dicit: Est et alia infirmitas pessima, quam vidi sub sole, alia scilicet a praedicta, quae, inquam, est in possessione divitiarum: unde dicit: Divitiae conservatae in malum domini sui, quia non possunt congregari sine malo et poenae et culpae: Ecclesiastici trigesimo primo : "Beatus vir, qui inventus est sine macula, et qui post auram non abiit nec speravit in pecuniae thesauris. Quis est hic ? et lauda bimus eum: iecit enim mirabilia in vita sua ". Vel: in malum, faciunt enim hominem venire in malum poenae; Iacobi quinto: " Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis, quae advenient vobis ". Domini sui, immo secundum rem servi, quia avaritia facit avarum servum: unde ad Ephesios quinto : " Avaritia, quae est idolorum servitus ". - Hae, inquam, pereunt in afflictione pessima, quia necesse est, quod ipse cum dolore eas relinquat: Iob vigesimo septimo: " Dives, cum dormierit, nihil secum auferet ". Nec tantum relinquuntur a domino, sed etiam amittuntur a Alio, unde subdit: Generavit filium, qui in summa egestate erit. Est egestas summa, et haec bonorum omnium, de qua Proverbiorum sexto : " Veniet tanquam viator egestas " etc.

Et sic divitiae conservatae non relinquuntur heredi nec etiam asportari a possessore possunt: unde subdit: Sicut egressus est nudus de utero matris suae, sic revertetur, non in uterum, sed in terram. Et nihil auferet secum de labore suo: Iob primo : " Nudus egressus sum de utero matris meae, nudus revertar illuc ". - Et hoc valde dolendum: unde subdit: Miserabilis prorsus infirmitas: quomodo venit, sic revertetur: unde primae ad Timotheum ultimo: " Nihil intulimus in hunc mundum, haud dubium, quod nec auferre quid possumus ".

(Vers. 15. 16.). Quid ergo prodest? Hic secundo reprehendit sollicitudinem augendae pecuniae consideratione egestatis superventurae: unde infert quasi ex praedictis, quod vanum est in tantis laboribus se affligere in rerum acquisitione. Ideo dicit: Quid ergo prodest ei, scilicet diviti avaro, quod laboravit in ventum? id est, in vanum, si ita est, quod " sicut nndus egressus de utero, nudus revertetur " et ipse et filius, quasi dicat: nihil. Propterea in Psalmo : "Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium "? Divitiae vento comparantur propter vanitatem: unde Ecclesiastici trigesimo quarto: " Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia "; laboravit ergo in ventum, cum laboravit pro divitiis acquirendis.

Et subdit magnitudinem laboris: Cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris, propter solitudinem: et in curis multis, propter sollicitudinem: et in aerumna, propter expensarum tenuitatem: et tristitia, propter expensarum necessitatem. Tristatur enim, quia oportet eum quid manducare: Ecclesiastici decimo quarto : " Oculus nequam et invidus non satiabitur pane, et indigens in tristitia erit super mensam suam". Divitiae faciunt, hominem esse in curis et aerumnis: quia Matthaei decimo tertio: " Sollicitudo huius saeculi et fallacia divitiarum suffocat verbum ".

(Vers. 17. 18. 19.). Hoc itaque mihi visum est. Hic tertio commendat fruitionem laetitiae in detestationem afflictionis avaritiae. Quia enim avarus se affligit, et nihil ei prodest: ideo bonum visum est sibi comedere: et propterea dicit: Hoc itaque mihi visum est bonum, ut comedat quis et bibat, quantum ad iucunditatem exteriorem; et fruatur laetitia ex labore suo, quo laboravit sub sole: laetitia, quantum ad iucunditatem interiorem: et hoc, dum potest: unde et subdit: Numero dierum vitae suae, quos dedit ei Deus, quasi non exspectet aliud tempus. Et haec est pars illius. De his omnibus Isaias vigesimo secundo : "Ecce gaudium et laetitia iugulare arietes, comedere carnes et bibere vinum, comedamus et bibamus: cras enim moriemur ", quasi illa sit pars:

Et hanc considerationem approbat, quasi placeat Deo; unde et subdit: Et omni lumini, cui dedit Deus substantiam et divitias: haec enim a Deo sunt; unde Ecclesiastici undecimo Dona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt". Potestatemque ei tribuit, ut comedat ex eis, exterius delectando: et fruatur parte sua, in iis quiescendo: et laetetur de labore, gaudenter acquisita exponendo. Hoc donum Dei est, haec enim potestas a Deo: quia Ioannis decimo quinto: " Sine me nihil potestis facere ". Et quod sit magnum donum, ostendit, quia cruciatus curarum et sollicitudinum, quae sunt magnae poenae, per delicias temperantur. Ideo subdit: bene dico, quod donum Dei est, in quantum a cruciatibus avaritiae liberat.

Non enim satis recordabitur dierum vitaesuae, id est, non multum affligetur curis, quae spectant ad vitam: eo quod Deus occupet cor eius deliciis, non spiritualibus , de quibus in Cantici septimo : Quam pulcra es et quam decora, carissima, in deliciis"! sed carnalibus, de quibus dictum est supra secundo: " Feci mihi cantores et cantatrices et delicias filiorum hominum ".