COMMENTARIUS IN ECCLESIASTEN

 PROOEMIUM COMMENTARII IN ECCLESIASTEN

 QUAESTIO I. De fine libri Ecclesiastes.

 Quaestio II. De materia eiusdem.

 Quaestio III. De modo agendi in eodem.

 Quaestio IV. De causa efficiente eiusdem.

 Capitulum I.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum II.

 QUAESTIONES.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum III.

 Quaestiones.

 Quaestio.

 QUAEstio.

 Quaestiones.

 Capitulum IV.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum V.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VI.

 Quaestiones.

 Capitulum VII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 QUAESTIONES.

 Capitulum VIII.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Quaestiones.

 Capitulum IX.

 Quaestiones.

 QUAESTIONES.

 Capitulum X.

 Quaestio.

 QUAESTIO.

 QUAESTIO.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 SCHOLION.

Quaestiones.

I. Quaeritur hic de hoc quod dicit: Interdum dominatur homo homini: utrum homo possit iuste homini dominari. Quod sic, videtur:

1. Quia ad Romanos decimo tertio : " Non esti potestas nisi a Deo: et Apostolus dicit, quod serviendum est dominis, non tantum propter timorem, sed etiam propter conscientiam: ergo si omne, quod est a Deo, est iustum, ergo hominem habere potestatem super hominem, est iustum.

2. Praeterea, si conscientia non dictat homini nisi iustum, cum est recta: et hoc dictat, ut dicit Apostolus : ergo iustum est, hominem homini esse subditum.

3. Item Apostolus dicit ad Ephesios sexto : Servi, obedite dominii carnalibus: sed Apostolus non hortatur nec praecipit nisi iustum: ergo etc.

Contra: 1. Homines sunt aequales natura , ergo quod unus alteri praesit, hoc est contra naturam: sed omne, quod est contra naturam, est peccatum:

ergo etc.

2 Item, omnes homines sunt liberi per naturam, ergo quando homo efficitur servus, hoc est per usurpationem ; sed omne usurpatum est peccatum: ergo peccatum est homini dominari.

Respondeo: dicendum, quod homo potest homini iuste dominari: quod patet, quia Noe divina auctoritate filium suum Chanaan fecit servum fratrum similiter Isaac fecit de Esau et Iacob.

1. 2. Quod ergo obiicitur de hoc, quod est contra naturam, et quod omnis homo est liber: intelligendum, quod duplex est status, scilicet naturae destitutae et naturae institutae. Quantum ad statum naturae institutae etsi omnes essent liberi et aequales, et non esset dictum hominibus, quod praeessent nisi solis brutis : tamen quantum ad statum

. naturae corruptae aliter est.

Quia enim alii aliis sunt peiores et mali, ideo iusto Dei iudicio in se et

. posteris servi fiunt.

Alia etiam ratio est dominandi, scilicet propter cohibitionem malorum; si enim non esset potestas temporalis, quilibet faceret quod sibi rectum videretur, et ita esset scissio iniquitatis, et quilibet ad votum peccaret. Et sic iuste potest esse dominium et servitus in hominibus.

Utrum autem mali iuste possint praeesse bonis, quaeretur infra .

II. Quaeritur de hoc quod dicit: Impius centies peccat et sustentatur: utrum sit benignitatis, vel severitatis. Quod benignitatis, videtur:

Threnorum tertio : Misericordia Domini, quia non sumus consumti.

Praeterea, Apostolus ad Romanos secundo : Ignoras, quod benignitas Dei ad poenitentiam te adducit?

Sed contra: Impius, quanto plus vivit, tanto plura mala facit, et quanto plura mala facit, tanto cruciabitur acrius: ergo si citius moreretur, melius esset ei: ergo quod dies elongantur sibi, potius est in malum quam bonum: ergo severitatis.

Respondeo: dicendum, quod quidam sunt impii, quos praevidit Deus ad se reversuros: talibus vitae dilatio est effectus magnae misericordiae, apertae et occnltae. Abi sunt, quos praevidit peccata multiplicaturos et in eis morituros: et talibus prolongare iustitiae est et misericordiae: misericordiae, quia differtur eis poena crudelis: sed occultae iustitiae, quia permittitur ei qui in sordibus est, quod sordescat adhuc : meruit enim ideo prolongationem vitae, quantum ad hoc severitatis occultae.

Secunda, de bonorum adversitate.

Est et alia vanitas etc. Supra ostendit, quomodo oritur securitas es aspectu sublimitatis malorum: hic secundo ostendit, quomodo oritur ex aspectu aduersitatis bonorum. Et hoc quidem facit hoc ordine. Primo proponitur bonorum adversitas: secundo, ex hoc malorum securitas: tertio concluditur vanitas: quarto commendatur voluptas.

(Vers. 14,). Proponitur igitur bonorum adversitas, ex qua oritur vanitas: propter quod dicit: Est et alia vanitas, quae fit super terram, alia scilicet a praedicta, quia aliam habet causam:praedicta enim veniebat ex malorum sublimitate, haec ex bonorum adversitate. Ideo dicit: Sunt iusti, quibus mala proveniunt, id est adversitates: quasi opera egerint impiorum, secundum quod habetur ad Hebraeos undecimo : " Sancti ludibria et verbera experti sunt, insuper et vincula et carceres: lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt". Exemplum de Tobia, qui fuit factus caecus, Tobiae secundo: exemplum de Iob, qui fuit ita afflictus, Iob primo. Et ratio huius redditur Iudith octavo: " Omnes, qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles ".

Et sunt impii. Hic notatur secundum, scilicet malorum securitas. Quia enim impii vident, bonis mala succedere et sibi bona: ideo securi redduntur. Ideo dicit: Et sunt impii, qui ita securi fiunt, quasi iustorum facta habeant: et hoc, quia sunt a tribulatione immunes. Exemplum est de illo divite epulone, Lucae decimo sexto , cui dictum est: " Memento, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala ". Et ideo mali assecurantur, quia prosperantur: unde Ieremiae duodecimo: " Quare via impiorum prosperatur, bene est omnibus, qui praevaricantur " etc.

Sed et hoc vanissimum. Hic tertio concluditur vanitas ex hae malorum securitate. Ideo dicit: Sed et hoc vanissimum iudico. Vanum est enim, quando bonis et malis proveniunt bona, quia indignum propter malos: vanius, quando bonis et malis mala, quia iniustum propter bonos ; sed vanissimum, quando bonis mala et malis bona, quia iniustum pariter et indignum. Unde ita indignanter fert, ut quasi ex hoc velit Deum arguere: Habacuc primo : " Quare non respicis super iniqua agentes et taces, devorante impio iustiorem se " ?

(Vers. 13.). Laudavi igitur laetitiam. Hic quarto . ex hoc commendatur voluptas in detestationem tantae vanitatis, ex quo malis bona, et bonis mala pro; veniunt: et est laus et verbum hominis perturbati. Ideo dicit: Laudavi igitur Iustitiam, scilicet carnis, quasi haec sola sit bona: ideo dicit: Quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet et biberet, secundum illud Isaiae vigesimo secundo : " Ecce, gaudium et Iaetitia jugulare arietes, comedere carnes et bibere vinum ", quasi non sit alia vita nec aliud praemium. Ideo subiungit: Et hoc solum aufert secum de labore suo, quasi non sit aliud exspectandum, sed laetandum in diebus vitae suae, quos dedit ei Deus sub sole: Sapientiae secundo: " Ubique relinquamus signa laetitiae nostrae, quoniam haec est pars nostra ".